Obrázky na stránke
PDF
ePub

habéhat vestimentum de pilis camelórum, et zonam pellíceam circa lumbos suos; esca autem ejus erat locustæ, et mel sylvestre. Matth.

mo Deus. Si enim in natis mulierum, hoc est, in hominibus, nemo exurrexit major Joanne Baptistà; quisquis Joanne plus est, non tantùm homo, sed et Deus est. Débuit ergo tantus iste et discípulos próprios habére; et cum discípulis suis magistrum ómnium Christum cognoscere. Quod enim est majus testimónium veritátis, quàm se humiliando eum agnoscere, cui æmulando póterat invidére? Putári Christus pótuit, et nóluit. Dixérunt hómines, cùm fallerentur in eo: Num fortè hic est Christus? Respondit ille quòd non erat, ut manéret quod erat. Inde quippe Adam lapsus pérdidit quod erat, quia id quod non erat usurpávit.

B. Puer crescébat, et confortabátur spíritu : * Et erat in desertis usque in diem ostensiónis suæ ad Israel.. Crevit puer, et benedixit ei Dóminus, cœpit que Spíritus Dómini esse cum eo; *Et erat in desertis.

Glória Patri. Repet. B. Puer, usque ad . Luc. 1. Judic.

13.

IN III. NOCTURNO.

Ant. 7. d. Factum est verbum Dómini super Joannem in deserto, et venit in omnem regiónem Jordánis, prædicans baptismum pœniténtiæ. Luc. 3.

Ant. 8. c. Ipse Joannes

FOROJ. ÆSTIVA.

c. 3.

Ant. 5. a. Vox clamantis in deserto: Paráte viam Dómino, exalta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem. Is. 40

f. Vox Dómini in virtúte: R. Vox Dómini in magnificéntia. Ps. 28.

LECTIO VII

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 1.) ELIZABETH implétum est tempus pariendi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa; et congratulabantur ei. Et réliqua.

Homília sancti Ambrósii
Epíscopi.

(In Luc. Lib. 2, n. 30.) HABET sanctórum editio lætitiam plurimórum, quia commúne est bonum; justítia enim commúnis est vírtus. Et ideò in ortu justi futúræ vitæ insigne præmíttitur, et grátia secutúræ virtútis exulatióne vicinórum præfigurante signátur. Pulchre autem tempus quo fuit in útero Prophéta, descríbitur, ne Mariæ præsén

36

tia taceátur; sed tempus silétur infántiæ, eò quòd præsentià Dómini matris in útero roborátur, qui infántiæ impedimenta nescívit. Et ideò in Evangélio nihil super eo légimus, nisi ortum ejus, et oráculum, exultatiónem in útero, vocem in deserto. Neque enim ullam infántiæ sensit ætátem, qui supra natúram, supra ætátem in útero situs matris, à mensúra perfectæ cœpit ætátis plenitúdinis Christi.

B. Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat Joannes: * Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. V. Surrexit quasi ignis; et verbum ipsius quasi fácula ardébat. Non erat ille lux. Joan. 1. Eccli. 48.

LECTIO VIII.

(N. 31 et 32.) MIRE sanctus Evangelista præmittendum

putávit, quòd plúrimi infantem patris nómine Zachariæ appellandum putaverint; ut advertas matri non nomen alicújus displicuisse degeneris, sed id ei sancto infúsum Spíritu, quod ab Angelo ante Zachariæ fúerat prænuntiátum. Et quidem ille mutus intimáre vocábulum fílii nequívit uxóri; sed per prophetiam Elizabeth didícit quod non didicerat à ma

ríto. Joannes est, inquit, nomen ejus; hoc est, non nos ei nomen impónimus, qui jam à Deo nomen accépit. Habet vocábulum suum quod agnovimus, non quod elégimus. Habent hoc mérita Sanctórum, ut à Deo nomen accípiant; et bene ádditur : Quia nemo in cognatióne ejus vocabátur hoc nómine, ut intélligas nomen non géneris esse, sed vatis.

R. Joannes testimónium pérhibet de Verbo, et clamat, dicens: Qui post me ventúrus est, ante me factus est, quia prior me erat;* Et de plenitúdine ejus nos omnes accépimus. V. Ego novíssimus, in benedictióne Dei et ipse sperávi. * Et de plenitúdine ejus. Joan. 1. Eccli. 33.

LECTIO IX.

(N. 32.)

SCRIPSIT autem: Joannes est nomen ejus. Et hoc nomen non inipónitur, sed astrúitur meritòque contínuò resolúta est lingua ejus; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit. Credámus et nos ígitur, ut loquámur; ut lingua nostra quæ incredulitátis vínculis est ligáta, ratiónis voce solvátur. Scribámus spíritu mystéria, si vólumus loqui: scribámus prænuntium Christi, non in tabulis lapideis, sed in tábulis cordis carnálibus.

