Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ingrato celeres obruit otio

Ventos ut caneret fera.

5 Nereus fata: Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite
Coniurata tuas rumpere nuptias
Et regnum Priami vetus.

Heu heu quantus equis, quantus adest viris
10 Sudor; quanta moves funera Dardanae

scimus, cum apud Homerum reperisset Proteum vaticinari Menelao (Odyss. IV, 360 sqq.), illud quidem exemplum bene se imitaturum fortasse speravit, cum Helena rapta Paridem et Nereum, deum marinum, simili consilio componeret. Nihil enim aliud in hoc carmine quaerendum est nisi fictio quaedam poetica et exercitatio ad exempla Graeca. Media huius quoque carminis stropha ad summam rem progreditur maximumque quid sit ostendit. Nam nihil, inquit Nereus, in pugna valet forma aut cantus, quibus in thalamis mulierculae, non in campis viri vincuntur. Peribis, et tamen sero D-peribis." Ceterum non est omittendum id quod Porphyrio scholiastes adnotavit, imitatum esse Horatium Bacchylidis Graeci poetae carmen, quod de eadem re ex epicis fabulis sumpta egisset. Iam cum ex paucis Bacchylidis quac nobis sunt reliquiis certum de ea re iudicium facere non possimus, quis tamen epicas quoque res lyrica ratione describi posse negabit, cum praesertim nostros quoque poetas idem saepe facere videamus? Deinde si quod caput carminis quaeras quo animus etiam hominum tangatur, Schilleri verbis nostratis apposite reddamus: Das ist der Fluch der bösen That, dass sie fortzeugend Böses muss gebären.

V. 1. traheret Egregie hoc verbum positum est; nam etiamsi Helena sponte sua Paridem secuta esse dicitur, blanditiis tamen et mala arte rapta est; quapropter in hoc verbo et in his perfidus hospitam consulto sic positis et inter se quasi certantibus crimen latet et origo omnium Troiani regni calamitatum. caneret] Cum oracula et vaticinia versibus ederentur, canere verbum de his proprium est; cf. Epod. 13, 11. Sat. II, 5, 58. Nereus] Non est mirandum, quod hic demum Nerei nomen collocatum est; primum quidem antiquis hominibus ea nominis collocatio, quoniam qua ratione nos sententias dividimus interpositis commatis non dividebant, multo fuit facilior; deinde „non inanis lusus poeticus hic est, sed qui attenderit, sentiet sic novam simul vim accedere secundo membro. Multis vero modis curant poetae in continata constructione ne vigor orationis decrescat, sed alatur et augeatur scite " Dissen, ad Tibull II. p. 14. Nereus et omnes marini dei vaticinandi potestatem habere dicebantur; vidė Virgil. Georg. IV, 392 sq.

avi] per metonymiam pro omine, cum ab avibus omina veteres peterent. cf. Carm. III, 3, 61. Epod. 10, 1. multo milite] vide ad Carm. I, 7, 8. coniurata De re vide Virg Aen. IV, 425; de graeca huius verbi cum infinitivo coniunctione Virgil. Georg. I, 280, quam ne Sallustius quidem sprevit Catil. 52, 24.

V. 9. Heu heu Vates cum mentis acie quae futura sint omnia videat, ipse dolore quodam tanquam praesentium rerum corripitur. Quo fit, ut in eiusmodi locis cum animi affectione etiam orationis vis creHuc spectat ter positum idem vocabulum quantus.

scat.

moves]

Genti! Iam galeam Pallas et aegida
Currusque et rabiem parat.

Nequidquam Veneris praesidio ferox
Pectes caesariem grataque feminis
15 Imbelli cithara carmina divides;
Nequidquam thalamo graves

20.

Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen heu serus adulteros
Crines pulvere collines.

Non Laërtiaden, exitium tuae

Genti, non Pylium Nestora respicis?
Urgent impavidi te Salaminius

Teucer et Sthenelus sciens

25 Pugnae, sive opus est imperitare equis
Non auriga piger. Merionen quoque

Dar

de

Funera moveri eodem modo dicuntur quo bella Carm. IV, 1, 2. danae genti pro Dardaniae. cf. Carm. saec. 47. Carm. IV, 5, 1. gida vide Hom. II. II, 446 sqq. Virg. Aen. II, 616. VIII, 435. rabiem Haec quoque inter arma est. Similiter Ovid. Met. XIII, 543: ,,seque armat et instruit ira" nequidquam] cf. Hom. II. III, 54. pectes caesariem] cf. Carm. IV, 9, 13 sqq. carmina divides] modo huic modo illi canes. Cf. Carm. I, 36, 6. Virgil. Aen. VIII, 20. thalamo hastas vitab] Aperte sumpta res ex Hom. II. III, 380–383. VI, 321 sqq. Cnosi Cnosus urbs Cretae insulae abundabat calamo, ex quo factae sagittae; inde clarissimi sagittarii Cretenses. cf. Carm. IV, 9, 17. Hom. II. II, 646.

