Obrázky na stránke
PDF
ePub

Augusti Imp. Sed de poëtæ rebus carminumque plerorumque, quo scripta sunt tempore (1) notitiam dedit Jo. Massonus, præmissa Horatii effigie, quam exhibet quoque Jac. Gronovius T. 3 thesauri Antiq. Exstat quoque effigies Horatii in duplici numo apud Sigebertum Havercampum Diss. de numis contorniatis. Vitam Horatii, quæ Suetonio auctori tribuitur, ex Codice MS. vulgavit Pet. Nannius. Vita ejusdem à Jo. Masson scripta prodiit (2) Lugd. Batav. 1708. Videndus etiam de Horatio Tanaq. Faber lib. 2, Epist. 47. Idem Massonus in Hist. critica Reip. Litterar. Tom. V, defendit carmina in libris Odarum, Satiras et Epistolas singulas ab Horatio, prout ferret occasio, fuisse scriptas vario tempore separatim, et deinde ab eodem in libros redactas.

HORATII PHILOSOPHIA.

De Philosophia Horatiana exstant Dissertat. Jo. Guil. Bergeri. Viteb. 1704; - Dan. Heinsii de Satira Horatiana liber sæpius editus; nec minus digna lectu Jo. Jac. Mascov exercitationes ad Satiras Horatii, Lips. 1714, 1716. -Ad locum vero Oda 34 libri 1, ubi palinodiam canentis in modum, auctor Epicuro videtur renuntiare, et retrorsum vela dare ab insanientis illius sapientiæ erroribus, conferre licebit Dissertationem Georgii R. ICti adversus Massonum,

(1) Quanquam sæpe incerto.

(2) Ejus objectionibus respondit Andr. Dacerius in Nov. ad Horat. Explan. Paris. 1708. Quod omittitur in Ed. Bipont. 1792.

insertam Nova Bibl. librorum Halensi. Pindaricum appellat Venantius Fortunatus lib. v carminum cap. 6. Idem IX, 7: Pindarus Graius meus, inde Flaccus. Julius vero Cæsar Scaliger Poëtic. VI, Horatium præ fert Pindaro, et aliquas illius Odas (ut lib. IV Od. 3, et libri III, 9) ita miratur, ut malit tales a se compositas, quam Pythionicarum multas Pindari et Nemeonicarum. Confer Menagii Anti-Bailletum cap. 27, et Pet. Francii Orationes, ubi Horatium Juvenali præfert. Is. Casauboni liber De Persiana Horatii imitatione, commentario ejus in Persium subjicitur, Paris. 1605, 1615, 8. Franciscus Petrarcha, (1) vir sui sæculi doctissimus, dicere solitus est, se ex nullo poëta Latino evasisse meliorem, quam ex Horatio.

Horatii (2) carminum lectione delectati sunt duo Imperatores sapientissimi, Augustus et Severus. Est vero, in Odis præsertim, elaboratissimus, sublimis, suavis, emendatissimus, et in epithetis deligendis, ut Petronii verbo dicam, curiosa ejus felicitas præcipuus in Satira, doctor in poëtica arte audiendus: eximius philosophus in Epistolis. In carmine elegantiam et peritiam numerorum ei tribuit Ovidius; in argumentis sapientiam et calliditatem, Persius; diligentiam elucubratam, Juvenalis; jucunditatem, varietatem et nitorem, Quintilianus. Imitatus est in Odis potissimum cum Pindaro Alcæum et Sapphonem : epitheta sumpsit ab Homero et Sophocle. In libro Epodon secutus est Archilochum, in Satiris Romanos (1) Georg. Fabricius præfat. ad Horat.

(2) Biblioth. Schraderiana n. 1885, in-fol.

Augusti Imp. Sed de poëtæ rebus carminumque plerorumque, quo scripta sunt tempore (1) notitiam dedit Jo. Massonus, præmissa Horatii effigie, quam exhibet quoque Jac. Gronovius T. 3 thesauri Antiq. Exstat quoque effigies Horatii in duplici numo apud Sigebertum Havercampum Diss. de numis contorniatis. Vitam Horatii, quæ Suetonio auctori tribuitur, ex Codice MS. vulgavit Pet. Nannius. Vita ejusdem à Jo. Masson scripta prodiit (2) Lugd. Batav. 1708. Videndus etiam de Horatio Tanaq. Faber lib. 2, Epist. 47. Idem Massonus in Hist. critica Reip. Litterar. Tom. V, defendit carmina in libris Odarum, Satiras et Epistolas singulas ab Horatio, prout ferret occasio, fuisse scriptas vario tempore separatim, et deinde ab eodem in libros redactas.

HORATII PHILOSOPHIA.

De Philosophia Horatiana exstant Dissertat. Jo. Guil. Bergeri. Viteb. 1704; — Dan. Heinsii de Satira Horatiana liber sæpius editus; nec minus digna lectu Jo. Jac. Mascov exercitationes ad Satiras Horatii, Lips. 1714, 1716. - Ad locum vero Oda 34 libri 1, ubi palinodiam canentis in modum, auctor Epicuro videtur renuntiare, et retrorsum vela dare ab insanientis illius sapientiæ erroribus, conferre licebit Dissertationem Georgii R. ICti adversus Massonum,

(1) Quanquam sæpe incerto.

(2) Ejus objectionibus respondit Andr. Dacerius in Nov. ad Horat. Explan. Paris. 1708. Quod omittitur in Ed. Bipont. 1792.

insertam Nova Bibl. librorum Halensi. Pindaricum appellat Venantius Fortunatus lib. v carminum cap. 6. Idem IX, 7: Pindarus Graius meus, inde Flaccus. Julius vero Cæsar Scaliger Poëtic. VI, Horatium præfert Pindaro, et aliquas illius Odas (ut lib. IV Od. 3, et libri III, 9) ita miratur, ut malit tales a se compositas, quam Pythionicarum multas Pindari et Nemeonicarum. Confer Menagii Anti-Bailletum cap. 27, et Pet. Francii Orationes, ubi Horatium Juvenali præfert. Is. Casauboni liber De Persiana Horatii imitatione, commentario ejus in Persium subjicitur, Paris. 1605, 1615, 8. Franciscus Petrarcha, (1) vir sui sæculi doctissimus, dicere solitus est, se ex nullo poëta Latino evasisse meliorem, quam ex Horatio.

Horatii (2) carminum lectione delectati sunt duo Imperatores sapientissimi, Augustus et Severus. Est vero, in Odis præsertim, elaboratissimus, sublimis, suavis, emendatissimus, et in epithetis deligendis, ut Petronii verbo dicam, curiosa ejus felicitas : præcipuus in Satira, doctor in poëtica arte audiendus: eximius philosophus in Epistolis. In carmine elegantiam et peritiam numerorum ei tribuit Ovidius; in argumentis sapientiam et calliditatem, Persius; diligentiam elucubratam, Juvenalis; jucunditatem, varietatem et nitorem, Quintilianus. Imitatus est in Odis potissimum cum Pindaro Alcæum et Sapphonem : epitheta sumpsit ab Homero et Sophocle. In libro Epodon secutus est Archilochum, in Satiris Romanos (1) Georg. Fabricius præfat. ad Horat.

(3) Biblioth. Schraderiana n. 1885, in-fol.

illos Ennium et Lucilium. Sed Horatio (1) nihil hoc in genere præstantius est, qui omnes vitæ rationes in Sermonibus suis complexus fuit, et cujus genium satiricum nemo ex antiquis, nemo e recentioribus, assecutus est. Jo Caselius, Horatium vitæ magistrum commendans (2): Affirmare non dubitem, inquit, qui in hoc poëta multum operæ posuerit, eumque ita perdidicerit, ut ejus versus non in ore natos memoria teneat, sed probe intellectos ad usus vitæ transferat; hunc posse rebus suis suorumque recte in omnibus aliquid boni consilii invenire: nec minus idem patriæ recte consulat, præsertim si et ad historiam se conferat, etc. Bentleio, in notis, Horatius dicitur magnus novator, quod ex Græcis in Latinam linguam felici audacia alia transtulit, alia ipse primus effinxit. Confer Jac. Frid. Reimanni historiam vocabulorum Latina Linguæ p. 43 seq.

POEMATA.

Carminum sive Odarum libri IV, ad C. Cilnium Mæcenatem, licet primam Odam libri primi (uti non paucos Virgilii versus) pro spuria habuit Franc. Guyetus, nimis delicati fastidii Aristarchus. Librum quartum ex longo intervallo addere jussit Augustus, ut in vita Horatii Suetonius memoriæ prodidit.

Epodon liber unus, perinde ut libri carminum (3),

(1) Morhof. Polyhist. lib. 1, cap. v, pag. 634, tom. I. (2) Præsertim de Epistolis.

(3) Quorum librum quintum, cum Sæculari carmine, efficit.

« PredošláPokračovať »