Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. VI.

De interpretatione legum.

36. Nota. Interpretationem definiri: Sensus in leges contenti explicatio. Et haec (juxta gloss, in L. 37. ff. de LL.) est triplex: authentica, usualis, et doctrinalis.--Authentica est, quae fit ab ipso Legislatore qua tali, vel successore, vel superiore, per rescriptum legitime instar juris editum ac intimatum. (C. 31. de Sent. excom. l. fin. C. de LL.) ibi: leges interpretari solo dignum imperio esse oportet. Si autem legislator, non qua talis ex jurisdictione, sed qua doctor privatus leges interpretetur, interpretatio est tantum doctrinalis.-Usualis est quae fit ex usu et consuetudine populi, quia per l. 37. ff. de LL. consuetudo est optima legum interpres. Doctrinalis est, quae fit a jurisperitis in sua scientia versatis. Et haec dividitur trifariam: in declarativam, extensivam, et restrictivam.— Declarativa est, quae verba dubia et obscura explanat. Extensiva, quae legem a casu expresso ad non expressum, vel a persona ad personam extendit. Quod fit dupliciter pure extensive, dum ob solam paritatem rationis lex ab uno casu extenditur ad alterum v. g. Proconsul ubique extra urbem proconsularia insignia habet (per l. 1. ff. de Offic. Procon.); ergo et Legatus a latere, qui aequiparatur Proconsuli in dignitate et jurisdictione: et comprenhensive, dum ob identitatem rationis lex ab uno casu porrigitur ad alterum, lege quidem non expressum, in mente tamen legislatoris comprehensum: v. g. lex prohibens arma vel frumentum ad hostem vehere, tacite et comprehensive prohibet delationem ferri aut farinae. Restrictiva est, quae propter speciales circumstantias restringit legem, seu benignius ipsam interpretatur, quod non obliget in his circumstantiis. Aliter vocatur Epiikia, id est, benigna interpretatio legis secundum aequum et bonum, seu emendatio legis, qua parte deficit propter universalitatem.

37. Q. I. An praeter Legislatorem, etiam inferior authenticam legum interpretationem facere possit?

R. Regulariter loquendo non posse: nam interpretatio authentica, cum faciat jus commune, necessario procedere debet a potestate legislativa (1. 9. 11. 12. C. de LL.); at ex speciali commissione, etiam inferior authentice interpretari potest legem Superioris. Et quidem:-1.° Papa, sicut olim Summus Sacerdos in Vet. Test. authentice interpretari potest legem naturalem et divinam positivam, cujusmodi interpretationes multae sunt in jure Canonico: v. g. marito, vel patri non licere occidere adulteram filiam, vel uxorem, etc. Sic etiam in damnatis propositionibus Pontifices Romani interpretes agunt circa ea, quae pertinent ad jus naturale et divinum: nam talis potestas necessaria fuit Ecclesiae, eamque Christus dedit inclusam in generali potestate ligandi et solvendi. Ila autem censenda est interpretatio authentica, quam Papa, ut doctor publicus, praevia matura consideratione, toti Ecclesiae proponit tenendam, secus est tantum interpretatio doctrinalis et probabilis, quam Papa, ut doctor privatus facit.-2.° Sacr. Congregationes, ex speciali S. Sedis commissione, possunt jura Pontificia, servatis servandis, authentice interpretari, praesertim Congr. Conc. Trident. ut in Prolegom. dictum. --3.° Prudentes olim authentice interpretabantur jus civile (§. responsa. In de J. N. G. et D.) quae potestas hodie JCtis. sublata est (l. 12. C. de LL.). Ceterum

interpretatio authentica, uti et usualis, cum nitatur potestate legislativa, facit jus commune (cit. l. 12. et l. 35. 36. 37. ff. de LL.).

38. Q II. An licita sit interpretatio doctrinalis in omni jure?

R. Affirmative, modo fiat secundum regulas communiter á DD. receptas (1. un. C. de Profess. qui in urbe, l. 1. ff. de R. C. l. 17. 18. 19. ff. de LL. et arg. c. 2. de priv. in 6.); nam ex una parte leges saepe sunt obscurae, et ex altera Legislator saepe pro commoditate adiri non potest, imo nec semper vult interpretationes authenticas facere; ergo necessarium erat, ut talis facultas interpretandi viris doctis concederetur. Excipe, nisi legislator expresse prohibeat alicujus legis interpretationem; quo casu, ut pr ohibitio aliquid operetur, non solum interpreta tio frivola, sed etiam quaecumque alia ex professo suscepta censetur prohibita. Sic ex Bulla Pii IV. Benedictus Deus, ad calcem Trid. specialiter prohibetur interpretatio Tridentini, ex professo suscepta et typis edita, absque consensu S. Sedis; Praelatis quidem sub poena interdicti ab ingressu Ecclesiae, aliis vero sub poena excommunicationis latae sententiae. Hac tamen prohibitione et poena non tenentur qui in suis libris et scriptis incidenter explicant aliquem textum ex Trid. allatum: porro interpretatio doctrinalis, cum non nitatur potestate legislativa, non facit jus, sed tantum probabilitatem, et ideo circa eumdem textum dantur sententiae ex utraque parte probabiles.

