Obrázky na stránke
PDF
ePub

97. Q. IV. An Religiosi electi in vocales, seu discretos capituli provincialis aut generalis, renunciare possint electioni de se factae?

R. 1. In hoc puncto observanda esse statuta cujusque ordinis: et quidem, si Religio prohibet, vel poenas statuit contra illos, qui ex officio tenentur, et renuunt ire ad actus capitulares, non admittitur renuntiatio, nisi justa et gravis causa aliud suadeat, ne per talem renunciationem bono publico noceatur.-2.o Abstrahendo a particularibus statutis, negative. Ita Peregr. Dian. et alii; nam per lalem electionem non adquiritur aliqua dignitas et praeeminentia, sed onus, munus et officium exequendi id, quod agendum est pro communi bono: sed Religiosus oneri et officio renuntiare non potest, sed tenetur illud ex obligatione implere; ergo neque potest renuntiare tali electioni: tum quia, si unus non teneretur interesse capitulis, nec tenerentur alii, imo forsan plurimi cum S. Greg. Nazianz. mallent abesse ab his conventibus; quod sane cederet in magnum praejudicium et detrimentum boni communis. - Nec obstat, quod quisque favori suo renuntiare possit per l. fin. C. de Pactis: nam publico favori pactis privatorum renuntiari non potest; in dato autem casu favor est publicus in bonum Religionis introductus, et respectu Religiósi non tam favor est, quam onus subeundum.

98.

Q. V. Quae sint specialia in electione abbatissarum?

[ocr errors]

R. 1.° Qualitates eligendae in abbatissam seu praefecta m monasterii sunt:ut sit virgo, saltem existimata (can. 12. juvenculus 20. q. 1.);—legitime nata, arg. c. 7. h. t.; ubi legitimitas requiritur in eligendis;-non minor annis 40., et quae 8. annis post expressam professionem laudabiliter vixerit; vel si necessitas aliud exposcat, de consensu Episcopi, vel alterius superioris, quae annum trigesimum excesserit, et quinque saltem post professionem laudabiliter vixerit (Trid. sess. 25. c. 7. de Regul.).

[ Si una sola in monasterio reperiretur habens aetatem a Trid. requisitam, ipsa deberet eligi, licet esset alia illa habilior, quamvis huic deficeret unus tantum aetatis mensis, ex decreto cong. Ep. et Reg. in Viterbien. san. Rosae 25. Martii 1623. Vide notata Elencho VI. n. 91.]

2.° Quod formam electionis concernit, praeses erit Episcopus, vel alius superior, qui tamen cum scrutatoribus claustra monialium non ingredientur, sed per cancellorum fenestellam vota excipient; nisi necessitas et tranquillitas in electione aliud suadeat, juxta Const. Greg. XIII. Ubi gratiae. Vota secreta dantur a professis; et si electio celebrata est in concordia, sufficit major pars absolute, per cap. 42. hoc tit.; si vero celebrata est in discordia, servanda est constitutio cap. 43. Indemnitatibus h. t. in 6., vi cujus electa a majori parte absolute, licet minor contradicat, interim ante confirmationem tam in spiritualibus, quam temporalibus administrabit; non confirmabitur autem electa in discordia, nisi duae partes ex tribus concurrant saltem per accessum; vel donec superior ex officio plene, de plano tamen, cognoscat ea quae objiciuntur electae, aut contra formam electionis. Plura vide in Donato, Portell. Dian. Ant. a Spirit. Sanct. Peyr., etc.

[Circa electionem abbatissae monialium Regularibus subjectarum, vide Elencho VI. numer. 92. et 94.]

(1) Jurisdictionem exercere non potest novus Episcopus in Dioecesi, antequam litteras apostolicas promotionis suae Capitulo exhibuerit. Ita in Const. Apostolicae

Sedis inter suspensiones latae sententiae Sum. Pontifici reservatas sub n. 1. legitur: « Suspensionem ipso facto incurrunt a suorum beneficiorum perceptione ad beneplacitum S. Sedis, Capitula et Conventus Ecclesiarum et Monasteriorum, aliique omnes, qui ad illarum vel illorum regimen et administrationem recipiunt Episcopos aliosve Praelatos de praedictis Ecclesiis seu Monasteriis apud eamdem S. Sedem quovis modo provisos, antequam ipsi exhibuerint Litteras Apostolicas de sua pro

motione».

Vide etiam Const. ejusdem Pii IX., quae incipit Romanus Pontifex edita quintò idus Septemb. an. 1873.

Jus eligendi Romanum Pontificem proprium est et exclusivum 'S. R. E. Cardinalium, quod jus devolvi non potest ad aliquem Superiorem saltem ordinarium, qui suppleat negligentiam eorum.

Quid si tempore Sedis vacantis celebretur Concilium generale? Potestne Concilium representare superiorem potestatem in Ecclesia? Quaestio haec juridica resoluta est a Pio IX. in Constit. Cum Romanus Pontifex edita pridie Nonas Decembris an. 1869 In ea statuitur ut si quibuscumque futuris temporibus Romanus Pontifex demoriatur pendente alicujus Concilii generalis celebratione, electio novi Pontificis a Colegio S. R. E. Cardinalium exclusive perficietur. Insuper ut hujus juris exclusivi observantiae consuleretur, in eadem constitutione decernitur, ut accepta certa notitia de morte Pontificis, suspensum intelligatur ipsum Concilium, et tamdiu dilatum, quoad usque novus Pontifex canonice electus illud iterum coadunari et continuari mandaverit.

TITULUS VII.

De translatione Episcopi (1).

99. Nota, translationem late accipi pro quacumque mutatione personae ab una ad aliam Ecclesiam; stricte autem est mutatio Episcopi ab uno Episcopatu ad alterum ex justa causa, et auctoritate Papae. Comm. ex Can. et seqq. 7. q. 1.

100. Q. I. An Episcopus confirmatus, aut consecratus possit a sua Ecclesia transferri ad aliam?

R. Affirmative, toto h. t.; et Canon. 34. mutationes 7. q. 1. dicitur: mutationes Episcoporum scitote communi utilitate, atque necessitate fieri licere, sed non propria cujusquam voluntate aut dominatione. Sic S. Petrus Antiochia translatus est Romam, Eusebius Alexandriam, Felix Ephesum, etc.; nani quandoque ad bonum universalis Ecclesiae expedit, imo necessarium est has mutationes fieri.— Nec obstat c. 2. pr. h. t. ibi: cum ergo fortius sit spirituale vinculum, quam carnale, etc., maritus autem separari nequit a vinculo carnali uxoris, ergo nec Episcopus a vinculo Ecclesiae.--R. Vinculum Episcopale secundum quid esse fortius, tum quia ést spirituale, atque ita nobilius; tum quia Episcopus etiam confirmatus propria auctoritate recedere non potest ab Ecclesia, sicut potest sponsus a sponsa de praesenti, scil. ingrediendo Religionem; tum quia Episcopo character indelebilis imprimitur. Simpliciter autem loquendo, vinculum carnalis conjugii est fortius, quia saltem consummatum humana potestate solvi nequit a Papa.

101. Q. II. Quid requiratur ad validum translationem Episcopi?

R. 1.o Justa causa necessitatis, vel utilitatis Ecclesiae (cit. Canon. mutatio

(1) De hac materia agitur in Decreto 7. q. 1. et 21. q. 2.

[ocr errors]

nes): nam inter Ecclesiam et Episcopum confirmatum est matrimonium spirituale ratum, et si Episcopus est consecratus, consummatum: quod utrumque esse juris divini docet Inn. III. (cap. 2. et fin. h. t.), Papa autem tanquam inferior nequit sine justa causa dispensare in jure divino.-2.o Requiritur auctoritas legitimi superioris, seu Papae (cit. C. mutationes), ibi apostolica auctoritate mutatus est; et cap. 2. fin. h. t. ubi haec potestas reservatur Sedi Apostol., licet olim ex indulgentia Romanorum Pontificum ad translationem suffecerit consensus Metropolitani (Ca. 37. Episcopus 7. q. 1.).-3.° Ut regulariter fiat de minori ad majorem Ecclesiam (c. 1. h. t.); alias translatio ista non censeretur fieri ob necessitatem et utilitatem Ecclesiarum, sed potius ex avaritia vel alio pravo fine. Unde Archiepiscopus nequit transferri ad Episcopatum, nisi justa causa aliud suaderet, v. g. insalubritas aeris, inimicitiae, insidiae, vel nisi minor Ecclesia propter conversionem paganorum, aut haereticorum indigeret tali pastore.

102. Q. III. An Episcopus invitus transferri, vel addici possit alter Ecclesiae? R. Ad 1.m Affirmative; nam (arg. Canon. 4. d. 74.) Papa ex justa causa potest illum cogere, ut consentiat translationi; et si parere renuat, in poenam inobedientiae et obstinationis potest Episcopatu privare.

Ad 2.m Negative (ex cap. 3. h. t.); quia ad matrimonium tam carnale, quam spirituale requiritur voluntarius consensus; ergo Episcopus invitus non potest alligari, seu copulari alteri Ecclesiae: simpliciter tamen, ut alii Clerici, ei adscribi potest, cum hoc modo non contrahat vinculum Episcopale.

103. Q. IV. Quando sedes vacet Episcopo translato?

R. 1. Si translatio fit ad instantiam translati, sedes seu Ecclesia statim vacat a die, qua Episcopus in consistorio Papae absolutus est a vinculo suae Ecclesiae, licet litterae apostolicae nondum sint expeditae, nec adepta possessio secundae Ecclesiae. Ita declaravit sac. Congreg. Conc. an. 1625. 20. Mart. approbante Urb. VIII. Nam dissoluto vinculo Episcopali, necesse est vacare Ecclesiam; sed tale vinculum dissolvitur a Papa in suo consistorio, nisi sententia ejus alii tempori alligata sit; ergo. Idem ob eamdem rationem dicendum, si Papa procedat jubendo ob publicam necessitatem, et Episcopum ignorantem absolvat a vinculo suae Ecclesiae.-2.o Si Papa procedat non jubendo, sed providendo, Episcopus ignorans non censetur absolute transferri, nec sedes vacare, nisi a die praestiti consensus in translationem; nam translatio ista est conditionata, si Episcopus consentiat vel expresse, vel saltem tacite, acquiescendo translationi.

104. Q. V. An translatus aliquid percipiat de fructibus pendentibus et inexactis?

R. flos fructus pro rata temporis esse dividendos docent Covar. Flamin. Paris. Garzias, et alii, quia debentur propter spiritualia ministeria Ecclesiae praestita, contra Hostien. Sarmiento, Petr. Barbos. et alios sentientes deberi successori, quibus favet Bulla Julii III. ab Urbano VIII. confirmata, incip. Cum sicut. Nam Clerici in fundis beneficialibus non habentur pro dominis, sed pro usufructuariis: finito autem usufructu, fructus pendentes non debentur usufructuario, vel ejus haeredibus (l. 13. ff. quib. mod. usufruct.). Haec posterior sententia, speculative loquendo, est probabilior; quia tamen Bulla Julii III. in pluribus locis non est usu recepta, hinc:-In dividendis fructibus inter antecessorem et successorem maxime spectanda est consuetudo locorum, quae plerumque aequitate nititur, ut neutri tial injuria.

[Benedict. XIV (lib. XIII. de synod. dioec. cap. 16. num. 7.) firmat eos percipere

tantum posse usque ad illud temporis momentum, quo absolutus fuit in consistorio a vinculu prioris Ecclesiae; neque conferre posse beneficium, quod vacavit in sua dioecesi post dictum tempus, nondum expeditis litteris super provisione secundae Ecclesiae, minusque capta istius possessione. Haec tamen utraque prohibitio non habet locum, quando Episcopus transfertur sine sua scientia et consensu, qua solum obstringetur, quando post sibi nunciatam vinculi enodationem suum accommodaverit consensum, vel hunc Papa suppleverit, volueritque, ut translatio sortiatur effectum, ut probat idem Bened. loc. cit. num. 9. Respectu Episcoporum Regni Poloniae in casu translationis aliter provisum est ex decreto ejusdem Urbani ibidem relato. n. 17.]

Medio autem tempore inter solutionem vinculi et allatum de ea nuntium, regimen et administratio Ecclesiae (ex cit. declaratione) est penes Episcopum ; et tunc tanium transfertur in capitulum, quando notitia absolutionis pervenire ad eumdem Episcopum translatum.

[Circa translationem Episcoporum vide constit. ejusdem Bened. Ad Apostolicae 17. Octob. 1740., qua examen causarum translationis faciendae committitur Cong. particulari ad hunc finem crectae.]

105. Q. VI. An ad translationem Praelatorum Episcopo inferiorum requiratur consensus Papae?

R. Negative; sufficit enim consensus immediati superioris, sive iste sit Papa, sive Episcopus, sive alius, a quo dependet Praelatus transferendus (Can, 8. Abbas. 18. q. 2. et c. 7. de consuetud.), cum inter Praelatos inferiores et eorum Ecclesias ton sit conjugium, seu vinculum spirituale proprie tale.

TITULUS VIII.

De auctoritate et usu pallii (1).

106. Nota, hunc titulum per modum complementi sequi ad praecedentes, quia quidam promoti sine Pallio non consequuntur plenitudinem potestatis officii sui; idque ex usu antiquissimo, cum jam ab ipso S. Petro pallium dicatur missum S. Materno Episcopo Trevirensi. Porro, pallium ex lana alba in circuli figuram contextum, et quatuor nigris vel rubris crucibus distinctum, est praecipuum ornamentum Archiepiscoporum, de corpore S. Petri sumptum, significans plenitudinem Pontificalis officii. Dicitur autem (in c. 4. de elect.) a B. Petri corpore assumi, quia ordinarie benedicitur super altare S. Petri, et per illud confertur portio Ecclesiasticae potestatis, cujus plenitudo in S. Petro ejusque successoribus residet.

[Circa ritum servandum in palliorum benedictione, eorum que custodiam, vide const. Bened. XIV. Rerum 12. Augusti 1748.]

