Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,
Nec prata canis albicant pruinis.

5 Iam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna,
Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
Vulcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
10 Aut flore, terrae quem ferunt solutae;
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agna sive malit haedo.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turres. O beate Sesti,

[ocr errors]

Ver enim

iambus in prima sede. Per hiemem naves in littus subductae trabibus imponebantur, vere redeunte deducebantur; ea autem subductio et deductio machinis, quae phalangae dicebantur, fiebat. Caes. B. C. II, 10. Proprium igitur verbum deducere commutatum ab Horatio cum verbo trahendi ad graecum Elze accommodato. neque aut nec] Non tres sunt partes, sed duae; tertius enim versus animatam, quartus inanimatam habet naturam. canis pruinis] Solent poetae canere verbum et canus adi. de iis rebus usurpare, quae gelu concreta albescunt. Sat. II, 5, 41. Virg. Georg. II, 376. III, 325. 442. Cytherea Venus] ab insula Cythera dicta, quo Veneris cultus pervenit ab insula Cypro. Venus autem vere incipiente ad terram descendere eamque vi sua procreatrice implere solebat; sic apud Lucret. V, 735 sq : ,It ver et Venus et Veneris praenuntius ante Pinnatus graditur Zephyrus." imminente Luna] desuper lucente. Gratiae decentes] comites Veneris, ut Carm. I, 30, 6. IV, 7, 5. terram quatiunt] ut Carm. IV, 1, 27. alterno pede] ad rhythmum pede feriente. Vulcanus ardens] Iam verno tempore a Vulcano parantur fulmina, quae a love aestate mittantur. breve est pelliturque instante ardore. Vulcanus dum candens ferrum procudit, ipse igne circumfusus ardere videtur. Sic supra I, 2, 2 rubens dextera Iovis. urit] i. e. tantis flammis incendit, ut eas comburere videatur. Similis locus est Sat. I, 2, 114; ut haudquaquam necessaria sit Bentleii coniectura visit. Officinae Cyclopum montes sunt ignivomi. V. 9. nitidum] unguentis; vide ad Carm. II, 3, 13. myrto] Ea Veneri sacra habebatur (Virg. Bucol, 7, 62), eiusque usus frequens fuit in compotationibus, quia semper viret. Carm. I, 38, 5. II, 7, 25. flore] aut floribus, si qui iam inveniuntur. agna] Duplex verbi immolandi est coniunctio, et immolare alicui aliqua re, ut hic et apud Cic. de legib. II, 12: „quibus hostiis immolandum cuique deo", et immolare alicui aliquam rem, ut Sat. II, 3, 164. pallida] exsanguis; ipsa enim Mors naturam eorum induit quos abripuit. aequo pedel De sententia cf. Carm. II, 3, 25. 14, 11. 18, 32; tabernas et turres pede pulsare est intrare. Ovid. Met. VI, 486. regum Reges saepe dicuntur divites, ut Sat. I, 2, 86. II, 2, 45. Carm. II, 14, 11. II, 18, 34. Epist. I, 10, 33. A. P. 434. beate Sesti Sestium alloquitur poeta nunc demum idoneum locum nactus; nam ille quoque dives erat; divitiis eum recte usum esse, epitheton videtur significare.

[ocr errors]
[ocr errors]

15 Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Iam te premet nox fabulaeque Manes

20

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

V. 15.

Carmen V.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget ordoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam

domus

summa brevis] cf. I, 11, 6. IV, 7, 17. iam] mox; sic iam cum futuro Carm. II, 5, 10. 13. II, 15, 1. II, 20, 13. IV, 6, 41 de re suo tempore certe futura ideoque confidenter exspectata vel exspectanda. premet nox] Ex verbo premendi, quod genere suo ad noctem quidem accomodatum est, latius aliquod facile invenitur, quod Manibus convenit, veluti habebunt. fabulaeque Manes] Fabulae voc. non genitivus singularis est sed nominativus pluralis. Significat autem illud vocabulum inanitatem inferorum; apud quos qui sunt, iam nihil_sunt nisi fabula, corpore scilicet carentes. cf. Carm IV, 7, 16. exilis] est egena et inops, sine suppellectile, ut Epist. 1, 6, 45. Nihil, inquit, ibi reperies quo gaudeas: neque conviviis neque amoribus indulgendi facultas erit aut locus commodus... simul] i. e. simul ac, ut saepenumero: Carm. I, 9, 9. I, 12, 27. II, 8, 5. II, 16, 2. III, 4, 37. III, 12, 7. III, 27, 33. IV, 7, 10. regna vini] In conviviis Romani ovμnocíaoxov, regem vel principem convivii, magistrum bibendi talorum sorte eligebant. cf. Carm. II, 7, 25. calet] de amore cum ablativo, quoniam idem est quod incendi. Sic Carm. II, 4, 7. III, 9, 6. IV, 11, 33. tepebunt] de incipiente amore.

