Obrázky na stránke
PDF
ePub

vario genere versuum proodico et epodico scriptus, de quibus consulendus Aldi Manutii tractatus de Xix generibus metrorum Horatii.

Epodon libro subjicitur Carmen sæculare, quod Horatio componendum injunxit Augustus anno U. C. 736, ætatis Horatii 40. Meminit auctor vitæ, et Sidonius innuit per Phoebi laudes et vaga Dianæ conscriptas.

Sermonum (1), libri IV ad cumdem Mæcenatem, epico carmine conscripti: quorum duo priores complectuntur Satiras ab argumento; posteriores duo ad docendum et instruendum facti, Epistolarum vulgo veniunt nomine, quorum in altero Ethicum philosophum, in altero Criticum profitetur. Alter constat Epistolis viginti, alter vero tribus, una ad Augustum (2) de Poëtis, præcipue Romanis; secunda ad Julium Florum; tertia ad Pisones, a Charisio diserte Epistolæ nomine memorata. Compositæ sunt carmine sermoni propiore, ut ipse lib. 1, Sat. IV, 41, scribit :

...

neque si quis scribat, uti nos,

Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.

Ars Poëtica scripta ad Pisones, patrem et filios : hos enim alloquitur versu 24,

... Pater, et juvenes, patre digni.

Hæc Epistola vulgo, ut Sidonii etiam ætate factum, sejuncta a reliquis, Quintiliani auctoritate (III, Instit.

(1) Generalius sumptorum.

(2) Epistolæ hujus rationem vide supra in Horatii vita.

HORATIUS.

b

1

Or.) inscribitur Liber de Arte poëtica, in quem Porphyrio observat, Horatium congessisse præcepta Neoptolemi Pariani de Arte poëtica, non quidem omnia, sed eminentissima.

Suetonius in Vita testatur, venisse in manus suas et Elegos sub Horatii titulo, et Epistolam prosa oratione, quasi commendantis se Mæcenati: sed utraque, falsa putat. Vide hanc vitam. Cæteroqui Horatius ipse ait in Epist. II, lib. II, v. 91:

Carmina compono, hic elegos...

SCHOLIASTE VETERES.

Multos Grammaticos veteres interpretes nacta sunt Horatii Carmina, sed quorum ætas definiri non potest. Primo loco ponitur in edd. Acron, cui præfert interpretandi solertia Porphyrionem Vavassor De vi et usu verborum quorundam. Cæterum sunt magis excerpta ex eorum commentariis, quam commentarii ipsi, iique etiam, ut in aliis quoque factum, interpolati ab iis qui ista excerpsere.

In Horatii vitæ exemplari breviter descriptæ, legitur: «< Commentati sunt in illum Porphyrion, Modes<< tus, Helenius Acron; omnium autem optime Acron. >> Al. hic C. Æmilius apud Henric. Stephan.

Quæ in edd. Basil. addita sunt veterum Grammaticorum Scholia, ea sunt excerpta et collecta e libris Grammaticorum superstitum.

CODICES.

Codices MSti Horatiani non tam insignes quidem et clari exstant, quam Virgiliani; sed tamen non pauci, aut contemnendi. Codicem optimæ notæ commemorat Barthius Adv. xxxv; Bentleius, Reginensem p. 13 et seq., Leidensem 800 annorum, Cantabrigiensem 600, item alium Galei; V. et Burmanni præf. ed. 1713. MS. Biblioth. Hanov. scripturæ Longobardicæ minoris, item Gottingensis recentiorem habent. Habent et Bibl. Lips. Sen. et Vinar. (Weimar) MStos, quorum omnium, aliorunque excerpta Gesnerus habuit. Plures reperies in Montefalconii Bibl. MSS. etc. Vide et Jani edit. Horatii Tom. I (1).

SCRIPTA HORATIO LUCEM AFFERENTIA.

In Artem Poëticam separatim scripsere plurimi, quorum nonnullos annotavit etiam Adrianus Bailletus, in Judiciis eruditorum de scriptoribus hujus argumenti, singulari volumine recensitis: Janus Parrhasius, Neap, 1531. Lugd. 1536. Paris. 1553. Venet. 1553. Henric. Glareanus, Paris. 1533, ap. Rob. Steph. Jod. Willichii, Francof. 1539. Vitus Amerbachius, Argent. 1543. - Trypho. Gabriel, Paris. 1544.Jason de Nores, Cyprius, Paris. 1544. Venet. 1553. Franc. Robortelli commentaria, cum ejus explic. de Satira etc., Florent. 1548. — Vincen

[ocr errors]

(1) Vide etiam apud Oberlin. descript. MSS. 4 Argentoratenses. In Prolegomen. Ed. Mitscherlich, Ind. Codicum ab editoribus consultorum, et ad calcem tom. I Edd. et interp. C. Vanderbourg MSS. 18 descript. ex Bibl. reg. Paris.

