Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS

DECRETALIUM GREG. IX.

In hoc libro exacte traditur totus processus judiciarius, tanquam secundum objectum materiale juris. Neque solum in Canonico, sed etiam in foro civile magnae est aestimationis et utilitatis, cum adeo ordinata actuum judicialium series non reperiatur expressa in corpore juris civilis.

TITULUS I.

De Judiciis (1).

Hic recolenda sunt, quae in jure civili traduntur ad tit. de actionibus, quorum notitia ad intelligendum processum judiciarium est maxime necessaria.

1. Nota I. Judicium hic definiri: Legitima controversiae inter actorem et reum ortae apud judicem disceptatio et definitio. Ita com. ex c. 10. de V. S. et l. 9. 13. C. h. t. Et quamvis nonnulli confundant judicium cum quaestione, causa, lite et instantia, in rigore tamen haec omnia differunt. Nam quaestio est ipsum jus controversum in judicium deducibile; causa est idem jus actu deductum in judicium; lis est actio, qua res controversa deducitur in judicium; instantia est exercitium actionis, quod litis contestatione incipit et finitur, vel sententia definitiva, vel lapsu temporis a jure praescripti, ut biennii, aut triennii (l. 13. §. 1. C. h. t.).

Nota II. Judicium quoad substantiam descendere ex jure naturali, quod dictat in Republica debere esse aliquas personas publicas, quae litigantibus jus dicant, ne causae per violentiam dirimantur, sicut fiebat apud veteres per diffidationes, jam hodie sublatas. At quoad solemnitates, judicium est creatura juris ci

(1) Agitur de his in Sexto, Clementin. et Extrav. com. h. t.-In Decreto 2. q. 1. et 5. q. 4. et 14. q. 1. 15. q. 7. 16. q. 6. 30. q. fin. a Can. si quis.—In Trid. sess. 7. c. 14. sess. 24. c. 20. et sess. 25. c. 10. de reform. et sess. 13. c. 5. de reform. ubi de judicio summario.-In Institutionib. lib. 4. tit. 6. de actionibus cum seqq.-In Pandectis lib. 5. tit. 1.-In Codice lib. 1. tit. 4. lib. 3. tit. 1. 5. 6. 7.

vilis et canonici, quia solemnitates istae inventae sunt a jure civili, et deinde in jus Canonicum translatae, ut patet ex hoc Libro II.

Nota III. Judicium varie dividi: et quidem :-Ex parte finis, in civile, in quo tractatur causa civilis vel criminalis civiliter, ad privatum commodum actoris; et criminale, in quo tractatur causa criminalis criminaliter ad vindictam publicam, sive capitalem, sive non capitalem.-Ex parte causae efficientis, in ordinarium, quod fit a judice ordinario; et delegatum seu extraordinarium, quod a delegato.-Ecclesiasticum, et seculare, quorum illud ab ecclesiastico, istud a judice laico perficitur.-Ex parte formae, in plenarium, seu solemne, aut ordinarium, in quo omnes solemnitates et apices juris observantur; et summarium, seu extraordinarium, in quo proceditur de plano absque strepitu et figura judicii, sola rei veritate attenta.-Denique ex parte materiae tot sunt divisiones judiciorum, quot materiarum et actionum, ex quibus praecipuas hic referam. Primo itaque judicium ex parte materiae dividitur:-1.o În spirituale, in quo causae spirituales, vel his annexae; et temporale, in quo causae mere profanae tractantur. Differt spirituale ab ecclesiastico, sicut species a genere, quia in ecclesiastico agi possunt etiam causae profanae Clericorum. Temporale autem differt a seculari, sicut genus a specie, cum causa temporalis etiam coram ecclesiastico discuti valeat. De judicio spirituali Sacramentali nullus nobis hic sermo.-2.o In reale, in quo actio realis; et personale, in quo actio personalis proponitur.-3.° In universale, generale et singulare. Universale instituitur super universitate rei, hoc est, super corpore bonorum e diversis juribus conflato, uti est haereditas, territorium, Ecclesia, etc. Generale fit super pluribus rebus, separatis tamen, et nullam universitatem constituentibus, uti est judicium tutelae, pro socio, negotiorum gestorum, etc. Singulare fit super una re determinata, ut super hoc agro, grege ovium.-4.o In simplex, in quo unus litigantium est actor, et alter reus; et duplex in quo uterque litigantium est actor, et uterque reus: in processu autem is fit actor, qui prius provocavit; vel si uterque provocavit simul, sortiendum est, vel a judice determinandum, quis rei, quis actoris partes agat (lib. 13. 14. ff. h. t.): ita accidit in judiciis divisoriis familiae herciscundae, communi dividundo, et finium regundo.-5.° In petitorium, in quo agitur de jure et causa proprietatis; et possessorium, in quo agitur de possessione rei aut juris. Denique sicut actiones, ita et judicia sunt bonae fidei, vel stricti juris, poenalia, arbitraria, etc. 2. Q. I. Quot personae constituant judicium?

R. 1. Tres principales et necessariae: actor, reus, et judex (c. 10. §. omni de V. S. et l. 62. ff. h. t.). Actor est, qui actionem proponit, et ad judicium provocat: in criminalibus dicitur accusator, cujus vicem saepe supplet fama, indicia criminis, vel ipsum officium judicis in crimina inquirentis (c. 24. de accus.). Reus, non a reatu, sed potius a re, seu controversia ei mota dictus, est, qui ab actore in jus provocatur: judex vero est, qui utrique párti jus dicit.-2.° Personae accesoriae, seu auxiliares ex parte judicis sunt assessores, sea consiliarii, quibus de jure communi non competit jurisdictio; auditores in curia Romana, et apud legatos Sed. Apost., qui in aliis tribunalibus dicuntur referendarii, qui prius causam examinant, eamque referunt ad judicem ex merito decidendam; notarii, seu actuarii, aut protocollistae, qui acta judicialia notant, et in protocollum, seu tabulas, aut librum actorum referunt: nuncii, seu apparitores, viatores, pedelli, qui jussa judicis exequuntur, citationes ad partes deferendo, etc. Et horum personae sunt sanctae, cum a malitia hominum quoad actus sibi injunctos immu

nitate gaudeant. - Ex parte litigantium sunt advocati, procuratores, et testes. 3. Q. II. In quibus casibus prohibetur judici, alias competenti, judicare? R. Praecipue in his tribus:-1.° Si coram alio judice egit advocatum in eadem causa (arg. l. fin. C. de accessor.).—2.° Si ipse in alio judicio consimilem causam habeat (c. 18. h. t.).—3.o Nullus inferior potest esse judex in propria causa, hoc est, cedente in proprium commodum et utilitatem. Ita rubrica et l. un. C. ne quis' in sua causa judicet, vel jus sibi dicat. Cui consonat l. 10. ff. de jurisd. et Can. 27. inter querelas 23. q. 4., ubi reprehenditur Episcopus, quod in causa propria injuriae sibi illatae, excommunicationem tulerit: nam in his casibus, propter naturalem erga se propensionem, suspicio est iniqui judicii.-Nec obstat, quod judex injuriam notoriam sibi ut judici illatam punire possit ad vindictam publicam, vel Episcopus judicare in causa suae Ecclesiae, quae, ipsi Episcopo non est communis: nam in his et similibus casibus causa non est propria judicis, sed potius officii, aut Ecclesiae; adeoque cessat causa suspicionis. At contra, supremus Princeps, ut Papa, Imperator, Rex, judicare potest in propria causa, inter ipsum et subditum mota l. un. C. si quis Imperat. maled. l. 41. ff. de haered. instit. et c. 12. h. t., ubi lis super privilegiis Apostolicis orta, soli Sedi Apostolicae reservatur decidenda. Ratio est, tum quia Princeps non tenetur se submittere judicio inferioris; tum quia suspicionem in Principe sufficienter purgat summa dignitas et aequitas in legislatore praesumpta. Consultius tamen est, ut in talibus causis arbitri eligantur (l. 2. C. si advers. Fisc.)

4. Q. III. Qui habeant legitimam personam standi in judicio?

R. 1. In reo necessario nulla specialis qualitas requiritur; quia iste invitus. trahitur ad judicium. At in reo voluntario, qui sponte venit ad se defendendum, et multo magis in actore, requiruntur speciales qualitates, scilicet, ut sit homo liber majorennis, et nullo jure prohibitus a judicio.-2.° Quilibet in judicio stare potest, nisi specialiter prohibeatur: prohibentur autem:-I. Infantes, amentes, prodigi, surdi, muti, pro quibus tamen curatores agunt (l. 12. §. fin. ff. de tutor. l. 1. C. de curat. fur.).—II. Pupilli sine auctoritate tutoris in suum damnum (l. 1. C. qui leg. pers.), ubi in l. fin. excipitur causa momentaneae possessionis.-III. Minores sine auctoritate curatoris, quo si careant, dandus est eis curator ad litem (§. 2. In. de curat.). Excipe causas spirituales, ut matrimonii, beneficii, etc., in quibus minores habentur pro majoribus (c. fin. h. t. in 6.). Item in causas alimentorum, et si minor veniam aetatis impetravit (l. 2. C. de his qui ven.); et quoties consuetudo aliud habet.-IV. Filiusfamilias sine consensu patris contra extraneum (cit. c. fin. h. t. in 6. et l. fin. Cod. de bon. qualib.), nisi agat in causa spirituali, vel nomine alieno, ut tutorio, vel circa peculium castrense, etc.; contra patrem autem agere nequit, nisi obtenta praetoris venia (l. 13. ff. de in jus voc.).— V. Excommunicatus tanquam actor, nisi in causa suae excommunicationis, vel periculi animae, uti in matrimonialibus (c. 7. h. t.). Et quidem, si vitandus est, removeri debet exceptione, vel ex officio judicis: respondere autem regulariter debet per procuratorem, nisi causa esset nimis ardua, et non adesset procurator idoneus et gratuitus, ibid.—VI. Religiosus sine consensu Praelati, nisi habeat beneficium ecclesiasticum, vel agat in causa sua contra Praelatum, v. g. ne ejiciatur, alimentis privetur, etc. At Prelatus in causa communi Ecclesiae, agere et respondere potest sine capitulo (cap. 21. de rescript.), nisi causa simul spectaret ad administrationem capituli. Parochus, si solus administret bona Ecclesiae, admittitur in judicio; si cum Episcopo, is utpote major praeferendus erit. Circa Praelatos

regulares consulenda sunt propria statuta.—VII. Mulier honesta, praesertim illustris, in causa civili non potest invita personaliter trahi in judicium: si tamen vult, potest agere et respondere (c. 2. h. t. in 6. 8.).—VIII. Servi proprie dicti, cum non habeant communionem juris civilis, nequeunt stare in judicio, nisi litigent in causa sui status, libertatis, etc.-Ceterum personae istae, dum utilitas publica ex poscit, v. g. in causa perduellionis, haeresis, etc., plerumque admittuntur ad judicium.

5. Q. IV. An quis invitus compelli possit ad agendum?

nec

R. Negative: ita rubrica cum l. un. C. ut nemo invitus agere, vel accusare cogatur. Excipe, nisi jam litem inchoaverit, vel alterum diffamaverit (l. 5. diffamari C. de ingen.), vel nisi ex quasi contractu ad agendum sit obligatus, uti tutores, administratores, haeres pro vindicanda nece defuncti, etc.; at in reum, etiam invitum, judicium reddi potest. Ceterum in causis saltem civilibus nec actor, reus cogi potest, ut personaliter in judicio compareat, cum jus concedat procuratorem (c. 2. de procurat. l. 1. et fin. C. eod.), nisi specialiter lex vel rescriptum Principis aliud jubeat. Et quamvis ea quae sunt facti, regulariter ab ipsis partibus, utpote his notiora, proponenda forent (c. 14. h. t. l. 79. ff. eod.), pro varia tamen conditione personarum, relinquitur ea proponi per advocatum, maxime si pars adversa non contradicat.

6. Q. V. Quae sit materia, seu objectum judicii?

R. 1.° Omnis causa, seu res inter partes controversa; licet non quaelibet causa a quolibet judice judicari possit, sed solum a competente (1). Unde:-1.° Causae mere Ecclesiasticae, hoc est, spirituales, uti sacramenta; vel spiritualibus annexae, uti jus decimarum, beneficii, patronatus, sepulturae, et hujusmodi tractandae sunt coram judice Ecclesiastico privative (c. 2. 3. et c. h. t.).—2.o Causae profanae laicorum regulariter coram judice seculari agi debent (c. 10. de for. comp.); nam Papa et Praelati ecclesiastici, extra suum territorium temporale directe jurisdictionem non habent in temporalia, nisi per accidens et indirecte ratione peccati, vel nisi ex privilegio aut consuetudine aliud concedatur.-3.o Causae mixti fori substant judici tam ecclesiastico, quam laico, ita ut locus sit praeventioni: cujusmodi sunt restitutio ab Ecclesia petita contra laicum (c. 1. de in integr. rest.), actus juramento firmati, omnia delicta, excepta haeresi et simonia, quae sunt mere ecclesiastica, licet hodie in gravioribus delictis, ut furti, homicidii, etc., raro interponat se judex ecclesiasticus.- Item ex communi sententia et praxi tribunalium, quaestio meri facti, cui nihil juris admiscetur, super re spirituali, dicitur esse mixti fori, v. g. an sit juratum, an matrimonium contractum, an laicus turbet Clericum in jure decimandi, etc. Ita colligitur ex c. 2. de jurej. in 6. ubi laicis permittitur cognitio de juramento, et c. fin. h. t. possessorium saltem meri facti super jure eligendi instituitur coram laico judice Florentino: tum quia laicus cognoscere potest de injuria illata, v. g. Clerico, aut Ecclesiae (cap. 8. de form. compet. lib. 10. C. de Episc. et Cleric.); ergo etiam cognoscere potest, an quis Clericum turbêt in jure decimandi. Ratio est, quia tale factum nihil spirituale continet, ergo cognosci potest a laico; et quia excitatur super re spirituali, et plerumque delictum continet, cognosci etiam potest ab ecclesiastico.-Nec obstat c. 12. de sentent. excom. in 6., nam ibi principaliter miscetur quaestio juris, an malefactor reipsa sit

