Obrázky na stránke
PDF
ePub

que aliae; et personalem, quae intuitu personae conceditur propter specialem rationem, v. g. reverentiae, pietatis, dignitatis: uti est exceptio competentiae, ne certae personae teneantur solvere ultra id quod, possunt, salva sua honesta et competenti sustentatione, sicut pater, maritus, etc., et haec est transitoria, quae nec ad haeredes, nec ad fidejussores transit (l. 7. pr. ff. h. t.).—4.o In perpetuam, quae semper durat; et temporalem, quae certo tempore opponenda est.-5.° In dilatoriam, quae actionem simpliciter non elidit, sed tantum differt seu retardat, ut exceptio judicis incompetentis, suspecti, etc.; et peremptoriam, quae actionem simpliciter elidit, ut exceptio metus, Scti. Macedoniani, etc.-Dilatoriae vocantur temporales; peremptoriae vero perpetuae, non eo sensu, quia illae tempore aliquo, et istae semper durant, sed quia temporales actionem in tempus differunt, perpetuae vero, etsi certo tempore proponendae sint, actionem pro semper perimunt: ut exceptio pecuniae non numeratae, quae est peremptoria perpetua, et tamen intra biennium proponenda (tit. C. de non numer. pecun.).—6.o In justam, seu legitimam, seu relevantem, quae ob justam causam approbatur a jure; et injustam, seu frivolam, seu frustratoriam, quae ad protelandam litem malitiose opponitur. 225. Q. I. Quis, et cui opponere possit exceptionem?

R. Quicumque reus, etiam excommunicatus vel inhabilis ad agendum, opponere potest actori exceptionem, ejusque haeredibus (arg. l. 143. ff. de R. J. c. 5. h. t.). Nam quicumque defensio a jure naturali conceditur; exceptio autem est species defensionis, et quoad substantiam, juris naturalis.-Nec obest, quod reus excipiendo fiat actor (l. 19. pr. ff. de prob.), et consequenter inhabilis ad agendum, etiam inhabilis esse debeat ad excipiendum, nam reus non fit actor simpliciter, puta aliquid petendo, sed tantum actor secundum quid et per accidens, scilicet ad probandam suam exceptionem.

226. Q. II. Quando proponendae sint exceptiones dilatoriae?

R. Regulariter ante litis contestationem (l. fin. C. h. t.); nam exceptiones istae litis ingressum et constitutionem judicii impediunt; ergo proponendae sunt, antequam litis contestatione judicium constituatur: cujusmodi sunt contra judicem, ut exceptio judicis incompetentis, suspecti, excommunicati, juris imperiti, praeventionis ab alio judice; contra actorem, quia non habet legitimam personam standi in judicio, quia procurator est destitutus mandato, etc.; item exceptio loci non tuti, feriarum, temporis arctati seu brevis ad comparendum, libelli inepti vel obscuri, litis pendentis, plus petitionis, divisionis continentiae causarum, etc.Excipe tres casus c. 4. h. t. expressos: si reus protestetur salvas sibi fore exceptiones, quas in scripto exprimere debet; si aliquae primum post litem contestatam innotescant, vel tunc primo probari possint; si tunc primo emergant, nam quae. de novo emergunt novo indigent auxilio (l. 11. §. 8. ff. de interrog.); item si exceptio in continenti post litem contestatam vel terminum lapsum objiciatur, cum ea, quae in continenti fiunt, inesse dicantur (l. 24. C. de prob.). Ceterum, ne lites nimis protelentur, judicis erit praefigere terminum exceptionibus dilatoriis (c. 4. h. t.).

227. Q. III. Quando proponendae sunt exceptiones peremptoriae?

R. 1.° Regulariter post litem contestatam ante conclusionem in causa (l. 9. C. h. t. l. 2. C. sent. rescind. non poss.). Nam tales exceptiones proprie excludunt seu perimunt actionem; actio autem excludi et perimi nequit, nisi ut deducta in judicium. Tales exceptiones sunt: doli, metus, erroris, non numeratae pecuniae, pacti de non petendo, jurisjurandi, rei judicatae, Scti. Maced. Vellej., etc.-2.o Ex

ceptiones impropriae seu facti opponi possunt etiam ante litem contestatam; ut soluti, usucapti, non donati; uti etiam exceptiones, quae dicuntur litis finitae; ut judicati, transacti, jurisjurandi litis decisorii. Nam frustra fieret contestatio litis, dum actori, vel nulla actio de jure competit, vel notorium est actionem istam inutiliter et sine effectu proponi.-3.° Quaedam exceptiones etiam post sententiam opponi valent: ut exceptio seu allegatio nullitatis sententiae, restitutionis in integrum contra sententiam, et quae exequutionem sententiae impediunt; ut Scti. Maced. Vellejan. non numeratae pecuniae, competentiae, compensationis. Secus gravato per sententiam non superest ordinarium remedium, nisi appellationis; et tunc in secunda instantia etiam locus est exceptionibus peremptoriis, exceptis illis, quas reus malitiose in prima instantia non proposuit.-4.° Si judex cum causae cognitione terminum praefixit exceptionibus peremptoriis, eo elapso, non auditur reus (arg. lib. 2. Cod. de re judic.), quia terminus iste juste praefixus erat, adeoque observari debuit; secus dic, si causae cognitio non praecessit; cum hic agatur de gravi praejudicio rei. Ceterum, judicis non est supplere exceptiones, cum non agat officium partis litigantis, excepta exceptione extra excommunicatum vitandum, et his, quae ipso jure elidunt actionem: ut soluti, usucapionis, etc.; cum enim reipsa nulla actio competat actori, judex ex officio eum repellere debet ab agendo (arg. l. 7. ff. de postulando.)

228. Q. IV. Quando proponendae sint exceptiones anomalae seu irregulares? R. Cum regulam communem non sequantur, proponi possunt ante, vel post litem contestatam: ut exceptio judicis incompetentis omnino, excommunicationis majoris, termini angusti, feriarum, gravaminis successivi, loci non tuti, suspecti, et omnes illae, quae reddunt processum retro nullum, ut falsi procuratoris (1.24. C. de probat.)

229. Q. V. Quae sit forma servanda in proponendis exceptionibus?

R. 1. Exceptiones scripto vel viva voce proponendae sunt, clare et determinate, ut jus et causa excipiendi appareat (arg. lib. 48. ff. de procur.). Si autem in modum actionis proponitur exceptio, uti non numeratae pecuniae, regulariter in scriptum redigenda est.-2.o Inter exceptiones dilatorias observatur ordo, ut prius opponantur contra judicem, quia est incompetens, suspectus, infamis; deinde contra rescriptum, quia est vitiosum, ob vel subreptitium; tum contra personam actoris vel procuratoris; et tandem contra ipsam causam, locum, libellum, etc.— 3.o Cumulari possunt plures exceptiones, etiam contrariae (lib. 8. ff. h. t.), quia pluribus defensionibus uti nemo prohibetur (reg. 20. in 6.), etsi ad speciem contrariae sint : ut exceptio pecuniae non numeratae et debiti soluti, privilegii et praescriptionis, etc.; nam reus asserit non utramque exceptionem esse veram, sed si actor contra unam probaverit, se velle probare secundam. In quo genere partes rei sunt favorabiliores, quam partes actoris, quia, quoties concurrunt plures actiones ejusdem rei nomine, una experiri debet (l. 43. ff. de R. J.).

230. Q. VI. Quis sit effectus exceptionum?

R. 1.° Reus excipiendo fit actor, puta secundum quid ad probandam suam exceptionem (l. 19. pr. ff. de prob.).-2.° Exceptio rite probata excludit id, contra quod objicitur, ita ut dilatoria retardet processum, et peremptoria ipsam actionem elidat.—3.o Si ratione peremptoriae sententia lata est pro reo, oritur exceptio rei judicatae.-4. Si reus in probatione exceptionis defecerit, non ideo statim actor vincit, sed ubi intentionem suam probaverit. Unde reus exceptionem objiciens, non videtur de intentione adversarii confiteri (reg. 64. in 6. c. 6. et l. 9. ff. h. t.).

Nam exceptio ex natura sua est ad elidendam intentionem seu actionem actoris; ergo contrarium effectum non potest operari, scilicet confessionem intentionis adversarii. Sic reus dicendo actori debitum repetenti: jam solvi, non fatetur se mutuum accepisse, sed conditionate, si mutuum accepi, jam solvi: nam istae illationes non sunt bonae: solvi, ergo debui; permutavi, ergo fui dominus; potuit enim solutio et permutatio esse de facto et per errorem, non vero de jure et obligatione. Excipe, nisi cum exceptione accedat etiam confessio rei, sicut c. 10. de transact. cap. 34. v. fuit, de elect.

Exceptiones in specie.

231. I. Exceptio excommunicationis potest opponi actori a reo pariter excommunicato (c. 2. h. t.); quia non defensio, sed actio aut reconventio excommunicato negatur (c. 5. eod.). Opus est autem, ut reus speciem et nomen excommunicationis exprimat, et intra octo dies eam probet; alias judex in causa procedet. Nec ultra bis eadem excommunicatio objicienda est, sed si secunda vice probata non fuerit, tertio non admittitur; quia praesumitur malitiose opponi (c. 1. h. t. in 6.). Porro excommunicatio dupliciter opponitur, peremptorie, dum inducit nullitatem actus; ut si excommunicatus eligatur, vel beneficium ei conferatur (c. 7. de Cler. excom.); dilatorie, dum prohibet actorem stare in judicio. Si autem post rem judicatam objiciatur, sententia quidem valet per reg. 73. in 6., sed ejus exequutio suspenditur, ne excommunicatus agere ad exequutionem videatur (cit. c. 1. h. t. in 6.).

[ocr errors]

II. Exceptio pluralitatis beneficiorum non potest ab eo opponi, quis plura beneficia obtinet (c. 3. h. t.); quia non licet in aliis reprobare, quod quis in se ipso approbat, nec prohibere alterum eo jure uti, quo ipse utitur (arg. rubr. ff. quod. quisque juris). Si tamen alii idonei deessent, posset talis nomine Ecclesiae excipere contra pluralitatem beneficiorum, ne Ecclesia per hoc laedatur, ejusque cultus minuatur. Nam delictum personae non debet nocere Ecclesiae; ergo, non obstante proprio vitio, potest quis contra hanc pluralitatem excipere, ostendendo, quod requisita residentia adimpleri, et divina officia rite peragi nequeant.

III. Exceptio criminis contra testem probata, repellit eum a dicendo testimonio; non tamen sufficit ad poenam ordinariam (c. 1. h. t.), nisi delictum cohaerens sit negotio principali (l. 2. §. 5. 6. ff. ad L. Jul. de adult.).

IV. Exceptio rei judicatae est proprie dicta exceptio; nam sententia actionem penitus non extinguit, cum non sit modus solvendae obligationis: ita §. 4. In. de except. et tit. ff. de except. rei jud. Locum habet inter easdem personas, in eadem actione, et eadem causa seu medio agendi (c. 13. h. t.). Alioquin non procedit, sive sint diversae personae, sive diversum corpus, aut res, quae petitur, sive diversa causa petendi : ut si petii fundum ex causa legati, licet victus fuerim, potero eumdem fundum petere ex causa dominii, vel donati, etc. Unde reo absoluto quia non possidebat, si iterum possidere incipiat, non prodest exceptio rei judicatae (c. 13. h. t. ex l. 17. ff. de except.). Vide disput. meas civil. disp. 19. contr. 5.

V. Exceptio metus, seu quod metus causa, competit ei, qui metu injusto aliquid promissit dare, ut actorem id petentem repellat.

VI. Exceptio doli competit ei, qui dolo inductus aliquid alteri promissit: v. g. dixisti te esse civem nicolspurgensem, ego tibi promissi mutuum, interim rescio te esse hominem vagum.

VII. Exceptio erroris competit ei, qui errore lapsus aliquid stipulanti promissit, quod promittere non debuerat: ut si putans me tibi debere 100. eos tibi stipulanti promittam. Error autem iste debet esse tantum in causa, ut ipso merito jure subsistat factum; si enim error sit in corpore seu substantia, vel in persona, vel in specie contractus, non habet locum exceptio juris; quia ex actu nullo nulla nascitur obligatio, et consequenter neque exceptio proprie dicta elisiva actionis; sed sola tunc procedit exceptio facti, seu allegatio nullitatis actus (Manz. a n. 9. h. t.). Porro cum exceptio erroris non habeant nomen proprium in jure, vocari solet exceptio in factum.

VIII. Exceptio non numeratae pecuniae competit ei, qui spe futurae numerationis chirographum scripsit, et tamen pecuniam numeratam non accepit: talis enim scribens, saltem civiliter obligatur ex contractu chirographario. Neque tamen aequum est, eum condemnari ad solvendum, quod non accepit: ac proinde hac exceptione se tuebitur, dummodo illam proponat intra biennium (§. 2. h. t.). An vero post biennium eam próponere possit, vide in meis disp. civilib. disputat. 12. contr. 6.

IX. Exceptio pacti de non petendo competit debitori cum quo pactus est creditor, quod debitum repetere nolit, vel ab eo tantum ; et tunc ille solus liberatur, et non haeredes ejus; vel a nullo, et tunc exceptio ista prodest etiam haeredibus debitoris. Nam tali pacto prior obligatio non tollitur, cum pactum 'non sit modus tollendi obligationem (1. 27. §. pactus, ff. de pactis), sed tantum ex illo nascitur exceptio, qua creditoris actio elidatur (§. 3. h. t. in Inst.).

X. Exceptio jurisjurandi competit ei, qui juravit rem suam esse, vel se non debere, si tale juramentum ab actore ei delatum sit (§. 4. eod.). Haec exempla exceptionum affert Imp. tit. In. de except., quibus plura alia addi possunt ex Digestis.

XI. Exceptio rescripti moratorii seu dilatorii competit debitori ex casu facultatibus lapso, cui Princeps dilationem debiti concedit ad certum tempus, ut triennium vel quinquennium. Et cum dilatio ista minuat debitum illud differendo, sequitur hanc exceptionem esse realem, et consequenter fidejussori competere, sicut. alias exceptiones reales (l. 7. ff. h. t. l. fin. in fin. C. de usur. rei jud.).

XII. Exceptio competentiae conceditur marito, patri, patruo, socio, donatori (§. 37. et seqq. In. de act.), militi terrestri (1. 6. ff. de re jud.), et militi coelesti seu Clerico (c. 3. de solut.), ne in solidum condemnetur, seu quam possint, salva competenti et honesta sustentatione. Haec exceptio est pure personalis, adeoque personam non egreditur, nec directe prodest fidejussori (l. 7. pr. ff. h. t.); sed solum indirecte, quatenus fidejussor conventus a creditore adigere potest debitorem principalem, ut is, suscepto judicio in propria persona, opponat exceptionem competentiae (lib. 10. §. penult. ff. mandati).

XIII. Exceptio de eo, quod onerandae seu comprimendae libertatis causa factum est: ut si dominus servum ultro manumittat, et deinde ab eo pecuniam stipuletur, non tam ut eam exigat, quam ut libertum sibi obnoxium, reverentem ac timentem habeat (l. 1. ff. quar. rer. actio. non detur.).

Sunt praeterea aliae innumerae exceptiones, ut Scti. Maced., Vellejani, cessionis bonorum, quae personalis est, quaerelae inofficiosi, minoris aetatis, litigiosi, dum res litigiosa alienatur, compensationis, transactionis, etc.

232. Q. Quid sit replicatio, et quid juris circa eam?

R. 1. Replicatio est exceptionis elisio, qua actor reum contra se excipien

tem repellit (1. 2. ff. et l. 10. C. h. t. et pr. In. de replicat.), ubi causa ponitur, cur admittendae sint replicationes contra exceptiones: quia interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie justa videtur, tamen inique noceat.-2.° Contra actoris replicationem opponitur a reo duplicatio, et contra hanc actore triplicatio, et contra hanc a reo quadruplicatio, etc. Ne vero in infinitum procedatur in replicationibus, judicis erit terminum eis praefigere, sicut in Cam. Imperiali in dilatoriis non proceditur ultra duplicam, et in peremptoriis ultra triplicam. Accipe exemplum: convenio te ex locato, ut solvas mercedem; tú dices pactum fuisse de solvendo post duos annos (haec est exceptio); contra oppono transactionem, qua tibi remisi unum solidum (haec est replicatio); tu dicis huic transactioni te consensisse ex metu (haec est duplicatio); ego contra dico hunc metum fuisse vanum et levem, etc. (haec est triplicatio.); et sic de ceteris.

TITULUS XXVI.

De praescriptionibus (1).

233. Nota I. In Pandectis rubricam scribi: De usurpationibus et usucapionibus, ordine praepostero; cum usucapio sit prior, posterior vero usurpatio, quae est usucapionis interruptio (l. 2. ff. h. t.), adeoque prius agendum de usucapionibus, quam usurpationibus.

Nota II. Usucapionem et praescriptionem hodie synonimice usurpari, postquam differentia inter res mancipi et non mancipi sublata est per Justinianum (1. un. C. de nudo jure Quir. toll. l. un. C. de usucap. transfor.). Ex modo tamen significandi, usucapio est modus acquirendi dominium: praescriptio vero est species exceptionis peremptoriae, non quidem proprie talis, cum nullam praesupponat actionem de jure, quam perimat; sed improprie talis seu facti, quia repellit actorem ab agendo, utpote actione destitutum. Quae ratio sufficiens est, cur in jure canonico et Pandectis post tit. de exceptionibus, subjungatur titulus de praescriptionibus, licet praescriptio latius sumatur etiam pro exceptione (tit. ff. et C. de except. et praescript.)

Nota III. Praescriptionem dupliciter sumi: in fieri, prout est actus continuativus possessionis necdum tempore completae : quo sensu dicitur praescriptio non currit, dormit, interrumpitur, etc. ; in facto esse, prout est jus quaesitum ex possessione legitimo tempore continuata : quo sensu definitur a Modestino (l. 3. ff. h. t.): Usucapio est adjectio dominii per continuationem possessionis temporis lege definiti. Dicitur adjectio, seu adeptio, vel positiva qua acquirimus rem vel jus alienum, et tunc utimur accusativo: v. g. praescripsi fundum, decimas, jus venandi, etc.; vel privativa seu extinctiva, qua jus alienum in re nostra extinguimus, et tunc utimur dativo: praescripsi decimis, juri venandi. Dicitur dominii, late sumpti pro quocumque jure. Per ceteras particulas intelliguntur requisita de jure necessaria ad praescriptionem, de quibus infra.

Nota IV. Praescriptionem dividi :- 1.o In ordinariam seu longi temporis, qua res mobilis triennio, immobilis vero decennio inter praesentes, et vicennio

(1) Agitur de his in Sexto h. t.-In Decreto 16. q. 3. 4.-In Institution. lib. 2. tit. 16.-In Pandectis lib. 41. tit. 3, usque ad 11. et lib. 44. tit. 3.-In Codice lib. 7. tit. 21. usque ad 41. Nov. 9.

« PredošláPokračovať »