Obrázky na stránke
PDF
ePub

P. HOFMAN PEERLKAMP

S. P. D.

HENRICO BARONI COLLOTO DESCURIO, HEINENOORDI DOMINO,

J. 1. D. REGI GULIELMO A CONSILIIS, EQUITI LEONIS NEDERLAN-
DICI DECURIONI, POPULI (IN CONSILIUL ORDINUM LEGATO,
CURATORI ACADEMIAE LEIDENSIS, REGII ARTIUM DO-

CTRINARUMQUE INSTITUTI ET ALIARUM SOCIETATIUM

ERUDITARUM SODALI.

Quem Horatium Regi Gulielmo dedicavi, eundem ut epistola auctum tibi mitterem, Descuri, pietas et officium postulaverunt. Iam ante triginta annos te cognovi, non praesens quidem praesentem, sed ex sermonibus Ruardii nostri, Professoris Groningani, cuius scholas quinquennio postquam tu reliqueras, ego intravi. Hic quoties adolescentes, Iurisprudentiae operam daturos, incitabat, ut Musas graviores Literarum elegantia et suavitate ornarent, tuum nobis ostendere solebat exemplum. Talis adhortatio, excellenter pronuntiata, atque ille ore et voce, quam meministi, commendata, multum apud omnes valebat: sed ego minime cogitabam fore, ut idem ille Descurius, cuius laudes tunc animum iuvenilem inflammabant, meus aliquando amicus, vitaeque felicis et honoratae in Academia Leidensi futurus esset auctor.

Mors Ruardii, quamquam non immatura, omnibus tamen, qui eum-carum habuerunt, accidit acerba. Paucorum annorum accessio non illum facere potuisset beatiorem : nam patriam indigna tyrannide liberatam, et discordias civiles primum sopitas, mox reditu gentis Nassavicae exstinctas viderat : erant tamen, quae candidam animam lactitia extulissent. Vel istum vitae cursuin, quem, restituto nomine Hollando, semel petitum, continuo retinuisti, qua mente quibus verbis et oculis fuisset prosecutus! Nam animo votisque suis reipublicae te destinabat, non quod nobili genere et in spem honorum natus esses ; neque enim ille genus et proavos et quae non fecimus ipsi, nostra vocabat; sed eam in te naturam illud studium inesse conspiciebat, ut utilissimum patriae civem, si per tempora liceret, auguraretur. Huius autem utilitatis partem in amore ac praesidio literarum disciplinarumque reponebat, in quibus colendis ipse consenuerat.

Itaque non miror te, quum a. MDCCCXiv, natalem Academiae Groninganae celebraturus Groningam venisses, a Ruardio tuo multis cum lacrymis, ut filium a patre, fuisse exceptum: dictuque difficile est, quam gauderet te videre, ordinandae rei Academicae Septemvirum. Ibi postremam nostri praeceptoris vocem audivimus, quum die festo praeclarum illud carmen dicebat, praesente Gulielmo Nassavico, eodem, quem natum Gulielmo V patri carmine olim erat gratulatus. Fuit ista senis vere cygnea cantio, eiusque mortem, quoties praeteriti temporis memoriam repetimus, dolemus tamquam recentem. Neque immerito.

To quidem si dixero eum esse, quem tui cives amant et suspiciunt, scio hanc laudem, quam tibi quisque tribuit, esse recusaturum, nisi Ruardio pars referatur accepta. Vim enim tibi insitam prudenti doctrina promovit, animum recto cultu corroboratum sensu boni pulchrique imbuit, et honestissimo optimarum disciplinarum amore incendit. Itaque in republica turbata et mox in Francam servitutem abiecta, cogitationes a praesenti moerore ad literarum studia avocare, inque Musarum solatio aliquantum acquiescere potuisti. Cuius diligentiae, praeter alia , documento sunt carmina, a. udcccxv. a te edita, pulcherrima illa et Latina, et schola, e qua profectus es, perdigna.

Vix autem ad rempublicam accessisti, quum populus vidit, quam recte tibi, legato suo, sua commoda et iura commisisset. Dia enim multumque in historia omnium nationum versatus, deque iis vere iudicans, quae Franci rerum novarum semper auctores pepererunt et partu. riunt, dum ut improbi artifices domi et foris opus quaerunt, non hospes in locum illustrem prodibas, sed iam rerum peritus, et iustae libertatis diligens; nec modo sententiam tuam facili et diserta oratione explicabas, sed bona etiam et salutaria expediebas consilia , tibique in amore patriae et regis constabas.

Talem te diu spectatum magnis subinde honoribus augeri laetabantur omnes, plerique sic iudicantes, si quid inde ad te venisset ornamenti, non minus eodem redisse. Atque ita illi imprimis iudicant, qui te virum antiqua et Hollanda probitate ac simplicitate cognoverint, librosque tuos de laudibus Hollandorum in quavis arte et doctrina conspicuis, praeclarum tam universae patriae, quam auctori monumentum, legerint.