Carmen V.

Perfidus Pyrrhae amor comparatur cum fraudulento mari, quod cum tranquillum videatur eos qui in littore versantur ad se quasi vocat trahitque, mox cum miseri se suaque eius fidei commiserunt, motis fluctibus omnes avide absorbet. Se ipsum fatetur Horatius eo naufragio prope exstinctum esse, neque amen ut sibi olim ita aliis quoque navigando salutem ut quaerant contingere. Pyrrha quae fuerit quaerere hon magis vanum est quam si quis annum quo potissimum carmen videatur scriptum esse velit investigare. Пúgga enim graece flava est.

V. 1. multa in rosa] Singularis numerus non poetis solis sed omnibus latinis in eiusmodi coniunctione usitatus: sic Cic. Tusc. III, 18, 43. V, 26, 73. de fin. II, 20, 65: „potantem in rosa Thorium". Recte tamen h. 1. non coronas rósaceas sed lectum rosis stratum intelligunt, ut Sen. Epist. 36, 9 in rosa iacere. urget] De hoc vocabulo vide quae sunt notata ad Carm. II, 9, 9. flavam comam] nam nuggά est.

[ocr errors]

sim

5 Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur, insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,
10 Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat nescius aurae

[blocks in formation]

plex munditiis] sed animo dolosa.

fidem mutatosque deos] pro: mutatam fidem mutatosque deos. cf. ad Carm. I, 2. 1. aspera] quia excitata. nigris ventis] nimbis coelum obducentibus. Epod. 10, 5. Virg. Georg. III, 278. Vide supra ad I, 3, 14.

V. 8. emirabitur] Sic in omnibus codicibus, sed vocabulum apud bonos scriptores alias non legitur, quare olim suspicatus sum eluctabitur. Si vera codicum scriptura est, nescis quam sententiam in eo verbo inesse dicas; ex iis quae tentarunt viri docti optimum hoc videtur: mirari ad mortem, quo summum significetur stuporis genus. Iam praeterea nas lɛyóueva apud Horatium haec sunt: irruptus Carm. I, 13, 18. aesculetum Carm. I, 22, 14; allaborare I, 38, 5; tentator III, 4, 71; exsultim III, 11, 10; inaudax III, 20, 3; immetata III, 24, 12; Faustitas IV, 5, 18; belluosus IV, 14, 47; applorans Epod. 11, 12; inemori Epod. 5, 34; prodocere Epist. I, 1, 55; emetere Epist. I, 6, 21; laeve Epist. I, 7, 52; insolabiliter Epist. I, 14, 8; depugis Sat. I, 2; 93; vepallidus ib. 129. insolens] non assuetus tantae perfidiae ac tempestati. aurea] iterum quia nvggά est, tum latius de tota formositate. vacuam] ab aliis non occupatam, sihi uni deditam. aurae] et de vento et de favore; utraque res mutabilis. De genitivo Zumpt. gr. lat. §. 436; cf. Carm.. III, 2, 17. tabula] Solebant qui ex naufragio divina ope erepti erant in templis deorum marinorum tabulam votivam et vestimenta, quibus cum naufragium paterentur erant induti, suspendere. cf. Sat. II, 1, 33. A. P. 20. Virg. Aen. XII, 766.

Carmen VI.

Generalis sententia, ex qua tota haec M. Vipsanii Agrippae laudadatio producitur, haec est: non omnia possumus omnes vel sciendum, quid humeri ferant quid ferre recusent. Est enim carmen ita institu

Quam rem cumque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

5 Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii

Nec cursus duplicis per mare Ulixei
Nec saevam Pelopis domum

Conamur tenues grandia, dum pudor

10 Imbellisque lyrae Musa potens vetat

tum, ut cum magnis rebus gestis digne laudandis inferiorem se diceret poeta, tecte et artificiose praeclara Agrippae facinora cum antiquis apud Homerum viris fortibus comparata summa qua in lyrico carmine posset fieri laude cumularet. Eiusdem artis et simulationis alia exempla sunt Carm. II, 12. IV, 15. In qua re hunc ordinem nobis observare videmur: media stropha principalem sententiam habet utrimque cincta duabus strophis, quarum quidem ut quarta alteri respondet, sic quinta contra primam posita quid inter epicum poetam discriminis intersit et Horatianam lyram iocose prope ostendit. Non potest dici ad quem annum carmen referendum credamus, quamquam illud veri simile est, haud ita multo post victoriam Actiacam optime laudes Agrippae victoris scribi potuisse.

