Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab imperitis librariis, sermonem Latinum nescientibus, adeo esse corruptum, ut verba perverse scripta, a Criticis restitui non potuerint. Sed neque hoc verum est. Nam singula vocabula probe Latina sunt, neque magna eorum in MSS. apparet diversitas, eaque fere huiusmodi, ut, quomodocunque legantur, parum ad meliorem intelligentiam intersit: ut mobilium et nobilium, certat et certet, detestata et detestanda, fidelibus et sagacibus. In aliis manifestus error describentium cernitur, ut vertitur pro verritur, neque Polymnia pro nec Polyhymnia.

Quoniam igitur difficultates neque ab auctore, neque a legente, neque a corruptis per inscitiam librariorum vocabulis proficiscuntur, aliam esse suspicabar caussam, versus scilicet spurios; et, uno alteroque hinc illinc eiecto, vidi sententiam fieri perspicuam et meliorem, orationem magis Latinam, et augeri plerumque nativam illam venustatem, qua poëtae aetatis Augustae censentur. Laetus primo successu, incredibili eum voluptate omnes quinque carminum libros sordibus istis purgavi: editionem vero diu distuli. Nam primum verebar, ne amore inventi abreptus, calido nimis consilio, germanos pro spuriis eiecissem. Deinde meo unius iudicio esse diffidendum putabam, qui viderem immensam doctissimorum interpretum multitudinem de assutis Horatio centonibus non modo non cogitasse, sed etiam ita rem gessisse, ut Horatium et suo et aliorum iudicio probe intellexisse viderentur. Ubi ego saxa et salebras, hi planum iter et amoenum; ubi ego meras tenebras, hi solem meridianum; ubi ego colorem non Latinum, affectatas elegantias, repetitiones ineptas, orationem humilem, nullam sententiarum connexionem, alia vitia, hi omnia fere contra cernebant. Itaque meam tam audacem sententiam diu esse celandam putavi, animoque et cogitatione iterum atque iterum volvendam, prius quam proferrem, si forte tempus et aetas meliorem suaderent. Tempus et actas confirmarunt, neque parvum ex Ieremiae Marklandi auctoritate accessit momentum, cuius verba, olim qui

dem a me lecta, nunc demum optime intellecta, omni
me timore ac religione liberaverunt.

Marklandus in Epistola, subiecta editioni Supplicum
Euripidearum, haec scribit: In Horatio, post omnia,
quae in eum scripta vidi, innumera sunt, quae non in-
telligo. In toto opere vix una est Ode, Sermo vel Epi-
stola, in quibus hoc non sentio, dum lego. Neque adeo
miror; cum haec obscuritas a posteris invecta fuerit.
Horatius enim, Virgilius, Ciceronis nonnulla, Caesar,
Livii quaedam, Iuvenalis, in scholis praelegebantur pue-
ris, et in singulis fere Monasteriis lectitabantur: inde
tot spurii et inepti versus in Horatii et Iuvenalis Hexa-
metris, tot explicationes et immutationes elegantiarum
linguae Latinae in contextu Caesaris, Ciceronis et Livii,
ut, si isti auctores reviviscerent, in multis sua scripta
non agnoscerent.

Haec Marklandus, cuius doctrinam, iudicium et felici-
tatem in restituenda veterum scriptorum manu, mode-
stiam animi et veritatem admirantur fere omnes; qui, cen-
sente Wyttenbachio in Vita Ruhnkenii, insignem iudican-
di subtilitatem ostendit, hoc nimirum agens, ut mutuas
Bruti et Ciceronis Epistolas et huius aliquot Orationes es-
se spurias doceret; qui denique et Latine sciebat egregie,
et poëtas accurate intelligebat, deque iis eleganter et
recte iudicabat: in qua re vehementer a Burmanno, in
Praefatione Virgiliana Marklandum reprehendente, dis-
sentio.

Neque ita Marklandus iuvenili aetate scripsit, neque
virili, sed iam senex, immortale nomen egregiis libris
adeptus, et pristina literarum studia continuo agitans:
adeo ut hoc iudicium tamquam fructus diuturnac operae
sit postremus. Idque apud me etiam plus valuit, quum
Valckenario multum placuisse ex Koppiersii Observatis
Philologicis pag. 133. cognoveram. Et quidni Valckena-
rio placuisset, qui ipse iam ante annos fere triginta in
Epistola ad Roverum pag. xiv. scripserat: Quis nostrum
dixerit, quot versus spurii in quibuscunque poëtis vete-

ribus nos ludificentur? Utinam hanc partem pertractandam sumsisset Bentleius, felicissimus ille fraudum istiusmodi in Manilio repertor!

