Obrázky na stránke
PDF
ePub

reo, lites ex litibus suscitarentur, et judicia fieri deberent super actionibus, super quibus lis non fuit contestata. Unde bene ait Paulus l. 2. ff. de jud.: Non potest videri in judicium venisse id, quod post judicium acceptum accidisset: ideoque alia interpellatione opus est, id est alio libello. Unde si actor, priori actione omissa, aliam vult intentare, refusis reo expensis, novum libellum formare debet. Exçipe, nisi ob qualitatem causae jus permittat transitum ab una actione ad aliam, sicut a petitorio ad possessorium, et econtra ; quo sensu procedit (l. 12. in fin. ff. de acq. poss. l. 18. §. fin. ff. de vi arm. c. 5. de caus. poss l. 4. §. fin. ff. de noxal. act. l. 84. §. 5. ff. de legut. 1. Alia jura procedunt vel de mutatione accidentali seu emendatione libelli, vel restringenda sunt ad judicium quasi coeptum ante litem contestatam, ut l. 3. C. de edendo, §. 35. inst. de action, etc.

48. Q. V. Qui sint effectus libelli?

R. Hi praecipui: 1.o Libellus reo delatus obligat actorem ad prosequutionem causae, et contra illum probat (Auth. qui semel, C. quomodo et quand.).-2.o Obligat quoque judicem ad ferendam sententiam conformem eidem libello quoad rem petitam, causam petendi, et actionem institutam (c. 31. de Simon. l. 18. ff. com. divid.).----3.o Interrumpit praescriptionem, de quo infra tit. de praescr.

De in jus vocando.

49. Quamvis in jure Can. saepe mentio fiat citationis judicialis, tamen nullus specialis titulus de illa extat, adeoque ex jure civili supplendus erit. Est autem citatio: Actus legitimus, quo quis mandato judicis, juris experiundi causa vocatur in judicium. Ita com. ex l. 1. ff. ne in jus vocando. Citatio dividitur:-1.o In citationem juris, dum lex ipsa intra certum terminum vocat, sicut c. 1. de elect. in 6. citantur impugnatores electionis; et citationem hominis, dum judex citat vel generaliter, vel specialiter, seu personaliter.-2.° In verbalem, quae fit scripto, vel oretenus; et realem, quae fit per capturam, seu apprehensionem rei ob delictum, aes alienum, vel aliam justam causam. ---Verbalis subdividitur, in privatam, quae fit per apparitorem; et publicam, quae fit per vocem praeconis, seu per proclama, vel per edictum in locis publicis affixum, et haec vocatur edictalis.--3.o In simpli cem, qua reus vocatus citra notam contumaciae potest non comparere, donec veniat ulterior terminus usque ad tertiam vicem ; et peremptoriam, quae pro tribus simplicibus interponitur, et absolutam comparendi necessitatem reo imponit.

Cuilibet citationi simplici assignantur decem dies, peremptoriae vero triginta, licet judex, consideratis circumstantiis, terminos istos possit ampliare aut restringere.

50. Q. I. An citatio absentis sit necessaria ad valorem judicii?

R. Affirmative, ex can. 2. caveant, 3. q. 9. et Clem. 2. de sent. et re jud., ubi sententia contra absentem non citatum prolata dicitur esse nulla, cum nullus inauditus sit condemnandus. Si autem reus praesens est, et statim respondere velit, non opus est alia citatione: si autem dicat se non esse paratum ad respondendum, citandus est solemniter. Porro, in decreto citatorio exprimitur nomen Judicis, actoris, rei, causa saltem in genere, locus, et dies judicii; libellus autem actoris potest, sed non necessario debet mitti reo vocato. Reiff. a n. 55. 51. Q. II. Qui citari possit a Judice, et ubi?

R. 1.° Citari potest omnis et solus jurisdictioni citantis subjectus, reus quidem principaliter, et praeter hunc omnes, quorum interest (arg. l. 47. ff. de judic.);

nam citatio est actus jurisdictionis contentiosae et coactivae, ergo exerceri non potest, nisi in subditum; porrigi autem debet ad eos, quorum interest.—2.° Ob eamdem causam judex in alieno territorio non potest conficere decretum citatorium, multo minus reum citare realiter per capturam, quia extra territorium jus dicenti impune non paretur (l. fin. ff. de jurisd.). At si reus in alieno territorio moretur, mitti ad illum potest nuncius cum litteris citatoriis, siquidem exequutio ista non est actus jurisdictionis, vel requiri potest Judex alterius territorii, ut reum citet, et cogat ad comparendum. Olim certae personae absolute exemptae erant a citatione: ut consules, praetores, et alii magistratus majores, uxorem ducentes, sacris operantes, funus familiare comitantes, alibi causam agentes, domi suae quiete viventes, siquidem de domo sua nemo extrahi debet (l. 2. 3. 18. et seqq. ff. de in ́· jus voc.). Aliae autem vocari non poterant, nisi cum venia Praetoris: ut parentes, patroni, et generaliter eas personas, quibus reverentia praestanda est sine jussu praetoris in jus vocare non possumus (l. 4. §. 1. l. 5. et seqq. l. 14. ff. eod.). Hodie omnes isti in jus vocari possunt, modo in supplicatione pro impetranda citatione, debita his personis reverentia exhibeatur, licet actu sacris operantes, et uxorem ducentes non sint vocandi, sed vocatio in aliud tempus differenda.