[ocr errors]

V. 1. Vario] L. Varius, poeta epicus et tragicus, natus circa a. u. c. 672, amicus fuit Virgilii et Horatii; carmina composuit de morte Caesaris et de laudibus Octaviani, deinde tragoediam scripsit Thyesten; Augusto iubente Virgilii mortui (a. 735) Aeneidem cum Plotio Tucca emendavit; mortuus ipse videtur ante a. 744. Praeter paucos versus nihil ex eius carminibus nobis relictum est. Maeonii carminis] Homerici, a patria Homeri Smyrna, Maeoniae s. Lydiae urbe. alite] cycno, i. e. poeta, cf. Carm. IV, 2, 25. Ablativus in omnibus codicibus legitur. Cuius constructionis exempla non apud Horatium solum sed omnino rarissima sunt. vide tamen Epist. I, 1, 94: „curatus inaequali tonsore" et Sat. II, 1, 84,,laudatus Caesare". Quare non opus est coniectura aliti, ut dativum habeamus pro ablat. cum praepositione ab. quam rem cunque] Adiectiva et particulae relativae quicunque, utcunque cet. apud Horatium modo tmesi in suas partes dividuntur, ut h. 1. et I, 7, 25. I, 9, 14. I, 16, 2. I, 27, 14, modo non dividuntur: ut Carm. 1, 17, 10. I, 21, 6. I, 28, 25, aliis. Ceterum in his scriberis quamcunque rem miles gesserit attractionis quoddam liberius genus est, quod sic intelligas scriberis et scribetur. gravem Pelidae stomachum] Exprimunt haec verba argumentum Iliadis Homericae: μῆνιν Πηληϊάδεω Axiños; eodem modo cursus duplicis Ulixei Odysseam significant. Gravis stomachus est, ut apud Homerum ουλομένη ἣ μυρί' Αχαιοῖς ἄλγε' έθηκεν. duplicis Ulixei Senious, subdolus, versutus, nolóTоолог. De forma genitivi vide Zumpt. gr. lat. §. 52. 4. Pelopis domum] Spectant haec ad Varii Thyesten, cuius argumentum sumptum fuit ex funestissima illa Pelopidarum familia, quae tragicis poetis largam scribendi materiam praebuit. Perpetua enim caede tota domus exstincta est: Pelops socerum interfecit Oenomaum, Atreus liberos Thyestae fratris, Aegisthus et Clytaemnestra Agamemnonem, Orestes denique Aegisthum et matrem Clytaemnestram. tenues] cf. Carm.

IV, 2, 27-32. IV, 15, 1-4.

saevam

Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit aut pulvere Troico
15 Nigrum Merionen aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus vacui sive quid urimur,
20 Non praeter solitum leves.

Carmen VII.

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
Aut Epheson bimarisve Corinthi

V. 13. Cum dicit Caesaris aut Agrippae praeclara facinora se non posse recte celebrare, deinde neminem parem esse veris laudibus Martis, Merionis, Diomedis; Caesarem et Agrippam Martis et graecorum heroum aeternam gloriam attingere et aequiparare aperte ostendit. Tria autem nomina posuit suo more; in quibus quod Merionen reperimus, id eum non offendet qui ex carmine I, 15 Horatium non summos solos heroas sed etiam qui summis proximam virtutem probaverint laudare viderit. tunic. tect. adamant.] est záhxεos "Aons Hom. II. V, 704. 866. Compara Homerica epitheta χαλκοχίτων, χαλκεοθώραξ. pulvere Troico nigrum] In his vocabulis magna laus est Merionis. cf. Carm. II, 1, 22. Hom. II. V, 59. 65. VIII, 264. XIII, 528. Tydiden] vide Hom. II. V, 846-887. 330-352. sectis in iuvenes unguibus] Animadvertendum est oxymoron sectis acrium, quae verba haud temere alterum in initio alterum in fine versus posita sunt. Deinde festive haec

non cruenta proelia contra veras caedes et pugnas ponuntur; haec qui canat eum non posse illa, canere affirmat. Ordo verborum hic est seclis unguibus acrium in iuvenes; quattuor enim vocabula, quorum bina coniungenda sunt, ita solet Horatius disponere, ut alterum par primum et tertium, alterum secundum et quartum locum versus obtineat. Versus ipse caesura in duas partes dividitur; alterum verborum par in fronte, alterum in fine partium versus collocatum. Qua re nihil frequentius est etiam in pentametris elegiacis. Alia exempla supra habes v. 7.13. vacui liberi ab amore. Hoc adiectivum ut participium positum est: sive vacui sumus; sic Carm. I, 32, 6. Sat. II, 5, 11. quid urimur] Accusativus adverbialis ne pedestri quidem oratione abhorret. Zumpt. gr. lat. §. 385. non praeter sol. leves] Quae quidem levitas proxime pertinet ad amorem, transfertur autem ab amore ad rationem poeticam.

Carmen VII.

Dividitur hoc carmen in tres partes, quarum prima est usque ad v. 10, altera ad v. 21, tertia usque ad v. 32. Prima parte, quae est

« PredošláPokračovať »