Et profecto mirum esset, si sola Horatii carmina sortem evasissent, quae omnibus omnium veterum libris incubuit. Non historici, non poëtae, non oratores, non philosophi, neque Graeci neque Romani, ea labe manserunt immunes. Sed in poëtis manus fallaces praecipue grassatae, non singulos tantum versus huc illuc intruserunt, verum integra etiam carmina alienis nominibus inscripta finxerunt. Jam a. 180. ante Christum et deinde multae ferebantur fabulae, Plauti dictae, quas Plautus nunquam scripserat. Hinc indices Aelii, Sedigitii et aliorum de Plauti fabulis genuinis et ambiguis, et Varro viginti et unam a caeteris segregavit, quae ideo vocatae sunt Varronianae. Fabulis, quae nunc supersunt, totos actus et scenas videmus adiectas. Sic Pervigilium Veneris aliquando habitum est opus Catulli, Carmen Panegyricum de Messala Tibulli; Elegia de morte Maecenatis tributa Pedoni Albinovano; Ciris, Culex, Copa, Moretum Virgilio. Fuere qui sex Elegias, Cornelii Galli appellatas, illius, quem Ovidius notum Hesperiis et Eois dixit, eo auctore non indignas putarent. Praetereo Nucem, Halieutica, Philomelam et alia Ovidii, Phoenicem Claudiani, et plures eiusmodi libellos nobilium poëtarum titulis venditatos. Et si Muretus, ut aliquid de recentioribus addam, tacere et deceptum a se Iosephum Scaligerum in sinu ridere potuisset, hodie Mureti versus tamquam Q. Trabeac, nobilissimi Romanorum Comici, legeremus. Pricaeus et Boxhornius carmen Michaëlis Hospitalii, Franciae Cancellarii, pro vetusto acceperunt, Boxhornius quoque edidit cum Satyra Sulpitiae, et annotationibus et coniecturis illustravit. Sed poëtam in maiori carmine mentiri, difficile est. Quo enim plures sunt versus, eo frequentius peccandi nascitur periculum. Itaque nemo fraudatorum personam, quam agebat, tam bene usque ad finem tuitus est, quin partium saepe oblitus, intelligen

tibus et rerum peritis sese ipse prodiderit. Hinc adeo accidit, ut isti artifices raro diu latuerint. Sed eosdem deprehendere in brevi carmine, genuinis intermixto, et in singulis versibus, quos mediae poëtarum orationi aptissime inserebant, res est longe maioris curae et diligentiae, et quae continuam multorum annorum lectionem meditationemque postulat.

De caussis, cur veterum libri adeo interpolati sint, multi multa dixerunt: ego nonnulla dicam, quae ad Horatium pertinent. Ac primum laudare mihi lubet fortunas nostras, qui artem cognoscamus chalcographam. Quum Ernestius in Opusculis Philologicis quaerebat, quibus literarum disciplinis et quatenus Chalcographia prodesset, hanc illius utilitatem universam omisit, quod ea nobis libros praebuit, erroribus describentium fere vacuos, neque fraudibus falsa addentium opportunos: adeo ut post multa saecula ipsa auctoris manus, praecipue in peregrina lingua, semper reddi ac referri possit. Quod longe secus est in libris manu scriptis.

Horatius mortuus est a. 9. ante Christum. Eo tempore exempla carminum erant, quale si unum habuisset qui a. 1470. post Christum primam editionem ex typographeo Mediolanensi curavit, interpretum opera hodie non egeremus. Ea editio, ut deinde aliae, ad MSS. factae sunt. Antiquissima Horatii carmina MSS. adhuc cognita saeculum decimum non antecedere videntur. Quamquam pro certo affirmare non possimus, quando et quibus modis tale MS. saeculi decimi corruptum, quamque mutatum sit ab exemplo, quod Horatius ipse et amici illius correxerunt, coniectura tamen assequemur, quod a vero non abhorreat.

Horatius libros Sermonum, Epodón, Carminum, Epistolarum, separatim diversis temporibus edidit. Ipse, subito mortuus, neque extremam manum operi suo admovit, neque libellos in unum corpus collegit. Carmina, eo mortuo reperta, amici ediderunt, addita deinde suo quaeque generi, Hexametra Hexametris, Lyrica Lyricis.

Quum postea in unum volumen cogebant librarii, alii alium ordinem sequebantur, principio ordinem temporis, quo Horatius sua edidisset, tum suam quisque rationem et iudicium. Vestigia ordinis ad tempus exacti supersunt in iis MSS., ubi Ars poëtica, ut appellatur, Sermones, Epistolae, et Carmina, vel Carmina, Ars poëtica, Epodi, vel alio ordine posita sunt. Qui suum ipsi iudicium et rationem secuti sunt, hi carmina Lyrica cum Lyricis omnia, Hexametra cum Hexametris coniunxere. Unde factum est, ut Carminum liber quartus, Epodi, Epistola ad Pisones, locum plane alienum occupaverint. Alii deinde ulterius progressi, carmina argumenti dissimilioris ad similius transposuerunt, ex uno longiore duo, ex duobus brevioribus unum fecere; tum nomina hominum, ad quos Horatius carmina miserat, superposita, ubi neminem alloquitur, argumenta carminum addita, quod tandem in omnibus factum est. Jam ista recti ordinis perturbatio, praeterquam quod historica utilitas periit, multas difficultates legentibus peperit, neque eum ordinem sine melioribus MSS. unquam restitui posse arbitror.

Singula vocabula in omnibus Romanorum scriptis iam statim corrumpebantur. Nocuit primum dictandi consuetudo, servi enim plerumque ex ore dominorum excepta literis consignabant, deinde librariorum festinatio et imperitia. Iam Cicero III. Epist. 5. ad Quintum fratrem queritur: De Latinis libris, quo me vertam, nescio: ita mendose et scribuntur et veneunt. Atque ista calamitas in MSS. Horatianis latius patuit, quia novum erat Carminis Lyrici genus; quia orationem Latinam magis quam reliqui poëtae ad Graecam normam effinxit, et vocibus antea inusitatis ditavit; quia sententias ex intima Graecorum philosophia petitas adspersit; quia denique, ut dicit Quintilianus, variis figuris et verbis felicissime audax est. Hinc multa Horatii non intelligebantur ab aequalibus, nisi qui Graece scirent, Graecos legissent poëtas, et cum eleganti ingenio iudicii subtilitatem coniungerent. Tales vulgo non erant Romani, multo minus.

« PredošláPokračovať »