10 Tractavit, agro qui statuit meo 15 In domini caput immerentis. Quid quisque vitet, nunquam homini satis Poenus perhorrescit neque ultra Miles sagittas et celerem fugam Quam paene furvae regna Proserpinae 25 Sappho puellis de popularibus usa olim est Medea venefica. Epod. 17, 35. Virg. Aen. X, 622. Ovid. Met. IX, 651. caducum] casurum. V. 13. Talia, inquit Horatius, cum facta sunt, docemur quam hominibus nihil sit certum, nihil securum; undique pericula obstant, et maxime unde non metuuntur. in horas] Nam quaque hora unde periculum impendeat nesciunt. Generalis sententia per duas strophas ducta tribus interpositis exemplis (nauta, miles, Parthus) distrahitur, sed ut verborum et partium oppositio per chiasmum nihil impediatur (nunquam rapuit rapietque; cautum est improvisa). Bosporum aestuosum fretum Byzantinum. cf. Carm. III, 4, 30. navita Poenus] Phoenices significantur, non Karthaginienses; illi autem navigatione et mercatura nobiles. timet] Ultima syllaba caesura et arsi producitur ; quapropter non opus est coniectura timetque. cf. Carm. II, 6, 14.. sagittas et celerem fugam] Parthi fugientes in insequentes hostes sagittas tendunt, fugientes magis metuuntur quam impetum facientes. cf. Virg. Georg. III, 31. Quare idem Horatius duobus nominibus quod Statius Silv. I, 4, 78 uno „arcuque horrenda fugaci Armenia“. Italum robur Adiectivum Italum non minus ad catenas referendum; de quo vide ad Carm. II, 6, 21; robur i. e. carcer roboreus (Sall. Cat. 55); proprie compedes roborei et trunci, cui alligati captivi. - rapuit rapietque] Hoc satis usitatum est Latinis scriptoribus, non poetis solis, ut cum fieri aliquid quovis et continuo tempore dicendum sit, verbi tempora praeteritum vel praesens et futurum coniungantur. Sic apud Horatium Carm. IV, 2, 38. Epist. I, 2, 43. Virg. Aen. VI, 617. Liv. XXV, 38. Plin. Epist. II, 1 vivit vivetque", Vell. Paterc. II, 66 „vivit vivetque." Liv. IX, 19. Lucil. apud Quintil. I, 6, 8, fervit aqua et fervet; fervit nunc, fervet ad annum." - V. 21. furvae] atrae; vocabulum illud antiquum et sublime. Apud inferos autem omnia atra. Sappho] De accusativi forma vide Zumptii - Et te sonantem plenius aureo, Utrumque sacro digna silentio Densum humeris bibit aure vulgus, Quid mirum, ubi illis carminibus stupens 35 Aures et intorti capillis Eumenidum recreantur angues ? Quin et Prometheus et Pelopis parens gramm. S. 70. Fuit autem Sappho Lesbia, Aeolia. cf. Carm. IV, 9, 12. puellis] quod amori suo nollent obtemperare. plenius ob maiorem argumentorum dignitatem et gravitatem Alcaei; cuius quae fuerint argumenta, vides apud Horatium. cf. Carm. I, 32, 5. · plectro] vide ad Carm. II, 1, 40. De Alcaeo Quintilanus X, 1, 63: „Alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert: in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens et plerumque Homero similis sed in lusus et amores descendit, maioribus tamen aptior." sacro silentio] Sacra silentio agebantur; poetarum cantus eodem quo sacra silentio digni. In ceteris graece Brevitas in coniunge: mirantur dicere pro admirantur cum dicant. eloquendo poetis aptior. bibit aure] de cupiditate audiendi ne quod verbum perdatur. Sic Ovid. Trist. III, 5, 14: „auribus illa bibi.