Regulae interpretationis declarativae.

39. I. Ante omnia attendi debet mens et intentio legislatoris, quae est anima et forma legis, soletque colligi ex proemio et motivo legis (cap. humanae. 22. q. 5. et cap. 6. de V. S.). Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Et l. 6. §. 1. ff. de V. S. ibi. Verbum ex legibus sic accipiendum est tam ex legum sententia, quam ex verbis.

II. Attendenda est verborum proprietas, nisi sequatur absurdum vel iniquitas (c. 2. v. sed neque de Translat. l. 69. ff. de Legat. 3. l. 7. §. 2. ff. de Supel. legat.); nam sine causa non debet praesumi, quod legislator metaphorice loquutus fuerit. Si tamen vocabulum aliquod duplicem habet significationem, alteram naturalem seu communem, et alteram civilem seu juridicam, significatio juridica non attenditur, nisi in favorabilibus. Sic lex favorabilis de filiis intelligitur etiam de legitimatis et adoptivis, non vero odiosa. Et monachus, si favorabile est monasterio, comprehenditur sub nomine mortui, non vero in odiosis.

III. Verba generalia sunt intelligenda, tam in favorabilibus, quam odiosis (l. 1. §. Quod a ff. de aleator. l. 5. S. 9. §. fin. ff. de J. et F. I. l. 1. §. generaliter ff. de legat. praestand.); ex quibus legibus desumptum est illud brocardicon: ubi lex non distinguit, neque nos distinguere debemus.

IV. In concursu legum contrariarum primo tentanda est conciliatio persubtilem interpretationem (l. 26. 28. ff. de LL. l. 2. §. 16. et l. 3. §. 15. ff. de V. J. E.) quia correctio jurium, utpote odiosa vitanda est. Si vero conciliato non speretur, lex posterior derogat priori (cit. l. 28. et l. fin. ff. de constit.), Constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his, quae ipsas praecesserunt. Papa tamen, vel alius summus princeps, qui jura omnia in scrinio sui pectoris habet, per posteriores leges non censetur derogare legibus particularibus, privilegiis et consuetudinibus locorum, nisi id clare exprimat (c. 1. h. t. in 6.), quia haec par4

TOMO I.

ticularia probabiliter ignorat. Ceterae interpretationum regulae desumuntur ex regulis juris, et tit. de V. S.

Regulae interpretationis extensivae.

40. I. Ob similitudinem rationis lex non est extendenda ad personam, vel casum non expressum: nam legislator non intendit obligare, nisi ad id, quod exprimit, eique placet (l. 1. ff. de Const. Princ.). Unde illud: ratio legis, non est decisio legis. Sic (Clem. 1. de Elect.), Religiosus non potest eligi in Praelatum regularem alterius Ordinis, quia non convenit sociari homines disparis professionis vel habitus, et tamen eligi potest in Episcopum, licet similis ratio contra militet. Judex tamen, deficiente alio jure, potest, imo regulariter dehet a simili ad simile judicare (l. 12. 13. ff. de LL.).

II. Ob identitatem rationis recte fit interpretatio comprehensiva, arg. l. 32. ff. ad L. Aquil., unde desumptum est illud brocardicon: ubi eadem est ratio, ibi eadem est juris dispositio. Nam quod mente legislatoris comprehensum est, censetur legi inesse, et legislator imprudens merito judicaretur, si quod statuit de expresso, nollet servari in tacito: v. g. lex ecclesiastica prohibet Praelatis res Ecclesiae alienare, ergo etiam prohibet, ne laicus eorum nomine res tales aiienet. Haec interpretatio comprehensiva plerumque locum habet in correlativis, ut inter uxorem et maritum, aequiparatis a jure, connexis, et in iis omnibus, in quibus, nisi fiat extensio, sequitur absurdum. Hic tamen observa, similitudinem rationis et identitatem rationis saepe quidem confundi, sed in rigore differre: nam similitudo fit in diversis rationibus, quarum faltera est alteri similis: v. g. novitius non est eligibilis in Praelatum, quia plene non didicit disciplinam regularem; similis ratio currit in minorista, ne eligatur in Episcopum, quia non supponitur bene callere disciplinam ecclesiasticam. Identitas fit in eadem ratione, quando pro casu in lege non expresso prorsus eadem ratio currit, quae pro casu expresso. Sic c. 24. de Sponsalib. non valet matrimonium cum furioso, ergo nec cum furiosa, quia utrobique consensus non subsistit. Vir innocens non tenetur reddere debitum adulterae (c. 4. 5. de divortiis); ergo nec uxor innocens adultero, quia utrobique frangitur fides conjugalis.

