Obrázky na stránke
PDF
ePub

mana, vel aliis Ecclesiis illa minori spatio centum annorum contra Romanam, vel quadraginta contra alias non praescribit. Filii autem haereticorum, qui catholici putabantur, bona paterna contra Romanam et alias Ecclesias praescribunt spatio quadraginta annorum; et idem in extraneis.

TIT. XXVII.-DE SENTENTIA ET RE JUDICATA.

Cap. 1. Sententia.-Sententia lata contra leges et canones non tenet, nec ab ea opus est appellare.

2. Jurgantium.-Lites debent celeriter terminari.

3. Non potest.- Sacerdos sine justa causa non est deponendus.

4. Ea, quae.-Juste quis petit sententiam a Papa confirmari, si juste et rationabiliter fuit lata.

5. De cetero. Judex deputatus super exsecutione sententiae admittit exceptionem fraudis, seu nullitatis sententiae; non ad effectum, ut super ea pronuntiet, sed ut negotium ad superiorem qui judicavit, transmittat, si illam probabilem repererit.

6. Cum aliquibus.-Non sufficit reo damnato ad traditionem possessionis tradere pignus pro ipsa possessione.

7. Lator.-Sententia lata contra matrimonium nunquam transit in rem judicatam: unde quandocumque revocatur, cum constat de errore.

8. Cum causa.-Retractatur sententia praetexto iniquae consuetudinis lata contra Ecclesiam.

9. Inter.-Sententia iniqua retracta tur per superiorem, licet causa fuerit appellatione remota commissa. Si autem continet manifestam iniquitatem, est nulla. 10. Tenor.-Sententia lata contra absentem non contumacem in causa matrimoniali non valet.

11. Consanguinei.-Sententia divortii in causa matrimoniali rite lata, ad solam conjugis confessionem asserentis contrarium, non revocatur, sed interim ei statur, donec legitime de contrario doceatur. Vide ut supra.

12. Cum olim.-Si Papa contra pronuntiationem suam, idest sententiam, confert beneficium, hoc tacito, subreptitia dicitur collatio, et non tenet.

13. Cum inter.-Valet sent entia contra jus litigatoris lata, si ab ea intra decem dies non fuerit appellatum. Vel sic: per sententiam, a qua non fuit appellatum, potest Ecclesia subjici Praelato inf eriori Episcopo, seu ad aliam Ecclesiam pertinere.-[Ex textu potest Abbas conferre primam tonsuram quibuscumque suis subditis, sed vide correctionem Elencho II. n. 54.]

14. Causam.-Sententia contra actorem lata nihil iniqui continens, venit in

1 Greg. Mag. Jo. Ep. primae Justinianea. (Hoc cap. in Gonzal. incipit post. longas.)

2 Idem Jo. Ep. Raven.

3 Idem Natali Episc. Salonit.

4 Leo ad Ep. Afric.

5 Alex. III. Eborac. Episc.

6 Idem. Norvic. Episc.

7 Idem eidem.

8 Idem Theobal. Eccl. Sanctae An-
nastas.

9 Idem Eborac. Archiep.

10 Clem. III.

11 Idem.

12 Innoc. III. Episc. Magalon.

13 Idem Ugoni Abb. et Convent. S. Ze

non. Veron.

14 Idem Canon. Novar.

[ocr errors]

causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur, sed non revera pro actore fuisse probatum.

15. Quod ad consultationem.-Si sententia praecipit aliquid fieri ad certum terminum, tempus decendii ad appellandum currit a tempore sententiae; non autem a die finiti termini. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis in personali, potest a Judice ex causa arctari, et sponte terminum arctatum recipiens non potest post decendium appellare, licet non constet Judicem ex causa terminum abbreviasse. Ab exsecutione sententiae non appellatur, nisi in exsecutione modus excedatur.

[ocr errors]

16. Sicut.-Sententia potest probari per testes licet non deponant de causis, quae solent Judicem movere ad sententiandum.

17. Cum super.-Ab eadem sententia potest appellare nedum reus victus, sed etiam tertius, cujus interest; et poterit sententia quoad reum nihil de suo jure docentem confirmari : respectu vero tertii rationabiliter appellantis infirmari.

18. Cum Bertoldus.—Si citatus ad sententiam ex legitima causa Judici ignota non comparuit, tenet sententia, eo absente lata ; sed retractatur eo probante legitimam absentiae causam. Si vero impedimentum probatur non plene, non retractatur sententia, nisi prius doceat de ipsius iniquitate.- [ Nec primae parti obstat cap. Ex litteris 4. de in integr. restit., ubi citatum, et ut contumacem condemnatum statuitur audiendum esse, quia ibi agebatur de causa matrimonii, quae nunquam transit in rem judicatam.]

19. In causis.-Papa in sententiis, quas profert, ordinem juris servat.

20. Inter.-Secunda sententia in diversa instantia contra primam data tenet mero jure; nec debet infringi, etiam si sit injusta, ex quo ab ea non fuerit appellatum; praesertim si prima sententia secundis Judicibus non fuit ostensa.

21. Suborta.-Tenet sententia contra privilegium ostensum, vel non ostensum, si ab ea non fuerit appellatum vel supplicatum.

[ocr errors]

22. Cum J. et A.-Sententia a qua fuit appellatum, retractatur si constet testes, ad quorum dicta tantum lata fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.

23. Cum te.-Damnatus in actione injuriarum, infamis est, et Papam potest famae restitui.[ Si injuria sit levis, potest dispensare Episcopus cap. At si Clerici 4. §. de adulter. tit. de judic.]

24. Ad probandum.-Revocata sententia propter deffectum jurisdictionis, ut quia unus ex Judicibus publice excommunicatus erat, vel propter juris ordinem non servatum, iterum de principali quaeritur.

25. Quamvis.-Res inter alios judicata, aliis non nocet, Fallit in eo, qui passus est illum litigare, cui secundo loco competebat actio; vel defensi, vel a quo causam in jure judicato habuit.

[blocks in formation]

26. Duobus.-Si duo ordinarii pronuntiant contraria, tenet sententia pro reo. Fallit, quando causa est favorabilis actori circa matrimonium, libertatem, dotem, testamentum et similia. Si vero delegati discordant, delegans est adeundus; si arbitri; neutra tenet.

IN SEXTO.-Ibi tit. XIV.

Cap. 1. Cum aeterni.—Judex, qui contra justitiam, et contra conscientiam aliquid in judicio fecerit in gravamen partis, per gratiam, vel per sordes, condemnandus est parti laesae in aestimationem litis et per annum est suspensus; et perpetuo, si medio tempore ingerat se divinis, nisi Papa cum ipso dispenset.[Ista suspensio est a divinis et a jurisdictione.]

2. Ad Apostolicae.-Papa imperatorem deponere potest ex causis legitimis. 3. Abbate.-Qui petit rem certam, causa expressa, si illam causam non probat, succumbit, licet aliam probet, maxime postmodum emergentem.

4. Cum ab uno.-Si ex pluribus Judicibus, vel arbitris unus, aliis praesentibus et mandantibus, per verba pluralis numeri ferat sententiam, tenet sententia. Electio autem pronuntianda est per verba singularia.

5. Etsi. Sententia est nulla: -1.o quando in scriptis non est prolata:2.° quando Judex eam non recitat per se ipsum (exceptis Episcopis et personis illustribus, quae eam possunt recitare per alium): — 3.o quando non recitat pro tribunali sedendo.

IN CLEMENTINIS.-Ibi tit. XI.

--

Cap. 1. Ut columnis.—Qui tres sententias contrarias in quavis causa reportavit, de illarum nulitate non agit; nec excepit ipsarum exsecutione non facta, et respicit etiam pendentia.

2. Pastoralis.-Sententia lata contra citatum extra citantis territorium existentem, nulla est ipso jure.

TIT. XXVIII.—DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS ET RELATIONIBUS.

Cap. 1. Dilecti.-Collatio beneficii facta post appellationem ex probabili et verisimili causa interpositam, est ipso jure nulla.

2. Inter.-Appellatio generalis respectu causae non valet.

3. Ad nostram.-A correctione legitima non appellatur, nisi modus excedatur. [Textus loquitur de regularibus tantum, sed juxta communem habet locum in correctione etiam aliorum subditorum; et regula hic firmata procedit quoad effectum suspensivum tantum, ut ex Trid. sess. 22. cap. 1. et sess. 24. cap. 10. de reform., non vero quoad effectum devolutivum post definitivam sententiam, et etiam ante, si gravamen sit irreparabile, sess. 13. cap. 1. et sess. 24. cap. 20.,

[blocks in formation]

nunquam tamen suspendenda est exsecutio. Vide Fagnan. hoc cap. num. 9., et Additiones meas hoc eod. tit. post num. 278.]

4. Personas.-Si appellans intra terminum a Judice, a quo appellavit, vel a se ipso statutum, appellationem non prosequitur, 'sententiae, vel judicio illius stare compellitur.

5. Cum sit.-Appellans ad prosequendum habet annum ; et ex causa biennium, nisi Judex moderetur, et si intra id tempus non prosequitur, rata manet sententia, vel redit ad primum, si ante sententiam appellavit.-Qui de crimine impetitur, appellare potest, nisi sit notorium.

6. Ad haec.-Coram Judice a quo appellavit in una causa, possum in alia conveniri, nisi eum recusent ut suspectum. Vide cap. 22. infra.

7. Si duobus.-Si a Judice inferiori unus appellat ad Papam, alius ad inferiorem, tenetur appellans ad Papam comparere ad citationem Judicis inferioris, saltem ailegaturus appellationem suam: alias valebit processus a minori; nisi scivit appellationem interjectam ad Papam.-A civili Judice, qui non est de temporali jurisdictione Ecclesiae, non appellatur ad Papam.