“ V. 33. Quid mirum, ubi] Umbras virtute poetarum delectari non mirandum est, cum beluae ipsae carminum blanditiis mulceantur. demittit aures] Cerberus perpetua vigilantia aures arrectas habet; carSic mina efficiunt ut quid sit suum paulisper oblitus aures demittat. quae angues in Eumenidum capillis perpetuo motu aguntur, ne unquam mala sceleratorum conscientia placetur, eae etiam dulcedine cantus recreantur i. e. desistunt a movendo et stimulando; qua re indicatur, etiam malos paulisper criminum et poenarum oblivisci et recreari. Simillimus locus est Hor. Carm. III, 11, 17–24. Sic haec cum insequenti laborum decipiPromethei et Tantali exemplis facillime congruunt. tur] Graece haec coniuncta sunt ad similitudinem verborum obliviscendi et cessandi; ea enim inest huic verbo generalis notio: sua sponte obliOrion] visci ut qui obliviscatur ipse vix sentiat. cf. ad Carm. II, 9, 17. magnus dum vixit venator. Solent autem umbrae quae in vita erant studia apud inferos persequi. Sic Hom. Od. XI, 571. cf. Virg. Aen. VI, angues, lyn651 sqq. Ovid. Met. IV, 445. Hor. Carm. III, 4, 71. cas] Solent haec nomina feminino genere usurpari; non dubium tamen quin Horatius masculinum posuerit, quod Priscianus diserte ex h. I. affert. Optimi etiam codices masculinum genus tuentur. Quis Postumus fuerit, ad quem hoc carmen Horatius scripsit, nescimus. Hoc autem tenendum est, neque illud nomen neque frequentem in carmine alteram personam impedire quominus communem locum ex Horatiana philosophia saepe celebratum hunc putemus. Conqueritur poeta de brevitate vitae, de necessitate moriendi, de inanitate inferorum. Omnia tamen a solita animi hilaritate, quae in eiusmodi argumentis ubique fere proditur, magnopere recedunt; contra tristitiam quandam sapiunt, quam semper ab animo suo excludere ne huic quidem homini contigit. Media stropha huius quoque carminis ostendit caput, quod sic illustratum videbis: Neque innocentia vitae (1–4) neque sacrorum multitudine a communi humani generis sorte te vindicabis (4 −12); nam aliqua ratione mors obeunda est (13-16). Ad inferos detrudimur (17-20), relinquimus omnia quaecunque in hac terra cara habemus (21-24), iisque potientur post nostrum discessum heredes carissima nobis quaeque profundentes (25-28). Quonam anno haec poeta scripserit dici nequit. particulis et, que coniunctas. V. 1. Quo animo fuerit poeta cum haec scriberet, prima statim querula prodit vocula eheu; neque aliena ab hoc animo anadiplosis est Postume, Postume. labuntur] ut ipsi vix sentiamus, imagine de labentibus aquis quarum motum oculorum acie vix cernas petita. Iisdem prope verbis Ovidius Fast. VI, 771: „Tempora labuntur tacitisque senescimus annis." rugis] Hic iterum velim animadvertas tres partes quotquot eunt dies] poetice pro quotidie. Ire autem de temporum aequabili motu frequens verbum. Carm. IV, 5, 7. Epist. II, 2, 55. places] Coniunctivus in sententia hypothetica ita positus, ut quid possit fieri summumque cogitetur ostendatur; graece optativus sic ponitur, etiamsi in apodosi indicativus modus est. illacrimabilem] cf. Carm. II, 3, 24. ter amplum] Ad comparationem hoc epitheton factum; nam cum ter amplus Geryon domatur, quomodo nos effugiemus? Geryon, Chrysaoris et Calirrhoës filius, ingentis magnitudinis monstrum, ab Hercule olim superatus; qui ut a Graecis qizάonVOS, 10LOŃμαTOs sic latine ab Horatio ter amplus, ab aliis ter geminus, tricorpor, tripectorus appellatur. Tityon] vid. Hom. Od. XI, 576. Compescit unda, scilicet omnibus 10 Quicunque terrae munere vescimur Enaviganda, sive reges Sive inopes erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus 20 Visendus ater flumine languido Sisyphus Aeolides laboris. Linquenda tellus et domus et placens Ulla brevem dominum sequetur. 25 Absumet heres Caecuba dignior cf. Virg. Aen. VI, 595. Is Terrae fuit filius. Hor. Carm. III, 4, 77. III, 11, 21. IV, 6, 2. terrae munere] In hac mortalitatis significatione imitatus est poeta Homerum, quem vide Il. VI, 142. XIII, 322. Od. VIII, 222. enaviganda] Hoc verbum cum proprie sit navigando exire, haud ita diversam h. I. sententiam habet: navigando traiicere. V. 13. Frustra homines consilio et prudentia mortem vitare student; obeunda semel ea est. Illud autem studium duplex est, aut cum quaecunque vitae subita parant pericula iis abstinemus (Mars fluctus Hadriae), aut cum cavemus ne malo coelo et febribus sanitas corporis perdatur (v. 15. 16). Sic poeta coniunxit quaecunque extra nos posita infestum impetum quasi faciunt in sanitatem et vitam; reliqua quae sunt in nobismet ipsis, quibus ipsi mortem acceleramus non potuit commemorare; scilicet haec saepe sunt, propter quae illis frustra caremus.— fractisque] Scopulis franguntur fluctus, inde raucus fragor. Vide tamen quam egregie etiam verborum sonum ad rerum duritiem composuerit Horatius. corporibus] Dativus obnoxius est potestati utriusque vicini verbi. flum. lang. errans] languide fluens. Compara de Cocyto Virg. Georg. IV, 478. Aen. VI, 132. Danai genus] cf. Carm. III, 11, 22 sq. Sisyphus] Hom. Od. XI, 592. damnatus longi laboris] Qui genitivi casus natura quae sit perspexerit, eum haec non offendent. Nam damnare cum haud procul absit ab aestimando, nisi quod illud poenam, hoc pretium habet, nihil est quod quominus illud quoque genitivum quasi pretii adsciscat possit impedire. V. 21. Linquenda] cf. Carm. II, 3, 17. cupressos] quae invisae dicuntur quia funebres sunt, Epod. 5, 17, et ferales, Virg. Aen. VI, 216. Cupressus enim Plutoni sacra ante domum funestam, circa rogum, sepulcrum ponebatur. brevem] cf. Carm. II, 3, 13. ad dignior] sc. Servata centum clavibus et mero Carmen XV. Iam pauca aratro iugera regiae Stagna lacu platanusque caelebs 5 Evincet ulmos. Tum violaria et quam tu. Carmen XV. Continet hoc carmen iudicium Horatii de nimia suae aetatis privata luxuria, publica parsimonia. Nam cum privati homines amplissima aedificia exstruerent, cum tam fastidiosi essent Romani ut naturam locorum spernentes terram vellent ubi esset mare, mare ubi esset terra, cum tota Italia luxui et mollitiei serviret neque rari agri satis frumenti ederent, tum tanta eorundem hominum in publicis aedificiis erat parsimonia, ut deorum templa a maioribus magnifice erecta aut vetustate corruerent aut incendiis vastata iacerent. Sic iam Cicero pro Flacco 12: „Haec ratio ac magnitudo animi in maioribus nostris fuit, ut cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent." De anno huius carminis natali consentiens prope virorum doctorum sententia est; a. 726 scriptum existimant, quoniam eo anno Octavianus censuram agens templa vetustate collapsa aut incendiis deleta refecit eaque splendide ornavit; quam rem ultima stropha ab Horatio putant tangi. re V. 2. moles] de magnis aedificiis; cf. Carm. III, 29, 10. giae] Regium quod regis, regale quod rege dignum est. Apud poetas tamen et eos scriptores qui post Augusti erant aetatem regius adiect. alterius locum occupavit. stagna] ingentes piscinae, in quibus potuit navigari. platanus caelebs] grata ea quidem, non utilis. Cur caelebs appelletur ulmorum ostendit oppositio; ulmi vitibus maritantur, non platani. Quas quam insane coluerint Romani, elucet exemplo Hortensii oratoris, qui platano quam in Tusculano villa posuerat vinum ipse suffudit. copia narium] Est figura metonymiae, qua nares dicuntur |