Obrázky na stránke
PDF
ePub

Canonis c. 9. h. t. Amplior potestas desumenda est ex litteris, seu mandato Apostolico, quo specialia quaedam concedi solent.

223. Q. V. An Nuncius Apostolicus vi clausulae: cum potestate legati a latere, possit simpliciter ea omnia, quae Legatus Cardinalis?

Affirmant Garcias, Konig, Zoes, Pichler, et alii; sed probabilius cum Barb. Reiff. etc.:

R. Negative: nam c. 1. h. t. in 6. Legatis non Cardinalibus, quantumcumque plenam legationem obtineant, negatur potestas conferendi beneficia quae tamen competit Legatis a latere: tum quia in generali clausula seu concessione non veniunt ea, quae speciali nota sunt digna (reg. 81. in 6.), et ideo Vicarius constitutus cum clausula: ut possit omnia, quae Episcopus, non potest ea, quae specialiter potest Episcopus; ut conferre beneficia, graviora negotia tractare; ergo.

Dices: ergo dicta clausula nihil operatur, cum tamen verba privilegii aliquid speciale operari debeant (c. 2. de privil. in 6.).—N. illationem; nam clausula ista operatur relative ad contenta specialia in mandato, et vi illius Nuncius Apostolicus potest omnia, quae sunt aequalia, vel minora expressis, non tamen majora, utpote speciali nota digna (arg. c. 13. de rescript.)

224. Q. VI. Quae sit potestas Legati nati?

R. Per se non est major, quam potestas dignitatis Archiepiscopalis, cui perpetuo annexa est legatio, nisi ex speciali gratia Sedis Apost. amplior potestas ei concedatur (c. 9. h. t.); ut ordinandi extra tempora et non servatis interstitiis absolvendi ab haeresi, cum pauperibus dispensandi in quarto, vel tertio gradu consanguinitatis; absolvendi ab excommunicatione Canonis, etc.

225. Q. VII. Quibus modis expiret potestas Legatorum?

R. Potestas Legati nati est perpetua, utpote dignitati annexa, neque amittitur a Legato, nisi amissa dignitate. At potestas Legati a latere, et missi expirat revocatione, lapsu temporis, desertione Provinciae animo non revertendi, et morte ipsius Legati. Morte autem Papae legantis non expirat (c. 2. h. t. in 6.), cum si potestas ordinaria simpliciter data, licet Papa moriatur, antequam Legatus ingrest sus sit Provinciam.

TITULUS XXXI.

De officio judicis ordinarii (1).

226. Nota I. Judicem ordinarium juxta rubricam h. t. esse Praelatum, qui ratione perpetuae et stabilis dignitatis, seu ex proprio magistratu jurisdictionem obtinet in suo territorio. Hinc licet Legatus ordinariam jurisdictionem habeat, quia tamen non habet perpetuam vi certi magistratus, non pertinent ad hunc titulum. Differt autem Ordinarius a dioecesano, sicut genus a specie, cum dioecesanus sit

(1) Agitur de hoc in Sexto, Clementin. et Extrav. com. h. t.-In Decreto d. 21. c. 2. et seqq. d. 22. per tot. et 3. q. 7. et 9. q. 3. et 10. q. 1. 2. 3. et 18. q. 2. et 3. q. ult. c. interea, et c. fin. 3. q. 5.-In Trident. sess. 5. c. 1. 2. de ref. sess. 6. c. 3. 4. sess. 7. c. 5. 6. 7. sess. 13. c. 1. sess. 14. c. 3. 4. sess. 21. c. 4. 6. 8. sess. 22. c. 3. 9. 10. sess. 24 c. 4. 7. 8. 10. de refor. et sess. 25. c. 9. 11. de Regg. sess. 25. c. 1. et seqq. de refor.— In Codice lib. 1. tit. 3. 4. Nov. 83. et 123.

