Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Materia harum causarum in jure canonico exprimitur per tritos septem versiculos: Simon appellat, etc., in quibus singula vocabula significant materiam singularum causarum.

Tertia pars Decreti habet 5. distinctiones. In 1.a agitur de consecratione Ecclesiae, altarium, etc., et missarum celebratione. In 2. de Sacr. Eucharistia. In 3.a de Festivitatibus, et jejuniis annuis. In 4.a de Baptismo. In 5.a de confirmatione, et abstinentia ab illicitis.

Synopsis Decretalium.

31. Libri Decretalium in genere agunt: Primus de judicibus Ecclesiasticis.— *Secundus de judiciis, seu processu judiciario. Et quia ad judicium deduci debent aliquae causae civiles, vel criminales, ideo.-Liber tertius agit de causis civilibus seu praesertim Clericorum.—Quartus de causis civilibus laicorum, quae spirituales, ecclesiasticae sunt, uti matrimoniales.-Quintus de causis criminalibus Clericorum et Laicorum, in quantum pertinent ad forum canonicum. Hanc generalem Synopsim Glossa complectitur hoc versiculo:

Judex, Judicium, Clerus, Sponsalia, Crimen.

Liber I. Decretalium pro objecto suo principaliter inter materialia habet judicem, seu personas Ecclesiasticas, et quatuor praecipua complectitur. Principia juris, modos promotionum ad dignitates Ecclesiasticas, ordinationes, et officia Clericorum: tum sequuntur praeparatoria ad judicium, de quo in libro seqq. Et quidem:-1.o a tit. 1. usque ad 4. ad imitationem juris civilis traduntur communia principia juris, quae sunt vera fides catholica, constitutiones, rescripta et consuetudo.-2.° a tit. 5. usque ad 10. traduntur formae, seu modi, quibus personae Ecclesiasticae promoventur, vel amoventur, uti sunt postulatio, electio, translatio ab uno Episcopatu ad alterum, renunciatio, provisio superioris supplentis negligentiam inferiorum Praelatorum.-3.o a tit. 11. usque ad 22. traduntur requisita necessaria ordinationum, et impedimenta, seu irregularitates ordinandorum ex defectu provenientes.—4.o a tit. 23. usque ad 33. traduntur varia officia Clericorum, ut Archidiaconi, Archipresbyteri, etc.-5.° a tit. 34. usque ad fin. traduntur ea, quae viam praeparant aut impediunt ad judicium, ut tregua et pax, pacta, transactiones, postulationes "advocatorum, procurationes, syndicatus, rescissiones metu gestorum, restitutiones in integrum, alienationes rerum propter metum judicii, arbitraria.

Liber II. Decretalium pro objecto principali habet processum judiciarium. Et

quidem:-1.° a tit. 1. usque ad 4. traduntur ea, quae praecedunt principium litis, uti est notitia de judiciis et foro competente, oblatio libelli cum citatione rei, mutua petitio, seu reconventio actoris. -2.° a tit. 5. usque ad 17. quae pertinent ad principium judicii jam actu suscepti, uti est litis contestatio, juramentum calumniae, dilationes, ordo cognitionum, etc.-3.o a tit. 18. usque ad 26. traduntur ea, quae pertinent ad medium judicii, seu terminum probatorium, uti sunt ex parte actoris probationes per confessionem rei, testes, instrumenta, praesumptiones, jusjurandum; et ex parte rei exceptiones et praescriptiones.-4.° a tit. 27. usque ad fin. traduntur ea, quae pertinent ad finem judicii, uti est sententia et res judicata, appellatio verbalis vel realis, confirmatio sententiae utilis, aut inutilis.

[ocr errors]

Liber III. Decretalium pro objecto principali habet causas civiles Clericorum. Et quidem:-1.o a tit. 1. usque ad 13. traduntur ea, quae concernunt causas beneficiales, ut Clericorum vita et honestas, continentia, residentia, praebendae, institutiones, actus qui fiunt sede vacante, vel plena, alienationes rerum ecclesiasticarum.-2.o a tit. 14. usque ad 30. traduntur ea, quae concernunt varios contractus, bona, seu peculium Clericorum, testamenta, successiones ab intestato, sepulturas, parochias, decimas.-3.° a tit. 31. usque ad 37. traduntur ea, quae concernunt statum, jura et obligationes Regularium, uti sunt transitus ad Religionem, vota, status, et capellae seu Ecclesiae monachorum.-4.o a tit. 38. usque ad fin. traduntur ea, quae concernunt jura et actus ad Ecclesiam pertinentes, uti sunt jus patronatus, census ecclesiastici ; consecratio Ecclesiarum, celebratio missarum, baptismus, Eucharistia, reliquiae SS., observatio jejuniorum, aedificatio et immunitas Ecclesiarum; et tandem in ultimo titulo, qui est conformis primo, statuitur, ne Clerici, vel monachi saecularibus negotiis se immisceant.

Liber IV. Decretalium pro objecto principali habet causas ecclesiasticas laicorum, seu matrimoniales. Et quidem a tit. 1. usque ad 16. traduntur varia impedimenta matrimoniorum; et a tit. 17. usque ad fin. traduntur effectus, et disolutio matrimonii, uti est legitimitas, et legitimatio filiorum, divortia, dotis restitutio, et tandem agitur de secundis nuptiis.

Liber V. Decretalium pro objecto principali habet causas criminales ecclesiasticas, licet multae sint mixti fori. Et quidem: 1.° in tit. 1. et 2. praemittuntur ea, quae judicium criminale praecedunt, ut accusationes, inquisitiones, denunciationes, calumniae. His praemissis a tit. 3. usque ad 9. agitur de criminibus adversantibus Religioni et Fidei catholicae, uti sunt simonia, judaismus, paganismus, haeresis, schisma, ordinatio a schismaticis, apostasia, et reiteratio Baptismi.-2.° a tit. 10. usque ad 23. agitur de delictis potissimum justitiae adversantibus, quibus nocetur proximo in vita, fortunis et fama, uti sunt homicidia, torneamenta, duella, ejaculatio sagittarum, adulteria, rapina, furtum, usura, crimen falsi, sortilegia, collusio, delicta puerorum.-3.o a tit. 24. usque ad 33. potissimum agitur de propriis delictis Clericorum, uti sunt venatio, percussio, maledicentia, ministratio Clerici excommunicati, depositi, interdicti, non ordinati, promotio per saltum, furtiva ordinum susceptio, excessus Praelatorum, et subditorum, novi operis attentatio, excessus in privilegiis.-4.o a tit. 34. usque ad finem agitur de purgatione canonica et vulgari, injuriis, poenis, poenitentiis, censuris, quae ad delicta consequuntur.-Tandem adduntur duo tituli de verborum significatione, et regu

lis juris.

De Abbreviationibus.

32. Scriptores in jure passim utuntur vocibus, et rubricis abbreviatis, v. g. pr. principio; d. l. d. t. dicta lege, dicto titulo; h. t. hoc titulo; l. f. lege finali; arg. argumento, vel per argumentum legis, aut capitis; a. s. c. a sensu contrario; b. f. m. f. bona fide, mala fide. Consona in fine dupplicata significat pluralem, v. g. de Tempp. Ordd. de temporibus ordinationum. L. XII. Tabb. Lex 12. tabularum. In citt. ll. capp. in citatis legibus, capitibus, etc.-Rubricae abbreviatae scribuntur per initiales litteras, adeoque pro his consule indicem alphabeticum titulorum: v. g. A. R. D. acquirendo rerum dominio; D. R. divisione rerum, rebus dubiis; J. C. jure codicillorum; J. et J. justitia et jure; J. et F. I. juris et facti ignorantia: J. N. G. et C. jure naturali, gentium, et civili; LL. legibus; N. O. N. novi operis nunciatione; O. et A. obligationibus et actionibus; R. C. rebus creditis; S. P. R. S. P. U. servitutibus praediorum rusticorum, urbanorum; V. J. E. veteri jure enucleando; V. O. verborum obligationibus; V. S. verborum significatione; R. J. regulis juris; R. V. rei vindicatione, etc.

LIBER PRIMUS

DECRETALIUM GREG. IX.

Cum materialia objecta juris Civilis sint tria: personae, res, et actiones (§. fin. Ins. de J. N. G. et C.), personae autem principem locum teneant, merito compilator Decretalium ad imitationem juris civilis, praesertim Codicis, praemissis principiis juris, incipit a personis ecclesiasticis, examinando illarum promotionem ad dignitates, ordinationem et varia officia, cujus etiam ordinem hic sequemur.

TITULUS I.

De Summa Trinitate et Fide Catholica (1).

1. Nota, praesentis rubricae duas esse partes, quarum prior agit de mysterio SS. Trinitatis, posterior de Fide Catholica, non formaliter pro habitu, vel actu, quo assentimur revelatis ob auctoritatem Dei, sed objective sumpta pro collectione praecipuorum articulorum Fidei.

2. Q. I. Quid tradatur in hoc titulo?

R. 1.° Doctrina catholica de Deo uno in essentia et trino in personis: de creatione mundi ex nihilo, qua Deus condidit creaturam Angelicam, mundanam seu corporalem, et humanam ex spiritu et corpore constitutam; de mysteriis Filii Dei incarnati, universali resurrectione, ultimo judicio, aeterna punitione malorum, et praemio bonorum.-Item de una universali Ecclesia, Sacrificio Missae, ejus ministro Sacerdote, baptismo parvulorum et adultorum, sacramento poenitentiae, de aeterna beatitudine non tantum virginum et continentium, sed etiam conjugatorum per rectam fidem et operationem bonam Deo placentium. Quae omnia fusius vide in textu Cap. 1. Firmiter h. t.-Ex his in c. 2. eodem damnatur error et libellus Joachimi Abbatis Florentis, qui impugnans Petrum Lombardum

(1) Agitur de hac materia etiam in Sexto et Clem. eod tit.—Item in Decreto d. 22. per tot. d. 23. cap. 2. et cap. fin. de consecr. d. 3. et cap. pen. et ult. de consecr. d. 5.-In Trident. Sess. 3. de Symb., Sess. 24. c. 1. et 12., Sess. 15. c. 2. de prof. fidei.— et in Codice, lib. 1. tit. 1.

Magistrum Sententiarum, asseruit in Patre, Filio et Spiritu Sancto tres dari essentias realiter distinctas; dici vero unam tantum moraliter unitate conjunctionis et conformitatis. Ejus tamen persona non damnatur, cum omnia scripta sua judicio S. Sedis submiserit.-Item in fine damnatur perversissim um dogma impii Almarici, natione Galli, patria carnotensis, quod in textu non exprimitur, sed ab aliis refertur, quod scilicet Dei Patris gubernium non extendat se ultra legem Mosaycam, Filii ultra novum testamentum, cujus jam suo tempore finis esset, nunc vero tempus sit Spiritus Sancti, cujus gratia omnis homo, licet plurima peccata committat, salvatur sine suo actu. - Item quod verum Corpus Christi non sit magis sub Eucharistia, quam in alia qualibet re, etc.; quam doctrinam non tam haereticam, quam insanam censuerunt Patres in Conc. Lateran. sub Innoc. III. an. 1215. celebrato. Solet autem hoc Concilium in jure canonico dici Generale sine addito, non antonomastice, quia non videtur praeferendum primis Conciliis generalibus, sed sinecdochice et appropriative.

2. Traditur in c. un. fideli. h. t. in 6. contra errorem Graecorum, Spiritum S. procedere a Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, seu uno spiratore, non duabus spirationibus, sed una spiratione. Quod definitum est in Conc. generali Lugdunensi II. sub Gregorio X. an. 1274. Denique in Concilio Vienn. a Clem. V. an. 1311. definitum est, Filium Dei verum corpus humanum ex Maria Virgine assumpsisse, in eo passum, et jam mortuum lancea perforatum: reprobatur ibidem doctrina tanquam haeretica eorum, qui dicunt animam rationalem non esse vere ac per se humani corporis formam: ultimo definitur confitendum esse unum baptisma, et approbatur sententia illorum theologorum, qui docent tam parvulis, quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes. (Clem. unic. h. t.)

3. Q. II. Qua potestate Imperatores tulerint constitutiones de SS. Trinitate et Fide catholica, uti sunt illae, quae in Cod. tit. 1. referuntur?

R. Imperatores non condidisse has constitutiones auctoritate principali, cum res fidei excedant potesta tem politicam; sed hortatu Episcoporum et Pontificum, tanquam exequutores et defensores sacr. canonum contra violentiam haereticorum; ad quorum pertinaciam frangendam plerumque non sufficit sola potestas Ecclesiastica, nisi adjuvetur per potestatem saecularem Principum catholicorum, tanquam advocatorum et defensorum Ecclesiae.

4. Q. III. Qui specialiter obligati sint ad externam professionem Fidei catholicae?

Certum est quemlibet fidelem ad eam obligari jure naturali et divino, dum illam exigit honor Dei, aut religionis, et Ecclesiae catholicae, aut salus proximi: Matth. 10. v. 32. Qui confitebitur me, etc. Jam.

0

R. 1. Jure humano (Conc. Trid. sess. 25. cap. 2.) tenentur ad illam promoti in Patriarchas, Primates, Archiepiscopos et Episcopos in prima synodo provinciali; alioquin a communione illius, qui fidem istam profiteri noluerit, ceteri Episcopi, admonito Rom. Pontifice, abstinere debent. Hoc praeceptum renovavit Gregor. XIV. Constit. Onus Apostolicac (13. Martii 1591.). Hodie professio fidei et juramentum obedientiae solet ab Episcopis praestari coram Papa, vel ejus delegato. -2.o Tenentur ab illam provisi de beneficio curato, vel canonicatu, aut dignitate Ecclesiae cathedralis: illi coram Episcopo, aut ejus Vicario; isti coram Episcopo, vel Vicario, et capitulo: Trident. Sess. 24. c. 12. de reform. ubi utitur: alioquin praedicti omnes provisi fructus non faciant suos, nec illis possessio suffragetur. Ex

« PredošláPokračovať »