Obrázky na stránke
PDF
ePub

PORPHYRIONIS ET ACRONIS
SCHOLIIS HORATIANIS.

COMMENTATIO PHILOLOGICA

QUAM

CONSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

IN

ALMA LITTERARUM ACADEMIA REGIA MONASTERIENSI

AD

SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

RITE IMPETRANDOS

DIE X. MENSIS DECEMBRIS A. MDCCCLXIV.

PUBLICE DEFENDET

ERNESTUS SCHWEIKERT,

SAXO-BORUSSUS.

MONASTERIL

TYPIS JOSEPHI KRICK.

MDCCCLXIV.

PARENTIBUS.

CARISSIMIS. OPTIMIS.

IN. IPSIS.

QUINTI. NUPTIARUM. LUSTRI. SOLEMNIBUS.

HASCE. STUDIORUM. PRIMITIAS.

PIO. GRATOQUE. ANIMO.

D. D. D.

AUCTOR.

Sane qui hoc genus commentaria ex scriptis exemplaribus in ordinem redigere velit, perspicacem laboriosumque hominem esse oportet, ne confusa confusiora reddat, quod nos in aliquot poetarum veterum scholiastis sumus experti.

Barthius ad Statii Theb. II, 281,

Quantum curae operaeque antiquo iam tempore viri docti in iis Graecorum Romanorumque scriptorum libris, quibus legendis etiamnunc delectamur, collocaverint, quis est, qui nesciat? Quae quidem interpretandi, emendandi, recensendi ars ab Aristotele eiusque discipulis profecta atque, ut ita dicam, inventa1) Ptolemaeorum tempore diligentissime tractata est Alexandriae. Nam illa nimis antiqua Onomacriti studia Homerica quaeque aliorum certa artis ratione carebant 2), praetereo. Ad Romanos ipsis cum philosophorum disciplinis Scipionis Aemiliani et Laeli tempore 3) haec quoque grammaticorum studia pervenere *). Ex quo factum est, ut quum apud Graecos ipsa poetarum aetate grammaticorum studia nulla essent, Romae et poetae et interpretes eorum in una eademque urbe et eadem aetate vigerent 5).

Ad Horati quidem poemata Augusto iam imperante viros doctos curas studiaque attulisse, quum aliunde satis constet, tum diserte altera illa Horati vita tradit, quam Iac. Cruquius

1) Cfr. Graefenhan, Geschichte der classischen Philologie im Alterthum. Bonn 1843-1850. VI. I. (1843) p. 77 sqq. p. 337 sq. 2. VI. (1844), p. 190. VI 3. (1846) p. 1 sqq.

2) Cf. Graefenhan I. 1. 1, p. 59. sqq. p. 190 sqq. p. 241 sqq.

3) Cfr. Bernhardy, Röm. Litteraturgeschichte 2. Bearbtg. Hal. 1850 1, 2, 39. 146. (p. 191).

4) Cfr. Graefenhan I. 1. I. p. 347. II, p. 219. 331. Bernhardy 1. I. I, 2, 37 (p. 185) 41 (p. 201). II, 2, D, 130 (p. 658).

5) Cfr. Bernhardy 1. 1. (p. 206 sqq. p. 225 sqq.) 1, 2, 48 (p. 237).

« PredošláPokračovať »