Obrázky na stránke
PDF
ePub

praefigere terminum appellanti, prohibere nequid partes attentet, excommunicationem ferre, si pendente appellatione, matrimonium contrahatur, etc.; judex vero ad quem, sicut cognoscit causam, ita ipse solus revocat attentata; et ubi opus est, judicem aut partem attentantem in expensis condemnat appellanti.

De recusationibus, et relationibus.

293. Recusatio est judicis suspecti declinatio, ex probata suspicionis causa, concessa litiganti. Convenit cum appellatione, quod per utramque recedatur a jurisdictione et foro judicis. Differt autem in multis: nam appellatio fit a judice gravante ad Superiorem, et regulariter post sententiam; econtra, recusatio fit sub initium ante litem contestatam, nisi post hanc causa recusandi emergat, a judice etiam non gravante, neque fit ad Superiorem ; et licet a vicario generali non possit appellari ad Episcopum, tamen ille coram isto recusari potest (c. 4. de off. deleg.).

Relatio est actus judicis inferioris de jure in causa ardua dubitantis, et propterea totam causam remittentis ad Principem ab eo decidendam. Convenit cum appellatione, quia utraque fit ad Superiorem; differt vero, quia appellatio fit a partibus et post sententiam; relatio autem fit a judice inferiori ad Principem et ante sententiam. Differt etiam a consultatione; nam haec dirigitur ad Principem, ut respondeat super dubio juris, non vero ut ipsam causam definiat, licet judex inferior in sententiando sequatur responsum Principis; econtra relatio totam causam transfert ad Principem, ut is eam decidat.

294. Q. I. Quid juris circa recusationem judicis?

R. 1. Haec, cum sit exceptio dilatoria, regulariter proponenda est ante litem contestatam, intra viginti dies a libello oblato (c. 20. de sent. et re jud. l. 16. C. de jud.); non viva voce, sed in libello recusatorio, expressa causa specifica suspicionis et recusationis (c. 41. in fin. et c. 61. h. t. l. 9. ff. de liber. caus.), ibi: nisi justam causam afferat, quare ad eum mitti non debeat: Illa autem justa causa reputatur, quam jus pro tali habet, uti est: inimicitia (l. 9. pr. ff. de liber. caus.); si judex cum recusante litem habeat, minas, injuriam, aut vindictam ei comminetur, signa benevolentiae ei deneget, etc.; specialis affectio cum parte altera propter consanguinitatem, affinitatem, familiaritatem (c. 4. ut lit. non cont. c. 17. 25. 35. de off. deleg. l. 5. pr. de injur.); specialis affectio erga causam: ut si judex similem causam habeat, vel ex ea commodum speret, vel si in tali causa egit procuratorem aut advocatum.—2.o Ex his causis recusari potest non tantum delegatus etiam Principis, sed et judex ordinarius: ita certum est de jure Can. c. 41. 61. h. t. c. 10. de for. comp., et probabilius etiam de jure civ. l. 9. pr. ff. de liber. caus.-Nec obstat l. 16. et fin. C. de judic. et Auth. si vero eod. Nam leges istae asserentes delegatum Principis recusari posse, per hoc non excludunt recusationem judicis ordinarii, cum iste non minus possit esse suspectus, quam delegatus. Cit. Auth. dicens, ordinario adjungendum esse Episcopum, vel alium virum bonum, tantum consilium continet, nec usu recepta est; Bald. Covar. et alii. Imɔ et ntegrum collegium seu senatus judicum absolute recusari potest; licet non tam facile, cum vix fieri possit, ut omnes sint suspecti, non tamen summus Princeps, in quo majestas omnes suspicionis vitium et periculum purgat.—3.o Causa dubia suspicionis cognoscenda et decidenda est per duos vel tres arbitros communiter a partibus electos, qui auditis testibus et aliis necessariis, si

:

pronuntiaverint non esse justam causam suspicionis et recusationis, tunc judex perseverabit in causa principali; si vero pronuntiaverint, justam esse causam recusationis, judex de consensu recusantis causam demandabit alteri, vel eam remittet ad Superiorem (c. 41. §. 3. et c. 61. h. t.). Vide utiliter c. 4. et 5. de off. deleg. in 6.-4. Effectus recusationis justae est suspensio jurisdictionis judicis in hac causa; alias quod attentatum fuerit revocari debet per jura citt. Probabilius autem videtur acta judicis recusati ante electionem arbitrorum non esse ipso jure nulla, ut tenent Innoc., Gonz., Schmalz. et alii contra Mynsing. Gail. Zoes. Nam. c. 27. in fin. de off. deleg., ea solum acta dicuntur irrita, quae facta sunt post appellationem interpositam a delegato non admittente causam recusationis. Et ex c. 61. h. t. colligitur, tunc primum suspendi jurisdictionem recusati, dum arbitri electi sunt ad discutiendum articulum recusationis. Ratio est, quia sola objectio suspicionis a parte facta non videtur sufficiens ad hoc, ut statim suspendat jurisdictionem judicis. Ex his solvitur arg. ex c. 1. h. t. c. 41. §. 3. h. t. can. 16. quoties 2. q. 6. c. 5. de off. deleg. in 6.

[Ex Const. Bened. XIV. Romanae Curiae (21. Dec. 1744.) qua confirmantur decreta alias edita (10. Jan. 1742.) de judicum recusationibus pro ditione Ecclesiastica, hi recusari non possunt tanquam suspecti :-I. In causis exequuti vis depositi et futurorum alimentorum.-II. In causis designatis per decreta a Congr. Reformationis tribunalium urbis (17. Apr. 1731.), videlicet, pro schedulis, vulgo paghero per altri tanti, litteris cambii jam acceptatis, mercede, pensionibus domorum et solutione Canonum.-III. In causis non excedentibus valorem scutorum viginti quinque. In aliis vero quibuscumque causis tam exequutivis, quam ordinariis, et in quacumque instantia (exceptis dumtax at causis commissariis) unica permittitur recusatio judicis; absque allegatione causae suspicionis intra tres dies, numerandos a die reproductionis monitorii, vel citationis ad dicendum contra jura. In reliquis recusationibus servandum est jus commune; citationesque quoad ulteriores recusationes impune sperni possunt, nisi in ipsis certa et justa causa exprimatur.]

295. Q. II. Quid juris circa relationem?

R. Haec facienda est tantum in causa ardua et in dubio juris, non facti. Nam Principis non est facta declarare, sed jura (l. 12. C. de LL.). Effectus hujus relationis est, quod in ea causa suspendatur judicis referentis jurisdictio, et causa per Principem vel ejus successorem decidenda sit (c. 5. de off. deleg. l. 13. C. h. t). Hodie relationis istae fere exoleverunt, et in locum illarum subintravit recursus ad JCtos. et Academias, et donec ab his respondeatur, judex non solet in causa procedere. Vall., etc.

Haec ceusura renovata est in Constit. Apostolicae Sedis sub. n. 4. inter excommunicationes latae sententiae speciali modo reservatas Rom. Pont., ubi ita legitur: Omnes et singulus cujuscumque gradus, status, seu conditionis fuerint, ob ordinibus seu mandatis Romanorum Pontificum pro tempore existentium ad universale futurum concilium appellantes, nec non eos, quorum auxilio, consilio vel favore appellatur fuerit.»

TITULUS XXIX.

De clericis peregrinantibus.

296. In h. t. per se agitur de appellatione reali, quae arrepto itinere, instituitur ad S. Sedem. Et quamvis rubrica ista concepta sit de Clerico, tamen in textu favor communis clericis et laicis ad limina Apostolorum, vel ex alia causa ad S. Sedem peregrinantibus conceditur, quod scilicet pendente peregrinatione, judex nihil innovare valeat, et insuper peregrinus cum rebus suis constituatur sub protectione Apostolica securus. Praeterea in casu 9. et 10. Bullae Coenae, excommunicantur omnes, qui romipetis, et aliis ad Curiam Romanam accedentibus, vel ibi commorantibus, vel inde recedentibus, nocumentum afferunt.

297. Q. Quando peregrinatio ad S. Sedem vim appellationis habeat?

R. Si haec concurrant:-1.o Ut iter assumatur intra decem dies a sententia lata vel gravamine illato, et iter hoc judici vel parti intimetur licet apostoli non petantur; nam talis ipso facto appellat, iterque est ei loco apostolorum (c. 52. de appell.).—2. Ut iter hoc instituatur ante citationem; nam si quis citatione praeventus est, tenetur comparere coram judice, et is in causa procedere valet (c. 9. de appell.).-3.° Ut iter fiat ante notitiam rescripti Apostolici ab adversario impetrati; secus sciendo contra se impetratum rescriptum dolo et malitia se itineri committeret (c. 15. de appell.).

TITULUS XXX.

De confirmatione utili, vel inutili.

298. Nota I. In hoc titulo directe agi, quo modo sententia confirmetur a Superiore, utiliter vel inutiliter; et propter affinitatem doctrinae etiam hic tractari de confirmatione privilegiorum, statutorum, instrumentorum, officiorum, etc. Est autem confirmatio: juris ante quaesiti corroboratio per Superiorem facta. Dicitur 1.o Juris quaesiti, nam confirmatio debet praesupponere id quod confirmat; alias, si reipsa non supponit jus quaesitum, non tam est confirmatio, quam nova collatio; licet consueverit dici confirmatio etiam tunc, dum jus nulliter et de facto est quaesitum. Dicitur 2.° per Superiorem, quia confirmatio est actus imperii, adeoque ab inferiori dari nequit; sed confirmationes inferiorum aut parium dicendae sunt potius quaedam approbationes.

Nota II. Confirmationem aliam esse utilem, aliam inutilem. Utilis est, quae de jure valet, cui nec judex inferior contravenire, nec de ea judicare potest (c. 1. 2. h. t.). Inutilis est, quae de jure non valet: ut si ob vel subreptitie fuit impetrata (c. 3. 5. h. t. c. 20. de rescript.).—Confirmatio alia est in forma communi, seu simplex et ordinaria, qua Superior confirmat actum ab inferioribus gestum in eo statu in quo prius fuerat. Nam confirmatio in forma communi non tribuit jus novum aut valorem actui, ut ex invalido faciat validum (c. 4. h. t. c. 5. de concess. praeb.); neque tamen est inutilis, nam servit saltem ad cautelam, et magis timeri solet: item electo dat facultatem administrandi. Alia est in forma speciali, seu ex certa scientia, qua superior praemissa plena cognitione, confirmat actum ut omnino valeat, suumque jus producat, licet forsan antea invalidus fue

rit (c. 1. de transact.); nam confirmatio ex certa scientia, non est nuda confirmatio, sed potius nova concessio, seu juris novi collatio.

299. Q. I. An judex inferior absque speciali mandato directe judicare possit super actu a Sede Apostolica confirmato?

R. 1.° Negative, sive confirmatio facta sit in forma communi, sive speciali. Nam id generaliter negatur c. 1. 2. h. t. : tum quia Papa per confirmationem apponens manum actui, censetur illum subtrahere jurisdictioni inferioris, et in suam protectionem assumere; tum quia ea, quae a Papa confirmantur, dicuntur esse de judicio Papae, de quo nullus in terris Papa inferior judicare potest (Can. 30. nemini, 17. q. 4.); ergo. Unde nullus pronuntiare potest directe et principaliter, an confirmatio Papae sit vera vel falsa.-2.o Judex inferior indirecte et incidenter judicare seu cognoscere potest de rescripto Apostolico (c. 9. de in integr. rest.). Nam inspicere et pronuntiare potest, an illud sit vitiosum, ob vel subreptitium (c. 2. h. t.), et in casu, quo quaeritur, an impetrans sit capax privilegii, de hoc judex cognoscere potest (c. 20. de rescr. et c. 5. 6. h. t.), ubi dicitur non valere confirmatio Papalis, quam quis impetravit, tacendo se Regularem, super prioratu perpetuo possidendo.

300. Q. II. Quid juris conferat confirmatio privilegiorum?

R. Si est in forma communi, jus ante quaesitum conservat, roborat, eique auctoritatem praestat, sed nullum novum jus addit (c. 4. h. t.); et multo minus novum tribuit innovatio privilegiorum mere materialis, dum ex causa vetustatis scriptura antiqua in novam mutatur (cit. c. 4. h. t.). At si est in forma speciali, novum jus confert, etsi forsan jus antiquum fuerit invalidum, vel non usu aut usu contrario extinctum. Unde privilegia Regul. per Trid. revocata, si post confirmata sunt in forma speciali, reviviscunt: secus si in forma communi.

304. Q. III. Quando censeatur confirmatio fieri in forma speciali, et in forma communi?

R. 1. Cum in instrumento exprimitur plenus tenor et dispositio actus; quia ex hoc infertur, Papam plene cognovisse de toto negotio, ejusque circumstantiis (c. 8. h. t.), vel dum in rescripto ponuntur clausulae: ex certa scientia, ex plenitudine potestatis, contraria dispositione non obstante, omnes juris et facti defectus supplentes. Nam hoc modo Papae asserenti omnino credendum est, quod supra vel contra jus commune dispenset.-Excipe, nisi confirmatio cum his clausulis expediretur super actu laborante defectu indispensabili de jure naturali aut divino; aut in quo non solet dispensari, nisi specialiter exprimatur; vel nisi sit in praejudicium tertii, hoc tacito; vel super iis, quae Princeps probabiliter ignorat, uti facta particularia, nisi exprimantur Barbos. Laym. et alii.

2. Tunc confirmatio censetur esse in forma communi, dum nec praemissa est plena negotii cognitio, nec inserta est clausula ex certa scientia, aut similis. In dubio videtur standum potius pro confirmatione in forma communi, quam speciali (arg. c. 1. de const. in 6. et c. 8. h. t.): tum quia confirmatio in forma communi est proprie confirmatio; tum quia extraordinaria in forma speciali non praesumitur, nisi ex instrumento clare colligatur; nisi forsan talis foret, quae nulli est praejudiciosa, nec contraria juri: com. Reiff. num. 17. et alii.

INSTRUCTIO

pro ecclesiasticis Curiis quoad modum procedendi oeconomice in causis disciplinaribus et criminalibus clericorum.

Die 11. Jun. 1880.

Sacra hae EE. et RR, Congregatio, mature praesenti Ecclesiae conditione perpensa, quae pene ubique impeditur quominus externam piam actionem super materias et personas ecclesiasticas, et considerato quoque defectu mediorum aptorum pro regulari curiarum ordinatione, constituit facultatem ordinariis locorum expresse concedere ut formas magis oeconomicas adhibere valeant in exercitio suae disciplinaris jurisdictionis super clericos. Ut autem tota justitiae ratio sarta tectaque maneat, serveturque processuum canonica regularitas et uniformitas, opportunum censuit sequentes emanare normas, a curiis servandas.

I. Ordinario pastorale onus incumbit disciplinam correctionemque clericorum a se dependentium curandi, super eorumdem vitae rationem vigilando, remediisque utendo canonicis ad praecavendas apud eosdem et eliminandas ordinis perturbationes.

II. Ex his remediis alia praeveniunt, alia reprimunt et medelam afferunt. Priora ad hoc diriguntur ut impediant quominus malum adveniat, ut scandali stimuli, occasiones voluntariae, causaeque ad delinquendum proximae removeantur. Altera finem habent revocandi delinquentes ut sapiant, reparentque admissi criminis consequentias.

III. Conscientiae et prudentiae ordinarii horum remediorum incumbit applicatio, juxta canonum praescriptiones ex casuum adjunctorum gravitatem.

IV. Mediis quae praeservant praecipue accensentur spiritualia exercitia, monitiones et praecepta.

V. Has monitiones praecedere debet summaria facti cognitio, quae ab ordinario notanda est, ut ad ulteriora procedat, quatenus opus sit, et certiorem reddere queat superiorem auctoritatem in casu legitimi recursus.

VI. Canonicae monitiones fiunt sive in forma paterna est secreta (etiam per epistolam aut per interpositam personam) sive in forma legali, ita tamen ut de earumdem executione constet ex aliquo actu.

VII. Quatenus infructuosae monitiones evadunt, ordinarius praecipit Curiae ut delinquenti analogum injungatur praeceptum, in quo declaratur quid eidem agendum aut omittendum sit, cum respondentis poenae ecclesiasticae comminatione, quam incurrit in casu transgressionis.

VIII. Praeceptum intimatur praevento a Cancellario coram Vicario generali, sive coram duobus testibus ecclesiasticis aut laicis probatae integritatis.

1.o Actus subsignatur a partibus praesentibus et a praevento quoque si velit. 2. Vicarius generalis adjicere valet juramentum servandi secretum quatenus id prudenter expetat tituli indoles, de quo agitur.

« PredošláPokračovať »