107. Q. I. Quis, et cui conferre possit pallium?

R. Ad 1.m Solus Romanus Pontifex jure ordinario (c. 4. de elect. c. 3. h. t.), nam solius Papae est conferre plenitudinem Pontificalis officii, quae per pallium significatur. Olim ex privilegio pallium conferre potuerunt quatuor principales Patriarchae, Alexandrinus, Jerosolimitanus, Antiochenus, Constantinopolitanus

(1) Agitur de hac materia in Extrav. com. h. t.--In decreto dist. 10. et Can Galliarum 25. q.2.

TOMO 1.

6

Ad 2.m De jure communi Pallium conferendum est Archiepiscopis et his majoribus, ut Primatibus et Patriarchis, ad quod instanter petendum obligantur intra trimestre a die consecrationis suae vel si consecrati sunt a die confirmationis; alioquin ob negligentiam commissa sibi dignitate privantur (c. 1. 2. d. 100.). Volentes autem pallii traditionem impedire per objectionem criminis aut defectus, observare tenentur extrav. unic. h. t. inter com. At ex privilegio pallium conceditur quibusdam Episcopis, ut Ostiensi, qui Papam consecrare solet, Papiensi, Lucensi, Quinque-ecclesiensi, hodie Passaviensi, etc.

108. Q. II. Quod jus, seu auctoritas per pallium conferatur?

R. 1.o Confertur jus, tituli seu nominis Archiepiscopalis: nam ante obtentum pallium non dicitur Archiepiscopus, sed Metropolitanus (c. 3. h. t.).-2.° Confertur jus seu plenitudo Archiepiscopalis officii, in hoc consistens : quod Metropolitanus post acceptum pallium exercere possit actus simpliciter Archiepiscopales, ut visitare provinciam, cogere concilium provinciale, etc., et actus Episcopales majores, ut conficere chrisma, dedicare Ecclesias, ordinare Clericos, benedicere Abbates et virgines, etc. (cap. 28. de Elect.). Minores autem actus Episcopales exercere potest ante obtentum pallium, ut consecrare calices, causas cognoscere et delegare, licentiam dare alteri Episcopo ad ordinandos Clericos, etc. (cap. 11. de Elect.); item, ab alio invitatus extra provinciam suam solemniter exercere potest actus pontificales, ut consecrare Episcopos, etc.; nam extra provinciam suam actus illos exercet, non ut Archiepiscopus, sed ut Episcopus simplex, cum extra provinciam pallio uti nequeat (cap. 1. h. t.).—3.o Hoc jus pallii est personale certo territorio definitum (cap. 2. h. tit.), unde nec alteri est commodabile, nec transmissibile ad successorem, nec transferibile ad alterum Archiepiscopatum. Unde si Archiepiscopus transferatur ad alium Archiepiscopatum, novum pallium petere debet (cap. 4. de postul. Praelat. in fin.), et mortuus cum utroque sepeliri. Si vero pallium incendio vel aliocasu absumatur, non poterit exercere actus majores pontificales, nisi urgeat necessitas et utilitas Ecclesiae.

109. Q. III. Quis sit usus pallii?

R. 1.° Romanus Pontifex semper et ubique; ceteri nec semper, nec ubique pallio uti possunt, c. 4. h. t., ubi ratio additur: quia Papa assumptus est in plenitudinem ecclesiasticae potestatis, alii vero vocati sunt in partem solicitudinis.2.o Archiepiscopi utuntur pallio limitate quoad locum, scilicet in Ecclesiis suae provinciae tantum, cap. 1. h. t.; ex quo explicatur et suppletur c. 6. eod. ibi: ubicumque, hoc est, in quacumque ecclesia tuae provinciae.-Quod tempus concernit, assignantur certae festivitates et dies, quibus eo uti possunt, ut festa Domini, Apostolorum, quatuor festa B. V., in dedicatione, ordinatione, etc.; si tamen privatim celebrent, non tenentur uti, cum hujus usus sit inter missarum solemnia (c. 4. h. t.).

110. Q. IV. An Archiepiscopus uti possit pallio in ecclesia exempta suae provinciae, etiam Rectore illius invito?

R. Negat Pichler; sed cum communiori, affirmative. Ita Abb. Engl. Schmalzgr., et alii, ex Clem. 2. de Privil. ubi Episcopo, et Archiepiscopo expresse conceditur usus pontificalium in loco exempto suae dioecesis, aut provinciae, neque fit ulla exceptio pallii: nam talis celebratio cum pallio ad dignitatem et honorem potius, quam ad jurisdictionem spectat; ergo concessa videtur per cit. Clem.

Dices: 1. Juxta c. 4. h. t. Archiepiscopi uti possunt pallio in Ecclesia sua, in

« PredošláPokračovať »