V. 18. celerem sequi Aiacem] non Telamonis, sed Oilei filium. cf. Hom. I. XIV, 520. IV, 285. VII, 164. XVII, 720. tamen] Referenda haec particula est ad superiorem nequidquam, quae ipsa bis posita tertium nunc non verbo sed notione ponitur. heu serus] quae verba noli seiungere; nam dolendum fuit, quod non prius iam periit Paris.crines Haec praestat alteri codicum lectioni cultus vel propter locos Homericos, quos non dubium est quin Horatius secutus sit: I III, 55. XVI, 795. cf. Virgil. Aen. XII, 99. tuae genti Dativus ex minore optimorum codicum numero petitus genitivo, qui est in maiore, praeferendus est, propterea quod quae difficilior lectio est facilius potuit transire in alteram faciliorem, quam contraria ratione. De dativo vide Zumpt. gr. lat. §. 681. Teucer et Aliae lectiones Teucer te, Teucerque et natae videntur ex versus corrigendi nimio studio; verum etiamsi in basi glyconeorum versuum soleat apud Horatium esse spondeus, non expellenda videtur Graecorum consuetudo et trochaeus, quem h. 1. et infra v. 36 admisisse Horatium videmus. sive] vide ad Carm. I, 2, 33.

[ocr errors]

Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides melior patre;

Quem tu, cervus uti vallis in altera

30 Visum parte lupum graminis immemor,
Sublimi fugies mollis anhelitu,
Non hoc pollicitus tuae.

Iracunda diem proferet Ilio

Matronisque Phrygum classis Achillei;
35 Post certas hiemes uret Achaicus
Ignis liacas domos.

Carmen XVI.

O matre pulchra filia pulchrior,

Quem criminosis cunque voles modum

sublimi

furit reperire] vide ad Carm. I, 1, 8. melior patre cf. Hom. II. IV, 405. cervus] qui ut celeritate ita ignavia insignis est. anhelitu] μετεώρῳ πνεύματι; nam qui celeritate fugae paene exhaustus est, is cum tantum temporis nactus est, ut paululum possit recreari, sublimi capite spiritum trahit; sic enim pulmones expanduntur facilius et reficiuntur. pollicitus] Vide quid exprobret Helena Paridi apud Homerum II. III, 430 sqq. diem proferet] In his non satis congruit Horatius cum Homero; apud quem ira Achillem non ultra diem decimum septimum a certamine avocat. De qua re hoc monendum est, clarissimum hoc victoriae Graecorum impedimentum consulto ex omnibus, qualiacunque acciderunt, esse electum, deinde certas hiemes numerandas esse non ex eo tempore quo irasci coepit Achilles Agamemnoni, sed ex primo obsidionis et certaminis initio. diem] alotuor quaq. Hom. II. VIII, 72. matronisque] Toti generi species additur, quae calamitates Iliacas] alii Pergameas; vide supra ad v. 24.

maxime sentiat.

[ocr errors]

-

Carmen XVI.

Inscribi solet huic carmini titulus palinodia i. e. carmen, quo quem ante laesimus reconciliare studemus. Sic Horatius revocat contumeliosos iambos, quos in puellam olim scriptos simulat magis quam scripsit. Recte autem ut intelligatur carminis ratio, tenendum est non raro ita fieri, ut a singula quadam re inchoentur carmina, ascendant ad generalem aliquam sententiam, exeant in eandem rem a qua sint profecta. Sic externus quasi habitus carminis coniuncta prima stropha cum extremis versibus efficitur: „malignos versus ut deleas opto, qua tibi cunque ratione placebit, nam ira accensus eos composui, ut nunc cum mitiore animo sim eorum me poeniteat." Medium carmen excusationem habet; agitur enim strophis 2 et 3 de vehementia irae, qua animi hominum perturbentur. In quo loco hoc artificiosum est, quod cum altera stropha quattuor exemplis ostendatur, ira ardentius inflammari hominum

Pones iämbis, sive flamma

Sive mari libet Hadriano.

5 Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera,

Tristes ut irae; quas neque Noricus
10 Deterret ensis nec mare naufragum
Nec saevus ignis nec tremendo
Iuppiter ipse ruens tumultu.

Fertur Prometheus addere principi

Ita

animos quam divino numine ac furore quo tamen nihil magis videtur movere posse mortales in tertia similiter quattuor externae potestatis rationes afferuntur,. quae itidem irae ardore superantur. factum est ut quater illatae particulae non respondere videamus quater positam alteram nec. Iam quarta et media stropha proponit qui factum sit, ut ira tantopere homines moveantur; scilicet est ea penitus et a prima generis origine insita humano pectori. Cui quidem rei apposite adiunguntur magna quae illam cupiditatem sequuntur mala; quibus indicatis ultro quasi relabitur Horatius ad suam iram atque ad eam rem quam huic scribendo carmini occasionem esse finxit Sic per orbem carmen quasi decurrit neque quidquam est quod aut deesse possit `aut locum mutare. Hoc tamen vix est quod moneam, plena esse omnia ironiae, maxime conspicuae in nimia irae eiusque potestatis descriptione. V. 2. criminosis iambis] Quo genere Archilochus poeta ad alios castigandos primus usus esse dicitur; vide A; P. 79. modum pones] Similiter Carm. III, 15, 2. I, 24, 1. Dindymene] Δινδυμήνη, Cybele a Dindymis, monte Phrygiae, sic dicta, a Romanis magna mater deum, mater Idaea appellata.. sacerdotum incola Pythius] Genitivus sacerdotum communis est vocabulis mentem et incola. Divinum. enim numen sacerdotum pectora quasi intrare ac furore implere veteres credebant. sic] Haec particula eadem ratione qua superior aeque cum inferiore ut coniungenda est. Corybantes] sacerdotes Cybeles, iidem Curetes appellati, qui in sacris aerea cymbala pulsantes animos furore quodam insano implebant. cf. Plat. Ion. p. 533 E.. Noricus ensis] ferrum Noricum, quod praestantissimum habebatur, pro quovis alio poetice positum. Epod. 17,71. tremendo Iupp ipse ruens tumultu] i. e. ruina coeli; cf. Carm. III, 3, 7.8; sed tota elocutio ut magnifica est ita etiam prope iocularis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

V. 13. Prometheus] Haec de particulis undique decerptis hominique additis fabula excogitata ab ipso Horatio est; nusquam eius apud alium scriptorem ullum vestigium reperitur. Lepida autem fabulae natura mirifice congruit cum totius carminis ironia et consilio. Prometheus enim cum hominem fingere vellet, limo, quae principalis pars hominis est, undecunque sumptam materiem addidit. Scilicet cum singulis partibus ad corpus formandum assumptis venerunt etiam cupiditates atque occuparunt sedes in quibus habitare eas sentimus. Sic ira a leone desumpta

15

20

Limo coactus particulam undique

Desectam et insani leonis

Vim stomacho apposuisse nostro.

Irae Thyesten exitio gravi

Stravere et altis urbibus ultimae
Stetere causae, cur perirent

Funditus imprimeretque muris

Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem; me quoque pectoris
Tentavit in dulci iuventa

Fervor et in celeres iambos

25 Misit furentem. Nunc ego mitibus
Mutare quaero tristia, dum mihi
Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

[ocr errors]

Carmen XVII.

Velox amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus et igneam

stomachum (Carm. I, 6, 6) sedem accepit. et insani et pro etiam. Thyesten] de quo lege Ciceronem Tusc. IV, 36, 77. cf. ad Carm. I 6, 8. ultimae stetere causae] Ultimae sunt ab ipsa re remotissimae, igitur primae; deinde stare dicuntur, quoniam immutatae manserunt. hostile aratrum] Tum demum omnino desinit esse urbs, cum quo loco stetit aratur. in dulci iuventa] Adiectivum dulcis supervacaneum non est; nam cum habeat excusationem locus, eam hic significari iuventutem patet qua iuvenes omnia sibi licere putent suaeque indulgeant temeritati. Similiter Carm. I, 37, 11 dulcis est fortuna. celeres iambos] Epitheton quo iambi sunt ornati vituperationem addit; nam ea quoque cum celeritate coniuncta est, cum consilium desideratur. animumque reddas] quo olim in me eras.

Carmen XVII.

Carmen quo Tyndaridem ut ad se in villam veniat invitat, aperte in duas et aequales partes dividitur. Nam postquam superiore parte totam villam omniaque sua in tutela esse deorum ostendit neque quidquam ibi esse docuit quod cicuribus animalibus noceat, facilis est ad Tyndaridem adhortatio, ut eodem veniat, ubi ne illi quidem pericula immineant a feris hominibus, ubi ab insidiis et dolis libera amori vacare possit et carminibus. Ex septem strophis media et quarta diversas partes coniungit et re et verbis. Vides enim iuxta ibi posita haec me, Horatius ed. Dillenburger.

5

« PredošláPokračovať »