Obrázky na stránke
PDF
ePub

Petri in cœlo áureo, nunc sancti Augustíni dictam; ubi tunc Mónachi sub régula sancti Benedicti Deo inilitábant.

IN III. NOCTURNO.

LECTIO VII.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

Cap. 5.)

IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quòd si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultrà, nisi ut mittátur foràs, et conculcétur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Et réliqua.

Homília sancti Augustíni
Epíscopi.

(In Joan. Tract. 23, n. 3.) OMNES hómines, lucerne, cùm sápiunt; lucent, et spí. ritu fervent. Permansérunt enim servi Dei lucerne bonæ, ex óleo misericórdiæ illíus non ex víribus suis. Grátia quippe Dei gratuita, illa óleum lucernárum est. Plus enim illis ómnibus laborávi, ait quædam lucerna : et ne víribus suis ardére viderétur, adjunxit: non ego autem, sed grátia Dei mecum. Lucernæ ergo et Apóstoli: et grátias agunt, quia accensi sunt lúmine veritátis, et fervent Spíritu caritátis, et súppetit illis óleum grátiæ Dei. Si non essent lucernæ,

non díceret illis Dóminus : Vos estis lumen mundi. Pósteà ostendit ne tale lumen se putárent, quale dictum est, Erat lumen verum quod illúminat omnem hóminem venientem in hunc mundum. Ergo cùm et discípulis díceret : VOS estis lumen mundi, ne áliquid sibi tribútum putárent quod de solo Christo intelligendum esset, et ita lucernæ vento supérbiæ extinguerentur ; contínuò subjunxit: Sic lúceat lumen vestrum coram homínibus, ut videntes bona ópera vestra, gloríficent, non vos, sed Patrem vestrum qui in cœlis est.

QUI

LECTIO VIII.

(Serm. 340.)

cum

UID retribuam Dómino, pro ómnibus quæ retribuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quòd pasco oves ejus; hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, ubíque prævéniar? Et tamen, quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quærimus. Quomodò fiet istud? quómodò cónvenit, gratis amo ut pascam, et mercédem posco, quia pasco? Nullo modo fieret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quòd nos redémit, quia ejus

50.

páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quòd nos fecit esse pastores? Mali namque pastóres (quod à nobis absit) nostra malítià sumus : boni verò (quod ab illo nobis adsit) nisi ejus grátiâ esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipientes rogámus, ne in vacuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Adjuváte nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam præesse quàm prodesse delectet.

De sancto Juliano.

LECTIO IX.

JULIANUS Viennensis, hortante sancto Ferréolo, cujus in milítia comes erat, Viennå ubi Diocletiáni persecútio fervébat, discessit, non præ mortis metu, sed ut, paréntibus et facultatibus relictis, ad subeundum martyrium esset expedítior. Igitur ad Arvernos se cóntulit, et imminente ibi persecutióne, ad Brivatensem vicum pervénit. Cùm autem intellígeret instáre persecutóres, víduam rogávit ut ejus ope delitésceret. Vix illa petítióni ejus ánnuit, cùm ecce prosíliens ad satellites: Nolo, ait, diútiùs commorári in hoc século, quia toto ánimi ardóre Christum sítio. Moxque ab illis, resecto gútture, necátus est.

B. Implétus es quasi flu

men sapiéntiâ : * Longè divulgátum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua, et in interpretatiónibus mirátæ sunt terræ. . Sciéntia, intelligentiaque ac sapiéntia amplióres inventæ sunt in te. * Longè. Glória Patri. Longè. Eccli. 46. Dan. 5. Te Deum.

. Sacerd. Os meum loquétur sapiéntiam, R. Et meditátio cordis mei prudéntiam. Ps. 48.

AD LAUDES.

Ant. 7. d. Dedit illi Deus sapiéntiam multam nimis, et erat nominátus in universis géntibus per circúitum. 3. Reg. 4.

Ant. 5. a. Universa 'terra desiderábat vultum ejus, ut audíret sapiéntiam ejus, quam déderat Deus in corde ejus. 3. Reg. 10.

Ant. 3. a. Expósuit ómnia; nec quidquam fuit, quod non perspicuum fécerit. 2. Paral. 6.

Ant. 6. F. Consilium quod dabat in diébus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consílium ejus. 2. Reg. 16.

Ant. 4. E. Contrívit inimícos úndique, et extirpávit contrários, et subjecit ei Dóminus omnes hostes. Eccli. 47.

Capitulum. (Eccli. 50.) QUASI stella matutina in medio nébulæ, et quasi lu

na plena in diébus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.

[blocks in formation]

Cœlestes áperit non penetrábilis

Thesauros sapiéntiæ.

FIDENS ingénio ne caput éfferas, Mentis prima vagæ vúlnera

détegis; Excelso ráperis quò própior Deo, Hoc fis tu tibi vílior.

DOCTOR jam dócilis magnánimus sequi Quo-te-cumque vocat prævia véritas, Quâ solà régeris, rebus in árduis

Hâc solà regis ómnia.

NIL damnas témerè; nil léviter probas ; Anceps certa Dei lúmina cónsulis;

Cedis sponte, tibi vincere nam pudor In quo cédere glória.

Tu, quem pascit amor, nudaque véritas, Si te nostra movent, nos bonus áspice, Flammis ure tuis frígida péctora,

Et mentes dúbias rege.
Qui lucis pater est, glória
sit Patri,

Qui lux ipsa Patris, glória
Fílio;
Amborumque tibi, nexus
amábilis,
Compar glória, Spíritus.
Amen.

V. Introíbo in potentias Dómini, R. Usque in altíssima quæ fecisti magnália. Ps. 70.

Ad Bened. Ant. 7. a. Ministérium verbi accépi à Dómino Jesu, testificári Evangélium grátiæ Dei. Act. 20.

COLLECTA. Orénius.

OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui beátum Augustínum Evangélii grátiæ tuæ testem et propugnatórem in Ecclésia suscitasti: ejusdem grátiæ, quæsumus, in nobis ostende virtútem; ut et voluntátem tuam, te docente, cognoscere, et eam corde magno valeámus, te operante, perficere; Per Dóminum.

Pro Comm. sancti Juliani, Ant. Bonum. Ý. Adjútor, XII.

COLLECTA. Orémus.

DEUS, qui in corde beáti

[blocks in formation]

R. br. Pronuntiábo * Mirabília tua, Dómine. Pronuntiábo. . Poténtiam tuam, et justítiam tuam. Mirabília. Glória. Pronuntiábo. Ps. 70.

*

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat, R. Etintellectum dat párvulis. Ps. 118.

AD NONAM.

Ant. 4. E. Contrivit Capitulum. (Eccli. 46.) INVOCAVIT Altíssimum potentem in oppugnando inimicos úndique, et audivit illum magnus et sanctus Deus.

*

B. br. Persequar inimícos meos, Et comprehendam illos. Pérsequar. V. Et non convertar *'donec defíciant: Et comprehendam. Glória. Pérsequar.

V. Vivit Dóminus, et benedictus Deus meus; R. Liberátor meus de inimicis meis. Ps. 17.

AD II. VESPERAS. Ant. 7. d. Magnificávit eum Deus in timóre inimicórum, glorificávit illum in conspectu regum. Eccli. 45.

Ant. 6. F. In vita sua suffulsit domum, et in diébus suis corroborávit templum Eccli. 50.

Ant. 3. a. Præ timóre ejus omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et de præliis ejus narrábant omnes gentes. 1. Mach. 3.

Ant. 4. E. Tulit abominatiónes impietátis, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Eccli. 49.

Ant. 1. a. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur à generatióne in generatiónem. Eccli. 39. Capitulum. (Philip. 4.)

QUE
U et didicistis, et acce-
pistis, et audistis, et vidis-
tis in me, hæc ágite, et
Deus pacis erit vobiscum.
Hymnus, Assert or fidei,
ut suprà ad Laudes.

. Dómine, Dómine, virtus salútis meæ; R. Obumbrasti super caput meum in die belli. Ps. 139.

Ad Magníficat, Ant. 8. G. Máximus in salútem electórum Dei expugnáre insurgentes hostes quis ante il lum sic réstitit? Nam hostes ipse Dóminus perduxit. Eccli. 46.

Collect. Omnipotens, supr.

DIE XXXI.

SANCTI LUPI,

SENONENSIS EPISCOPI.

Semiduplex.

De Communi Pontificum. Pridiè AD VESPERAS, Ant. sola, Suscitábo.

lianensi natus est ex nobilíssimis paréntibus, Bettóne, et Agíâ seu Austregilde. Ab avúnculis suis Austréno Aurelianensi et Aunachário Autissiodorensi Epíscopis, propter déditos religióni mores, in Clerum cooptátus est. Crescéntibus cum ætáte méritis, Artémio in cáthedra Senonensi suffectus est, Clero et pópulo id apud regem agéntibus. Quo in múnere admirandis tuin pietátis, tum sollicitúdinis pastorális, tum patiéntiæ opéribus eluxit, maximè sub Theodorico Burgundionum rege, apud quem váriis impetítus est calúmniis. Ejus tamen fílio Sigiberto servátâ post mortem ejus intemerátà fide, missas à Clotário secundo contra Sénones cópias suis ad Deum précibus répulit. Unde Clotárius Burgundiónum regno potítus, invísum sibi Præsulem in Néustriam circa Vinemacen

sem

pagum relegávit. Ibi cùm multos infidéles Lupus ad fidem adduxisset, innocéntiam ejus agnovit tandem nebaldi Abbátis apud TreClotárius óperâ. sancti Vicas, eumque ab exílio revolútus véniam precatus est. cávit, et ad ejus pedes advoEx aula cùm ad sedem redíret, ac Parísios, cómite Vinebaldo, transíret, multos in cárcere detentos à vínculis liberávit. In prædio LUPUS in território Aure- Briennonensi suæ Diœcesis

Fit Commem. S. Paulini, Trevirensis Episc. Ant. Ego. .Elégit, xxvI. Collecl. infrà.

AD NOCTURNUM.

LECTIO II.

« PredošláPokračovať »