(1) Hodierno jure in causis nullitatis matrimonii pertractandis, servanda est norma Const. Benedicti XIV. Dei miseratione.

clericus. Similiter quaestio facti super haeresi, aut simonia, cum vix pura possit dari sine admixta quaestione juris; pertinebit ad judicem ecclesiasticum (c. 13. de Haeret. et c. 18. §. prohibemus eod. in 6.)

7. Q. VI. Quid sint causae connexae, et coram quo judice tractandae ?

R. 1. Causae connexae, seu continentes sunt, quae habent communem liquidationis qualitatem et rationem, neque una sine altera expediri solet. Fit autem connexio, seu continentia causarum pluribus modis: ratione personarum, ut inter plures cohaeredes, tutores, socios, etc.; ratione actionis universalis aut generalis, ut in petitione haereditatis, in actione tutelae, ubi de diversis rebus et juribus agitur ratione rei controversae, circa quam plures quaestiones moventur, ut principales circa haereditatem, incidens circa filiationem, etc.; ratione reconventionis, ut si Titius agens ex vendito, reconveniatur super mutuo, etc.

:

2.o Continentes, seu connexae causae regulariter ab uno et eodem judice cognoscendae sunt (c. fin. de rescrip. l. 1. et fin. ff. de quib. reb. ad eumdem 1. 5. C. arbitr. tutel. l. 10. C. h. t.) ; ex quibus juribus nata est regula: continentia causarum non est dividenda. Atque id verum est, etsi judex respectu causae connexae incidentis, si haec principaliter proponeretur, non esset competens; quia ipsa continentia ex dispositione juris facit eum competentem, l. 3. C. h. t.; ubi judex principaliter cognoscens super causa bonorum, incidenter cognoscere potest super causa status, libertatis aut servitutis, licet alias super causa status, si principaliter proponeretur, non posset cognoscere. At si judex respectu causae alterius connexae, non tantum per se esset incompetens, sed etiam incapax, nullo modo de illa potest cognoscere, etsi tantum incidenter proponatur; sed tenetur eam ad proprium judicem remittere, sicut laicus causam spiritualem tenetur remittere ad ecclesiasticum, quia respectu causae spiritualis est simpliciter incapax : Can. 3. de ord. cognit. c. 7. qui filii leg., ubi quaestio nativitatis legitimae a judice ecclesiastico decidenda dicitur.

8. Q. VII. Quis sit judex causarum feudalium?

R. 1. Si lis oriatur inter duos vasallos, cognitio pertinet ad dominum, si vero inter vasallum et dominum, decisio litis spectat ad pares curiae, seu vasallos conjudices (lib. 2. F. tit. 55. §. fin.); nam jus in his causis tribuit jurisdictionem domino et vasallis (c. 5. h. t.), etsi vasallus esset Clericus (c. 6. 7. de for. compt.). -2.° Si lis oriatur inter vasallum et extraneum, vel misceatur causa extrafeudalis, v. g. an fundus sit allodialis, cognitio pertinet ad judicem ordinarium, quia dominus in extraneum, uti et in causas allodiales, nullam habet jurisdictionem.

9. Q. VIII. In quo consistat forma judicii?

R. 1.o Forma judicii plenarii consistit in solemnitatibus a jure praescriptis, uti sunt oblatio libelli, litis contestatio, et aliae de quibus in hoc libro agitur.2.o Forma judicii summarii consistit in his, quae de jure naturali et Pontificio requiruntur ad justitiam judicii, uti sunt propositio causae, ejus probatio, citatio et defensio rei, ne is inauditus condemnetur, prolatio sententiae, et insuper ex Clem. 2. saepe de V. S. requiritur juramentum calumniae et veritatis, ut petitio actis inseratur, sententia in scriptis proferatur, positiones et articuli admittantur. Porro, judicium summarium adhibetur in causis levibus, in quibus sufficiunt leviores probationes, etiam quandoque semiplenae; item in causis gravibus, quae celerem expeditionem exposcunt; et in his, licet de plano procedatur, tamen plenae probationes requiruntur; cujusmodi sunt causae electionum, decimarum,

« PredošláPokračovať »