Obrázky na stránke
PDF
ePub

robore duraturis, quae vindicationem dominii sui natura praecedunt; cujusmodi utique sunt judicia uti possidetis, et utrobi: ergo si haec interdicta ex natura sua praecedunt vindicationem, non poterunt cum illa cumulari, seu simultanee ab eodem actore proponi. Ex qua doctrina juris sic argumentor: dum, v. g. colonus habet meum praedium, vel illud possidet, vel tantum detinet, neutro casu locus est interdicto retinendae. Nam si possidet, clam, vel violente dejecit me ex possessione praedii, et tunc locus est interdicto recuperandae unde vi; si tantum detinet, et tenutam suam fatetur etiam, non est locus interdicto retinendae, quia hoc datur tunc tantum, dum inter duos contenditur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere affirmat (l. 1. §. 3. ff. uti possidetis); ergo licet in hoc casu procedat rei vindicatio, non tamen interdictum retinendae. Idem argumentum currit in re mobili, circa interdictum utrobi.-Unde in illo casu, quo unius possessio certa est, ad illam quiete retinendam alia dantur remedia, quae Menochius et alii DD. asserunt: ut interd. ne vis fiat ei, etc. de superficiebus, de itinere, actuque privato, de aqua cuotidiana, etc., et remedium generale per implorationem officii udicis. Dixi in resol. maxime rerum corporalium: nam nonnulli admittunt hanc cumulationem circa jura et incorporalia. Sed et in his eamdem doctrinam servandam esse generalitas textuum et ratio probat: nam si duo contendant de proprietate juris piscandi, venandi, lignandi, et uterque asserit se possidere, necessario prius interdicto dirimi debet quaestio, quis ex duobus possideat, ut contra illum procedat petitorium.-Nec obstat §. de action., nam ibi quasipossidenti conceditur actio confessoria et negatoria, non tamen simul interdictum retinendae.

Obj. 1. Ideo maxime petitorium non cumularetur cum interdicto retinendae, quia alius esse debet qui possideat, alius qui a possidente petat (cit. §. 4. de interd. §. 2. de action. ibi: quod genus l. un. C. de alien. judic. mut. caus.). Sed haec ratio non est universaliter vera, imo rejicitur ab Ulp. l. 9. ff. de R. V., admittente vindicationem contra detentorem, ut depositarium, commodatarium, etc., ibi: puto autem ab omnibus, qui tenent, et habent restituendi facultatem, peti posse; ergo possessor vi dominii potest proponere vindicationem, et vi possessionis interdictum retinendae; et cons. utrumque cumulare.—2.o Idem Ulp. l. 12. §. un. ff. de acq. poss. clare dicit: Non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem vindicare; non enim videtur possessioni renuntiasse, qui rem vindicavit.—3.o Ulp. l. 3. §. 3. ff. uti possid. concedit domino interdictum uti possidetis contra inquilinum, qui dominum aedes reficere volentem prohibebat; ergo cum inquilinus aedes tantum teneat, datur interdictum retinendae contra detentorem, et similiter vindicatio (cit. l. 9. ff. de R. V.).—4.o In c. 5. h. t. per illa verba: aliis possessoriis judiciis intelliguntur illa interdicta, quae mixtam causam habent, hoc est, in quibus debet quis probare dominium, seu jus reale servitutis, et possessionem suam, quod scil. iverit 30. diebus illo anno, ut interdicto (l. 3. §. hoc autem ff. de itinere, actuque priv. et l. 1. §. ait. praetor ff. de acu. quotid.), ubi agitur de aqua ducenda ex castello vel intelliguntur de interdictis praeparatoriis ad vindicationem, ut de libris et tabulis exhibendis, etc.; ergo ex cit. c. 5. h. t. non concluditur, interdictum retinendae non posse cumulari cum petitorio.

:

R. Ad 1.m Controversia fuit inter JCtos., an rei vindicatio procedat tantum contra possidentem. Affirmabat Pegasus, negabat Ulpianus; sententia autem Pegasi videtur confirmata ab Imperatore locis citt. qua stante, infirmata est sententia Ulpiani. Sed etiam hac retenta, nihil sequitur. Nam dato, quod contra detenorem procedat vindicatio, non tamen interdictum retinendae, cui locus est inter

duos, quorum uterque affirmat se possidere; nisi adversarii velint fabricare novum interdictum retinendae, quod procedat contra detentorem.-Ad 2.m Ne Ulp. contradicat sibi in l. 1. ff. uti possid. et Imperatori cit. §. 4. retinendae de interd., dic. Ulp. loqui non de cumulatione, sed alternativa propositione utriusque judicii, quod fieri potest in certis casibus, ut si petitor non scivit se possidere, quia possedit per filium, vel servum; vel quia sucessit in jus alterius, quem ignoravit possidere: imo licet sciverit se possidere, tamen per errorem, vel imprudentiam elegit rei vindicationem. Quibus casibus jus permittit desserere vindicationem, et transire ad interdictum uti possidetis, dum et alter dicit se possidere; quo interdicto finito, recte instituitur vindicatio contra eum, cui adjudicata prius fuit possessio. (Glossa in cit. c. 5.)—Ad 3.m Inquilinus iste constituebat se in possessione, ut patet ex seqq. ibi: Non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.Ad 4m Communis intellectus est, verba illa procedere de judiciis retinendae, aut saltem ea non excludi. Cetera quae afferuntur, non militant contra nos.

96. Q. IV. An agens petitorio, eo relicto vel suspenso, regredi possit ad possessorium?

R. Affirmative, modo in fiat ante conclusionem in causa. Ita l. 12. §. un. ff. de acq. poss. et l. 18. §. fin. ff. de vi arm. ibi: eum qui fundum vindicavit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit expediri, pendente judicio, nihilominus interdicto recte agere placuit: qui textus canonizatur in c. 5. h. t. Sic etiam c. 36. de testib. moniales a petitorio transeunt ad possessorium ; nam actori, qui incepit agere remedio difficillimo petitorii, non debet denegari remedium facilius, uti est possessorium. Ai post conclusionem in causa, nisi urgens causa id exigat, non admittitur talis regressus (cit. c. 5. h. t.).-Ex his solvitur l. 3. C. de edendo auth. qui semel C. quom. et quando. Clem. un. h. t. l. 13. C. de R. V. l. 37. ff. de judic.; nam haec et similia jura negant regressum ad causam non connexam, et jubent prius tractari causam possessionis in casu, quo nescitur, uter litigantium sit pos

sessor.

97. Q. V. Quomodo probetur possessio et dominium?

R. 1.° Possessio multis modis facilibus probatur, ut per traditionem veram vel fictam a priori possessore, per adjudicationem possessionis, per actus a solo possessore exerceri solitos; ut quia refecit domum, eam locavit, mercedes exegit, aravit fundos, seminavit, fructus collegit, rem in judicio defendit, etc.-2.° Dominium valde difficulter probatur; nam ad hoc ut sim dominus, non sufficit, quod rem exempto acceperim, vel ex donatione, aut permutatione, et similibus titulis res mihi tradita fuerit; sed insuper requiritur, ut auctor mihi rem tradens fuerit dominus rei, vel ego illam legitimo tempore possederim et usuceperim : quo sensu procedit l. 20. de pactis : traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis, transferuntur. Jus reale in incorporalibus probatur ex legitima collatione, vel electione ad beneficium, ex privilegio, investitura, et aliis modis, quibus confertur jus decimandi, venandi, lignandi, jus feudale, etc.

98. Q. VI. Quomodo procedendum sit in causa possessionis et proprietatis? R. 1. Si utraque pars contendant se possidere proposito interdicto uti possidetis, vel utrobi, ille vincit, qui enervatis alterius rationibus, plene intentionem suam probat. In concurso autem plenae probationis ex utraque parte, ille vincit, qui probat possesionem suam antiquiorem et titulatam (c. 9. de probat.); qui casus est specialis, in quo possessor tenetur probare titulum, ad quem probandum alias non obligatur (1. 2. ff. uti possid.). Tandem, si omnia sint aequalia quoad

efficaciam probationis, in causis beneficialibus neuter beneficium obtinet, cum alter alterum impediat; in causis vero profanis sententia fertur pro reo contra provocantem; si autem nesciatur, quis provocaverit, judex pronuntiat pro utroque secundum formam interdicti: uti possidetis, ita possideatis (l. 3. ff. uti possid.), cui pronunciationi non fuit locus c. 9. de prob., quia utrinquae aequales non erant probationis. Hac sententia lata, partes rem possident communiter et pro indiviso, vel alternis vicibus; si vero a rixis et violentiis non abstineant, judex possessionem 'sequestrabit, donec lis petitorio, transactione, vel amicabili compositione finiatur.

2.° Si possessio et proprietas cumulative deducta est in judicium, simultanee causa utriusque tractatur, et una sententia (quae reipsa est duplex) terminatur, nisi judex propter difficultatem petitorii praemitteret sen tentiam in possessorio. Licet autem sententia super possessorio praecedat pronunciationem super petitorio, ista tamen in exequutione praevalet illi, et, ut dicitur, sententia in petitorio absorvet sententiam in possessorio (c. 6. h. t.), quia proprietas evicta trahit ad se possessionem, tanquam accessoriam. Neque tamen sententia super possessorio est superflua, cum habeat notabiles effectus, liberando possessorem ab expensis in litem solvendis, a fructibus restituendis, quos medio tempore percepit et consumpsit, saltem si non sit factus locupletior; item a praestando casu, si res casualiter apud ipsum periit (l. 16. ff. de R. V.).

3.o Si actor succubuit in petitorio plene, ita ut possessio et proprietas adjudicata sit reo, non potest transire ad possessorium, vel econtra; nam obstaret ei exceptio rei judicatae. At si reo non est adjudicata proprietas, a petitorio regredi potest ad possessorium, cum judicia ista sint diversa et separabilia.

99. Q. VII. An fructus rei evictae restituendi sint actori in petitorio evincenti? Ante resp. nota fructus esse triplices: naturales, quos natura sponte producit, ut poma arborum, foetus animalium, etc. Mere industriales, quos sola industria hominis producit, ut sunt lucra ex negotiationibus. Et mixtos, seu simpliciter industriales, qui magis ab industria hominis, quam a natura producuntur, ut segetes ex seminatione et agricultura. Quo etiam spectant fructus civiles, seu pensiones ex praediis locatis, ex operis servorum et jumentorum. Rursum, fructus isti vel sunt percipiendi, vel jam percepti, vel pendentes, vel jam separati a solo, vel extantes in se, seu formaliter; vel extantes in augmento, seu virtualiter, ex quibus possessor factus est locupletior; vel consumpti totaliter, v. g. per donationem, vitam lautiorem, etc., ita ut ex his possessor non sit factus locupletior. Ceterum, fructus in praesenti illi solum dicendi sunt, qui deductis impensis, supersunt per modum lucri.

R. 1.° Possessor malae fidei tenetur cum re evicta restituere omnes fructus perceptos, et percipiendos, seu quos percipere potuit, attenta industria domini, sive in se extent, sive sint consumpti (c. 11. de rest. spol. l. 1. §. 31. ff. de vi armat.). Nam nullo jure eos percepit; et si pauciores percepit, quam dominus industrius percepisset, suae negligentiae et culpae imputare debet. Et quamvis fructus percepti ex re inhonesta, v. g. ex locatione domus facta meretricibus, restituendi sint, non tamen fructus percipiendi, cum nec dominus honeste eos quaerere potuisset (l. 27. §. fin. ff. de haeredit. petit.). Insuper omnia damna in re facta tenetur domino resarcire (l. 1. §. 41. ff. de vi armat.).

2.° Possessor bonae fidei non tenetur restituere fructus mere industriales, cum non sint fructus rei, sed industriae; nec fructus naturales, aut mixtos per triennium plene usucaptos, quia per usucapionem suos fecit irrevocabiliter; nec

fructus totaliter consumptos, ex quibus non est factus locupletior, quia consumptione fecit suos (§. 35. Inst. de Rer. div. l. 4. §. 2. ff. fin. regundor.): ibi: Aut bona fide percepit, et lucrari eum oportet, si eos consumpsit, aut mala fide, et condici oportet.-At fructus extantes et post litem contestatam universos, tenetur bonae fidei possessor restituere actori l. 22. C. de R. V. ubi Impp. rescribunt : Certum est malae possessores, omnes fructus solere cum ipsa re praestare; bonae fidei vero extantes, post litis autem contestationem universos: nam possessor bonae fidei non acquirit fructus dominio irrevocabili, sed tantum interim suos facit, seu conditionate, si interim res non evincatur, l. 48. ff. de A. R. D.

3. Etiam fructus consumpti virtualiter extantes, ex quibus bonae fidei possessor factus est locupletior, restituendi sunt, non tantum in judicio universali haereditatis, ut omnes concedunt ex l. 20. §. 6. et l. 25. §. 11. ff. de haered. petit., sed etiam in judicio singulari rerum parti cularium, ut probabilius tenent Abb. Covar. Sanch. Reiff. cum citt. contra Ant. de Butrio, Garciam, Schmalz. Pichler, etc.; tum quia Imp. §. 2. ff. de off. judic. exaequat ista judicia, quoad fructus; tum quia fructus virtualiter extantes proprie in sensu juris non dicuntur consumpti: quia non absumitur, quod in corpore patrimonii retinetur (l. 72. ff. de legat. 2.); tum quia nemo debet cum alterius jactura locupletari (reg. 46. in 6.).— Ex his solvuntur §. 35. de R. D. l. 4. §. 2. ff. fin. regund. l. 40. in fin. ff. de A. R. D. 1. 22. C. de R. V. ibi extantes. Vide de his disputationes meas civiles disp. VI. controv. 6. 7. 8.,

100. Q. VIII. An possessor victus deducat impensas et quas ?

Nota, expensas dici, quae in rem, fructusque colligendos et conservandos impenduntur. Et sunt triplices: necessariae, sine quibus fructus non nascerentur, ut frumentum darem pro seminatione. Utiles, quae fiunt in aliquam commoditatem domini, ut si sepes aedificetur. Voluptariae, seu mere voluptariae, quae propter solam voluptatem et ornamentum fiunt, ut picturae, aquae salientes, etc.

R. 1.° Possessor bonae fidei deducit impensas necessarias et utiles, si abradi possunt; aut si non possunt, dominus tamen eas approbavit, vel approbare debuit propter majus rei pretium : Voluptuarias vero tantum tollit, seu abradit, si sine detrimento rei tolli possunt (l. 38. ff. de R. V.).- 2.° Possessor malae fidei deducit expensas necessarias, et abradit utiles, si a re tolli possint; nullo modo autem voluptuarias, attento rigore juris (l. 5. C. de R. V.). At spectata aequitate, ne dominus cum alterius jactura locupletetur, deducit impensas utiles, et abradit voluptuarias (l. 38. ff. de haered. petit. l. 39. §. un. eod. et l. 37. ff. de R. V.). Fusius ista vide in disputat. meis civil. disput. 6. controv. 9.

TITULUS XIII.

De restitutione spoliatorum (1).

101. Nota, in hoc tit. agi de remedio recuperandae possessionis, vi, aut clam ablatae per spoliationem, seu dejectionem ex re immobili. Et quamvis remedia spoliatorum Maranta 20., Menochius 17., Speculator 7., alii plura, vel pauciora enumerent, tria tamen sunt praecipua : unum ex jure civili scilicet Interdictum unde

(1) Agitur de hac materia in Sexto h. t.- In Decreto 2. q. 2. et 3. q. 1. 2.- In Institionibus §. 6. de Interd.-In Pandectis lib. 43. tit. 16.-In Codice lib. 8. tit. 4. 5. et sparsim tit. ff. et C. ad L. Jul. de vi privata et publica.

vi, et duo ex jure Can. scil.: condictio ex c. Saepe contingit, 18. h. t., et condictio ex Can. redintegranda, 3 q. 1. De recuperandis mobilibus per vim ablatis competit actio vi bonorum raptorum, de qua tit. Inst. et ff. vi bon. raptor.

102. Q. I. Cui, et contra quem competat interdictum unde vi?

R. Ad. 1.m Interdictum unde vi regulariter competit omni et soli possessori, etiam praedoni, qui per vim dejectus fuit ex possessione rei immobilis (l. 1. per tot. ff. de vi armat. l. 7. C. ad L. Jul. de vi publ. c. 5. h. t.), ibi: Praedo etiam est secundum vigorem juris restituendus. Nam hoc interdictum introductum est in odium spoliantium, et in favorem publicae tranquillitatis. Unde quia feudatarius, fru,ctuarius, usuarius sunt veri possessores rerum quoad sua jura, his per vim dejectis competit hoc interdictum : econtra, quia colonus ut talis, custos domus, homo respectu liberi hominis, laicus respectu rerum spiritualium non sunt veri possessores, non gaudent hoc interdicto (cap. 7. de praescr. cit. l. 1. §. 22.). Item praedo in certis casibus non restituitur; ut si in continenti dejiciatur a domino, cum dejectio ista vim defensionis habeat; vel si est latro publicus, incendiarius, populator agrorum, quibus nemo debet parcere (l. 1. C. quando liceat): item praedo notorius, saltem de aequitate, non videtur restituendus contra dominum, cujus proprietas certa et notoria est (arg. l. 8. ff. de doli mali except. et c. fin. de restit. spoliat. in 6. de quo vide disputat. civil. meas disp. 18. contr. 8).

Ad 2.m Interdictum unde vi competit tantum contra illum, qui vi possessorem dejecit sive physice per se, sive moraliter, mandando, dolose consulendo, ratum habendo (l. 1. §. 12. 13.14 ff. de vi arm.). Econtra: -1.° Hoc interdictum non datur contra ullum tertium, qui a spoliatore rem invasam accepit (c. 15. h. tit.), quia iste vi non dejecit possessorem.-2.o Non datur contra eum, qui clam ingressus est possessionem vacuam, nisi revertenti domino vi resistat, et tunc constituat se in possessione (l. 6. §. fin. ff. de aqu. poss.); quo sensu forsan procedit l. fin. C. unde vi: nam si revertenti domino non resistat, sed statim possessionem cedat, frustra intentaretur hoc interdictum.-3.° Non datur liberis contra parentes, et libertis contra patronos, sed actione in factum agendum erit, l. 1. §. 43. de vi arm., ubi ratio datur: quia interdictum hoc atrocitatem facinoris in se habet, nisi pater, vel patronus vi armata usus fuisset, ibid.-4.° Non datur contra dominum, si absque ejus jussu famuli et officiales aliquem spoliarunt (cit. l. 1. §. 11.); nam dominus non tenetur ex delicto famulorum.-5.° Non datur contra haeredes spoliatoris, sed actio in factum, si quid ad eos pervenit (l. 26. ff. de dolo malo.). At haeredes spoliati convenire possunt spoliatorem hoc interdicto, cum haeredes succedant in omne jus defuncti (l. 37. ff. de acq. haered.).

103. Q. II. An de jure Canonico spoliatus habeat remedium contra tertium malae fidei possessorem ?

R. Affirmative, ex conditione (c. saepe contingit h. tit.). Nam Conc. Later. sub Innoc. III. temperavit rigorem juris civilis, quo interdictum unde vi non procedit contra tertium; et decrevit, ut res spoliata ad quemcumque malae fidei possessorem pervenisset, restitueretur spoliato; tum ne iste defectu probationum dominii, proprietatem amittat; tum ne foveatur mala fides, et injustitia tertii possesso is succedentis in vitium spoliatoris, eo quod non multum intersit quoad periculum animae injuste detinere, ac invadere alienum, ibid. Atque id procedit etiam in casu, quo quis ab initio bona fide rem accepit, deinde autem venit in notitiam spoliationis. Habet item locum dispositio ista canonica in foro seculari, cum agat de removendo peccato. Abb. et alii com.

« PredošláPokračovať »