Equidem mihi pulchrum duco, idque glorior, a te, tali viro, in amicis haberi, et debere malim nemini, quam tibi. Licet enim tu obliviscaris, si cuiquam quidquam gratum et bene feceris, at ego memini, et omni opera hoc semper egi, ne erga te viderer ingratus. Hoc non melius a me ostendi potuisse arbitratus sum, quam magna in obeundo munere diligentia, eurisque et cogitationibus ad tuendam pro mea parte. Academiae nostrae gloriam referendis. Hoc etiam nomine Horatium meum accipies, alibi quidem inchoatum, Leidae tamen absolutum.

Horatiam enim iam a pueritia amare coepi. Pulchrae et graves sententiao, quibus tamquam clarissimis gemmis carmina ornavit, animum mihi ita movebant, ut eas brevi tenerem memoriter omnes, et frequenti cogitatione repeterem. Crevit iste amor cum aetate, mihique esse videbar beatus, quum similes sententias apud Graecos poetas legens, Horatium se ad Graccorum imitationem composuisse, in formando etiam orationis colore, deprehenderem. Primae adeo annotationes Graeca fere spectabant, deinde aliae atque aline accessere, interdum etiam Critici generis, pro illa scilicet aetate. Atque haec fere sine interpretibus, qui quidem in aliquo numero et honore habentur.

In istis annotationibus componendis si magnam perceperam, ut percepi, voluptatem, ita incredibili afficiebar dolore, postquam, paratis mihi identidem incognitis adhuc editionibus, pleraque esse occupata et melius explicata intelligebam. Et nondum videram Bentleium. Lectis autem Bentleii commentariis, omnis plane labor mens, quem iam aliquot annos Horatio impenderam, frustra fuit. Pauca enim, quae superiorum diligentiam effugerant, ego autem me primum invenisse arbitrabar, non effugerant acutissime cernentem Britannum, cuius ego sagacitatem et doctrinam repetita lectione ita admiratus sum, ut in magno pudore et desperatione Horatium et omnia Horatiana mea abiicerem. Hoc erat, mihi dicebam, post Homerum canere Iliadem, hoc Roscio spectante prodire in scenam. Unicum supererat solatium, quod ista lectione et commentationė Horatium et alios scriptores paullo melius cognoveram, et in his literis aliquantum profeceram.

Interea vitae meae ratio ita ferebat ut adolescentibus interdum selecta Horatii carmina interpretarer. Hic vero expertus sum, quid sit discere docendo, et quam probe te ipsum scire oporteat, quod aliis recte tradere velis. Versus et dicta poëtarum clara voce sonare, animo ad lacrymas usque commoveri, non est difficile. Sed eorundem versuum et dictorum sententiam simpliciter et perspicue enarrare, obiectas difficultates ita expedire, ut tibi ipse et te rogantibus satisfacias, hoc saepe non facile est. Me quidem multa loca, quae recitanti plana videbantur, explicantem retinebant. Consultis interpretibus, Bentleio etiam, quique post Bentleium erstitere, incertior plerumque eram, quam antea. In sententias enim plane contrarias discedentes, non minus de verborum vera lectione, quam significatione contendebant.

V

Itaque ipse meditando aliquid invenire coactus, locum modo distinctione, modo coniectura explanavisse, nonnulla denique, quae interpretes non animadverterant, animadvertisse mihi videbar.

Fortanam primo huic labori faventem pro omine habui, et posito initio, instandum ratus, caetera esse secutura sperabam. Ab eo inde tempore ad Horatium retuli, quae Graecos Romanosque scriptores perlegens, ad rem pertinere arbitrabar, idque studium Rector Gymnasii Doccumensis deinde Harlemensis continuavi, neque Lei. dae ita neglexi, ut Horatius non esset otium meum et ab aliis literarum exercitationibus tamquam secessus. Hinc mihi, etiam alia agenti, tanta annotationum nascebatur copia, per margines variorum exemplorum dispersa, ut ab ista materie ordinanda propemodum deterrerer. Et hoc mihi imprimis iniucundum et triste accidebat, quod, quamvis nonnulla ita me illustravisse putarem, ut fortasse ab harum rerum intelligentibus probarentur, plura tamen remanebant, quae me semper morarentur. Quidquid agerem et tentarem, omnia erant ingrata et irrita. Nihil non movi, promovi nihil. Vel primum statim carmen, centies fortasse lectum, in omnes partes versatum et excussum, non plane intelligebam.

Quam esse dicemus huius rei caussam ? Obscuritatem scriptoris ? Sed hoc vitio optimi poëtae Romani non laborabant, minime Horatius, quod in eo etiam laudat Suetonius. Ignorantiam lectoris ? Si primus ego ad hoc carmen explicandum accessissem, facile fieri poterat, ut me multa latuissent. Sed quingenti et plures explicaverunt, in his multi novae sententiae auctores; plurimi hanc vel illam sententiam verbo vel addita ratione secuti. Ego accessi ultimus. Horatium ut digitos novi, Horatium in succum et sanguinem converti, cum scriptoribus Graecis et Romanis comparavi; nullam in tanta varietate sententiam veram iudico, neque ipse meliorem habeo. Quodsi igitur, dices, Horatius neque ipse sit obscurus, neque interpretes indocti, statuamus necesse est , hoc carmen

« PredošláPokračovať »