Obrázky na stránke
PDF
ePub

Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes aut Thessala Tempe.

5 Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus in Iunonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.

exordium, ostenditur alios alias magnis laudibus efferre regiones et urbes multis nominibus celebratas et nobiles; quorum iudiciis medio carmine opponitur ipsius Horatii solitudinis et rusticae vitae amor, quo ut amicus quoque capiatur et a negotiis et strepitu hominum ad otium et quietem leniter perducatur sapienter et amice optatur. Tertia deinde parte Teucri exemplo exulis docetur, quocunque homines ferantur aut fato agitati aut voluntate ducti, si hilaritatem et continentiam animi servaverint, ibi beatos eos fore et reperturos quae ad vere recteque vivendum requirantur. L. Munatius Plancus, ad quem carmen scriptum est, Caesare, quocum pugnaverat in Gallia et Africa, mortuo varius et inconstans primum Ciceronem, deinde Antonium, tum Octavianum secutus est. Quo tempore h. c. scriptum sit, non possumus pro certo affirmare, nisi quod veri simile videtur, tum demum potuisse scribi cum Munatius Antonium iam reliquisset; id quod factum est a. u. c. 722. De carmine hoc quoque monendum est, fuisse etiam qui in duo carmina disiungendum putarent parum intelligentes, neutra parte totum aliquod carmen effici posse.

[ocr errors]

V. 1. claram Rhodon] mercatura, artibus, eloquentiae studiis. Mytilenen] quam Lesbi insulae urbem Cicer. de leg. agr. II, 16 „et natura et descriptione aedificiorum et pulchritudine imprimis nobilem" vocat. carmine perpetuo] quale Ovidii Metamorphoses sunt (cf. Met. I, 4), ut omnes fabulae a prima origine urbis inter se coniunctae coronam quasi efficiant, qua caput cingatur poetae i. e. nomen et gloria paretur. Ea enim huius difficilis loci optima videtur esse interpretatio, ut fronti praeponere audacter dictum esse pro caput redimire, cingere et in his undique decerptam olivam metaphoram inesse credamus ex nomine Palladis haud procul posito intelligendam. Oliva enim sacra erat Minervae. Tota autem urbs Athenarum et quaecunque ibi gesta sunt inde ab antiquissimis temporibus plena sunt laudis deae patriae, quasi olivetum sunt, in quo quaevis arbor testis est gloriae et honoris Minervae. et] in fine versus collocata particula saepe apud Horatium etiam in lyricis: Carm. I, 3, 19. 1, 7, 6. I, 9, 13. I, 35, 11. II, 6, 1. 2. HI, 13, 23. II, 16, 37. al. cf. ad Carm. I, 3, 38. Habet autem haec particula h. 1. facultatem quam dicimus consecutivam; et inde; cuius usus apud Horatium haec addo exempla: I, 16, 24. I, 17, 2. 27. I, 29, 2. I, 30, 2. II, 2, 11. 15. II, 3, 19. 27. II, 6, 18. II, 18, 24. III, 1, 1. III, 3, 35. 71. III, 6, 42. III, 11, 11. 51. III, 15, 6. IV, 7, 21. IV, 13, 10. Plurimus] Hic quoque singularis cum audacia quadam collocatus est; cum enim Romani dicerent multus hostis, multus pedes, multa canis (Hor. Epod. 2, 31), hoc quoque ausus est, ut adiectivum etiam substantivi auxilio destitutum eadem ratione inferret. Deinde ne hoc quidem in honorem alicuius dicere vulgare est, tamen non sine exemplo, veluti Quintil. XI, 2, 12 in honorem victoriae. aptum equis] ἱπποτρόφον, ἱππόβοτον, Homericum epitheton; sic diles Mycenae

-

10

Me nec tam patiens Lacedaemon

Nec tam Larissae percussit campus opimae,

Quam domus Albuneae resonantis

Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis.

15 Albus ut obscuro deterget nubila coelo
Saepe Notus neque parturit imbres
Perpetuos, sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores

20

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
Castra tenent seu densa tenebit

-

ex Hom. Il. VII, 180 βασιλήα πολυχρύσοιο Μυκήνης. patiens Lacedaemon] propter morum disciplinam et severas Lycurgi leges. Horatius prisca tempora respexit, ut, cum sua aetate et equestris gloria Argivorum et divitiae Mycenarum et patientia Lacedaemoniorum iam diuturna oblivione premerentur, quam inanis tunc esset earum urbium nimia laudatio, ipsis epithetis dilucide ostenderet. saliae urbis ager fertilissimus erat. Hom. II. II, 841. ter movit.

[ocr errors]

Larissae] Thespercussit] gravi

V. 12. domus Albuneae] Praestantiam et amoenitatem agri Tiburtini, in quo et Horatius saepe commorabatur et Munatius villam habuisse videtur (v. 21), non sine magno patriae terrae amore ita describit, ut omni ratione cum Graeciae nobilissimis et pulcherrimis locis certare Italiam posse demonstraret. Albunea est Sibylla, quae Tiburi ut dea colebatur; de cuius antro, per quod Anienis flumen ingenti strepitu perfunditur, Virgilium lege Aen. VII, 82 sqq. praeceps Anio] Prope Tibur Anio de alta rupe deiicitur. Tiburni] qui filius s. nepos Amphiarai cum fratribus Catillo et Cora Tibur oppidum condidisse fertur. cf. Carm. I, 18, 2. Virgil. Aen. VII, 671. Albus Notus] vide ad Carm. I, 3, 14; cf. Carm. III, 27, 19. In hoc versu adiectiva albus obscuro eo consilio iuxta collocata esse apparet, ut imago quae proponitur ipso verborum certamine clariore luce collustretur. detergeo, antiquiore verbi forma. neque part. imbres] Apud Horatium ut apud alios poetas saepe fit, ut sententia quo gravius tangat animum audientium vel legentium non tota simul pronuntietur, sed aut in partes secernatur aut varie ipsa proponatur. Hoc alterum amplificationis genus ita variatur, ut coniunctam habeamus modo affirmantem et negantem, modo propriam et tropicam enuntiationem. Cuius quidem affirmantis et negantis enuntiationis exemplum hoc est de quo nunc agitur, quocum conferas hos locos Carm. I, 3, 12. I, 8, 10. II, 9, 10. II, 10, 19. II, 14, 22. II, 16, 3. III, 6, 26. III, 9, 6. IV, 4, 31. Qua re fieri solet, ut sententiae saepe causales et consecutivae non iis quibus in oratione utendum est particulis adiiciantur, sed his et, que, nec, neque simpliciter addantur.

[ocr errors]

deterget] a

V. 17. sapiens] vide ad I, 2, 45. molli mero] Vinum vetustum molle, recens austerum est. Hoc tamen loco adi. molli per quandam prolepsin positum est, quoniam vini sapienti usu mordaces diffugiunt sollicitudines" (Carm. I, 18, 4). tenebit] Praeterquam quod ipsa eiusdem verbi repetitio gravis est (quae quidem gravitas locorum quae verbum

[ocr errors]

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona
Sic tristes affatus amicos:

25 Quo nos cunque feret melior fortuna parente
Ibimus, o socii comitesque :

30

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo,

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes peioraque passi

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus aequor.

Carmen VIII.

Lydia, dic, per omnes

Te deos oro,

Sybarin cur properes amando

in versu occupavit, gravitate etiam augetur), futurum tempus Munatio quid faciendum sit leniter suadet. Teucer] Telamon Aiaci et Teucro filiis ad Troianum bellum proficiscentibus eam imposuit legem, ut alter alterum tutaretur neve alter sine altero rediret. Aiax cum in certamine de armis Achillis Ulixi esset posthabitus, manum sibi ipse intulit; quare Teucer redux a patre non est acceptus. Quo facto is Salamine insula relicta Cyprum profectus alteram ibi urbem patriae cognominem Lyaeo] Baccho, vino. Quod nomen cur in hac sententia aptissimum visum sit, facile intelligetur. uda] sunt calida, exhilarata. populea] Populus Herculi sacra est. Qui itinera faciebant, sacrificabant τῷ ἡγεμόνι Ἡρακλεῖ. Xen. An. VI, 3, 25.

condidit.

V. 27. Teucro duce] In hoc nomine bis in illustri versus loco posito eadem emphasis est de qua supra ad v. 20 dictum. Ceterum haec ex usu Romano ad Graecum hominem translata sunt. Nam cum apud Livium VI, 12, 6 sic legamus: „Camilli ductu atque auspicio accisae res erant et alia eiusmodi, quid est quod poetam ne concretum nomen pro abstracto poneret potuerit prohibere? Neque soli sacerdotes auspices sunt; cf. Carm. III, 27, 8, et apud Ovidium Fast. I, 26 de Germanico: „auspice te". peioraque passi] cf. Cic. Tusc. V, 37, ubi huius Teucri vocis mentio fit. Ambiguam] ut falsus, simulatus apud Virgilium Aen. III, 302. 349.

Carmen VIII.

Castigatur iuvenis Romanus, quod Lydiae amore et illecebris tantopere se irretiri passus est, ut neglectis omnibus ingenuo adolescente dignis artibus et exercitationibus iam lateat inter mulierculas ipse effeminatus ac mollis. Quam rem artificiose ita instituit Horatius, ut non ipsum iuvenem tangeret, sed continuis interrogationibus in Lydiam inveheretur; totum enim carmen interrogando conficitur.

Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

5 Cur neque militaris

Inter acquales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum
Sanguine viperino

10 Cautius vitat neque iam livida gestat armis
Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito ?
Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

15 Funera, ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

Carmen IX.

Vides, ut alta stet nive candidum

Soracte nec iam sustineant onus

[ocr errors]

V. 4. campum] Martium, solis aestui maxime expositum. - patiens pule.] cum antea patiens pulveris et solis fuisset. Tum recensentur diversa gymnicorum ludorum genera, quibus iuvenes Romani in campo exercebantur. militaris] more militari. lupatis frenis] frenis asperrimis: dicta autem lupata a lupinis dentibus, quos forma imitabantur.— Gallica ora] Gallicos equos feroces et celeres, quos multos ex Gallia petivisse Romanos. constat. nec] Haec quoque particula ut cognata et postponitur a poetis, veluti praeter h. 1. Carm. III, 18, 6. IV, 5, 14. olivum] Luctaturi oleo ungebantur, ne facile teneri possent ab adversariis. De ablat vid. Zumpt. §. 484. livida armis brachia] Ut_crura compedibus, brachia catenis livescunt, sic etiam armorum, disci et iaculi, gravi pondere brachia lividas maculas trahunt. nobilis] h. 1. propriam significationem et originem a verbo noscendi servavit. Filium Thetidis] Achillem, qui a matre, ne ad Troianum bellum profectus periret, in Scyrum insulam ad Lycomedem regem missus est, ubi inter filias regis muliebri veste tectus latuit, donec Ulixis dolo captus virum se esse prodidit. Ovid. Met. XIII, 163 sqq. Lycias catervas] Lycii Troianorum socii fuerunt Sarpedone et Glauco ducibus. Hom. Il. II, 876. De particula et vide ad I, 3, 19.

Carmen IX.

Olim cum Horatius cum aliis aetate et animo coniunctis iuvenibus hilariter epularetur, forte factum esse videtur, ut gratae sodalium nugae et colloquia ad serias res, ad reipublicae tristem condicionem et ad futurarum rerum miseram exspectationem aberrarent. Quod cum aegre Horatius ed. Dillenburger.

4

Silvae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.

5 Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,
O thaliarche, merum diota.
Permitte divis cetera, qui simul
10 Stravere ventos aequore fervido
Deproeliantes, nec cupressi

15

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere et
Quem Fors dierum cunque dabit lucro
Appone, nec dulces amores

Sperne puer neque tu choreas,

ferret Horatius, subito surgit et alloquitur thaliarchum i. e. magistrum coenae, ut quibus tunc maxime opus esset rebus maiorem curam adhiberet. Iam cum frigore omnia contracta rigerent, cumque convivae ita accumberent, ut ex triclinio Soracte montem in finibus Faliscorum nive et glacie tectum conspicerent: „vides, inquit, quanto nunc frigore premamur; huic igitur rei ligno largius ad focum apposito consulas; vides etiam, quam nunc tristibus sententiis etiam animi adstringantur, quibus aeque providendnm est a te vini copia liberaliter aucta. Reliqua omnia quaecunque sunt nunc nos mittamus, fruamur quibus possumus frui, amoribus, saltationibus, lusibus. Nam quae reliqua sunt etiamsi omnia ex voluntate non cedant, tamen res nostrae curae sunt diis, qui ut tempestates sereno coelo mitigare solent, sic quibus nos movemur curis eas quoque delebunt." Totius carminis natura suadere videtur, ut carmen haud ita multo post proelium Philippense scriptum esse credamus eodem fere tempore quo Epod. 13, quod carmen huic et re et verbis simillimum est.

V. 1. stet] Stare res apud poetas dicuntur, quae ita operta et oppleta sunt ut moveri iam non possint. cf. Virg. Aen. VI, 300. XII, 408; quod ad inanimatas quoque res hoc verbum transfertur, id noli mirari, quoniam poetis ubique motus est et vita. Particula ut cum sequitur verbum videndi, similia, quae eius ope adiungitur sententia non pro obiecto est quod vocamus, sed describitur qua quid ratione fiat. Horatiana exempla alia sunt Carm. I, 14, 3. III, 10, 7. III, 4, 17. 42. III, 7, 13. laborantes] cf. Carm. II, 9, 7. Hoc quoque ex studio poetarum inanimatis quoque rebus vitam et sensus tribuendi. deprome Sabina diota] Diota vasculum est duas aures (ra) habens, utrinque ansatum, in quo vinum condebatur. Sabina autem ipsa appellatur propter vinum quod in ea conservatur Sabinum, non nobile quidem sed non vilissimum. simul vide ad Carm. 1, 4, 17.

-

stravere] Ventos

fuge

sternere poeticum est; in oratione dicimus compescere, sedare. quaerere] vide supra ad Carm. I, 1, 8. Fors] Alii sors, sed sors eventus est, non ipsa vis fati. puer] donec puer es; vide ad Carm.

-

« PredošláPokračovať »