Episcopus, Ordinarius vero latius pateat, neque veniat nomine dioecesani, subjecta materia aliud suadeat, ut hic advertit Abbas.

nisi

Nota II. Inter judices ordinarios unum esse summum, uti est Papa in tota Ecclesia, ceteros vero subalternos. Ex his alii sunt majores, ut Patriarchae, Primates, Arhiepiscopi, et Episcopi; alii minores seu inferiores, ut Archidiaconi, et Praelati regg. Parochus autem tantum secundum quid est judex ordinarius, puta pro foro interno, non externo.-Hic agemus de Potestate Papae, Episcoporum, et his majorum: de potestate autem Praelatorum regg. commodius agetur lib. III. tit. de Regg., et de Parocho tit. de Parochiis.

227. Q. I. Quotuplex distinguatur potestas in Papa?

R. Quadruplex: ut Episcopi Romani, ut Patriarchae Occidentis, ut Episcopi universalis oecumenici, seu summi Pontificis Ecclesiae, et ut Principis politici in terris Rom. Ecclesiae. Rursum in Papa, sicut in alio Principe, consideratur potestas ordinaria specie, quae regulariter a jure communi, ejusque ordinem sequitur; et potestas absoluta, seu plenitudo Apostolicae potestatis, quae et supra omne jus commune, quod Papa relaxare aut tollere potest. Item vi hujus potestatis seu dominii alti, ex justis et publicis causis potest dominia transferre ab uno ad alterum, jura quaesita tollere, ultimas voluntates commutare, jus naturale et divinum indirecte, seu ex parte materiae relaxare in his, in quibus Ecclesia communiter tenet Papae divinitus talem potestatem datam esse: v. g. ad irritanda vota etiam Religiosa, ad dissolvendum matrimonium ratum, ad dispensandum in residentia curatorum, etc. Hic tamen adverte non dici potestatem absolutam, ut Papa, vel alius Princeps pro placito suo, quidquid libet, possit, omnia susque deque facien-. do, jura naturalia et divina invertendo, ut innocentes occidendo, subditos sine justa et gravissima causa suis juribus et rebus spoliando, etc.; nam haec non esset plenitudo potestatis, sed ut quidam dicunt, turpitudo potestatis, cum Deus Principi, sive ecclesiastico, sive politico potestatem dederit ad regendum et curandum bonum commune, non vero ad dissipandum, spoliandum et perdendum.

228. Q. II. Quid Papa possit vi suae potestatis?

R. 1.0 Papa, ut Episcopus Romanus, habet jurisdictionem ordinariam in districtu Romano, quam exercet per Cardinalem urbis Vicarium.-2.o Papa, ut Patriarcha Occidentis, est judex ordinarius omnium Archiepiscoporum occidentalium.—3.o Papa, ut Episcopus universalis Ecclesiae, habet jurisdictionem ordinariam pro toto orbe christiano, immediate sibi a Christo datam Matth. 16.; Quodcumque ligaveris, etc. Joann. ult. Pasce oves meas. Et vi hujus potestatis condere potest leges Ecclesiasticas pro tota Ecclesia, est que infallibilis in decidendis controversiis fidei et morum, sive intra, sive extra Concilium generale, si ut doctor oecumenicus, fideles doceat juxta orationem et predictionem Christi Luc. 22. Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. De qua materia fuse agunt Theologi praesertim polemici.-4.° Papa, ut Princeps politicus, ex summus judex ordinarius in terris Romanae Ecclesiae dominio temporali subjectis, easque per suos ministros gubernat, sicut alii Principes seculares.

229. Q. III. Quam jurisdictionem habeant S. R. E. Cardinales?

R. In ecclesiis suorum titulorum habent jurisdictionem ordinariam, non tam ex jure, quam privilegio; adeoque visitare possunt Ecclesias et Clericos sibi, subjectos, eorum causas etiam criminales cognoscere, leges ferre, et alia quae ad jurisdictionem Episcopalem spectant exercere: ut beneficia suarum Ecclesiarum conferre, quatenus eis permittunt regulae Cancellariae Apostolicae. Praeterea offi

cium Cardinalium est, eligere Papam, in regenda Ecclesia eum adjuvare, schisma circa plures Pontifices dubios tollere convocatione Concilii generalis, etc. Papa tamen mortuo, jurisdictio Papalis non devolvitur ad Collegium Cardd. (Clem. 2. de Elect.).

230. Q. IV. Quam jurisdictionem habeant Patriarchae?

R. Patriarchae majores, Constantinopolitanus, Alexandrinus, Antiochenus, et Jerosolymitanus, in toto Regno, seu territorio patriarchali habent jurisdictionem ordinariam in Archiepiscopos sibi subjectos: quae tamen jurisdictio hodie quiescit, cum Ecclesiae patriarchales sint in manibus infidelium, solo nomine et titulo, seu dignitate remanente in Ecclesia. Ceteri Patriarchae minores, qui ex indulgentia Papae, vel inveterata consuetudine nomen patriarchale obtinuerunt, nullam specialem potestatem de jure communi habent ut Patriarcha Venetus, Aquilejensis, Aethiopiae, et Indiarum, etc.

231. Q. V. Quam jurisdictionem habeant Primates?

R.

Primates, qui majoribus metropolis praesident, potissimum in quatuor suam jurisdictionem exercent.-1.° Confirmant electiones Episcoporum non exemptorum, nisi concordata obsistant.-2.° Audiunt querelas contra Archiepiscopos (cap. 46. si Clerus 11. q. 1.).—3.o A sententia Archiepiscoporum appellatur ad eos. -4. Supplent eorum negligentiam in collatione beneficiorum.-Hodie autem causae majores criminales contra Archiepiscopos et Episcopos reservantur Sedi Apostolicae; minores vero decidendae sunt a Concilio Provinciali, vel judicibus ab eo deputatis. (Trid. Sess. 24. cap. 5. de reform.).

232. Q. VI. Quam jurisdictionem habent Archiepiscopi?

R. 1.o Praeter jurisdictionem dioecesanam in proprios subditos, habent etiam jurisdictionem ordinariam metropoliticam in tota sua Provincia, hoc est, in suffraganeos, seu coepiscopos suae Provinciae, et in subditos eorum (c. 2. per singulas 9. q. 3.). Porro vi hujus potestatis Archiepiscopus confirmat electiones suorum suffraganeorum, eosque consecrat, nisi jure speciali aliud statuatur, sicut in Germania per concordata.-2.° Vocat Suffraganeos ad Concilium Provinciale, et de causa absentiae eorum cognoscit (Trid. Sess. 24. c. 2. de ref.).—3.o Cogit illos ad officium suum praestandum servata forma c. 2. de off. deleg. in 6.; causas tamen criminales contra illos non cognoscit (cit. Trid. Sess. 24. c. 5. de refor.)—4.° Visitat Provinciam suam, et procurationes a visitatis percipit, servata forma c. 1. de Censib. in 6.—5.° Supplet negligentiam suffraganeorum in collatione beneficiorum (c. 3. de Suppl. negl.); in constitutione oeconomi (c. 3. cum simus 9. q. 3.), in absolutione excommunicatorum secundum formam (c. 8. h. t.), in exequutione ultimarum voluntatum, etc.--6.° Transeundo dioeceses suorum suffraganeorum curat sibi praeferri crucem, celebrat in Pontificalibus, populo benedicit ubique, etiam in locis exemptis, ex privilegio (Clem. 2. de privil.), concedit indulgentias 40. dierum (c. 14. in fin. et 15. de poenit.).—7.° In subditos suffraganeorum jurisdictionem non habet, nisi in certis casibus a jure expressis (c. 11. h. t. et c. 7, nullus 9. q. 3.), ne jurisdictio Episcoporum, et ordo disciplinae ecclesiasticae confundatur.

233. Q. VII. Qui sint illi casus in quibus Metropolitanus jurisdictionem exercere potest in subditos Suffraganeorum?

R. 1.° Delicta notoria quae in visitatione Provinciae libere corrigere potest (c. 1. §. sane de Cens. in 6.), uti etiam confitentes audire, et absolvere (c. fin, eod. et c. 1. de poenis in 6.).-2.° Casus appellationis, dum subditi a sententia sui

Suffraganei appellant ad Metropolitanum (c. 1. de off. Leg. c. 9. h. t. c. 3. de appell.. in 6.).—3.o Si Clericus agit contra Episcopum, modo non sit causa criminalis, Metropolitanus judicat in causa civili; si vero Episcopus agit contra clericum, eligendi sunt arbitri (c. 46. si Clericus 11., q. 1.).-4.° Punire potest eos, qui injuria notoriam suam jurisdictionem impediunt, vexando nuntios, etc. (c. 1. de poenit. in 6.).-5.o Potest Canonicos cessantes a divinis, praesertim si id faciant in contemptum sui Episcopi, punire, et compellere ad officium suum etiam per censuras (c. 13. §. caeterum h. t.).-6.o Potest Metropolitanus alicui prohibere praedicationis officium in tota sua Provincia, adeoque etiam in Ecclesiis suorum Suffraganeorum; imo malefactorem extra Provincia relegare (c. 11. de priv. et c. 2. de arbitr.).—Ceterum, Metropolitanus has et similes causas ad se delegatas cognoscere debet in sua dioecesi, vel in ea, ex qua causae delatae sunt, nisi consuetudo aliud habeat, vel partes in alium locum consentiant, et adsit licentia Ordinarii (c. 5. h. t. in 6.), ut scil. litigantes releventur a aboribus et spensis. Vide hic. Gloss. c. 11. h. t. Barbos. et alios fusius de potestate Archiepiscopi scribentes.

234. Q. VIII. Quae potestas, et quo jure competat Episcopis?

R. 1. Episcopo consecrato competit potestas ordinis; et quidem jure divino vi consecrationis, et characteris Episcopalis, quam potestatem exercet in vestibus Pontificalibus, confirmando, ordinando, consecrando, etc.

2. Episcopo, etiam tantum confirmato, competit potestas jurisdictionis, qua constituitur judex ordinarius suae dioecesis, ita ut praesit clero et populo, totiusque disciplinae Ecclesiasticae curam gerat. Hinc dicitur Episcopus, latine Superintendens, seu speculator per excellentiam in jure canonico quia in suo districtu summam curam cleri et populi habet; alioquin Episcopus generice significat quemcumque inspectorem, qui alicui negotio praeest, sicut in jure civili dicuntur Episcopi panum l. fin. §. 7. ff. de munerib. ibi; item Episcopi qui praesunt pani, etc.

3. Potestas jurisdictionis competit Episcopis mediate et originative jure divino, quatenus Christus in Ecclesia sua instituit ordinem hierarchicum constantem Episcopis, Presbyteris, et aliis ministris. (Trid. sess. 23. c. 6) At immediate et formaliter potestas ista jurisdictionis competit eis jure humano ecclesiastico, ut communis tenet contra Petr. Soto, de Castro, et alios. Nam omnis jurisdictio ecclesiastica derivatur a Petro, ejusque successore Romano Pontifice, tanquam summo Principe Ecclesiastico, et Vicario Christi, ut frequenter insinuant sacr. Canones; ergo ceteris Episcopis jurisdictio competit immediate et formaliter jure humano ecclesiastico.

Ant. prob. ex c. 1. d. 22 ubi Nicolaus I, ait: Omnes sive Patriarchii cujuslibet apices, sive Metropoleon primatus, aut Episcopatuum cathedras, vel Ecclesiarum cujuslibet ordinis dignitates instituit Romana Ecclesia, illam vero solus fundavit Christus, etc.-Idem habetur cap. 2. et seqq. ibid. et Canon 18. v. Episcopatus 24. quaest. 1. ubi Ecclesiae particulares dicuntur procedere ab Ecclesia oecumenica Romana, tanquam radii a sole, rami a radice, rivuli a fonte, et cap. 4. de auctor. et usu pall. Innoc. III. dicit reliquos Episcopos vocatos esse in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis; quia juxta Canon. 12. qui 2. quaest. 6. Ecclesia prima reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, etc.-Id ipsum docet S. D. 2.2. quaest. 39. art. 3. dicens potestatem ordinis haberi indelebiliter per consecrationem, adeoque jure divino; potestatem vero jurisdictionis per simplicem injunctionem bominis, seu jure humano. Ratio est a posteriori, quia Romanus Pontifex

Episcopos instituit, confirmat, transfert, Episcopatus erigit, dividit, unit, et exigente causa jurisdictionem Episcoporum tollit; quae omnia sunt signa, quod jurisdictio ista a Papa derivata sit in Episcopos.

