Obrázky na stránke
PDF
ePub

matrimoniales, usurarum, pauperum et miserabilium personarum, mercedum, alimentorum, etc.; item causae etiam criminales Regularium.

10. Q. IX. Quando instantia judicii finiatur?

R. 1.° Prolata sententia definitiva, quia tunc judex functus est suo officio (l. 55. ff. de re jud.).-2.° De jure civili lapsu temporis, scil. triennii in causa civili, et biennii in criminali (l. 13. C. h. t.), quod tamen hodie non observatur. De jure autem Canonico veteri, quo admittebantur appellationes ab interlocutoria, instantia fuit perpetua; ne lites ex litibus nascerentur (c. 20. h. t. c. 5. de in integr. rest. c. 14. de privileg.). Et quia Trid. sess. 24. c. 20. de ref. antiquam dispositionem non sustulit, sed tantum permisit, ut partes, si velint, lapso biennio, adire possint Superiorem, sequitur adhuc hodie de jure Canonico instantiam esse perpetuam, donec lis per sententiám definitivam decidatur, vel partes sponte renuntient judicio, vel judex ex justa causa partem aliquam absolvat ab observatione judicii. Excipitur instantia secunda appellationis, cui annus, vel ex causa biennium datur (c. 5. de appell.).

11. Q. X. Quis sit effectus judicii validi?

R. Triplex potissimum refertur :- 1.o Terminatio litis, qua quisque consequitur quod suum est.-2.o Acta coram judice competente valent, et fidem faciunt in alio judicio (c. 11. de testib.).—3.o Si sententia transivit in rem judicatam, in utroque foro admittenda est (c. fin. de except. in 6.).

12. Q. XI. Ex quibus causis judicium reddatur invalidum?

R. Ex seqq.-1.o Ex defectu competentis judicis (c. 4. h. t.).—2.o Ex defectu litigantium, si non habent legitimam personam standi in judicio.-3.o Ex defectu mandati procuratorii.-4.° Ex omissione actus vel solemnitatis substantialis, ut citationis, contestationis litis, etc., vel si ordo judiciarius inversus fuit. In Camera imperiali, et Curia Romana, post Const. Pauli V. reformatioriam tribunalium, ad invalidandum judicium tres tantum solemnitates attenduntur; Judex incompetens, Procurator mandato sufficienti destitutus, et omissa citatio.

13. Q. XII. An acta judicis existimati in concursu erroris communis su¬ stineantur ut valida?

R. Affirmative, ex celebri lib. 3. Barbarius ff. de offic. praetor. relata in Can. 1. in fin. 3. q. 7., ubi acta Barbarii servi in praeturam evecti, eo quod communiter habitus sit pro libero, pronuntiantur valida; et c. 24. de sent. et de re jud., sententia a notorie excommunicato prolata declaratur irrita; ergo si excommunicatio nota non fuisset, valuisset ejus sententia.-Ratio est, quia in tali casu respubl. vel Ecclesia propter utilitatem publicam, et ad evitanda plurima incommoda, quae ex revocatione talium actorum sequerentur, supplet jurisdictionem judicis existimati. Respectu vero jurisdictionis in confessario, ut valide absolvat, juxta probabiliorem sententiam, praeter titulum coloratum, quando scilicet hic collatus est, sed invalide, vel a principio, vel in decursu temporis propter aliquem occultum defectum, simul etiam requiritur error communis, id est, cum communiter putatur aliquem habere verum titulum, quem non habet.

[In quo casu, accedente bona fide poenitentis, valida erit absolutio. Quod si postea poenitens sciat jurisdictionis defectum, vel dubitet de validitate suae confessions, tenetur eam reiterare coram legitimo confessario, ut declaravit Congregat. Concilii (in Patavina, 11. Decembris 1683. ad 2.m dub. a me recognitum).]

At si defectus a potestate humana sit in supplebilis, actus cum illo gestus est invalidus, sicut absolutio data a non sacerdote. Ex his solvuntur c. 54. v. in suae

de elect. l. 15. ff. de jurisd. cum similibus l. 10. ff. de Decur.; nam procedunt de errore et facto privato, non vero communi et publico, occasione cujus suprema potestas supplet jurisdictionem inferioris.

TITULUS II.

De foro competente (1).

14. Nota I. Licet haec duo, forum et forus, frequenter in usum confundantur, in rigore ea distingui: nam forum in neutro significat locum deputatum ad vendundum et emendum; et ita decitur forum horarium, vinarium, etc. Forus in masculino significat et jurisdictionem exercentis judicium, et locum exercendarum litium, seu tribunal auditorium, et in ecclesiasticis Consistorium (c. 10. de V. S.); ubi Isidorus ait: Forus est exercendarum litium locus, a fundo dictus, sive a Foraneo Rege, qui primus Graecis legem dedit.

Nota II. Forum aliud esse competens, in quo reus conveniri potest et debet; aliud incompetens, in quo reus conveniri nec debet, nec potest. Ceterae divisiones fori coincidunt cum divisionibus jurisdictionis et judicii. In eodem sensu judex dicitur competens, vel incompetens. Es autem judex alius incompetens per se, cujus tamen jurisdictio per accidens prorogari potest a partibus, ut vi prorogationis fiat competens; alius omnino incompetens, seu incapax, cujus jurisdictio neque a partibus prorogari potest, uti est laicus respectu clericorum, et causarum spiritualium (c. 2. de jud. et c. 2. 12. hoc tit.).

Nota III. Fori competentiam generaliter deduci ex triplici capite:-1.° Ex qualitate causae, ecclesiasticae, secularis, mixtae, feudalis; et de hac competentia dictum est tit. praeced.-2.o Ex persona judicis, quia is habet jurisdictionem ordinariam, vel delegatam ; vel ratione prorogationis, praeventionis, appellationis de suo loco.-3.o Ex persona rei, ratione domicilii; rei sitae, contractus, et delicti, qui quatuor sunt ordinarii modi sortiendi forum (c. fin. h. t.); item ratione privilegii certis personis concessi, ut in alio foro conveniri nequeant.

His notatis agetur hic:-1.° De foro competente ratione prorogationis et praeventionis.-2.° Ratione domicilii, rei sitae, contractus, et delicti.—3.° De foro privilegiato Clericorum, et quorundam laicorum.-4.° Tandem de foro communi Curiae Romanae, et jure revocandi domum.

§. I.

De Foro competente in communi, et ratione prorogationis ac praeventionis.

15. Q. I. In quo foro actor convenire debeat reum?

R. In foro, seu coram judice ipsius rei. Ita regula generalis in (1. fin. C. ubi in rem, c. 5. 8. h. t.): Actor rei forum, sive in rem, sive in personam sit actio, sequitur. Nam ille judex est adeundus, qui reum ad judicium cogere possit; talis autem non est, nisi judex ipsius rei. Nec obstat 1. 5. diffamari C. de ingen. ; nam in

3.

(1) Agitur de hac materia in Sexto, et Clem. hoc. tit.-In Decreto dist. 96. et 1. 6. et 6. q. 3. et 11. q. 1. et 21. q. 5.-In Trid. sess. 7. c. 10. sess. 13. c. 6. sess. 23. c. 6. sess. 24. c. 5. et 20. de ref.-In Pandectis lib. 5. tit. 1.-In Codice lib. 3. tit. 13. usque ad 27.

hoc judicio diffamationis, ipse diffamans, seu provocans in judicium, habetur pro actore, adeoque debet sequi forum diffamati. Porro, actor trahens reum ad judicem incompetentem, perdit actionem; reus vero cogens actorem, ut se conveniat in foro incompetenti, habetur pro confesso. Denique judex incompetens ferens et exequens sententiam, punitur capitaliter (l. 5. C. de jurisd. omn. jud.). Hae tamen poenae, praesertim quoad judicem, hodie non observantur.

16. Q. II. Quid juris, si reus citetur ad judicem incompetentem?

R. 1. Si judex notorie est incompetens, reus non tenetur comparere, cum non sit ei subjectus; si vero exemptio rei non est manifesta, tenetur comparere, et docere de privilegio suae exemptionis, cum judex probabiliter ignorare possit tale privilegium (arg. c. 1. de const. in 6.).—2.o In dubio de competentia judicis, reus citatus tenetur comparere, et si sub initium opponat exceptionem incompetentiae fori declinatoriam, judex de illa cognoscit. Ita Ulp. l. 5. ff. de jud. ibi: praetoris est enim aestimare, an sua sit jurisdictio, vocati autem non contemnere auctoritatem praetoris. Ratio primi, quia praesumptio stat pro competentia judicis, seu per*sonae publicae, cui videtur melius constare, an jurisdictionem habeat in tali casu. Secunda pars habetur cit. 1. 5. et l. 2. §. 6. eod., et de judice delegato l. 2. C. si contra jus. Ratio est, quia hic judex non judicat in propria causa, cum ex ministerio judicandi nullam utilitatem habeat. At si quis judici objiceret defectum circa titulum proprietatis, seu jus jurisdictionis, non posset in hac causa, utpote propria, judicare.-3. In dubio, an causa sit judicis ecclesiastici, vel laici, pronuntiat ecclesiasticus, c. 12. de sent. excomm. in 6.; ubi in casu, an malefactor sit Clericus, judicat ecclesiasticus, tum quia convenit, ut in dubio major et dignior potestas judicet; tum ne judex laicus, casu quo causa esset mere ecclesiastica, exponat se periculo nulliter dicendi sententiam ; quae ratio non militat contra ecclesiasticum, cum iste non sit incapax respectu causae profanae.

17. Q. III. Quid sit forum prorogationis, et quibus modis fiat?

R. Ad 1.m Est illud, dum partes scienter et libere consentiunt in judicem non suum, ejusque jurisdictionem extendunt ultra proprios limites; ut si duo Pragenses subjiciant se judicio judicis Viennensis (l. 1. 2. pr. ff. de judic. c. l. 18. ff. de jurisd., c. 40. de off. deleg.). Ut autem prorogatio ista fieri possit, requiritur in persona jurisdictio aliqua, alias quod non est prorogari nequit.

R. Ad. 2.m Prorogatio fit 4. modis:-1.° De persona ad personam, dum non subditi subjiciunt se judici alieno, et hic debet esse ordinarius (l. 1. 2. ff. de jud.).-2. De re ad rem, seu de causa ad causam, dum partes judici constituto ad certam causam, submittunt se quoad aliam similem: v. g. de quantitate minori 100, ad quantitatem majorem 200., aureorum (l. 74. ff. de judic.).—3.° De tempore ad tempus, dum tempus judici definitum, antequam elapsum sit, partes ulterius prorogant et extendunt (l. 1. pr. ff. de recept. arb.).—4.° De loco ad locum, dum judex in certo loco ad judicandum constrictus, de consensu partium in alio judicat: si vero translatio fiat ad alienum territorium, requiritur etiam consensus judicis (arg. l. fin. ff. de jurisd.). Hodie prorogationes istae rariores sunt, et respectu delegati fieri possunt de tempore ad tempus, de loco ad locum, et probabiliter de quantitate ad quantitatem, non vero de persona ad personam, vel de causa diversa ad diversam (c. 40, de off. deleg.). Prohibentur autem in causa reservata Principi, in criminalibus, feudalibus, et appellationibus, ne praejudicium fiat Reipublicae, domino, et judici superiori.

18. Q. IV. Qui prorogare possint jurisdictionem judicis non sui?

R. Omnes qui habent legitimam personam standi in judicio, nisi specialiter a jure prohibeantur, nam l. 1. 2. pr. ff. de jud. generaliter permittitur haec prorogatio. Prohibentur autem:-1.° Procurator, nisi mandatum speciale habeat, vel constitutus sit cum libera (c. 4. 5. de procur. in 6.).—2.° Laici in causis spiritualibus (c. 3. de Paroch.); et Clerici etiam in causis temporalibus, sine consensu proprii Episcopi non possunt in se prorogare jurisdictionem alieni judicis ecclesiastici, etiam Metropolitani (c. 18. h. t. et c. 1. eod. in 6.), ne regimen ecclesiasticum confundatur.-3.o Laici in causis spiritualibus, Clerici autem et Religiosi in quacumque causa, etiam de consensu Episcopi, nequeunt se submittere judici laico (c. 48. h. t. et c. 2. de judic.); nam laicus respectu Clericorum et causarum spiritualium, est omnino incompetens et incapax, quam incapacitatem a jure communi in lege divina fundato inductam tollere nequit Episcopus.-4.0 Regulares exempti non possunt in se prorogare jurisdictionem saltem contentiosam sui ordinarii. İta com. ex c. 2. de in integr. rest. et c. 5. de arbitr. ibi: Cum etsi sponte volueris: tum quia hac prorogatione laedetur jus, quod per exemptionem quaesitum est sedi Apostolicae; tum quia Papa est proprius dioecesanus exemptorum; sine hujus autem consensu non licet Clericis alieno dioecesano se submittere. Imo attento rigore juris, exempti neque jurisdictionem voluntariam sui ordinarii possint in se prorogare, v. g. ad absolvendum a censuris, etc., peccatis, dispensandum in votis, jejuniis, recitatione horarum Canon. et Ha Abb. Rodrig. Suar. et alii contra Sanch. Laym. Pirh., etc. Nam in materia generaliter prohibita non intelligitur concessum, nisi specialiter sit expressum (Clem. 1. v. nam ubi de V. S.); sed Episcopis generaliter prohibetur exercere jurisdictionem in exemptos; nullibi vero conceditur talis prorogatio ; ergo. At de aequitate, tacito consensu Papae et consuetudine, saltem si Praelatus reg. non est praeditus tali potestate, possunt exempti se subjicere Episcopo pro absolutione, dispensatione, etc. (arg. reg. 61. in 6.). Hoc et non plus probant argumenta adversariorum.-5.° Studiosi possunt declinare forum Academicum, et alieno judici se submittere, cum hoc nullo jure scripto prohibeatur, licet consuetudo stot in contrarium in multis locis, quae observanda erit, ne contemnatur magistratus Academicus, et disciplina scholastica relaxetur.

19. Q. V. Quomodo inducatur forum praeventionis?

R. Sola etiam citatione verbali legitime interposita, dum unus judex competens citando praeoccupat jurisdictionem alterius in eadem causa competentis; ut in causis mixti fori, et in delegatione plurium, ut singulorum in solidum. Ita com. ex c. 19. h. t. ; nam sola citatione in decretum redacta perpetuatur jurisdictio tam ordinarii, quam delegati (c. 20. de off. deleg.); et per l. 30. ff. de jud.: Ubi acceptum est semel judicium, ibi et finem accipere debet. Unde: -1.° Mutatio domicilii, vel acquisitio fori privilegiati per assumptam militiam, vel statum clericalem, citatione praeventum non eximit a jurisdictione judicis praevenientis, nisi in superveniente privilegio Princeps aliud exprimat: quo sensu procedit l. 12. pr. ff. si quis caution. Judex tamen laicus eum, qui post citationem factus est Clericus, non condemnavit poena corporis afflictiva, sed tantum pecuniaria. Ratio est, quia mutatio, vel privilegium superveniens regulariter non obest judicio per citationem radicato (l. 19. ff. de jurisd. l. 7. ff. de jud.).-2.° Si plures correi ad eumdem judicem competentem spectent, citatio unius inducit praeventionem fori respectu aliorum, ne continentia causarum dividatur. Secus si alter correus esset de jurisdictione alterius judicis, ut si clericus delinquat cum laico; tunc enim quisque a suo judice judicandus est.

§. II.

De foro competente ratione domicilii, rei sitae, contractus, et delicti.

20. Hic circa domicilium recolenda sunt ea, quae ad tit. ff. ad munic. tradi solent. Et quidem praesenti :

Nota I. Domicilium in genere esse locum habitationis diuturnae. Dividitur in commune, quod olim erat Roma, communis omnium civium Romanorum patria, et de hoc ad finem h. t. aliqua dicentur: et particulare seu privatum, quod quisque in certo loco figit.-Hoc est duplex: naturale, seu domicilium originis, in quo quis natus est; et accidentale, seu adscititium, aut habitationis, in quo quis habitat. Et hoc iterum: vel est domicilium verum, seu simpliciter tale, in quo quis perpetuum incolatum figit; vel quasi domicilium, in quo quis per notabile tempus moratur, sicut famuli, ancillae, et studiosi causa studiorum

Nota II. Domicilium originis acquiri: vel nativitate propria, vel ad origine patris et avi (ceterorum ascendentium origo non attenditur), vel ab origine matris, si patrem demonstrare non potest (l. 24. ff. de statu hom.). Si quis vero parentibus peregre profectis in via fortuit natus est, tunc tantum fit originarius illius loci, si parentes, priori domicilio dimisso, necdum actu aliud domicilium acquisiverunt; alioquin originem suam debebit loco, in quo parentes actu domicilium habent (1. 9. ff. de captiv. et l. 1. C. eod.); qua distinctione explicatur l. 7. C. de in col. et l. 6. pr. ff. ad municip. Hodie, quidquid sit de jure scripto, ex generali consuetudine ad sortiendum forum non attenditur locus originis, sed habitationis; cui consuetudini favet c. fin. de Paroch., ubi christiani ex variis Palestinae civitatibus translati Aconem, hic, et non ibi dicuntur conveniendi. Unde totus nobis sermo de domicilio habitationis.

Nota III. Ad constituendum domicilium verum duo requiri et sufficere, scilicet animum stabiliter seu perpetuo habitandi, nisi aliquid avocet; et factum habitationis in tali loco (l. 20. ff. ad municip.). Et si haec duo requisita concurrant pro duplici loco, in utroque contrahetur domicilium et forum (c. 15. h. t.), ut si quis stabiliter habitet in uno loco per medium annum, et in altero similiter per medium. Insuper habitatio non solum vera, sed etiam ficta sufficit ratione alicujus conditionis, vel officii: sic Senator acquirit domicilium in ea civitate, in qua senatoris officium gerit, miles ubi stipendia meret, Religiosus in loco monasterii, uxor in loco mariti, ubicumque alias resideant.

21. Q. I. An forus domicilii veri sit generalis, concurrens cum omni foro quoad universam jurisdictionem, tam contentiosam quam voluntariam ?

R. Affirmative, ex communiori sententia. Prob. ex l. fin. Cod. ubi in rem : ubi forum domicilii vocatur generaliter forum his verbis: actor forum rei, sive in rem, sive in personam sit actio, sequitur: nam ratione domicilii incola fit absolute subditus judici, semperque talis manet, donec mutet domicilium. Excipitur servus, libertus, uxor, qui conveniendi sunt coram judice domini, patroni, et mariti (l. 22. ff. ad municip. lib. 1. C. ubi caus. stat.), et haeres ex persona defuncti ibi continuare debet judicium, ubi defunctus illud incepit (l. 34. ff. de judic.). Ex data resolutione :

Sequitur 1.o Reum ratione rei sitae in alio loco, conveniri etiam posse in foro domicilii. Ita Gloss. in l. fin. C. ubi in rem. Abb. et com. contra Gloss. in c. 3. h. t.

« PredošláPokračovať »