Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. Horatii Flacci vita.

[ocr errors]

Q. Horatius Flaccus, cuius omnia quae cum aequalibus suis ipse communicare voluit poemata ad nos pervenerunt, L. Aurelio Cotta L. Manlio Torquato coss. a. d. VI. Id. Dec. anni DCLXXXIX p. u. c. natus est Venusiae, Romana colonia in Apulia sita. Et ipsi quidem poetae quaecunque de eius natura, moribus, omnis vitae conditionibus nobis innotuerunt ita debemus, ut vel tria quae habuit nomina 1), patriam urbem 2), annum mensemque 3) natalem in poematis deposita habeamus neque ad vitae narrationem quae Suetonii nomen fert saepe confugere aut debeamus aut possimus. Patre usus est libertino), mater quae fuerit nescimus, quum nusquam eius ne nomen quidem nominetur; ut propter egregiam filii in patrem pietatem recte nobis videamur inde efficere, filio etiam infante morti eam succubuisse. Neque fratris aut sororis reperitur nomen, ut unus parentum filius fuisse videatur. Quare pater, Quare pater, qui,, macro pauper agello"

1) Sat. II, 6,37. Carm. IV, 6, 44. Epist. I, 14, 5. Sat. II, 1, 18. Epod. 15, 12.

2) Sat. II, 1, 34. 35. Carm. III, 4, 9—13.

3) Carm. III, 21, 1.

Epod. 13, 6. Epist. I, 20, 27.

4) Sat. I, 6, 6, 45. Epist. I, 20, 20. Horatius poeta quum se ipse ingenuum (Sat. I, 6, 8) appellaverit, dubium non est, quin patrí non iam servo sed manumisso natus sit. Unde patri Horatii nomen inditum sit, incertum est; fortasse propter tribum Horatiam, cui omnes Venusini essent adscripti; aut a domino nomen traxit.

Horatius ed. Dillenburger.

1

(Sat. I, 6, 71. Carm. II, 20, 6.) coactoris 5) exiguo munere fungebatur, quum quanto ingenio filius praeditus esset intellexisset neque melius se puero consulturum iudicaret, quam si bonis litteris erudiendum bonis magistris eum traderet, Venusinum ludum Flaviumque magistrum, quem,, pueri magnis e centurionibus orti" adibant, sprevit et vendito agello Romam demigravit). Ibi filium ea ratione instituendum curavit, qua nobili loco nati pueri institui solebant; nam et servorum vestimentorumque apparatu ita eum instruxit, ut qui viderent puerum locupletis hominis filium deberent habere, et ipse, ne rustica morum integritas candidusque animi habitus urbana pravitate pessimisque exemplis ubique obviis sensim corrumperetur,,custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat". Itaque quum puer grammaticorum scholas 7) frequentaret et utriusque linguae scriptores et poetas, ex quibus Homerus et Livius Andronicus nominantur (Epist. II, 1, 69. 2, 41.), legeret, pater ipse morum erat magister et diligentissimus et sapientissimus. Egregia enim neque satis laudanda libertini hominis fuit in filio educando sapientia, ut rudem talem hominem humanitatisque expertem fuisse vix tibi persuaderi patiaris. Qui omne suum otium omnemque rem in erudiendo filio collocaret, qui optimus paedagogus ubique ipse adesset, qui quid malum quid bonum quid petendum quid fugiendum exemplorum magis 8) auctoritate quam

5) Sat. I, 6, 86. Coactores pro publicanorum societatibus pecunias exigebant; argentariorum etiam mercenarii erant.

