Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. III.

De intimatione et confirmatione electionis.

Postquam electio substantial iter peracta est, et secundum consuetudinem loci clero et populo promulgata, intimari debet electo, et si eam acceptet, confirmari debet a superiore: et si lis contra electum vel electionem oriatur, ea terminanda est ante confirmationem.

88. Q. I. Quando electores teneantur electo intimare electionem ?

R. Circa hoc observandam esse constit. conc. Lugdun. sub Greg. X. relatam c. 6. et 16. h. t. in 6. Et quidem:-1.° Electores, quamprimum commode fieri potest, tenentur electo praesentare electionem, ejusque consensum petere. Si vero ultra octo dies culpabiliter praesentationem distulerint, ipso jure exclusi sunt a prosequutione electionis quoad suas Personas, et per triennium suspensi ab omnibus beneficiis, quae tunc obtinent in ea Ecclesia (c. 16. §. ceterum.h. t. in 6.); ne scil. Ecclesia per diuturnam vacationėm detrimentum patiatur.-2.o Electus, si commodo electionis vult frui, tenetur intra unum mensem, seu intra tot dies quot habet mensis, quo facta est praesentatio, consensum suum praestare; alioquin excidit jure electionis (cit. c. 6.), nisi esset talis persona, v. g. religiosus, quae longiori tempore indigeret pro petendo consensu superioris, ibidem. Acceptata electione, si electus praesens sit, juxta loci consuetudinem processionaliter cum pulsu campanarum deducitur in Ecclesiam, et ibi post hymnum ambrosianum decantatum, in episcopali cathedra inthronizatur.-3.° Electus, si vult, regulariter renunciare potest electioni praesentatae, imo et acceptatae, ante confirmationem, cum id nullo jure prohibeatur, et favori pro se introducto quisque renuntiare possit (l. fin. C. de Pactís), nisi Ecclesiae necessitas aliud exigeret; tunc enim a superiore cogi posset ad acceptandam electionem.-Facta renunciatione, electoribus pro nova electione iterum conceditur novum trimestre, vel semestre (ex c. 41. h. t.). Notant tamen DD. quod elect us post renunciationem intra illum mensem mentem mutare, et electionem acceptare possit, re adhuc integra, si capitulares necdum processerunt ad novam electionem.

89. Q. II. Quid juris electus per electionem acquirat ?

R. Rite facta electione, ante hujus acceptationem acquirit jus personale, seu ad rem, non absolute, sed conditionate, si acceptaver it; facta autem acceptatione acquirit jus personale absolute, non vero jus reale, seu quasi dominium in praelatura; com. contra Joan. de Selva. Nam electio acceptata habet se sicut sponsalia, confirmatio sicut matrimonium ratum, et consecratio sicut matrimonium consummatum; ergo sicut per sponsalia acquiritur tantum jus ad rem, ita et per electionem acceptatam (arg. c. 2. et fin. de Transl.); tum quia (c. 16. de Accus.) dicitur crimen per exceptionem electo ante confirmationem objectum, impedire promovendum, ne confirmetur; ergo necdum est promotus habendo jus in re: tum quia habens jus reale in praelatura, ei renuntiare non potest sine consensu Papae (c. 2. et fin. de transl.); sed electus renuntiare potest electioni etiam aceptatae; ergo.

90. Q. III. An electus, facta acceptatione electionis, acquirat jus administrandi praelaturam ante confirmationem?

R. Negative, ita ut nec suo, nec procuratoris nomine, etsi antea aeconomus

vel administrator fuerit, ullo modo immiscere se possit administrationi, v. g. recipiendo homagium, conferendo praebendas, censurando, bona temporalia curando etc. (c. 9. 17. h. tit.) Quod si hoc attentaverit, privatur juri electionis (c. 5. h. t. in 6.), omnia ejus acta cassantur, habetur instar intrusi, et fit ineligibilis (c. 12. et 17. h. t. extrav. 1. eod. inter com.).—Excipe, nisi administrationem istam permittat consensus superioris, privilegium papale; non tamen consuetudo, cui jus résistit, et magna distantia a curia Romana: unde confirmatio petenda est, idque ob necessitates et utilitates Ecclesiarum dispensative conceditur (c. 44. §. fin. h. t.) Summus autem Pontifex ante coronationem administrare potest (c. 6. h. t.), uti et Imperator electus (1).

91. Q. IV. Quae sit obligatio electi ad petendam confirmationem et consecrationem?

R. 1. Intra trimestre, a die praestiti consensus numerandum, tenetur petere confirmationem a Superiore, cui Ecclesia vel dignitas immediate subest; alioquin, termino lapso, in poenam negligentiae privatur ipso facto jure electionis (c. 6. h. t. in 6.); cujus dispositio restricta est per c. 16. eod., ita ut electi ad cathedrales vel regulares Ecclesias, quorum confirmatio spectat immediate ad Sedem apostolicam, teneantur confirmationem petere intra unum mensem, computandum a die praestiti consensus vel si electio debito tempore non est praesentata, a die habitae notitiae de electione.-Via ordinaria Abbates non exempti confirmationem petunt ab Episcopis, hi ab Archiepiscopis, hi a suis Primatibus, vel Patriarchis, et hi a Papa. (can 2. d. 23. c. 32. h. t.) Porro Superior, licet tempus a jure statutum non habeat pro impertienda confirmatione, eam tamen ob Ecclesiae necessitatem et utilitatem quamprimum facere tenetur (arg. c. 6. h. t. in 6.).

2.o Episcopus confirmatus intra tres menses debet consecrari; secus tenetur ad restitutionem fructuum perceptorum. Si vero intra totidem alios menses id facere neglixerit, ipso jure Ecclesia, seu Episcopatu privatur. (Trid. sess. 23. c. 2. de refor.).—Abbas ad similitudinem consecrationis episcopalis debet recipere benedictionem ab Episcopo (c. 1. de suppl. neglig.); licet multi, praesertim temporanei. non soleant benedici, et multi benedicantur a suis Praelatis regularibus. Idem dic de benedictione Abbatissarum secundum statutum regulae a Sede apost. approbatae.

[De benedictione abbatum vide infra hoc eod. lib. tit. 10. n. 8.]

92. Q. V. Quid agendum Superiori requisito pro danda confirmatione? R. 1. Si electio celebrata est in concordie, hoc est, minori parte non contradicente, neque ullo alio se opponente, Superior ad valvas Ecclesiae affigit decretum generale, quo contradictores, si qui essent, peremptorie vocantur, ut statuto tempore et loco veniant, causasque impugnandae electionis et impediendae confirmationis dicant (c. fin. h. t. in 6.). Nullo autem contradictore comparente, Superior instituit duplex examen, unum de legitimo processu electionis, alterum de idoneitate electi: et si in neutro vitium deprehenditur, electionem confirmat; alioquin vitio deprehenso eamdem cassat (c. 9. et 44. h. t.); ipsa tamen confirmatio defectum latentem juris humani non sanat, nisi Papa sufficienter id exprimat. -2.° Si electio celebrata est in discordia, hoc est, cui contradictores se opponunt, in nominatim sunt vocandi et audiendi; alioquin confirmatio cito data irrita est et inanis (cit. c. fin. h. t. in 6.). Porro appellans contra electionem, vel aliam

(1) Vide in finem h. t.

provisionem servare debet constit. Conc. Lugdun. sub Greg. X, relatam in c. 4. ut circa h. t. in 6. et ejus declarationem (c. 19. ét 20. eod.) et ea, quae circa processum talis appellationis statuuntur c. 1. et 16. eod. et c. 11. 38. 41. eod.

93. Q. VI. Quid juris acquiratur per confirmationem et consecrationem ? R. 1. Per confirmationem acquiritur nomen Episcopi, sed cum addito Electi, et consequenter privilegium (c. 4. de sen. excom. in 6.), vi cujus Episcopi non incurrunt poenam suspensionis, aut interdicti, nisi eorum expressa mentio fiat in constit. generali. Item acquiritur jus reale in praelatura, et plena administratio quoad spiritualia et temporalia, et si haec non sunt apprehensa, vi confirmationis datur jus petendi investituram corporalem, seu introductionem in possessionem Episcopatus (c. 15. de Elect).

2. Per consecrationem acquiritur nomen Episcopi simpliciter sine addito Electi (c. 8. de his. quae a Prael.), plenitudo officii episcopalis etiam quoad actus ordinis (c. 15. h. t.), et consummatio matrimonii spiritualis cum Ecclesia (c. fin. de Translat.).

§. IV.

Afferuntur quaedam specialia de electione Papae, et Regularium.

94. Q.1. Quae sint specialia in electione Papae?

R. 1. Ad validam Papae electionem non sufficit major pars votorum, sed requiruntur duae partes ex tribus (c. 6. h. t. c. 3. h. t. in 6. Clem. 2. ibid.), quas constitutiones, lectu dignas, firmarunt et auxerunt Pontifices Clemens VII. Paulus IV. Pius IV. Gregor. XV. Urban. VIII. Neque formam istam mutare possunt Cardinales, ut scilicet valeat major pars propter claram decisionem Concilii Lugdunen. (cit. c. 3. h. t. in 6.), cui tanquam juri publico in favorem Ecclesiae condito Cardinales, utpote jure pontificio inferiores, renuntiare non possunt.-2.o Si electio Papae fiat percompromissum, compromissarius unus nominatus ab altero non potest accedere voto illius (Greg. XV. const. incip. Aeterni §. 205.), sed oportet duas partes in electum convenire.-3.o Licet conveniens sit, ut in Papam eligatur aliquis ex sac. collegio Cardinalium, absolute tamen quilibet alius Clericus imo et laicus catholicus, etiam uxoratus, consentiente uxore, eligi potest dummodo requisita de jure naturali et divino habeat; ut sit mas, rationis compos, baptizatus, et fidelis (c. 6. h. t.), ubi statuitur, ut sine ulla exceptione ab universali Ecclesia romanus Pontifex habeatur qui a duabus partibus concorditer electus et receptus fuerit.-4.° Electo Papa, antequam ab universa Ecclesia acceptetur, opponi potest defectus contra formam praescriptam et libertatem electionis admissus, ut si electio facta sit ab eis, qui carent potestate eligendi, si destituta sit debito numero votorum, si simoniaca, per minas et metum gravem injustum extorta (Can. 9. d. 78. const. Julii II. incip. Cum tam divino); nam talis electio est nulla, adeoque, ex hoc capite impugnari potest; non autem ex alio defectu juris humani, qui non militat contra substantiam et libertatem electionis, sed est extrinsecus, ut defectus natalium, ordinis, etc. At si Papa cum tali defectu electus acceptetur ab universa Ecclesia, hoc est, si nullus contradicat huic electioni, vel unius aut alterius contradictio parum, vel nihil curetur a ceteris fidelibus, acceptatio ista tanquam extraordinaria, ultima et absoluta electio sanat omnes defectus juris humani; ita ut nullus talis defectus opponi possit Papae ab universa Ecclesia

acceptato. Cum vero Deus non permittat Ecclesiam totam errare in acceptatione Pontificis, sequitur nullum in Papa acceptato reperiri defectum juris naturalis aut divini.-5.o Si Papa invalide electus sponte renuntiare nolit electioni, expectanda est sententia concilii generalis de nullitate electionis pronuntiantis, uti factum in Conc. Constantiensi: lata vero sententia nullitatis, nova electio pertinet ad Cardinales, non ad concilium, nisi plures Cardinales schismati faverent; quo casu potestas electiva rediret ad concilium generale, qualiter Concilium Constantiense elegit Martinum V. (1). .

95. Q. II. Quae specialia sint in electione Regularium extra eorum Ordinem? R. 1. Omnis religiosus idoneus, etiam novitius, eligi potest ad Ecclesiam Cathedralem seu Episcopatum, sive secularem sive regularem, obtento Superioris consensu; ita tamen, ut pro religioso non mendicante stet major pars absolute, pro mendicante vero insuper electio facta sit in concordia (c. 24. et 28. h. t. in 6. Clem. 1. eod.), nisi religiosus mendicans esset Cardinalis; tunc enim jugo regulae solutus non obligaretur, Constit. cit. c. 24., sed consentire posset electioni a majori parte factae etiam in discordia.-2.° Religiosus mendicans nec eligi, nec postulari potest ad dignitatem cathedrali inferiorem, sive secularem sive regularem alterius Ordinis (Extrav. un. de Post. Prael. inter com.). At Religiosus non mendicans non quidem eligi, sed postulari potest ad praelaturam alterius Ordinis cathedrali inferiorem (Clem. 1. h. t.); nam in cit. Extrav. talis postulatio prohibetur solum mendicantibus; ergo aliis concessa videtur. Insuper Religiosus non mendicans, attento jure communi, eligi potest ad praelaturam secularem cathedrali inferiorem, ut clare supponit cit. cap. 24. §. Circa h. t. in 6. ubi Bonif. VIII solum prohibet, ne Regulares consentiant electionibus a minori parte de se factis; ergo si a majori eligantur, poterunt consentire. Oppositum tenet Laym. de elect. q. 204. addens de hoc non debere nos esse solicitos, cum responsa Pontificum et praxis curiae romanae non admittant Regulares ad praelaturam, etiam Ecclesiae collegiatae.

96. Q. III. Quae sint specialia electionibus Regularium intra Ordinem?

R. 1.° Electores regulares de jure communi debent esse constituti saltem in subdiaconatus ordine (Trid. sess. 22. c. 4. de refor.), non novitii, sed professi, clerici, et nuilu alio impedimento laborantes; uti proprietarii, qui per biennium privandi sunt voce activa, et passiva (Trid. sess. 25. c. 2. de Regul.), nec mendicantes etiam de licentia Sedis apostol. translati ad uon mendicantes, cum nec vocem, nec locum habeant in capitulo, Clem. 2. de regul.-2.° Eligendus in praelatum debet esse expresse professus (c. 28. h. t. in 6.), unde novitius eligi non potest (c. 49. h. t), ubi ratio additur, quia in magistrum assumi non debet, qui formam discipuli non assumpsit; nec est praeficiendus, qui subesse non novit. Neo-professus autem absolute eligi posset in praelatum: id tamen communiter non expedit, maxime si regula certos professionis annos requirat.—3.o Forma electionis superiorum regularium praescribitur a Trid. (sess. 25. c. 6. de regul.) ut scil. fiat per vota secreta, ita ut singulorum eligentium nomina nunquam publicentur, absentium vota non suppleantur, nisi regula aliud conderet; alioquin electio est irrita, et electus ei consentiens fit inhabilis ad omnia officia in Religione obtinenda. Quae dispositio Trid. ad evitandas discordias et inimicitias inter Religiosos facta, sustulit formam inspirationis et compromissi, dum fiunt per vota publica. Si tamen

(1) Vide notam 2.

compromissum more scrutinii fiat per vota secreta, non est sublatum per Trid., cum idem finis obtineatur. Ceterum, non omnis publicatio votorum obest valori electionis, sed ea solum quae accidit ex culpa capituli; ut si totum capitulum, vel major pars consentiret in publicationem alicujus voti; vel si quis palam daret suum votum, et capitulum noй contradiceret, illudque votum non rejiceret, juvendo dari votum secretum, aut talem capitularem ut indignum potestate eligendi privando. Unde non erit irrita electio, si quis ex ignorantia, vel malitia privatim ostenderet alteri nomen eligendi; vel si post consummatam electionem nomina eligentium ab electoribus, vel scrutatoribus mali tiose contra secreti obligationem publicentur, quia electionis valor nequit pendere ab eventu futuro.-4.° Dispositio Trid. probabilius locum habet in abbatibus perpetuis, qui Ecclesias obtinent in titulum; tum quia idem finis et motivum pro illis militat; tum quia Trid. in rubrica et principio cit. c. 6. generaliter loquitur: in electione superiorum quorumcumque.-Nec obstant sequentia verba: Abbatum temporalium, quia his non tam restringitur, quam ampliatur dispositio, etiam ad abbates temporales. Circa confirmationes superiorum regularium electorum, servanda sunt statuta cujusque Ordinis.

[Praeterea in electionibus Regularium praeter specialia cujuscumque Ordinis, attendenda sunt sequentia, ob quae iidem non gaudent suffragio activo, vel passivo.

I. Collocati de familia in aliquo conventu, nisi per tres menses immediato proximos capitulo celebrando ibidem continuo permanserint: ex dec. Cong. Epis. et Reg. 7. Feb. 1648.

II. Electi in quibuscumque capitulis uno suffragio supra medietatem, si non aperta fuerit eorum schedula ad videndum, an sibi ipsis suffragati fuerint (ex dec. Cong. Conc. in Milevitana synodi 2. Julii 1707. ad dubium 35.). Quod non est contra jus, imo plures Religiones habent statuta hujusmodi, ut mea (ex dec. cap. gener. 1748.). Idem servatur in electione Papae (ex const. decret. Greg. XV. §. de numeratione suffrag.). Aperta autem schedula, recognosci tantum debet a tribus scrutatoribus, non manifestato nomine illius, cui electus suffragatus est, ut juxta Trid. eligentium vota secreta semper remaneant.

III. Superiores locales in capitulis Provincialibus neque activo, neque passivo suffragio gaudent, nisi juxta constit. Innoc. XII. Nuper, exhibuerint fidem ab omnibus Sacerdotibus cujuscumque domus regularis subscriptam et juratam, quod omnibus et singulis tum perpetuis, tum manualibus missarum oneribus fuerit omnino et integraliter satisfactum; vel deficiente aliqua modica satisfactione, possit etiam hujusmodi residuali implemento missarum distincte referendarum intra breve tempus moraliter satisfieri.

Attendendum est etiam sequens sac. Visitationis apostol. decretum sub die 14. octob. 1601. a Clem. VIII. approbatum. Privatio vocis activae et passivae, ac inhabilitatis decreta, sententiaeque ab eisdem superioribus Ordinis latae, ne deinceps in ipso electionis actu pronuntientur, promulgenturve, atque eae prolatae vocales minime afficiant, nisi per mensem ante fuerint intimatae, prout Sanctitas sua omnino vetuit.

Excipiuntur tamen casus, qui emergerent, congregato jam capitulo, propter quos aliquis privandus esset voce activa, vel passiva; tunc enim, ipso summario audito, si constaret vere incurrisse hanc privationem, pronunciari posset sententia, et excludi deberet.]

« PredošláPokračovať »