III. In poenalibus et odiosis, quae sunt contra jus commune vel tertii, et similiter in dispensationibus, quae sunt vulnus legis, stricta interpretatio adhibenda. est, neque ob paritatem vel majoritatem rationis facienda extensio ad casum non expressum (l. 19. 25. ff. de LL. c. 25. de decim. c. 9. de priv.); quia per reg. 15. in 6. odia restringenda sunt. Sic per Nov. 115. c. 3. incestus cum noverca est causa sufficiens exhaeredationis, quod tamen extendi non debet ad incestum cum inatre. Ceterum, licet dispensatio, utpote relaxatio juris, stricte sit interpretanda, tamen potestas dispensandi, cum sit juri conformis, et nulli praejudiciosa nisi concedenti, latam habet interpretationem, sicut beneficium Principis (1. 3. ff. de Const. Princ.). Beneficium Imperatoris, quam plenissime interpretari debemus.

Regulae interpretationis restrictivae.

41. I. Epiikia, seu restrictio locum habet in jure divino positivo et humano pro illis casibus, quibus observatio legis redditur nimis difficilis (S. D. 1. 2. q. 96. a. 6.). Sic David ex epiikia judicavit licitum sibi esse comedere panes pro

positionis laicis vetitos; Machabaei pugnarunt die festo; et similiter in casu difficili interpretamur non obligare praeceptum jejunandi, abstinendi ab opere servili, audiendi sacrum,

etc.

II. In lege naturali non datur proprie epiikia, sed simplex interpretatio, declarans casum aliquem non comprehendi sub lege naturali; nam lex naturalis semper est circa conformia vel difformia rationi; ergo emendari non potest per epiikiam. Sic non esse reddendum depositum hosti Reipublicae, licite occidi posse innocentem, dum Deus id imperat, etc., simplex ostendit interpretatio, quod scil. jus naturale ad hos casus se non extendat: si tamen talem interpretationem vis nominare epiikiam, lis erit de nomine.

III. Epiikia regulariter non habet locum in legibus irritantibus. Ita com.; nam rigor talium legum plurimum conducit ad bonum Reipubl. Et ideo tempore pestis, vel belli, vel alio casu, quo non potest haberi parochus cum testibus, valide non contrahetur matrimonium in locis, ubi Trid. viget. Cetera de legibus, uti et de ignorantia juris et facti, supplenda erunt ex jure civili.

(1) Ecclesia potestatem leges ferendi habet, et haec potestas a Deo ipso, et non a civili auctoritate aut ab hominibus procedit. Quod exprimitur aperte in Extrav. Com. Unam Sanctam circa finem De majorit. et obed. est autem haec auctoritas (etsi data homini et exerceatur per hominem) non humana sed potius divina, ore divino Petro data suisque successoribus in ipso; dicente Domino ipso Petro quodcumque ligaveris, etc. Merito igitur Pius IX. in Sylabo an. 1864. condemnavit sub n. 19. propositionem sequentem: « Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a Domino suo fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quaenam sint Ecclesiae jura et limites, intra quos eadem jura exercere queat».

(2) Falsa est sententia illorum, qui tenent necessariam esse approbationem civilem et regium exequatur, ut Constitutiones, Bullae et Brevia R. Pont. in singulis regnis publicentur et vim habeant. Hunc errorem damnavit Pius IX. in allocut. diei 20. Sept. 1851., damnans propositionem: « Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu ».

Sic etiam idem Pontifex damnavit alias propositiones, quae videri possunt in Sylabo err. 20. 28. et 41.

TITULUS III.

De rescriptis (1).

42. Nota. I. Rescriptum quoad nomen esse responsum scriptum : at quoad rem, rescriptum proprie et stricte acceptum, est: Responsum Principis in scripto datum ad alicujus supplicationem, vel relationem, vel consultationem circa jus intelligendum (l. 1. §. 1. ff. de Const. Princ. 1. 2. et fin. C. de LL.); aliter vocatur epistola (cit. l. 1.), et in jure Canon. epistola decretalis. Et differt ab oraculo, qui hoc viva voce; ab edicto, quia hoc motu proprio; rescriptum vero ad praeviam supplicationem datur. In praesenti rescriptum accipitur latius, prout est quod

(1) De hac materia agitur in 6. et Clement. h. t.-In decreto d. 97. et 25. q. 1. 2. per tot.-Trid. sess. 22. c. 5. 6. et sess. 25. c. 10. de ref.—In Pandectis l. 1. §. 1. ff. de Const. Princ.-Codice lib. 1. tit. 19. usque ad 23.

cumque Principis responsum in scripto datum, sive jus et justitiam, sive beneficium et gratiam concernat.

Nota II. Rescriptum hoc ultimo modo acceptum dividi:-1.o in generale, et speciale. Generale est, quod datur pro omnibus subditis, et cons. instar constitutionis facit jus commune (l. fin. §. 1. C. de LL.). Speciale est, quod datur uni vel alteri, et hoc regulariter facit jus solum inter partes (l. 2. eod.); nisi Princeps rescripta specialia expresse velit observari instar juris communis, uti plurima sunt in jure canon. et codice Justiniani.—2.o In rescriptum juxta, contra, et praeter jus. Juxta jus est, quod Princeps conformiter juri communi concedit. Contra jus est, quo Princeps aliquid contra communem juris dispositionem facit, ut dispensando, privilegia largiendo, etc. Praeter jus est, quo Princeps concedit ea, quae jure non sunt decisa.—3.o Praecipua divisio est in rescriptum gratiae, quo praeter, aut contra jus commune supplicanti gratia conceditur; et rescriptum justitiae, seu ad lites, quod datur ad judicia, et justitiam administrandam: v. g. delegando judicem, praescribendo specialem modum procedendi, etc. His aliqui addunt mixtum ex utroque. Ceterae rescriptorum species ex vocibus innotescunt, uti sunt Ecclesiastica, Papalia, Politica, imperialia, exequutoria, moratoria, seu dilatoria debiti solvendi, etc. De rescriptis circa dispensationes matrimoniales lib. 4. agitur, et ideo succincte materiam istam pertractaturi agemus:

1.° De causis: 2.° de vitiis: 3.° de praesentatione, exequutione et expiratione rescriptorum.

§. I.

De causis rescriptorum.

43. Q. I. Quis, cui et super qua re concedere possit rescriptum?

R. 1. Princeps, Ecclesiasticus vel laicus (toto h. t. et tit. C. de precibus Imp. off. et tit. C. de divers. rescr.). Ceteri inferiores, quique secundum limites suae potestatis, aliqua rescripta dare possunt.

2.o Rescriptum dari potest quicumque subdito, sive actori, sive reo, mari vel feminae, in quacumque causa, et contra quemcumque subditum, modo aliquid ex his specialiter non prohibeatur: nam haec omnia sunt de genere permissorum; ergo concessa videntur, si non reperiantur specialiter prohibita.

3.o Impetrare rescriptum prohibentur: 1.° Servi, exceptis causis atrocibus (l. 1. C. de precib.).--2.° Falsus, aut revocatus procurator (c. 33. h. t.).—3.o Haereticus (l. 2, C. de. Sum. Trin.).-4.° Excommunicatus, saltem Papale rescriptum obtinere nequit, nisi in causa suae excommunicationis (c. 1. h. t. in 6.).—5.o Propter periculum fraudum alius pro alio rescriptum justitiae valide non impetrat (c. 28. 33. h. t. l. 24. C. de procurat.), bene vero rescriptum gratiae (l. 6. de precib. et c. 24. de Praeb.); quia gratia, etiam absenti et ignoranti conferri potest, modo collationem acceptet, vel ab alio acceptatam ratam habeat.

44. Q. II. In quo consistat forma rescripti?

R. In legitima ejus expeditione, seu solemnitatibus de jure et stylo Curiae Romanae requisitis. Cujusmodi sunt :—1.o ut praemisso nomine Principis rescribentis, ponatur narratio seu corpus signaturae, tanquam prima pars, in qua exprimitur relatio eorum, qua et ex qua causa a suplicante petuntur.-2.° Ut subdatur dispositiva, seu conclusio, tanquam altera pars, in qua Princeps mentem suam

« PredošláPokračovať »