6) Sat. 1, 6, 72 sqq. Triplex in hac re mota est a viris doctis quae, stio. Ac primum quidem quaeritur, quo anno Horatius puer Romam ductus videatur a patre: quod quidem quamquam certi in tam dubiis indiciis (Epist. II, 1, 70. II, 2, 41) nihil potest affirmari, probabile tamen est factum esse a. 700 vel 701, quum duodecimum aetatis annum ipse ageret. Deinde sunt qui agellum venditum a patre negent, inter bellorum civilium turbas proscriptionibus Horatio ereptum affirment; dicit enim ipse post pugnam Philippensem se neque domum neque fundum in Italia habuisse (Epist. II, 2, 50); sed errare ii videntur. Tum de hoc quoque, utrum pater Horatii coactoris munere Venusiae solum, an Romae solum, an Venusiae et Romae functus sit, certatur; tertium veri videtur simillimum.

7) Ex grammaticis unum nominat Orbilium Pupillum Beneventanum, Epist. II, 1, 71.

8) Sat. I, 6, 80 sqq.

doctrinae fragilitate suaderet, qui veri boni pulcri naturalem sensum in dies aleret in perpetuumque firmaret, num potest cogitari eum ab elegantioribus litteris alienum prorsus fuisse? Atque etiamsi pater Graecus natione non fuit id quod facile suspicaberis puer tamen Horatius in paterna domo utraque lingua 9) usus esse et a patre prima legendi scribendique elementa doctus iure videbitur. Praeter gram

[ocr errors]

maticam aliis quoque artibus, quibus ingenui 10) adolescentes imbuebantur, historiae philosophiae arti oratoriae, quamquam diserte eae non nominantur, haud dubie operam dedit. Deinde nobilium iuvenum morem secutus quo discendi sciendique studium melius pleniusque posset explere, Athenas veterem Musarum sedem migravit, quo Theomnesti Academici Cratippi Peripatetici Philodemi Epicurei magna in philosophia nomina multos tum Romanos iuvenes trahebant 11). Quodsi quis talium rerum curiosus quaerat, quo maxime anno Athenas Horatius petiverit, respondendum est, neque ipsum poetam neque quemquam alium annum notasse, sed quum non possit dubitari, a. 710 quo Caesar interficeretur Athenis eum iam fuisse, deinde quum qui iuvenes eo irent annum fere vicesimum agerent, veri simile videri, factum illud esse a. u. c. 708 vel 709. Dura tamen tempora multo eum citius inde avocarunt, quam ipse optasset. Nam quum interea a. 710 C. Iulius Caesar a Bruto sociisque coniurationis interfectus esset, neque eo mortuo Romae quisquam esset qui diversos hominum animos aut pace conciliaret aut vi opprimeret, totum imperium Romanum subito iterum civilis belli incendio flagravit. Antonii potestati ac furori Roma et Italia cesserunt Brutus Cassiusque; Asiam Macedoniam Graeciam occuparunt, magnos exercitus pararunt. Brutus ipse Athenas pervenit, quosque ibi invenit iuvenes a litteris in castra duxit. Horatius quoque, qui nobilium iuvenum amicitiam ingenii magnitudine animique praestantia interea sibi comparasset, patriae ac liber

9) Graecae linguae in Apulía et Lucania latissimus erat usus. Canusini si bilingues (Sat. I, 10, 30), cur non etiam Venusini? 10) Sat. I, 6, 77.

11) Epist. II, 2, 43 sqq.