*

Etenim qui Joannem lóquitur, Christum prophétat. B. Qui misit me, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spíritu sancto. . Dóminus formans me ex útero servum sibi, ut redúcam Jacob ad eum, factus est fortitúdo mea; et dixit; * Super quem víderis Spíritum descendentem. Glória Patri. Repet. R. Qui misit, usque ad. Joan. 1. Is. 49. Te Deum.

.

[blocks in formation]

AD LAUDES. Ant.7.d.Existimante pópu lo de Joanne, ne fortè esset Christus, respondit: Véniet fórtior me, cujus non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum. Luc. 3.

Ant. 4. f. Confessus est: Non sum ego Christus: ego vox clamantis in deserto, Dirígite viam Dómini. Joan. 1.

Ant. I. a. Prædicábat, dicens: Ego baptizávi vos aquà; ille verò baptizábit vos Spíritu sancto. Marc. 1. Ant. 5. a. Vidit Jesum.

CANTICUM.

(Is. 40.)

SUPER montem excelsum ascende tu, * qui evangelízas Sion.

Exalta in fortitúdine vocem tuam, * qui evangelízas Jerúsalem.

Exalta, noli timére; * dic civitátibus Juda: Ecce Deus vester.

*

Ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, * et bráchium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos, et in sínu suo levábit; fotas ipse portábit.

*

Ant. Vidit Jesum, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Hic est de quo dixi : Post me venit vir, qui ante me factus est. Joan. 1.

Ant. 2. D. Lex et Prophétæ, usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizátur. Luc. 16.

Capitulum. (Act. 19.) JOANNES

OANNES baptizávit baptismo pœniténtiæ pópulum, dicens: In eum qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum.

HYMNUS.

NUNC suis tandem novus è

latébris Prodit Elías, pópulisque Christum

Clamat, expróbrans sua viperínæ Crimina proli.

EN Deus judex, Deus en propinquat

Véntilans fruges; súperis re

condet

Tríticum cellis, paleasque diros

Tradet in ignes. HUJUS adventu, rígidum superbi

Déprimant montes caput; erigantur

Vallium passim cava: corrigantur Prava viárum.

SANCTE Præcursor, date præco lucis, Excitet somno tua vox inertes;

Ut graves olim fugiámus Agni

Víndicis iras.

SUMMA laus Patri, genitoque Verbo : Equus ambórum sit honos Amóri, Qui sacrum Christi púgilem potenter Ungit et armat. Amen.

. Docebo iníquos vias tuas; R. Et impii ad te convertentur. Ps. 50.

Ad Benedictus, Ant. 3. a. Duplicanda. A diébus Joannis Baptistæ regnum cœlórum vim pátitur, et violenti rápiunt illud. Matth. 11.

COLLECTA. Orémus.

Deus, qui præsentem diem

honorabilem nobis in beáti Joannis Nativitáte fecisti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis æternæ; Per Dóminum nostrum.

[blocks in formation]

Tu autem, Dómine, miserére nostrî.

R. Deo grátias.

AD TERTIAM.
Ant. 4. f. Confessus est.

Capitulum. (Is. 52. ) GAUDETE, et laudáte simul, deserta Jerúsalem; quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Jerúsalem. Parávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium; et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

*

R.br. Vox Dómini con

cutientis desertum, * Alle

lúiz, allellúia. Vox Dómini. V. Vox Dómini * revelábit condensa,* Allelúia. Glória. Vox. Ps. 28.

. Dabit Deus voci suæ vocem virtútis: R. Date glóriam Deo super Israel.Ps. 67.

AD SEXTAM.

Ant. 1. a. Prædicábat.

Capitulum. (Act. 13.) DEUS ex sémine David secundùm promissiónem eduxit Israel salvatórem Jesum, prædicante Joanne ante fáciem adventûs ejus baptismum pœniténtiæ omni pópulo Israel.

B. br. Altíssimus * dedit vocem suain, *Allelúia, allelúia. Altíssimus. . Et apparuerunt* fontes aquárum, Allelúia. Glória. Altíssimus. Ps. 17.

*

. Vox Dómini super aquas:R. Dóminus dilúvium inhabitáre facit. Ps. 28.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ant. 5. C. Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. Matth. 1I.

7.

Ant. d. Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptistà. Matth. 11.

Ant. 4. E. A ventre matris consecrátus est Prophéta, dere, et iterùm renováre. evértere, et erúere, et pérEccli. 49.

Ant. 1. D. Si vultis recípere, ipse est Elías qui ventúrus est. Matth. 11.

Capitulum. (Eccli. 46.) IN fide sua probátus est Prophéta, et cógnitus est in verbis suis fidélis; quia vidit Deum lucis.

Allelúia, allelúia, V. Amícus sponsi, gáudio gaudet propter vocem sponsi: Hoc ergo gaudium meum implétum est. Allelúia. Joan. 3.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »