Obrázky na stránke
PDF
ePub

.

Pra ef a ti o.

Cum post gravissimos Peerlkampi in Horatii carmina impetus multi praecipue in Germania viri docti in Horatio et interpretando et defendendo acerrimo studio elaborassent de plurimisque vel totis carminibus vel singulis versibus rectius quam antea esset factum iudicassent, non potuit non videri optabile, ut tanti studii ac laboris fructus scholarum in usum colligerentur iuvenibusque antiquarum litterarum opibus ad humanitatem informandis carpendi percipiendique offerrentur. Quod munus cum ego susciperem, et aliorum virorum quorum auctoritatem maximi semper haberem voluntati cessi neque quantae ad eam rem honeste sustinendam superandae essent difficultates ullo unquam tempore ipse me celavi. Nunc cum in eo sim ut librum emittam, viam quam in conscribendis commentariis secutus sim breviter monstrandam mihi esse existimo. Etenim rectam illam quidem esse confido ; ego autem utrum constantia et viribus satis munitus eam perfecerim an facultatibus destitutus illuc quo tenderem. non pervenerim in occultosque tramites devius declinaverim, illi videbunt quibus de his rebus rectum erit et aequum iudicium. Atque in conscribendis commentariis, quibus adolescentibus maxime consullum volumus, id ante omnia cavendum est , ne diversa consilia confundentes modo altiora praebeamus, ad quae iuvenilis animus non satis paratus accedat, modo viliora apponamus, quibus nihil ille alatur aut vires possit augere. Quare in edendis Horatii operibus eum mihi proponebam adolescentem, qui ad primam suae scholae classem bene munitus et paratus pervenisset, ad eiusque intelligentiam et scientiam omnem meam rem accommodare studebam. Aperiendus ei erat, quam id maxime fieri posset, poetae animus, via monstranda qua ad praestantiam rerum ac praeceptorum formaeque artificiosam venustalem intelligendam et aestimandam sensim perveniretur, ratio denique ostendenda qua cum sua aetate suisque aequalibus poeta olim coniungeretur, ne id quod spe saepius nostra aetate factum est vel de carminibus vel de animo moribusque Horatii confirmaretur. Quo consilio vitam poetae praemisi

pravum iudicium

ex poematis ipsis haustam neque maiorem quam quae facile ab adolescentibus legeretur et ita moderatam, ut quae certa essent et firma ab iis secernerentur, quae veri quidem similia multis viderentur, nunquam tamen penitus possent explorari. In constituendis poetae verbis eam mihi legem esse volui, ut antiquissimorum et optimorum codicum, imprimis Cruquianorum et Orellianorum, auctoritatem sequerer neque ante aliorum et deteriorum lectiones reciperem quam illi aperte falsa praeberent, coniecturis emendandique periculis, quae in Horatium et olim fecerunt et nunc faciunt iniuria, prorsus abstinerem. Praeter ipsa verba magna etiam cura adhibenda erat de verbis sententiisque inter se coniungendis interpungendisque; in qua re haud scio an quid peius possit institui quam si quis patriae linguae naturam sequens nostrorumque grammaticorum severis legibus obtemperans cohaerentia membra latini sermonis foede dissecare, alienas partes violenter coniungere non dubitet. Cuius quidem rei tristia exempla olim collegi in Quaestionibus meis Horatianis p. 115–119. Adiuvamur cum legimus sana interpungendi ratione, impedimur prava; atque audienda est illa vox Ciceronis de Orat. III, 46: „clausulas et interpuncta verborum animae interclusio et angustiae spiritus attulerunt.“ Orthographiae melius me consulturum putabam, si vulgarem scri

bendorum vocabulorum rationem sequerer quam si Horatius ipse et aequales quomodo scripsissent anxie investigarem inque periculum a veris aberrandi inconsulto inciderem. Iam ut de commentariis dicam, ita rem institui, ut praemissa brevi metrorum expositione – in qua ordinem a Schnitzio olim in programmate gymnasii Monasterii Eifliensis dilucide propositum meum feci singulis carminibus argumenta praeponerem in iisque uberius quam id fieri solet in huius modi editionibus et tempora et loca describerem, de summa carminum sententia inquirerem , partes ostenderem, totam denique oeconomiam modo accurate exponerem modo cum totius operis angustum spatium brevitatis studium mihi imponeret, universe indicarem. In qua re hoc quoque secutus sum, ut consilio poetae explorato convenientiaque singularum carminum partium reperta malis quae hodie audimus de Horatii carminibus iudiciis occurrerem quantaque Venusinus poeta in expoliendis carminibus usus esset cura et arte digito monstrarem. Magnus enim carminis conficiendi artifex fuit Horatius; quamquam omnia eius poemata pari laude digna esse quis sobrius dicat ? Plurima in his rebus debeo doctissimis viris qui nuperrime de Horatio scripserunt, Obbario, Orellio, Düntzero, Kirchnero, Lübkero, lacobsio, Grotefendio, Frankio, aliis; quorum nomina ne, ubicunque eorum

« PredošláPokračovať »