52. Q. III. Quando locus sit citationi reali, edictali, et peremptoriae?

R. 1. Citatio realis fit solum auctoritate publica judicis ordinarii in delictis gravioribus: in causis autem civilibus tunc solum dum reus est contumax, suspectus de fuga, vel ob aliam justam causam : ita com. ex l. fin. C. de exhib. reis. Judici autem delegato non permittitur citare realiter, nisi in quibusdam casibus, ut specialis mandati de capiendo, et dum juris necessitas partes cogit ad personaliter comparendum, vel dum causa criminalis delegatur (c. 1. de jud. in 6.). Jam si privatus aliquem incarceret, committit crimen capitale privati carceris (1. un. C. de privat. carc.), nisi in flagranti delicto deprehensum, aut de fuga suspectum ea intentione capiat, ut infra 20. horas eum judici sistat.-2.° Citatio edictalis fit in casu necessitatis, dum reus aliter citari non potest: ut si malitiose latitet; per se, vel per alios impediat, ne citatio ad eum perveniat; vel in loco non tuto, quo nuncius mitti non potest, moretur; et tunc edictum a nuncio praefectum, saltem in duobus vel tribus locis publicis affigitur per duos vel tres dies ibi permansurum (Clem. 1. de jud. Extrav. un. de dol. et contum. int. com. Auth. qui semel, ር. quomodo et quando.).-3.° Citatio peremptoria fit in casibus extraordinariis, dum judex ob justam causam non vult uti tribus citationibus simplicibus, sed una, assignato sufficienti termino ad comparendum, qui terminus in Camera Imp. est 60. dierum, ex R. J. an. 1654. §. 36.

[Ex const. Bened. XIV. Romanae (21. Dec. 1745. a §. 5. ad §. 13.), citationes camerales typis impressae attendi debent in partibus ditionis Ecclesiasticae in causis, in quibus Auditor camerae est judex competens etiam in prima instantia, licet a nullo ex judicibus ipsius Auditoris, imo nec ab eorum notariis subscriptae sint: sicuti et in sequentibus causis coram Cardinali signaturae Praefecto:- 1.oNempe cum petitur supersessoria ad effectum adeundi plenam Signaturam.-2.o Cum citatur pro subdelegatione judicis in partibus in gradu recursus.—3.o Cum petitur declarari causam spectare ad unum potius, quam ad alium judicem.-4.° Cum petitur purgatio attentatorum in spretum ipsius Signatura commissorum.

Non sunt tamen attendendae:-1.o Si praeventum fuerit mediante legitima citatione coram Signaturae Legatorum aut Vicelegatorum tribunali, vel si ipsi in causa jam rescripserint.-2. Si in causis tam summae appellabilis, quam recurri14

TOMO I.

bilis petatur supersessoria, vel subdelegatio, antequam judex de partibus definitive pronuntiet; bene tamen si definitive pronuntiaverit, etiamsi in his petendis intervenerit error partium, qui supplendus erit a dicto Signaturae Praefecto,—3.o Si ágatur de summa non excedente scuta quinque monetae currentis in partibus. -4.o Si jam adsint in causa duo judicata consequutiva et conformia.-5.o Si agatur de mercede diurna, vel menstrua, vel alimentis futuris.-6.o Si agatur de restitutione depositi, etiam irregularis, aut de solutione schedulae vulgo paghero, aut litterarum cambii, onerum cameralium, communitatum, canonum, et pensionum domus: ut et si agatur de causis extra districtum summae dumtaxat recurribilis, id est, non attingentis valorem scutorum centum in quibus (exceptis illis, in quibus Auditor camerae, ut supra, est judex competens etiam in prima instantia), subdelegandus est Judex in partibus cum clausulis opportunis.

Una autem ex dictis cameralibus citationibus exequuta et attenta coram Praefecto Signaturae, aliae non sunt attendendae.

Quando autem hujusmodi citationes non suspendant exequutionem, vide additionem ad titulum de Appellationibus.]

53, Q. IV. Qui sint effectus citationis validae?

R. 1.° Citatio perpetuat jurisdictionem judicis tam ordinariam, quam delegatam (1. 20. ff. de judic. c. 20. de off. deleg.).-2.° Obligat citatum ad comparendum, nisi justa exceptio obstet (c. 2. de dol. et cont.).—3.o Inducit litis pendentiam, et rem facit litigiosam (Clem. 2. ut lit. pend.).-4. Interrumpit praescriptionem odiosam 30. vel 40. an. ob negligentiam domini introductam (1. 7. pr. ff. C. de praescr. 30.). Hinc etiam recoli possunt ex Pandect. lib. II. tit. 2. 3. usque ad XI. inclusive.

TITULUS IV.

De mutuis petitionibus.

54. Notu. Similis rubrica non extat in jure civili, sparsim tamen haec materia attingitur, ut in seqq. videbitur. Sunt autem mutuae petitiones: conventio quam primo actor instituit contra reum, et reconventio quam reus, viso actoris libello, instituit adversus actorem, vicissim aliquid ab eo petendo coram eodem judice, et in eodem judicio. Ita com. ex c. 1. 2. h. t. Si autem reciproca ista petitie non fieret in eodem judicio, non esset reconventio, sed simplex nova conventio.

55. Q. I. An reus conventus reconvenire possit actorem?

R. Affirmative, ob aequitatem naturalem, quam insinuat l. 14. cum Papinianus, C. de sent. et interloc. ibi: Cujus enim in agendo observat arbitrium, eum habere contra se judicem in eodem judicio non dedignetur. Et arg. l. 1. ff.: Quod quisque juris in alterum statuerit, eodem ipse utatur; et c. 1. 2. h. t. Atque id procedit sive coram judice ordinario, sive delegato (cit. c. 2.); ita ut actor non possit se tueri exceptione fori declinatoria, cum ex dispositione juris ipsa reconventio faciat judicem competentem ; nisi quis delegatus esset ad instantiam utriusque partis: tunc enim reus sibi imputare debet, quod causam reconventionis non curaverit exprimi in rescripto.

56. Q. II. An Clericus in causa civili non connexa reconveniri possit coram judice laico?

R. 1.° Negative, attento jure scripto ; ita Abb. Laym. et plurimi DD. contra Gloss. in c. 1. h. t. Bald. Bart. Haun., etc. Nam Can. 5. et seqq. 11. q. 1. et c. 12. de for. comp. cum vulgatis, Clericus absolute prohibetur conveniri coram laico, et is est incapax jurisdictionem exercendi in Clericum; ergo neque reconveniri potest coram laico, cum reconventio sit species conventionis; prohibito autem genere, censentur prohibitae omnes species sub illo contentae (l. 147. ff. de R. J.). Quare adversariis probandum foret, quod jus alicubi excipiat causam reconventionis respectu clericorum ad hoc, ut coram laico reconveniantur. Ex quo solvitur l. 14. cum auth. C. de sent. et inter. Nov. 123. c. 25. l. 22. ff. de jud. c. 1. 2. h. t. c. 3. de rescript. in 6. ibi: apud eosdem judices. Nam haec, et similia jura procedunt de actore, qui potest se subjicere judici alieno, et ejus jurisdictionem in se prorogare; quod in nostro casu Clericis generaliter prohibetur (c. 12. de for. comp.). At si causa civilis sit connexa, admittitur mutua petitio, non tam via reconventionis, quam defensionis et exceptionis ; ut si Clericus agat actione directa depositi, commodati, vel ex empto, reconveniri potest actione contraria, vel ex vendito, de evictione, etc.

2.o Consuetudo, vi cujus clericus coram laico reconvenitur, potest esse rationabilis, tum ob auctorita tem DD. contrariam sententiam tenentium; tum ob tacitum consensum Papae scientis, et non contradicentis, neque jus hoc dubium interpretantis; an scilicet reconventio sit excepta a regula generali, qua clericus coram laico conveniri prohibetur. Nequit autem clericus coram laico reconveniri in causa spirituali, ut omnes admittunt, neque puniri a laico; sed punitio, uti et exequutio rei judicatae facienda est per ecclesiasticum.

57. Q. III. In quibus causis locum habeat reconventio?

R. In omnibus specialiter non exceptis, sive connexae sint, sive disparatae, ut exempto et mutuo : nam jura generaliter admittunt mutuas petitiones (l. 1. §. fin. ff. de extraord. cognit.).—Excipitur :—1.o Causa spolii, cum spoliatus ante omnia restituendus sit.-2.° Causa depositi (arg. c. fin. de deposit.).—3.o Causae executivae, seu liquidae, quae paratam habent exequutionem.-4.° Causa appellationis, si reconventio in prima instantia non fuit proposita.-5.° Accusatus criminaliter non potest alterum reconvenire criminaliter, quia non relatione criminis, sed innocentia reus purgatur (l. 5. ff. de publ. judic.); imo nec civiliter (l. 2. §. 5. ff. de jud.), quia causa criminalis, utpote principalis, facit silere civilem (1. fin. C. de ord. judic.). At conventus super delicto civiliter, reconvenire potest actorem criminaliter, et tunc causa criminalis prius tractanda est (Gonz. c. 1. h. t. ex cit. l. fin. C. de ord. judic.).—6.° Denique non admittitur reconventio reconventionis, ne in mutuis petitionibus in infinitum procedatur.

58. Q. IV. Qui sint effectus mutuae petitionis?

R. 4. Prorogatio jurisdictionis ex lege descendens (l. 29. ff. de judic. et l. 14. C. de sent. et interloc.) ibi: Nulla ei opponenda exceptione, quod non competens judex agentis esse cognoscatur.-2.o Procesus simultaneus, dummodo reconventio proponatur ante vel immediate post litem contestatam, ut ita utraque causa pari passu ambulans, simul cognoscatur, et una sententia quoad prolationem (re enim est duplex) terminetur (Clem. 2. §. verum de V. S. nov. 96. c. 2. §. sancimus) ; quamvis prorogatio jurisdictionis inducatur per reconventionem, quandocumque, usque ad sententiam definitivam, proponatur in eodem judicio (c. 3. de rescript. in 6.).

:

TITULUS V.

De litis contestatione (1).

59. Nota I. Judicium stricte tale inchoari a litis contestatione, quae est basis et lapis angularis totius judicii, ut Bal. aliique DD. asserunt. Hinc litis contestatio definitur: Constitutio judicii facta affirmatione unius, et contradictione alterius litigantis. Ut si dicat actor: affirmo narrata in libello ut narrantur, et petita ut petuntur, fiere debere? et ei respondeat reus: nego narrata ut narrantur, et petita ut petuntur, fieri debere. Ita conformiter c. un. h. t., ubi Greg. IX. dicit, litis contestationem non fieri per positiones, et responsiones ad illas, sed per peti¬ tionem in jure propositam, et responsionem, seu contradictionem secutam, puta animo ligandi.

Nota II. Litis contestationem dividi: -1.° In solemnem, quae fit conceptis verbis secundum stylum Curiae; et simplicem, quae fit sine certa verborum formula.-2.o In generalem, qua reus indeterminate negat narrata vera esse, ita ut non constet, an omnia collective neget, an etiam singula; et specialem, qua reus determinate ad singula petita respondet negative. Hic etiam aliqui addunt litis contestationem affirmativam; sed haec communiter rejicitur, nisi affirmatio secum trahat contradictionem qualificate, seu exceptive oppositam : v. g. accepi mutuum, sed jam solvi; suscepi depositum, sed hoc casu interivit.

60. Q. I. An litis contestatio sit necessaria ad substantiam judicii plenanarii?

R. Affirmative, ex c. un. h. t., ubi processus aliter factus dicitur irritus. Neque actus iste partium consensu remitti potest, quia, cum solemnitates judiciorum sint juris publici, partium consensu tolli nequeunt, ex regula l. 38. ff. de pactis. At in judicio summario non opus est litis contestatione (Clem. 2. de V. S.) ; nec in notoriis, in quibus ordo juris non observatur (c. 21. de jurej.); nec in judicio coram principe suscepto, cum is solemnitatibus juris non obligetur ( l. 31. ff. de LL.)

61. Q. II. Quibus modis inducatur, vel impediatur litis contestatio?

R. 1.o Litis contestatio inducitur principaliter per negationem a reo factam, vel expresse, vel tacite, per confessionem qualificatam seu exceptivam, vel per delationem juramenti judicialis causae decisivi: ita com. Nam his modis actor et reus vere declarant, se velle litigare. Neque hic opus est simultanea praesentia actoris et rei, sed sufficit, si reus ex intervallo contradicat coram judice libello actoris, cum libellus semper censeatur loqui nomine actoris (arg. l. 2. §. 2. ff. de 0. et A.). At per exceptiones peremptorias regulariter non inducitur litis contestatio, nisi actor replicet.

2.o Impeditur litis contestatio per expressam protestationem, qua reus dicit se respondere alio, quam litigandi animo. Item exceptione declinatoria fori, vel dilatoria, vel exceptione facti, qua reus dicit nullam actionem ortam esse, uti ex contractu de jure nullo et invalido.

62. Q. III. Qui sint effectus litis contestationis valide factae?

(1) Agitur de hac materia in Sexto h, t.-In Codice lib. 3. tit. 9. et sparsim tit.

ff. et C. de judiciis.

« PredošláPokračovať »