tatis amore incensus, numquid restitui posset pristinae virtutis periculum facturus arma capit. Et Bruto duci tam acceptus erat, ut quamvis esset obscuro loco natus neque bellica laude insignis, tamen tribunus militum legioni praeponeretur 12). Itaque anno 711 relictis Athenis in Asiam minorem traiecisse videtur; nam ne hoc quidem pro certo potest affirmari. Sunt tamen loci, qui persuadeant, non in pugna solum ad Philippos pugnata a partibus eum stetisse Bruti sed diutius in castris vixisse Asiamque vidisse 13). Quodsi ita res se habet, Horatius cum exercitu in Europam reversus adversi proelii ac fugae particeps factus 14) cum Messalla servari beneficio Caesaris Octaviani maluit quam dubiam opem armorum diutius tentare. Captum quidem a victoribus eum fuisse docet vita quaedam ex vetusto aliquo codice descripta, sed nihil est auctoritatis quod huic accedat. Iam vero quum usu doctus ipse per hos annos intellexisset, eorum qui ardentissimum patriae ac libertatis amorem prae se ferrent exiguam tantum partem innocentiam integritatemque animi conservasse, plurimos suam utilitatem patriae commodis, ubi occasio data esset, praetulisse, et si victores ex bello decessissent peiores etiam imperio Romano dominos exstituros, tum non potuit dubitare, quin ab hac parte vera salus rebus Romanis non deberet exspectari. Quapropter veniam ultro oblatam tristi quidem animo accepit, partes reliquit, in Italiam rediit militiamque detrectavit. Natura enim imbellem 15) ne tribunatus quidem et militaris honor tenere potuerunt; novam sibi summae laudis viam munivit. In hac re memorabilis est locus

Carm. II, 7, 13:

Sed me per hostes Mercurius celer
Denso paventem sustulit aëre,

12) Sat. I, 6, 48. Epist. I, 20, 23. II, 2, 47.

13) Sat. I, 7 litem Clazomenis coram Bruti tribunali actam lepide et ita narrat, ut ipse audivisse eam videatur; Epist. I, 11, 7 Lebedum ita describit, ut ipsum ibi fuisse iure credas; deinde Carm. II, 6, 7. II, 7, 1 loci sunt, qui poetam diutius militasse cogant ut credamus.

14) Carm. II, 7. Epist. II, 2, 49.

15) Epod. 1, 16.

quo loco significat post magnam cladem relictis castris ad litteras se et carmina aufugisse; poetae enim Mercurii tutela gaudent inde Mercurialium virorum 16) nomine ornati. Eadem autem de causa Carm. III, 4, 26, quod ex clade et fuga incolumis evaserit, Musarum se gratiae debere ait. Incertum est, ex Macedonia utrum recta via Romam se contulerit an ad inferiorem Italiam appulerit Venusiamque ac natale solum post longam absentiam reviserit. Quibus persuasum est, proscriptione fundum paternum ei ereptum esse, iis hoc quoque, Venusiam prius eum venisse quam Romam, magis videtur probabile: scilicet ubi inventurum se speraret, unde vitam aleret. Sed supra iam indicavi, patrem ipsum videri potius vendidisse agellum. Praeterea pater mortuus erat, cognati Venusiae non erant, ipse puerulus Romam erat portatus; quid ergo prius ut in Lucaniam iret potuit eum commovere ? Et tamen non defuerunt, qui coniectandi libidine vel eo perducerentur, ut, quum Horatius ipse dixisset 17) ad Palinurum promontorium naufragio se prope demersum olim esse, factum hoc esse in hoc reditu ex Graecia in Lucaniam nihil dubitarent affirmare. Romae, si fides habenda vitae Suetonianae, scriptum quaestorium 18) sibi comparavit i. e. emit ; qua ipsa re iterum probatur, omnino opibus eum non caruisse. Nam quod Epist. II, 2, 49 dicit:

Unde simul primum me dimisere Philippi
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax
Ut versus facerem,

in eo magnopere cavendum est ne paupertatem ad inopiam augeas; qui locus ut difficillimus est intellectu, ita praemissa

16) Carm. II, 17, 29.

17) Carm. III, 4, 28.

18) Fuerunt Romae scribae quaestorii, praetorii, aedilicii, tribunicii, pontificii, in decurias divisi. Ea autem munera venalia erant, quamquam legebantur etiam in decuriam: Cic. in Verr. II, 3, 79 ,,ordo scribarum honestus est; quis negat? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae et pericula magistratuum committuntur." Scribam aliquamdiu Horatium fuisse, etiam locus Sat. II, 6, 36 suadere videtur; sed non potest dici, quamdiu eo munere functus sit.

« PredošláPokračovať »