8. Ex ratione.-Lapsus biennii non praejudicat appellanti, quominus ex causa legitima audiatur; saltem per beneficium restitutionis in integrum.

9. Meminimus.- Si reus post citationem, vel notitiam litterarum ivit ad Curiam, delegatus in causa procedat, alias non. Concordat cap. Suggestum. 15, infra.

10. Super.-Supersedetur propter articulum, in quo appellatum est, etiam super principali causa, si sine illo articulo expediri non potest.-Non obstante appellatione ex falsa causa interposita, potest Judex ad ulteriora procedere.

11. De appellationibus.-Etiam pro minoribus, seu levioribus causis appellari potest.-[Vide moderationem Elencho II. n. 55. ]

12. Super.-Secundum canones appellatur etiam ante sententiam. Secundum leges non, nisi in quibusdam casibus. Et appellatio et recusatio aequiparantur in hoc, quia sicut in appellatione requiritur causa rationabilis, ita et in recusatione. Et tempus assignatum Judici ad causam decidendam, incipit currere a tempore praesentationis rescripti.-- [Quoad appellationem, vide notata supra cap. Ad nostram 3., et moderationem Elencho II. n. 56. ]

13. Pervenit.-Conventus super injuria clerici, vel super adulterio appellare potest, nisi sit notorius. Concordat cap. seqq.

14. Consuluit.-Summatum est supra.

15. Suggestum.--Summatum est supra cap. IX.

16. Ad praesentiam. - Excommunicatus pendente cognitione appellationis, absolvi potest ad cautelam, et si apparet eum legitime appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.

17. Cum teneamur.-Si appellans turbatur in possess ione, super qua fuit

4 Idem Norvic. Episc.

5 Idem Rhemen. Archiep.

6 ldem eidem.

7 Idem eidem.

8 Idem Pleb. et Cleric. S. Nazar.

9 Idem Vigor. Episc.

10 Idem eidem.

11 Idem eidem.

12 Idem.

13 Idem.

14 Idem Toletan. Archiep

15 Idem eidem.

16 Idem Eborac. Ep.

17 Idem Cantuar. Archiep

appellatum, Judex a quo potest illam possessionem sibi reformare, appellatione in suo statu permanente.

18. Consuluit.-Generalis et vaga appellatio respectu cujuslibet gravaminis non valet; sed restricta ad certam causam sit.

[ocr errors]

19. Cum parati. — Appellatio frivola non excusat inferiorem, quominus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget.

20. Ad haec.-Si mandatum factum ei, qui juravit stare judicio Ecclesiae, excedit limites juramenti et licitae promissionis, appellari poterit: alias secus. 21. Quaestioni.-Summa ut supra.

22. Praeterea.-Apellans ab Ordinario, postea de delicto a se commisso puniri potest per ipsum Ordinarium.-[Supple ad textum, idem esse de ante commissis, si nunc de illis accusatur, ut cap. Ad haec 6. supra, et c. Proposuit infra.]

23. Constitutis.-Qui non detulit appellationi sui adversarii, de sua posteriori circa idem contra eum excipere nequit.

24. Proposuit.-Appellans ab Ordinario in una causa, in aliis coram eo respondere tenetur; potest tamen eum recusare et suspectum, nisi conveniatur de crimine manifesto, et in quo non cadit excusatio, nec suspicio, ut quia imponitur poena juris surgens ipso facto.

25. Quae fronte.-Absolvitur excommunicatus, cautione recepta licet adversarius, vel excommunicator, ne absolvatur, appellet.-[Hoc tamen limita, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia, vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactionem praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra de verbor. signif.]

26. Reprehensibilis.—Praelatus subditum suspendere vel excommunicare non debet, nisi monitione praemissa : nec subditus contra disciplinam ecclesiasticam appellare potest, maxime si est Religiosus. Et Judex a quo praefigit terminum appellanti ad appellationem prosequendam; intra quem si non prosequitur, Judex a quo reassumit jurisdictionem: appellans vero non prosequens appellationem suam, condemnatur in expensis, appellato hoc prosequente. [Vide notata in c. Ad nostram 3. supra.]

27. Ad haec. Judex a quo, non obstante appellatione, cognoscit de causa, si appellans non prosequitur. Et Judex ut suspectus recusatus, potest alteri causam committere.

28. Pervenit.-Si canonicus ad residentiam monitus appellat, statuitur sibi terminus ad appellationem prosequendam; et interim deservitur beneficio per vicarium de fructibus beneficii sustentandum; et si appellationem non prosequitur, vel residentiam non facit, privatur praebenda.-[Vide moderationem Elencho II. n. 57.]

29. Consuluit.-A Judice jurisdictionem exequente non appellatur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »