Obrázky na stránke
PDF
ePub

IX. Quoad poenalia media animadvertant reverendissimi ordinarii praesenti instructione haud derogatum esse solemnitatibus per sacros Canones, per Apostolicas Constitutiones et alias ecclesiasticas dispositiones imperatis, quatenus aedem libere efficaciterque applicari queant, sed oeconomicae formae consulere intendunt, in illis casibus Curiisque, in quibus solemnes processus, aut adhiberi nequeant, aut juri expedire videantur.

Plenam quoque vim servat suam extrajudiciale remedium ex informata conscientia pro criminibus occultis, quod decrevit S. Tridentina Synodus in Sess. 14. cap. 1. de Reform. adhibendum, cum illis regulis et reservationibus quas constanter servavit pro dicti capitis interpretatione S. Conc. Congregatio in pluribus resolutionibus, et praecipue in Bosnien. et Sirmien. 20. Decembr. 1873.

X. Quum procedi oporteat criminaliter, sive infractionis praecepti aut criminum communium, vel legum Ecclesiae violationis causa, processus confici potest formis summariis et absque judicii strepitu, servatis semper regulis justitiae substantialibus.

XI. Processus instruitur ex officio aut in sequelam supplicis libelli et quaerelae, aut notitiae alio modo a Curia habitae, et ad finem perducitur eo consilio ut omni studio atque prudentia veritas detegatur, et cognitio tum criminis cum reitatis, aut innocentiae accusati exurgat.

XII. Processus confectio committi potest alicui probo atque idoneo Ecclesiastico adstante actuario.

XIII. Unicuique Curiae opus est Procuratore Fiscali pro justitiae et legis tutela.

XIV. Quatenus pro intimationibus aut notificationibus, haud praesto sit opera Apparitorum Curiae, suppletur exhibitione earumdem explenda per qualificatam personam, quae de facto certioret, sive eas transmittendo ope commendationis penes tabellariorum officium, illis in locis ubi hoc invaluit systema, exposcendo fidem exhibitionis, receptionis aut repudii.

XV. Basis facti criminosi constitui potest per expositionem in processu habitam, authenticis roboratam informationibus aut confessionibus extrajudicialibus, vel testium depositionibus, et quoad titulum transgressionis praecepti constat per novam exhibitionem decreti et actus indictionis perfectorum modis annuntiatis.

XVI. Ad retinendam in specie culpabilitatem accusati opus est probatione legali, quae talia continere debet elementa, ut veritatem evincat, aut saltem inducat moralem certitudinem, remoto in contrarium quovis rationabili dubio.

XVII. Personae quas examinare expediat, semper audiuntur separatim. XVIII. Testes ad probationem aut ad defensionem, quoties legalia obstacula haud obsistant, sub juramento audiri debent, quod extendi potest, si opus sit, ad obligationem secreti.

XIX. Testium absentium, aut in aliena Dioecesi morantium exposcitur examen in subsidium ab Ecclesiastica loci auctoritate, eidem transmittendo prospectum facti, et Auctoritas requisita petitioni respondet, servando praesentis instructionis norma.

XX. Quoties indicentur testes ob facta aut adjuncta essentialiter utilia merito causae, qui examini subjici nequeant, eo quod censeatur haud convenire ut vocentur, aut quia vocati abnuant, mentio eorundem fit in actibus, et curatur supplere eorum defectui per depositiones aliorum testium, qui de relato aut alia ratione, noverint id quod exquiritur.

XXI. Quum collectum fuerit quidquid opus sit ad factum et accusati responsabilitatem constituendam, vocatur iste ad examen.

XXII. In indictione, nisi prudentia id vetet, exponuntur ei per extensum accusationes adversus eum collatae, ut parari valeat ad respondendum.

XXIII. Quando autem ob accusationum qualitates, aut ob alia adjuncta prudens non sit in actu intimationis eas patefacere in hac solum innuitur eumdem ad examen vocari, ut sese excuset in causa, quae ipsum respicit uti accusatum.

XXIV. Si judicio sistere a bnuat, iteratur indictio, in quo eidem praefigitur congruum perentori um terminum, eique significatur, quod si adhuc obedire renuat, habebitur ceu contumax; et pro tali in facto aestimabitur, quatenus absque probato legitimo impedimento, istam quoque posthaberet intimationem.

XXV. Si compareat, auditor in examine, et quatenus inductiones faciat alicujus momenti, debent istae, quantum fieri potest, exhauriri.

XXVI. Proceditur inde ad contestationem facti criminosi, et conclusionum habitarum, ad retinendum accusatum criminosum lapsumque in relativis poenis canonicis.

XXVII. Quum accusatus tali modo habeat plenam cognitionem ejus quod in actis extat contra se, ultra quod respondere possit, jure se defendendi a semetipso etiam uti valet.

XXVIII. Potest quoque, si id spetat, obtinere praefixionem termini, ad exhibendam defensionem cum memoria in scriptis, praecipue quando, ob dispositionem art. XXIII., nequiverit paratus esse ad responsa pro sua excusatione. XXIX. Expleto processu, actorum instructo restrictum conficit essentialium conditionum ejusdem.

XXX. In die qua causa proponitur, est in facultate accusati faciendi se repraesentare et defendere ab alio sacerdote, aut laico, patrocinatore, antea approbatis ab ordinario.

XXXI. Quatenus praeventus constituere defensorem renuat, Ordinarius consulit constituendum aliquem ex officio.

XXXII. Defensor caute notitiam aurit processus et restricti in cancellaria, ut paratus sit ad defensionem peragendam, quae ante propositionem causae exhiberi potest in scriptis. Ipse quoque subjicitur oneri secreti jurati, quatenus Ordinario videatur indolem causae hoc expostulare.

XXXIII. Transmittitur dein Procuratori Fiscali processus et restrictus, ut munere suo ex officio fungantur: uterque Ordinario traditur, qui, plena causae cognitione adepta, diem constituit in qua disceptanda et resolvenda sit, curans ut accusatus certior de hoc fiat.

XXXIV. Die constituta proponitur causa coram Vicario generali, interessentibus Procuratore Fiscali, Defensore et Cancellario.

XXXV. Post votum Procuratoris fisci et deductiones defensionis profertur sententia, dictando dispositivam Cancellario, cum explicita mentione, in casu damnationis, canonicae sanctionis accusato applicatae.

XXXVI. Sententia indicitur praevento, qui appellationem interponere potest ad Auctoritatem Ecclesiaticam superiorem.

XXXVII. Pro appellatione servantur normae statutae a Constitutione Ad militantis S. M. Benedicti XIV., 30. Martii 1742., aliaeque emanatae ab hac S. Congregatione, Decreto 18. Decembris 1835., et Littera circulari diei 1. Augusti 1851.

XXXVIII. Comparitio pro appellatione facienda est infra terminum decem

dierum a notificatione sententiae: quo termino innutiliter elapso sententia ipsa in executionis statu reperitur.

XXXIX. Interposita appellatione infra decem dies, Curia absque mora remittit ad Auctoritatem ecclesiasticam superiorem, apud quam appellatio facta est, omnes actus causae originales, id est processum, restrictum, defensiones et sen

tentiam.

XL. Auctoritas ecclesiastica superior, capta cognitione actus appellationis, intimare facit appellanti, ut infra terminum viginti dierum defensorem constituat, qui approbari debet ab eadem superiori auctoritate.

XLI. Decurso dicto termino peremptorio absque effectu, censetur appellantem nuncium misisse appellationis beneficio, et hac consequenter perempta declaratur a superiori auctoritate.

XLII. Cum appellatio producitur a sententia alicujus Curiae episcopalis ad Metropolitanam, Archiepiscopus pro cognitione et decissione causae sequitur normam procedendi in hac instructione traditam.

XLIII. Si contingant quod Clericus, non obstante fori privilegio, ob crimina communia subjiciatur processui et judicio laicae potestatis, Ordinarius, hoc in casu, summariam sumit criminosi facti |cognitionem, atque perpendit an ipsum ad tradita per sacros Canones, locum faciat infamiae, irregularitati aut aliae ecclesiasticae sanctioni.

1.o Donec judicium pendeat, aut accusatus detentus sit, prudens est quod ordinarius sese limitet ad media provisoria.

2.o Expleto tamen judicio, et libero reddito accusato, Curia juxta exitum informationum ceu superius assumptarum procedit ad tramites dispositionum praesentis instructionis.

XLIV. In casibus dubiis, et in variis practicis difficultatibus, quae contingere possint, Ordinarii consulant hanc S. Congregationem ad vitandas contentiones et nulitates.

Ex audientia Smi. die 11. Junii 1880.

SUMMARIA

CAPITULORUM IN DECRETALIUM PRIMO ET SECUNDO

LIBRO CONTENTORUM,

UTILIBUS NOTIS INSPERSA.

Ex quibus non modo quam plurium Decretalium conciliationes, sed etiam earumdem correctiones et respectivae ampliationes, tum a posterioribus Decretalibus, tum a sacro Concilio Tridentino et Apostolicis Constitutionibus factae, sub signo [ ] innotescunt.

LIBER PRIMUS

TIT. I.-DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.

Cap. 1. Firmiter.-De Trinitate et ipsius operibus, de Fide et articulis Fidei. 2. Damnamus.-Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, vera unione, non collectiva seu similitudinaria, sunt una essentia, substantia seu natura; quae substantia non est generans, nec genita, nec procedens, quia illi actus non attribuuntur substantiae, sed Personis. Nec per hoc in Trinitate concluditur quaternitas. Contrarium sentientes, ut haeretici sunt censendi; nisi ab errore resipiscant, et correctioni Sedis Apostolicae se supponant.

IN SEXTO.

Cap. unicum. Fidei.-Spiritus Sanctus aeternaliter a Patre et Filio, tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit.

IN CLEMENTINIS.

Cap. unicum. Fidei.-Fatetur Concilium unicum Dei filium in essentia Dei aeternaliter subsistentem, verum corpus humanum assumpsisse de Virgine, et in eo passum, et jam mortuum, lancea perforatum, approbans in hoc ordinem quem tradidit Evangelista Joannes.-Reprobat, et haereticam judicat doctrinam, quac habet, quo substantia animae rationalis, seu intellectivae, vere et per se humani corporis non sit forma.-Asserens confitendum unum Baptisma, sicut unum Deum et unam fidem, approbat opinionem, quae habet per illud conferri etiam parvulis, quoad habitum, informantem gratiam et virtutes.—[ Qui teneantur ad fidei professionem, et quam poenam incurrant eam omittentes, vide meas additiones lib. I. hoc eod tit. post n. 4.]

1 Inn. III. in Conc. Gen. Later. IV. 2 Idem ibid.

S. un. Greg. X. in Conc. Gen. Lugd.

C. un. Clem. V. in Conc. Vien.

TIT. II.-DE CONSTITUTIONIBUS.

Cap. 1. Canonum Statuta.-Juris Canonici statuta omnes ligant, et eorum ritu, tam in pronuntiando quam in decidendo, judicia sunt regulanda.

2. Cognoscentes.-Constitutio respicit futura, et non praeterita.-[Concordat cap. 13. infra.]

3. Translatio.-Praecepta legis veteris, translato Sacerdotio, hodie non obligant. Potestas legem condendi et mutandi est penes Vicarium Christi; et quod de uno connexorum statuitur, ad aliud connexum extenditur.

4. Nam concupiscentiam.-Omne prohibitum a lege peccatum est, et omne illud, quod sequitur ex eodem.

5. Ne innitaris.-Constitutiones decretorum singularibus sunt opinionibus praeferendae.

6. Cum omnes.-Non valet Constitutio Collegii in damnum aliquorum et commodum aliorum, cessante rationabili causa.- [Vide correctionem Elencho II. n. 1.] -Vel sic: Absque rationabili causa non potest major pars Capituli tollere consuetudinem, utilitatem privatam nutriendo.

7. Quae.-Constitutio laicorum Ecclesiam seu ejus bona non adstringit.

8. Cum accessissent.—Dignitas sublata de Ecclesia per statutum Capituli, confirmatum per Papam, ulterius non censetur vacare, nisi per contrarium actum statutum fuerit revocatum.

9. Cum M.-Non obstante certo canonicorum numero, etiam per Papam confirmato, providendum est receptis ultra numerum de superexcrescentibus fructibus, maxime si voluntarie per canonicos fuerint recepti.-[Quomodo creari possunt canonici supranumerarii, vide Fagn. h. c. n. 6.]

10. Ecclesia.-Statutum generale laicorum ad Ecclesias, vel ecclesiasticas personas, vel earum bona, in earum praejudicium non extenditur ; nec speciale, etiamsi eorum commodum et favorem concernat.

11. Ex litteris.-Poena simpliciter apposita propter contumaciam, in dubio intelligitur temporalis et non perpetua.

12. Ex parte.-Non possunt Canonici sine causa restringere numerum Canonicorum, seu Praebendarum.—[ Vide moderationem Elencho II. n. 3.]

13. Quoniam.-Constitutio futura respicit, et non praeterita, nisi in eadem de praeteritis caveatur.-[Quoad primam partem concordat cap. Cognoscentes 2. supra.]

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »