Obrázky na stránke
PDF
ePub

ram pastorálem quam habébat secum, et fundam manu tulit; et processit adversùm Philisthæum. Ibat autem Philisthæus incédens, et appropinquans adversùm David, et ármiger ejus ante eum. Cùmque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum; erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quòd tu venis ad me cum báculo ? Et maledixit Philisthæus David in diis suis; dixitque ad David: Veniad me, et dabo carnes tuas volatilibus cœli et bestiis terræ. Dixit autem Davidad Philisthæum: Tu venis ad me cum gládio, et hasta, et clypeo; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israel, quibus exprobrasti hódie: et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te, et áuferam caput tuum à te.

B. Dilectus à Dómino Deo, 237.

LECTIO II.

CUM ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquáref contra David, festinávit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi. Et misit manum suam in peram: tulitque unum lápidem, et fundà jecit, et circumdúcens percussit Philisthæum in fronte: et infixus est lapis in fron

te ejus, et cécidit in fáciem suam super terram. Prævaluitque David adversùm Philisthæum in funda et lápide, percussumque Philisthæum interfécit. Cùmque gládium non habéret in manu David, cucurrit et stetit super Philisthæum, et tulit gládium ejus, et eduxit eum de vagína sua; et interfécit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quòd mórtuus esset fortíssimus eórum, fugérunt. Et consurgentes viri Israel et Juda vociferáti sunt, et persecúti sunt Philisthæos usque dum venírent in vallem, et usque ad portas Accaron.

B. Dixit Sámuel ad universum Israel, 238.

PORRO

LECTIO III.

(Cap. 18.)

cùm reverterétur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis úrbibus Israel cantantes, chorosque ducentes in occursum Saül regis, in tympanis lætitiæ, et

in sistris. Et præcinébant mulieres ludentes, atque dicentes: Percussit Saül mille, et David decem míllia.Irátus est autem Saül nimis, et displícuit in óculis ejus sermo iste, dixitque: Dedérunt David decem millia, et mihi mille dedérunt: quid ei súperest, nisi solum regnum? Non rectis ergo óculis Saül

[blocks in formation]

AIT David ad Achimelech Hethæum, et Abísaï filium Sarvíæ, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abísaï: Ego descendam tecum. Venérunt ergo David et Abísaï ad pópulum nocte, et invenérunt Saül jacentem et dormientem in tentório, et hastam fixam in terra ad caput ejus. Abner autem et pópulum dormientes in circuitu ejus. Dixitque Abisaï ad David : Conclúsit Deus inimicum tuum hódiè in manus tuas; nunc ergo perfódiam eum lánceà in terra semel, et secundò opus non erit. Et dixit David ad Abísaï: Ne interfícias eum; quis enim extendet

manum suam in christum Dómini, et ínnocens erit ? Et dixit David: Vivit Dóminus, quia nisi Dóminus percússerit eum, aut dies ejus vénerit ut moriátur, aut in prælium descendens períerit; propitius sit mihi Dóminus ne extendam manum meam in christum Dómini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeámus.

TULIT

LECTIO II.

ULIT ígitur David hastam et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abiérunt : et non erat quisquam qui vidéret, et intelligeret, et evigiláret; sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos. Cùmque transisset David ex adverso, et stetisset in vértice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, clamávit David ad pópulum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu qui clamas, et inquiétas regem? Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis álius símilis tuî in Israel? Quare ergo non custodisti dóminum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dóminum tuum. Non est bonum hoc quod fecisti: vivit Dóminus, quóniam fílii mortis estis vos, qui non custódistis dó

minum vestrum, christum Dómini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ, qui erat ad caput ejus.

LECTIO III.

COGNOVIT autem Saül vocem David, et dixit:Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait

David: Vox mea, dómine mi rex. Et ait: Quam ob causam dóminus meus persé quitur servum suum? Quid feci aut quod est malum in manu mea?Nunc ergo audi, oro, dómine mi rex, verba servi tui: Si Dóminus íncitat te adversùin me, odorétur sacrifícium; si autem fílii hóminum, maledicti sunt in conspectu Dómini, qui ejecérunt me hódiè, ut non hábitem in hæreditáte Dómini, dicentes: Vade, servi diis aliénis. Et nunc non effundátur sanguis meus in terram coram Dómino; quia egressus est rex Israel, ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur perdix in móntibus. Et ait Saül: Peccávi: revértere, fili mi David; nequáquam enim ultrà tibi malefáciam, eò quòd pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódiè apparet enim quòd stulté égerim, et ignoraverim multa nimis.

Ad Magníficat, Anl. 7. G. David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sécula. 1. Mach. 2.

Collecta, ut infrà ad Laud.

DOMINICA IV

POST PENTECOSTEN.

IN 1.0 NOCTURNO.

LECTIO I.

Incipit liber secundus
Regum.

(Cap. 1.) FACTUM est, postquàm mór

tuus est Saül, ut David reverterétur à cæde Amalec, et manéret in Siceleg duos dies. In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saül, veste conscissà, et púlvere conspersus caput. Et ut venit ad David, cécidit super fáciem suam, et adorávit, Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum De castris Israel fugi. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? índica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prælio, et multi corruentes è pópulo mórtui sunt: sed et Saül et Jónathas filius ejus interiérunt.

R. Elégit Dóminus David servum suum, et * Sústulit eum de grégibus óvium : de post fœtantes accépit eum páscere Jacob servum suum, et Israel hæreditátem suam.

. Amóto Saül, suscitavit illis David regem; cui testimónium pérhibens, dixit: Invéni David fílium Jesse, virum secundùmcor meum. * Sústulit eum de grégibus. Ps. 77. Act. 13.

LECTIO 11.

DIXITQUE David ad adolescentem qui nuntiábat ei: Unde scis quia mórtuus est Saül, et Jónathas filius ejus? Et ait adolescens qui nuntiábat ei: Casu veni in montem Gélboë, et Saül incumbébat super hastam suam: porrò currus et équites appropinquábant ei; et conversus post tergum suum, vidensque me vocávit. Cui cùm respondissem, Adsum; dixit mihi: Quisnam es tu ? Et aio ad eum: Amalecítes ego sum. Et locútus est mihi: Sta super me, et intérfice me; quóniam tenent me angústiæ et adhuc tota ánima mea in me est. Stansque super eum, occídi illum; sciébam enim quòd vivere non poterat post ruínam; et tuli diadéma quod erat in cápite ejus, et armillam de bráchio illíus, et áttuli ad te dóminum meum huc.

B. Quasi adeps separátus à carne, sic David à filiis Israel. Occidit gigantem: * In tollendo manum, saxo fundæ dejécit exultatiónem Golía; nam invocávit Dóminum omnipotentem. V. Si quis Dei cultor est, et voluntátem ejus facit, hunc exaudit. In tollendo ma

vid vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo; et planxérunt, et flevérunt, et jejunavérunt usque ad vésperam super Saül, et super Jónatham filium ejus, et super pópulum Dómini, ét super domum Israel, eò quòd corruissent gládio. Dixitque David ad júvenem qui nuntiáverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timuisti míttere manum tuam ut occíderes christum Dómini ? Vocansque David unum de púeris suis, ait: Accédens írrue in eum. Qui percussit illum, et mórtuus est. Et ait ad cum David: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locútum est adversùm te, dicens: Ego interféci christum Dómini.

R. Hæc dicit Dóminus David: Feci tibi nomen grande: suscitábo semen tuum post te : firmábo regnum ejus; et *Stabíliam thronum ejus + Usque in sempiternum. . Dabit illi Dóminus sedem David patris ejus, et regni ejus non erit finis. * Stabiliam. Glória. † Usque 2. Reg. 5. Luc. 1.

IN II. NOCTURNO.
LECTIO IV.

num, saxo fundæ dejécit. Sermo sancti Joannis Chry

Eccli. 47. Joan. 9.

LECTIO III.

sóstomi.

(Homil. 2, de David et Saül.)

A PPREHENDENS autem Da- Cum Saül incidisset in ma

nus David, post datam salútem ínsequens illum, et occidere volens, cùmque posset hostem cum universo exércitu concídere, dimisit illum integrum et incólumem; ideòque cùm sciret morbum regis immedicábilem esse, neque illum unquam hostílem in se ánimum positúrum, submóvit sese ab óculis illíus, et apud bárbaros vitam agébat, sérviens, honóre privátus, pudóre suffúsus, labóre ac misérià sibi ipsi parans ad victum necessária. Atqui non hoc tantùm est quod mirémur; sed illud quoque, quòd postéaquàm audíerat regem in ácie cecidisse, discídit vestem, et cínere se conspersit, et eo luctu luxit, quo quis lugéret amisso primogénito germanóque filio. Subinde nomen illíus inclámans unà cum fílii nómine, compósitis éliam encómiis, ac voces acerbi dolóris testes emit

tens, impransus mansit usque ad vésperam, éxecrans et ipsa loca quæ Saúlis sánguinem excéperant.

[ocr errors][merged small]

B. Tabernáculum testimónii fuit cum pátribus nostris usque in diébus David, qui invénit grátiam ante Deum, Et pétiit ut inveníret tabernáculum Deo Jacob. . Memento, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus, sicut jurávit Dómino. Et pétiit. Act. 7. Ps. 131.

*

LECTIO V.

NUNC mihi quisque recordétur inimíci qui læsit, dolóre etiamnum in ánimo æstuante, atque hunc et vivum servet, et vità defunctum deplóret, haud quidem ad ostentatiónem, sed ex ánimo veroque corde; etiamsi quid perferendum sit incómmodi, ne quid offendat eum qui læsit, ómnia tum fáciat, tum patiátur, magna à Deo expectans præmia. En hic étiam regnum adeptus est, nec tamen inquinávit cæde manus; sed dextram habens puram sic corónâ redimítus est, sic ad sólium ascendit, púrpurà ac diademate magnificentius encómium gestans, vidélicet quòd hosti pepercisset, quòd eumdem extinctum luxisset. Idcirco non vivus modò, sed et mortuus hóminum memórià celebrátur.

R. Dilexit David Deum qui fecit illum; et dedit illi contra inimícos potentiam : Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et* Exaltávit in æternum cornu ejus, et dedit illi testamentum regni, et sedem glóriæ in Israel. . Erexit Dóminus cornu salútis nobis in domo David púeri sui, sicut locútus est per os sanctórum qui à século sunt Prophetarum ejus. *Exaltávit in æternum cornu ejus, et dedit illi. Eccli. 47. Luc. 1.

« PredošláPokračovať »