Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praelatus Regularis, c. 4. de Cler. conjug., et c. 1. qui Cler, vel voventes); ubi talis dispensatio permittitur post peractam poenitentiam: nam haec irregularitas non oritur ex defectu, sed ex delicto; in hac autem facilius dispensatur, quam in illa.-Ceterum in supplicatione dispensationis exprimenda est qualitas bigamiae, an vera, an interpretativa, an similitudinaria sit; non vero an supplicans sit trigamus, vel quadrigamus, cum aeque irregularis sit bigamus ac trigamus.

190. Q. VI. Quae sit poena ordinantis bigamum, et bigami ordinati?

R. 1.o Ordinans suspenditur e collatione ordinum, quos bigamo contulit, et a celebratione missae per annum (Can. 2. d. 55.); quae tamen poena est ferendae sententiae (c. 2. h. t.) ibi: Ordinatores sint privandi potestate ordinum.—2.° Bigami ordinati privantur exequutione omnium ordinum, etsi uxor moriatur, ibid.-3.° Minoristae seculares bigamiam veram vel interpretativam contrahentes, privantur omni privilegio clericali, et jurisdictioni seculari subjiciuntur (cap. un. h. t. in 6.). Constituti vero in sacris, privilegia clericalia retinent, nisi degradentur, seu manent perpetuo suspensi (cit. cap. 2. hoc tit.). Idem dic de Regularibus, si contracta bigamia vera vel interpretativa, ordinati sunt.

TITULUS XXII.

De clericis peregrinis (1).

191. Nota, hunc titulum esse diversum a tit. de clericis peregrinantibus, lib. 2. Nam in isto agitur de Clerico proficiscente Romam ex causa appellationis, vel visitandi sacra limina; at in praesenti agitur de clericis vagis et ignotis, an, et quomodo admittendi sint ad susceptionem, vel exequutionem ordinum.

192. Q. I. Quid in hoc titulo statuatur circa clericos peregrinos?

R. 1.° Hi non sunt promovendi ad superiorem ordinem, nisi praeter dimissorias adferant etiam formatas, seu ordinum susceptorum testimonium (c. 1. h. t.), ubi illius forma praescribitur.

2. Non sunt admittendi, etiam apud Regulares exemptos, ad divina celebrauda et sacramenta ministranda, nisi afferant commendatitias, ex quibus constet non tantum de legitima ordinatione, et carentia impedimentorum canonicorum, sed etiam de moribus et doctrina (cap. 1. hoc tit. et c. 7. d. 71.). [Imo Episcopus prohibere potest Regularibus, etiam cum censurarum inflictione, ne in suis Ecclesiis permittant sacerdotibus secularibus exteris missam celebrare, nisi prius hi ab eodem Episcopo, visis eorumdem litteris commendatitiis, admissi fuerint, ut ex pluribus decretis Cong. Conc. relat. a Bened. XIV. (Instit. Eccl. 34. §. 1. et lib. IX. de Synod. dioeces. 15. n. 5.)] Tales litteras Episcopus tenetur dare, si petantur ex causa rationabili, ut propter salutiferam peregrinationem, domicilium, vel dioecesim mutandam. [Ita etiam decisum legitur a d. Cong. (22. Nov. 1749. in Segn. Decretorum, ut in thes. resolut.)] Secus, si iter fiat ex levitate, et Episcopo insalutato; quo sensu procedit c. 23. si qui 7. q. 1. et c. 35. de 5. d. consecr. Quod si clericus casu aliquo, v. g. per naufragium, etc. amisserit dictas litteras, et per testes cum fama communi probaberit suam ordinationem, admitti poterit ad divi

(1) De hac materia agitur in Decreto d. 71. 72. 73. ubi de dimissoriis et d. 98. item 7. q. 1.-In Trid. Sess. 22. c. quanta §. deinde et Sess. 23. c. 16. v. nullus de ref.

119

LIB. I. TIT. XXIII. USQ. AD XXVIII. DE OFF. ARC. ARCHIP. PRIM. ETC. na celebranda. Solum autem juramentum non sufficit, nisi ad privatim et sine stipendio celebrandum, si nulla sit praesumptio falsitatis; quia tunc, si sacerdos non est, non decipit populum, sed se ipsum (c. 2. 3. h. t.). Item circa tales peregrinos observanda sunt statuta particularia cujusque dioecesis.

3.

Praelati Ecclesiarum Episcopo subjectarum sine ejus consensu non possunt conferre beneficia Clericis alienae dioecesis, praesertim curata c. fin. h. t. Postquam compilatur egisset de ordinationibus clericorum, et impedimentis ordinandorum, transit ad varia clericorum officia, ut Archidiaconi, Archipresbyteri, etc. Quia vero circa haec officia plerumque attenditur consuetudo Ecclesiarum, et non jus commune, ideo breviter de his agam.

TITULUS XXIII USQUE AD XXVII.

De officio archidiaconi, archipresbyteri, primicerii, sacristae,
et custodis (1).

193.

Q. I. Quid statuatur circa Archidiaconum?

R. 1.° Archidiaconatus de jure communi est prima dignitas post Episcopalem (cit. c. 1. d. 25. et c. 7. h. t.); ubi Archidiacono attribuitur jurisdictio pro foro externo. Licet enim Archidiaconus ordine sit inferior Archipresbytero jurisdictione tamen et dignitate est superior, et ideo dicitur oculus et vicarius natus Episcopi, definiturque; persona in ecclesiastica dignitate constituta, vices gerens Episcopi in gubernanda dioecesi, omnemque curam habens circa clericos et eorum Ecclesias (cit. c. 7. h. t.). Quomodo differat a Vicario generali Episcopi, infra tit. 28. dicetur.-2.° In Archidiacono, tanquam principe diaconorum requiritur et sufficit ordo Diaconatus: et quia plerumque curam animarum habet in foro externo, requiritur in eo annus vigessimus quintus inchoatus, et scientia eminens magistri in Sacr. Theologia, vel Sacr. Cann. (Trid. Sess. 24. c. 12. de ref.)-3.o Officium et potestas illius describitur c. 1. et seqq. h. t.; causae autem graviores subductae sunt ei, et attributae Episcopo per Trid. (Sess. 23. c. 3. 18. 20. et Sess. 24. c. 5. de refor.), ut visitare dioecesim, examinare ordinandos, judicare causas beneficiales, matrimoniales, concubinatus, et alias criminales.-Hodie in quibusdam cathedralibus nec nomen est Archidiaconi: alicubi nomen quidem est, sed non dignitas cum potestate et jurisdictione.

194. Q. II. Quid statuatur circa Archipresbyterum?

R. 1.o Archipresbyter, seu princeps sacerdotum de jure communi est, qui regi ceteros presbyteros in his, quae sunt sacerdotalis officii (c. 1. h. t.). Aliter vocatur decanus: et quidem in Ecclesia cathedrali vel collegiata est decanus urbanus, seu civitatensis, qui praeest clericis et parochis in civitate existentibus; extra vero est decanus ruralis, seu foraneus, qui praeest clericis extra civitatem Episcopalem degentibus.-2.° Archipresbyteratus, seu decanatus non est dignitas proprie talis, cum ei non sit annexa jurisdictio fori externi. Quae vero sit potestas et officium Archipresbyteri consulenda est consuetudo locorum: quid autem possit et debeat de jure comm. habetur c. 1. et seqq. h. t.

(1) Agitur de Archidiacono in Decreto c. 1. d. 25. §. ab Archidiacono c. 8. d. 74. et c. fin. d. 94.,-de Archipresbytero c. 1. d. 25. §. Archipresbyter vero,—de Primicerio ibid. et c. 1. d. 21. et d. 91.,-de Sacrista cit. c. 1. d. 25.,-de Custode d. 93.

195. Q. III. Quid statuatur circa Primicerium? ·

R. Primicerius, primus in cera seu tabula cerata inscribi solitus, est cantor, qui praeest diaconis et inferioribus clericis in docendo, cantando, et lectiones assignando. Aliter vocatur Scholasticus, qui dignitatem proprie non habet cum jurisdictione fori externi, sed quamdam praeeminentiam cum administratione et correctione (c. 1. h. t.).

196. Q. IV. Quid statuatur circa Sacristam, seu Thesaurarium?

R. Sacrista est, qui immediatam curam habet sacri thesauri, ut calicum, candelabrorum, etc. (cap. un. h. t.). De jure communi obtinet purum officium sine ulla jurisdictione et praeeminentia.

197. Q. V. Quid statuatur circa Custodem?

R. Custos est quasi minister sacristae, cujus officium est custodire utensilia ecclesiae, dare signum pro divinis officiis, panem et vinum, et alia ad altaris ministerium parare (c. 2. h. t.). Hodie officium custodis majori ex parte translatum est in aedituos.

TITULUS XXVIII.

De officio vicarli (1).

198. Nota I. Vicarium in divinis et beneficiis esse illum, qui in cura animarum ac divinis ministeriis vices alterius gerit. Et hic, vel est perpetuus, qui canonice instituitur in aliqua ecclesia, assignata sibi congrua portione quasi in titulum, seu pro semper, ut ad libitum et extra casus a jure expressos inde amoveri nequeat: vel est temporalis, qui constituitur ad tempus, ita ut ad nutum constituentis amoveri possit.

Nota II. Vicarium jurisdictionis in genere esse illum, cui commissa est jurisdictio. Et, omissis aliis vicariis, hic agitur de Vicario Episcopi, qui duplex est. Natus, qui ex dispositione juris constituitur, et quasi nascitur talis, hoc ipso quod creetur in certo officio, uti est Archidiaconus, attento jure communi. Datus, qui libere ab Ordinario constituitur.-Vicarii dati sunt in duplici classe; alii, qui accipiunt ab Ordinario jurisdictionem diversam, ei tamen subordinatam; et hi proprie dicuntur delegati Episcopi; ut si Vicario foraneo aliqua jurisdictio committatur. 'Alii, qui accipiunt jurisdictionem eamdem cum jurisdictionem Episcopi, modo tamen limitato, et cum dependentia ab Episcopo; et hi dicuntur Vicarii generales: et quidem, si vices gerunt in temporalibus tantum, dicuntur specifice aeconomi, vel administratores, vel cum addito Vicarii in temporalibus; si vices gerunt tantum in spiritualibus, dicuntur cum addito Vicarii generales in spiritualibus: et ultra montes de stylo curiae Rom. vocantur officiales Episcopi: si vero vices gerant in spiritualibus et temporalibus simul, dicuntur sine addito Vicarii generales.-Praeter hos solet quandoque Episcopus habere Vicarium in pontificalibus, qui loco Episcopi actus pontificales exercet, ordinando clericos, etc. et vulgo dicitur suffraganeus: sed hic per se nullam jurisdictionem habet, nisi simul sit

(1) De Vicario Parochi, et Papae agitur h. t., de Vicario generali Episcopi h. t. in Sexto.-Item in Decreto Can. 22. in nona 16. q. 7. et sparsum in d. 93. et 94.In Trid. S. 6. c. 2. S. 7. c. 5. S. 21. c. 6. S. 25. c. 16. de refor. ubi de Vicariis paroch. et S. 24. c. 16. et 18. de refor. ubi de Vicar. Episc. capituli, et paroch.

Vicarius generalis in spirituabilus, ut plerumque esse solet.-Differunt autem Archidiaconus et Vicarius generalis; nam Archidiaconus est Vicarius Episcopi natus, intitulatus et perpetuus, habetque jurisdictionem diversam, ita ut a tribunali ejus appelletur ad Episcopum ; econtra Vicarius generalis est Vicarius Episcopi datus, temporalis, ad placitum amovibilis, habetque eamdem jurisdictionem cum Episcopo, licet modo limitato, ita ut ab illo appellari non possit ad Episcopum, ut suis locis dicetur.

199. Q. I. Quid juris circa Vicarium perpetuum parochialem?

R. 1.0 Ex justa causa constitui potest Vicarius perpetuus; ut si ecclesia unita est alteri principali, dignitati, collegio vel alteri universitati; vel si rector per se ipsum non potest administrare, aut non decet, ut si Episcopatui unita esset pinguis parochia.-2.o Vicarius nominandus est a rectore principali, et si est beneficium patronatum, de consensu patroni (c. 1. h. t.); et quidem, si ecclesia parochialis perpetuo annexa est monasteriis, capitulis, et aliis piis locis, regulariter nominandus et praeficiendus est Vicarius perpetuus (c. 30. §. qui vero de praeb.); nisi Episcopus judicaret potius perficiendum esse temporaneum, vel nisi ecclesia unita esset monasterio pleno jure quoad spiritualia et temporalia, vel nisi antehac ecclesia administrata semper fuisset per Regulares; tunc enim praeficit possent Vicarii regg. ad tempus (Trid. sess. 7. c. 7. de reform. Const. S. Pii incip. Ad exequendum, in fin.).-3.o Rectori principali, et non Vicario, incumbit externa defensio ecclesiae, vindicatio jurium parochialium, fabricae reparatio, administratio vicariae, si ista vacet per mortem, vel resignationem, etc.-4.o In aliis fere omnibus Vicarius perpetuus aequiparatur parocho: et ideo instituitur ab Episcopo (c. 3. h. t.), acquirit jus reale, seu titulum, non quidem directum, qui est penes rectorem principalem, sed utilem, seu quasi titulum portionis sibi assignatae: curam parochialem libere exercet, ut non audeat se rector intromiscere, cum non sit actu, sed habitu parochus; substituere sibi potest Vicarium ad tempus, non in perpetuum (cap. 4. h. t.), ne duo Vicarii perpetui sint in eodem beneficio. Expirat officium Vicarii perpetui morte ejus, vel resignatione, vel depositione.

200. Q. II. Quid juris circa Vicarium temporaneum?

R. 1. Constitui potest ex justa causa, ut si Ecclesia vacet per obitum rectoris, vel si rector ob aliqua impedimenta, ut negotia, studia, infirmitatem, etc., non possit Ecclesiam administrare. Et quidem, ipse parochus ad breve tempus unius, vel alterius septimanae constituere potest Vicarium idoneum; pro longiori autem tempore requiritur consensus Ordinarii (Trid. S. 23. c. 1. de reform.).—2.o Vicario temporaneo competit potestas curae pastoralis quasi ordinaria, licet multum similis sit delegatae ad universitatem causarum: et ideo totam hanc potestatem non potest alteri committere, nisi hoc consuetudo vel speciale, mandatum permittat, bene vero unum vel alterum actum coadjutori delegare potest.—3.o Expirat officium vicarii temporanei revocatione, item morte rectoris principalis, vel alio modo inducente vacationem; vel si ipse vicarius renuntiet suo officio: unde post mortem rectoris non potest administrare, nisi licentiam Ordinarii habeat, vel nisi consuetudo id permittat pro interim, donec de alio Vicario provisum fuerit (1). 201. Q. III. Quid juris circa Vicarium generalem in spiritualibus?

Ꭱ. 1.o Hic libere constituitur ab Episcopo cum, vel sine consensu capituli ;

(1) Vide in finem h. t.

nisi dioecesis esset ampla; tunc enim Episcopus ad facilius expedienda negotia, teneretur unum, vel plures Vicarios constituere. Barbos.-2.o Vicarii qualitates sunt: ut sit Clericus saltem primo tonsuratus, secularis, vel regularis, exceptis mendicantibus (per Clem. 1. de Regg.), aetatis annorum 25. inchoatorum, cum hos dignitas ejus et jurisdictio exposcat, ut alias dictum (tit. de aetate); pietate, scientia doctorali, et usu rerum idoneus, non conjugatus, non bigamus, et qui residere possit in civitate, aut loco sedis episcopalis.-3.° Potestas illius extendit se ad omnia negotia substrata jurisdictioni episcopali, exceptis gravioribus, quae speciale mandatum requirunt (cap. 2. et fin. h. t. in 6.), uti sunt dare dimissorias pro ordinibus, conferre beneficia liberae collationis ad Episcopum spectantia, admittere resignationes beneficiorum, ecclesias unire, dividere, transferre, erigere; dispensare in irregularitatibus, votis, juramentis, observatione festorum, jejuniorum, statutorum dioecesanorum, absolvere a censuris, vel casibus Episcopo reservatis; gerere negotia ardua, ut visitare dioecesim, convocare synodum, tractare causas feudales, et criminales majores, restituere in integrum, etc., haec enim, et his similia specialiter reservata sunt Episcopo, licet de consuetudine praesertim Germaniae multa ex his possit Vicarius generalis ; ut cognoscere causas matrimoniales, dispensare in denuntiationibus, observantia festorum, jejuniorum, etc. Quod si in' mandato generali exprimatur aliqua causa specialis cum clausula ; et omnia alia, quae speciale mandatum requirunt, vi hujus clausulae non potest majora expressis, sed vel aequalia, vel minora (arg. cap. 15. de ref. Clem. 2. de Procur.); nam per reg. 81. in 6. in generali concessione non veniunt ea, quae quis non esset verosimiliter in specie concessurus.

[Potest etiam, impedito Episcopo, de speciali ejus mandato celebrare synodum (ut probat Fagn. ex decr. Cong. Conc. cap. Sicut olim de accusat., n. 10. et 11.), ubi tam praesente, quam absente Episcopo omnes praecedit indutus vestibus, quibus per urbem incedit, si non est Protonotarius Apost., tunc enim utidebet vestibus huic muneri propriis. (Bened. XIV. lib. III. de synodo dioec. cap. 10. n. 2.).]

202. Q. IV. An potestas, seu jurisdictio Vicar ii generalis sit ordinaria? Alciatus, Sot. Gómez, et alii dicunt esse delegatam, sed cum communiori: R. Affirmative: nam jurisdictio a lege, vel canone, ratione proprii officii descendens, est ordiuaria (l. 5. et 6. ff. de jurisd.); sed jurisdictio Vicarii generalis ratione proprii officii descendit ex canone, puta ex c. 2. h. t. in 6. Licet enim Episcopus nominet et determinet personam, tamen non ille, sed jus ipsum dat ei jurisdictionem, ergo: tum quia Episcopi, et Vicarii idem est auditorium, seu tribunal, et ideo a Vicario non appellatur ad Episcopum (c. 2. de consuet. in 6.), ne ab eodem ad se ipsum appellatio interposita videatur; ergo utriusque eadem est jurisdictio ordinaria, modo tamen diverso: quia in Episcopo est principaliter et illimitate quoad suam dioecesim, in Vicario autem est limitate et dependenter ab Episcopo; et propterea sublata jurisdictione Episco pi tollitur etiam jurisdictio Vicarii, utpote eadem. Ex his soluta manent c. 9. de prob. de jurisd. duorum in solidum, Can. 33, caus. 2. q. 6., l. 6. ff. de jurisd., l. 16. ff. eod., l. 1.3. ff. de off. ejus, cui mand. Si quid tamen Episcopus committeret Vicario extra litteras mandati, id utique pertineret ad jurisdictionem delegatam.

[ocr errors]

203. Q. V. Quibus modis expiret jurisdictio Vicarii generalis?

R. 1.° Revocatione, cum sit ad placitum Episcopi.-2.° Morte, vel renuntiatione Vicarii.—3.o Quotiescumque jurisdictio Episcopi a mittitur, suspenditur,

« PredošláPokračovať »