[ocr errors]

tius Madius, Brixianus, Venet. 1550 cum commentario ejusd. in Poëticam Aristot. Jac. Grifoli, Florent. 1550. Paris. 1552, et Venet. 1562, cum apologia adversus Jasonem de Nores. Achill. Statii notæ, Antverp. 1553. Franc. Luisinus, Utinensis, Venet. 1554, ap. Ald. Manut. J. B. Pigna poëtica Horatiana, Venet. 1561. Aldus Manutius junior, Venet. 1576. Jo. Sturmii, commentarius, Argent. 1576. Nic. Colonius, Bergomi, 1587. .Thom. Corræus, Lusit., Venet. 1587. Franc. Sanchez annotationes, Salmant. 1591. Antv. 1592.Jo. Piscator, Spiræ, 1595. Hercules Manzonius, Bergomi, 1604. Petr. Nannius ad calcem Ed. Hor. cum Torrentii commentario, Antv. 1608. Franc. de Cascales, Valentiæ, 1659. J. Sturm. comment. Ed. à J. Henr. Ackero recusa, 1715. Hurdii Angli comment. Lips. 1772, etc. (1)

[ocr errors]
[ocr errors]

In Epistolas Claudius Minos, Paris. 1584. Jo. Amarito, ibid. 1553.Jo. Piscator, Spiræ, 1595. In Satiras Jac. Cruquii notæ excusæ separatim, ap. Plantin. Julii Aurelii Haurechi commentarius in Satiras duas primores, Antv. 1541. -P. Oudini in Satiram vi lib. 1.-J. J. Mascovii exercitt. 2 in Hor. Satiras, Lips. 1714 etc.

In Odas et Epodon librum, J. M. Brutus (Herm. Figulus), Francof. 1546.- Bernhardin. Parthenius, Ven. 1584, 4. Phil. Eugentinus, J. Th. Freigius etc. - In

(1) Commentationes confuse a Fabricio immixtas, in ordine chronologico reposuimus.

[ocr errors]

lib. 1. Odd. Adr. Turnebus, Paris. 1577 et 1586, una cum animadverss. ex ejusdem Adverss. in varia Horatii loca, notisque Mureti et Manutii in Horat. Pauli Franci commentarii Horatiani præmetium in I et II librum Odarum, Francof. ad Viadrum, 1521.Jo. Cæsarius in Odas triginta duas libri primi, Rom. 1566. Hugolinus Martellus episcopus, in Odam 2 libri IV, de Pindari laudibus, Florent. ap. Juntas, 1579. Julianus Aurelius Lessigniensis Belga, in Odam 1 et 2, cum paraphrasi earumdem, Antv. 1541. Blasius Bernardus de laudibus vitæ rustica ad Horatii 2 Epodon, Florent: 1613. Aldus Manutius de eodem argumento, Venet., et Jo. Weitzius, Francof. 1625.—Jac. Cruquii notæ in Epodon librum excusa separatim apud Plantin. Phil. Bebii e Soc. Jesu commentarius in Lyrica Horatii ab obscœnitate expurgata, Colon. 1633.-Christii juventas aquilæ, ad carm. IV, Lips. 1745. -Cl. Messerschmid de Horatii genio, Witteb. 1769. Cl. Baueri epistola de Horatii locis nonnullis, Laub. 1770. Cl. Brieglebii Vorlesungen über den Horaz (carm. 1, 16.) Altenb. 1770. Cl. Haymanni vindicia Hor. advers. Perraultum, Dresd. 1771. Cl. Degen specimen urbanitatis Hor., Erlang. 1774. -C. H. Schmidii polemica Horatianæ specimina v, inde ab a. 1776. — Cl. Haberland de carm. III, 3, len. 1775.-Cl. Wideburg de nexu in odis Hor. ib. eod.

[ocr errors]
[ocr errors]

I,

Carmen sæculare, separatim cum aliis Odis quibusdam, velut, in iisdem ludis sæcularibus, distinctis

« PredošláPokračovať »