Obrázky na stránke
PDF
ePub

cap. num. 8.) ibi: Siquidem eo ipso quod aliquando, et in aliquia etiam minima quantitate est solvendum, jam servatur honor debitus cathedrae Episcopali, contra quam duntaxat praescribi non potest.-Contra eos, qui sunt in mora illud solvendi ex decreto particularis Congr. deputatae a Clemen. XII. 5. Oct. 1731. relato dicto (c. 7. n. 9.) unica sufficit citatio cum praefixione termini quinque dierum ante expeditionem mandati exequutivi, qua praemissa, ad exequutionem procedi potest absque alia nova citatione.]

2.° Subsidium charitativum, seu moderata pensio ob justam causam Clericis imposita, et Episcopo solvenda.

3.° Quarta decimationum, seu quarta pars decimarum Episcopo danda, quae hodie exolevit.

4.° Quarta mortuariorum, seu funeralium debita Episcopo ex legatis, et oblationibus funeralibus Ecclesiae relictis. [Haec, quae debetur in vim cap. Requisisti 15. de testam. imitatur naturam cathedratici, iisdemque prorsus subjacet juris regulis, quae in illius solutione servantur. Sunt verba Benet. XIV. loc. cit. n. 10.] 5. Tertia pars oblationum.

6.

Procurationes, seu moderata victualia Episcopo visitanti debita, quamvis ceu accessoria visitationis, commodius referantur ad legem jurisdictionis.

7.° Convocatio ad synodum, saltem ut est convocatio, cui subditi parere debent: nam quatenus est judicium in synodo, pertinet ad legem jurisdictionis. Jam si quis praeter hos casus jure expressos, asserat aliquid pertinere ad legem dioecesanam, probare tenetur, cum Episcopus pro jurisdictione sua per totam dioecesim habeat intentionem fundatam in jure (cit. c. 16. h. t.).

AD LEGEM JURISDICTIONIS Spectant omnia alia, quae Episcopus ita facere potest in sua dioecesi, sicut Papa in tota Ecclesia, exceptis iis, quae Papae specialiter reservantur, et quae determinata sunt in jure communi, cui Episcopi subjiciuntur (1). Hinc Episcopus condere potest statuta pro sua dioecesi, cam visitare, judicare, et punire delicta ad forum ecclesiasticum pertinentia, praedicare, sacramenta administrare, clericos ordinare, in beneficiis instituere, in dedicatione Ecclesiae indulgentias unius anni, et in anniversario dedicationis 40. dierum concedere, et hujusmodi. Ceterum Episcopus cum omnibus suis clericis cumulativam habet potestatem pro foro externo et interno, ita ut inter Archidiaconum, vel Parochum et Episcopum locus sit praevenționi, nisi quis ex privilegio, vel legitima praescriptione obtineat jurisdictionem privative, seu excluso Episcopo (c. 18. de praescript.).

236. Q. X. Quae Ecclesiae teneantur lege dioecesana, et jurisdictionali?

R. 1.0 Ecclesiae seculares utraque lege tenentur de jure communi, nisi jure speciali probent suam exceptionem.-2.° Ecclesiae regulares, seu monasteria etiam Episcopo subjecta, de jure communi eximuntur a lege dioecesana, idque in favorem Religionis (Can. 1. si ex laicis 10. q. 1. et Can. 8. inter 10. q. 3.), ibi: monasterium tamen basilicis ab hac solutionis pensione sejunctis. Et arg. c. 18. h. t. excipiuntur capellae, et Parochiae, etiam monasteriis incorporatae, quae substant legi dioecesanae (c. 16. h. t.). Insuper Regulares tenentur accedere synodum, procurationes dare Episcopo visitanti: et si mos est, pendere quartam funeralium, licet priora duo multi referant ad legem jurisdictionalem.-3.o Ecclesiae regulares omnes de jure communi tenentur lege jurisdictionali Episcopi. Ita Can. 12. qui

(1) Vide notam h. t.

vere 16. q. 1. ibi: Qui per civitates singulas, seu possessiones in monasteriis sunt, placet nobis Episcopo esse subjectos; et Can. 17. monasteria 18. q. 2. At de jure speciali, seu privilegio Apostolico plerique Ordines regg. exempti sunt a jurisdictione Episcoporum, ita ut Praelati in suos religiosos obtineant jurisdictionem quasi Episcopalem (c. 3. de priv. in 6.). Dantur tamen certi casus, praesertim a Trid. expressi, in quibus Religiosi exempti subjiciuntur jurisdictioni Episcoporum, tanquam Sedis Apost. delegatorum, de quibus tit. de Regul.

Hodierno jure Episcopi non possunt amplius uti facultate a Concilio Tridentino eis concessa, absolvendi delinquentes a censuris quae continentur in primo articulo Const. Apostolicae Sedis, inter quas adnumeratur etiam excommunicatio ob crimen haeresis. Legitur in dicta Const.: «Firmam tamen esse volumus absolvendi facultatem a Tridentina Synodo Episcopis concessam sess. 24. c. 6. de reform. in quibuscumque censuris Apostolicae Sedi reservatis, iis tantum exceptis, quas eidem Apostolicae Sedi speciali modo reservatas declaravimus».

Ita etiam in Const. ejusdem Pontificis quae incipit Romanus Pontifex.

TITULUS XXXII.

De officio judicis (1).

237. Nota, officium judicis esse munus publicum cognoscendi et definiendi res in judicium delatas. Officium hoc est duplex: nobile et mercenarium. Nobile, seu per se stans, est, quod exercetur a judice vel motu proprio ad nullius actionem, vel parte quidem implorante, actionem tamen stricte talem non habente. Hoc officium exercet judex; vel adjuvando jus commune, ut dando pauperi advocatum; vel corrigendo, seu impugnando jus commune, hoc est, juris rigorem temperando, non tamen contra claram definitionem juris, ut rescindendo contractum de jure validum. Mercenarium est, quod exercetur a judice ad instantiam actoris, strictam actionem habentis contra reum. Dicitur autem mercenarium non a mercede proprie, quasi judex pro mercede judicaret; hoc enim sordidum est in judice, sed metaphorice a mercenariis et famulis; quia sicut mercenarii deserviunt domino, faciendo opus eo modo quo praecipitur: ita judex deservit actioni, judicando eo modo, quo merita causae postulant.

238. Q. I. Quis constituere possit judicem cum jurisdictione ordinaria?

R. Hunc constituere potest supremus Princeps, lex seu Canon, et etiam consuetudo legitime praescripta. Et quidem :-1.° Papa in foro ecclesiastico constituit judices ordinarios Patriarchas, Episcopos, Legatos suos, Officiales curiae romanae, Praelatos ordinum regg. Item Papa, et quilibet alius summus Princeps politicus judices seculares ordinarios creare potest, idque ob summam potestatem; nullus vero alius inferior, nisi jure regalium obtinuerit talem potestatem, qualem habent Electores et Principes Imperii in suo territorio superiorem non recognoscentes.—

(1) Agitur de hac materia in Decreto Can. 2. §. si vero 3. q. 7.-In Trid. sess. 24. c. 20. Sess. 25. c. 3, et 10. de reform. --In juri civili lib. 4. Instit. tit. 17.—In Pandectis lib. 1. tit. 11. 12. 14. lib. 2. tit. 1. 2. lib. 5. tit. 1. sparsim lib. 42. tit. 1. sparsim. -In Codice lib. 1. tit. 39. 40. 45. 48. 49. 53. lib. 3. tit. 1. 2. 3. 13. Nov. 8. 82.

2.° Lege, vel Canone illi constituuntur judices, quibus, facta legitima determinationè, lex ipsa seu Canon concedit jurisdictionem contrariam; uti sunt vicarius generalis Episcopi, aut capituli, sede vacante, Archidiaconus, magistri, seu tribuni a collegiis electi, uti in collegio mercatorum, opificum, etc.-3.o Consuetudine, constitui potest judex etiam cum imperio mero, seu jure gladii, saltem si consuetudo sit immemorialis, quae aequiparatur privilegio (cap. 4. de off. Legat. cap. 26. de V. S. ibi: ex antiqua consuetudine, etc.), idque fieri potest: vel privative, excluso quocumque alio, vel comulative cum aliis, ut locus sit praeventioni. 239. Q. II. Quis possit judex constitui ?

R. Omnis, qui natura, aut lege non prohibetur (l. 12. ff. de judic. Can. 1. infamis 3. q. 7.). Et quidem :- Natura prohibentur impubes, furiosus, surdus, et mutus, quia destituuntur qualitatibus ad judicandum necessariis. Coecus autem judicandi officio fungi potest, praesertim si eo functus est ante caecitatem (1. 6. ff. de judic.); minor 25. annis, si annum decimum octavum excessit; non quidem ab inferiori, nisi de consensu partium, bene vero a principe judex constitui potest (1.57. ff. de re judic.) Princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerere decrevit.-Lege prohibentur infames, senatu moti propter turpitudinem, foeminae et servi (cit. Canon. infamis. l. 3. ff. de judic.); excipe illustres foeminas, ut reginas, principes, etc., publice et notorie excommunicati (c. 24. de sent. et re jud.). Denique monachi, et Religiosi sine licentia Praelati; acta tamen eorum valerent, cum potestatis judicialis non sint incapaces servi.

[Ex constit. Bened. XIV. Romanae (21. Decem: 1745.). Nullus ex judicibus ditionis Ecclesiasticae interponere potest decretum voluntariae jurisdictionis in contractibus mulierum, minorum et impuberum, nisi laurea doctorali in aliqua publica et approbata studiorum universitate sit insignitus, sub poenis ipso facto incurrendis nullitatis decreti, et infamiae respectu ipsius judicis, et perpetuae inhabilitatis ad quaecumque officia et magistratus, aliisque afflictivis Sed. Apost. arbitrio infligendis. Ubi vero desit judex laicus sic laureatus, decreta hujusmodi interponenda sunt ab Episcopo, sive ab illius generali Vicario, vel alio loci ordinario judice ecclesiastico; etiamsi agatur de bonis laicalibus, et inter mere laicos. Romae vero interponenda tantum a judicibus ordinariis, et quidem per se ipsos, id est :-A Cardinali Vicario, ejusque Vicesgerente et Locumtenente in civilibus. --A Gubernatore, et ejus Locumtenente in civilibus.-Ab Auditore generali Cam. Apost., et duobus ejus Locumtenentibus in civilibus.-A Senatore, ac duobus ejus Collateralibus.-A pauperum advocato pro solis pauperibus, et domi suae tantum, vel in .carceribus; et gratis omnino, etiamsi aliquid sponte ipsi detur. Insuper pro validitate hujusmodi decretorum exprimenda sunt in instrumento utilitas contractus, et jura, seu scripturae, ex quibus evincitur talis utilitas; interposito judicum juramento super visura dictorum jurium a se facta, sub poena judicibus et eorum notariis imposita, refectionis damnorum directe, et in solidum cum altera parte contradicente, et nullitatis contractus, non obstante quocumque juramento a mulieribus, minoribus et impuberibus interposito. ]

240. Q. III. In quibus casibus judex exerceat suum officium mercenarium et nobile?

R. 1. Tunc exercet mercenarium, dum non ex mera aequitate, sed ex jure stricto aliquid praecipit, prohibet, vel permittit in judicio: item dum super actione, seu jure stricte debito profert sententiam definitivam, aut interlocutoriam, uti etiam super fructibus, damnis sumptibus, aliisque accessoriis. Sic accidit

in petitione haereditatis, judicio familiae herciscundae, mutui, depositi, etc. 2.o Judex tunc exercet officium nobile ex motu proprio, dum auctoritatem suam interponit, nulla parte implorante, sed solius publicae utilitatis causa, ut : -Ferendo leges, inquirendo in crimina, et criminosos (c. 24. de accusat.).-Coercendo saevitiam dominorum in servos et subditos, etiam his non petentibus (l. 6. §. 2. ff. de off. Praesid.).—Interdicendo prodigis administrationem rerum suarum (l. 1. ff. de curator. furios.).-Pupillis, viduis, furiosis, et similibus personis dando tutores, curatores, defensores, advocatos (c. 1. h. t.).—Exequendo sententia latam, nam justa 1. 55. ff. de re jud., judex posteaquam semel sententiam dixit, postea judex esse desinit, puta quoad officium mercenarium in hac causa; semel enim male, seu bene officio functus est, ut amplius neque de expensis pronuntiare, et sententiam corrigere valeat; ergo exequutio sententiae est actus officii nobilis. 3.o Judex tunc exercet officium nobile ad implorationem partis, dum implorans nullam habeat actionem stricto jure competentem; aequum tamen est ei succurri per judicem, ut restituendum minorem, qui improvido rem suam vendidit (cap. fin. h. t.), compellendo patrem, ut agnoscat filium, et ei alimenta praebeat (l. 4. ff. de judic.), vel ut det dotem congruam filiae (l. 19. ff. de ritu nuptiar.), etc. Imo quandoque, licet adsit actio, potest quis implorare officium judicis, cum haec via extraordinaria saepius melior sit quam ordinaria, v. g. ut Judex jubeat adversarium desistere a gravamine, turbatione, etc. Porro, litis contestatio tunc tantum est necessaria, dum imploratur officium Judicis principaliter, et contra certam personam (c. fin. h. t.), quia talis imploratio vim habet actionis. Si autem imploretur officium incidenter post, vel ante ingressum causae, non opus est speciali contestatione litis, cum sufficiat illa, quae in causa principali habetur.

241. Q. IV. Ad quid teneatur judex vi sui officii, et obligationis ?

R. Judex gravissime obligatur ad juste judicandum et cavendum ea omnia quae justitiam pervertere possunt. Unde inter ea, quae cavere debet sunt:-1.° Ne persona respiciat, quia per reg. 12. in 6. in judiciis non est acceptio personarum habenda. —2.o Ne prava passione, ut ira, odio, amore, vel amicitia flectatur, et procedat ad judicandum. --3.o Ne munera accipiat, de quo infra. —4.o Ne in propria causa jus sibi dicat, nisi esset supremus judex (c. 12. de judic.).

Inter ea vero, quae judex facere tenetur, sunt:-1.o ut non perfunctorie, sed diligenter causam examinet (c. 11. judicantem, 30. q. 5.-2.o Ut in judicando sequatur jura, non vero propriam voluntatem (c. 3. d. 4.).—3.o Ut suppleat ea, quae ex officio suo, seu praecepto juris supplenda sunt (c. 1. h. t.). 4. Ut sententiam proferat secundum merita causae. Quae ex his discussione egent, in seqq. resolventur.

242. Q. V. An judex licite accipere possit munera, xenia et sportulas?

Munera sunt dona in quantitate notabili, quae ab aliqua parte sponte offeruntur judici. Xenia sunt dona in modica quantitate, et plerumque dantur in esculentis et poculentis uno, aut altero die consumptibilibus. Sportulae sunt certa quota pecuniae, quae aequaliter ac utraque parte litigante judici offertur. Nomen retinet continentis, quia sportula proprie est causa pecuniae, seu vas, in quo obsonia et coenae ferebantur, atque ita metonimice sportula accipitur pro ipsa pecunia, vel obsonio.

R. 1. Acceptatio munerum est prohibita judici jure divino et humano. Ita Exod. 23. v. 8. Non accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt

verba justorum: quae ratio moralis ab ipso Deo assignata, recte ostendit acceptionem munerum etiam jure naturali prohiberi propter periculum pervertendi justitiam, cui se exponit judex acceptans munera.-In jure Can. (c. 10. de vita et honest. Cler.) severe praecipitur, ut judices ad iniqua munera oculos non inclinantes, gratis judicent, cum nec justum judicium judici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam secularibus legibus reprobentur; puta in l. 18. ff. de off Praesid., ubi Modestinus ait: Plebiscito continetur, ut nequis Praesidum munus, donum caperet: et Auth. novo jure C. de poena judicis, prohibetur acceptio munerum sub poenis ibi expressis.-Ratio hujus prohibitionis fuit universale periculum subvertendae justitiae, et faciendi sententias venales; siquidem munera potenter excaecant, et rectitudinem judiciorum impediunt ; ac proindė jura ista, utpote in materia gravi et publica, graviter in conscientia obligant.-Porro, judex tenetur in conscientia ad restitutionem munerum acceptorum (l. 3. et seqq. ff. ad 1. jul. repetund. et l. 3. 4. C. eod. et cap. 11. §. si quid de rescr. in 6.). Si quid autem contra constitutionem praesentem receperit, ad ipsius restitutionem integram teneatur; nulla eorum, quibus restitutio facienda fuerit, remissione ullatenus profutura eidem. Et quidem, restitutio facienda est danti ante sententiam, in casu quo Judex munera accepit per modum pretii pro exequutione administrandae justitiae, quae pretio emi non potest; et in casu, quo dans non obtulit munera sponte; sed ad redimendam vexam, quia timuit judicem vel nimis segnem futurum in exequutione sententiae, vel iniquum in ea ferenda.—Extra hos casus, an Judex qui, non obstantibus muneribus, juste processit, teneatur ad restitutionem acceptorum ante sententiam, dubitant Doctores. Affirmativa videtur probabilissima ex citt. juribus: negativa tamen non est improbabilis: tunc quia leges istae non faciunt mentionem fori interni, in quo donatio per se valuit; tum quia restitutio ista sapit naturam poenae, quae ante sententiam non debetur. Quod si judex per sententiam condemnetur ad restituendum triplum accepti, et duplum promissi, ut statuitur cit. Auth. novo jure, restitutio fit fisco, et non danti, utpote eadem turpitudine laboranti.

2.o Judex licite accipere potest moderata xenia. Ita cit. c. 11. §. Inşuper, de rescript. in 6. ibi: nisi forsan esculentum et poculentum mera liberalitate oblatum, quod paucis consummi possit diebus. Et cit. l. 18. ff. de off. praesid. et l. 6. §. 3. ff. off. procon. ubi JCtus. ex Epist. Severi, et Antonini Impp. ait: Vetus proverbium est: neque omnia, neque quovis tempore, neque ab omnibus; nam valde inhumanum est a nemine accipere, sed passim vilissimum est, et omnia avarissimum. Et in fine: sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem. Ratio est, quia xenia cum modica sint et humanitatis causa sponte offerantur, non videntur sufficere ad pervertendum animum judicis.—Nec obstat nov. 8. in fin. ibi: nihil penitus accipientes; nam prohibentur sola munera et xenia excesiva, quae ad munerum qualitatem ascendunt.

3.o Judex de jure Can. non potest licite recipere sportulas. Ita c. 10. de vit. et honest. et cit. c. 11. §. insup. de Rescr. in 6. Nam tales sportulae non sunt necessariae judici ecclesiastico ordinario, cum iste suos redditus deputatos habeat; neque delegato, qui regulariter est Clericus beneficiatus habens congruam sustentationem; ergo uterque abstinere debet sportulis, utpote quamdam speciem mali praeseferentibus. Permittitur tamen in cit. c. 11. ut judex, si in gratiam litigantium iter agere debeat, expensas moderatas itineri exigere possit, uti et salarium pro assessore, si quo indiget, et de suis proventibus eum alere non potest. At de

« PredošláPokračovať »