Dices: Juxta cit. Can. 18. caeteri Apostoli erant cum Petro pari consortio praediti et honoris, et potestatis; Episcopi autem succedunt ceteris Apostolis : ergo habent potestatem a Christo datam, et consequenter de jure divino, secundum illud Actor. 20. v. 28. ibi: in quo Spiritus Sanctus vos possuit Episcopos regere Ecclesiam Dei.

R. S. Cypr. clare ibi probat Ecclesiam esse unicam ab unico fundamento, cui dixit Christus: Tu est Petrus, etc., ac proinde par ista potestas principaliter fuit in Petro, et derivative, seu per delegationem in ceteris Apostolis, ut docet S. Leo relatus in Canon. 7. ita d. 19. Imo, dato quod potestas Apostolorum fuerit juris divini, exinde non sequitur aliis Episcopis eamdem, et eodem modo communicari potestatem; alias in toto orbe praedicare possent, sicut Apostoli.-Nec obstat textus cit. Act. 20. et alii similes quia plus non probant, quam potestatem Episcoporum et Presbyterorum esse juris divini originative et mediate, cum Spiritus Sanctus dicatur facere, quod facit Ecclesia a Spiritu Sancto directa juxta illud Ephes. 4. Deus posuit quosdam Apostolos, alios doctores, etc.

235. Q. IX. In quo consistat potestas Episcoporum?

R. Potissimum in duplici lege : dioecesana, et jurisdictionali (arg. c. 18. h. t.); quas leges varii varie explicant apud Fagn. cit. c. Praeplacet interpretatio Glossae. Juxta quam lex dioecesana est ; quae concernit ea, quae consistunt in recipiendo, seu in dulci passione, hoc est ; quae Episcopus ab aliis recipere de jure potest: Lex jurisdictionis est, quae concernit ea, quae consistunt in agendo, seu dando, dum Episcopus per actionem suam aliis quidpiam conferre debet. Enumerantur fere omnia ad utramque legem spectantia (c. 16. h. t.).

Unde AD LEGEM DIOECESANAM spectant :- 1.o Cathedraticum, seu pensio duorum solidorum, seu aureorum quotannis solvenda in synodo, ob quod etiam synodalicum dicitur.

[ Hoc neque immémorabili contraria consuetudine scribitur (ex decreto Cong. Conc. 6. Junii 1693. in Lavellen. cathedrat. lib. 43. decretor. pag. 261.), et debetur de omnibus beneficiis etiam simplicibus, exceptis capellaniis laicalibus, et ad nutum amovibilibus, ut ex altero ejusdem Cong. decr. (29. Apr. 1731. in Naceraten.). Et si nemo uni, eidemque Ecclesiae inservientium suam distinctam possideat praebendam, sed singuli sustententur ex massa communi, tunc unicum, debetur ab omnibus ex eadem massa persolvendum ut sancitum est a Benedicto XIII. in Conc. Rom. 1725. tit. 8. cap. 4. ubi etiam assignatur taxa pro unoquoque beneficio.

Ad cathedraticum tenentur etiam Confraternitates canonice erectae habentes propriam Ecclesiam, non vero si habeant simplicem tantum capellam in honorem Sanctorum, sub quorum titulo sunt erectae (ex decretis d. Cong. 24. Jul. 1734. in Firman. et 20. Mart. 1745. in Urbevetan.).

Et quamvis solvi consueverit in synodo, solvi tamen debet quotaanis, licet haec non celebretur, cum debeatur Episcopo a die adeptae possessionis suae Ecclesiae, ut ex tribus aliis decret. praefatae Congreg. relatis a Bened. XIV. (lib. V. de synod. dioec. cap. 7. num. 7.) : si vero esset consuetudo legitime praescripta illud non solvendi, nisi in synodo, licet absolute praescribi nequeat, potest tamen haec consuetudo minuere onus hujusmodi solutionis; ita ut non debeatur pro singulis annis, in quibus synodus non est coacta, ut probat idem Benet. (cit.

« PredošláPokračovať »