Obrázky na stránke
PDF
ePub

operibus carnis veluti contexta est, MACULATAM TUNICAM, vitam eorum externam, libidinum et flagitiorum maculis conspurcatam. Sicuti enim à contactu tunicæ et vestium leprosi aut pestiferi cæteri homines abhorrent, ne contagium contrabant, ita qui peccatorum conversioni student, cavere debent ne ab externis corum moribus inficiantur, quibus mederi votunt. Græcè paulò clariùs: Odientes et eam à carne maculatam tunicam. A carne enim, seu à carnali concupiscentia externi peccatorum mores, sicut à carne morbosa leprosorum et pestiferorum tunicæ maculantur et inficiuntur: Unusquisque enim tentatur à concupiscentiâ suâ, etc., Jac. 1, v. 14. Beda tamen carnalem tunicam interpretatur carnem nostram, quæ est veluti tunica animæ maculatam verò ait per ipsum concupiscentiæ vitium, quod habitat non tantùm in hominum peccatorum, sed etiam justorum membris: hoc enim concupiscentiæ vitium vocatur à S. Paulo vetus homo, consideratque illud instar tunica, quando ait: Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, ad Coloss. 3, v. 9. Sed cùm Græcus textus dicat tunicam à carne maculatam esse, aptiùs hic per tunicam intelliguntur externi peccatorum mores, qui non sunt ipsa carnalis concupiscentia seu vetus homo, sed ab eo originem et maculas suas habent. Tunica autem ista pravorum morum ex singulis actibus hominis peccatoris veluti ex totidem staminibus et subtegminibus contexitur.

[ocr errors]

VERS. 24. EI AUTEM QUI POTENS EST; solus enim Deus potest nobis hoc præstare; nec enim in liberi arbitrii positum est potestate, ait Beda, sed Dei gratiâ pcrficiendum est; VOS CONSERVARE SINE PECCATO, Græcè sine offensione, quæ omne peccatum tam grave quàm leve comprehendit, juxta illud : In multis offendimus omnes, Jac. 3, v. 2. Ad evitandum enim quodcumque peccatum gratia Dei necessaria est, cùm liberum arbitrium sibi permissum nonnisi in suam perniciem moveatur, ait S. Prosper, cap. 17 epistolæ ad Ruf. Quid enim sum mihi sine te, nisi dux in præceps? inquit S. Augustinus, lib. 4, cap. 1, Confessionum. ET CONSTITUERE, finità hâc peregrinatione, ANTE CONSPECTUM GLORIÆ SUE, ante faciem suam gloriosam, cujus conspectu eritis beati; IMMACULATOS, sine macula et rugà, qualem Ecclesiam electorum futuram dicit alter apostolus, ad Ephes. 5, v. 27, quando nempe ab omnibus non solùm peccatorum maculis, sed etiam peccatorum reliquiis in animâ et corpore purgatissima erit; IN EXULTATIONE, cum lætitiâ animi tam effusâ ut etiam redundet in corpus: exultatio enim propriè est gestus corporis, quo homo exilit præ gaudic. Justi autem exultabunt in conspectu Dei, et delectabuntur in lætitia, psal. 67; id est, non jam ampliùs exultantes cum tremore, sicut in hoc seculo, ait S. Augustinus, quamdiù tentatio est vita hominis super terram, sed cum sincerà et sine mixtione timoris lætitia. IN ADVentu Domini nostri Jesu Christi, quando Dominus noster Christus venerit ad judicium, et electi in corporibus gloriosis resurrexerint: tunc enim incipient S. S. XXV.

--

cum corporis et animæ beatitudine constitui ante conspectum gloriæ Dei. Hâc tamen particulâ carent codices Græci. VERS. 25. SOLI DEO, Patri; Græcè: Soli sapienti Deo; qui œconomiam redemptionis et salutis humani generis tam sapienter administravit, Dicitur Deus solus sapiens per excellentiam, quia sapientiæ fons est unde eam participant creaturæ, veluti guttam unam ex immenso mari. SALVATORI NOSTRO, salutis nostræ auctori primario. Nomen Salvatoris plerumque Christo homini tribuitur in Scripturis ; aliquando tamen etiam Deo Patri, et consequenter toti sanctissimæ Trinitati, ut hic; item 1 ad Timoth. 1, v. 1 ; ad Titum 3, v. 4. PER JESUM CHRIstum Dominum nOSTRUM, tanquàm mediatorem, quem ut gratiam et gloriam nobis mereretur Pater in mundum et mortem misit. Græca iterùm non habent hanc particulam, quam tamen Beza in duobus Græcis codicibus se legisse dicit. GLORIA, est, et ab omnibus hominibus debetur: unde sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid facimus, omnia in gloriam Dei facere nos jubet alter Apostolus, 1 ad Cor. 10, v. 31. Imò ne quidem de meritis nostris aliter quàm in Domino gloriari possumus: Quisquis enim tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? ait S. Augustinus, lib. 9, cap. ult., Confessionum. ET MAGNIFICENTIA, quâ omnia magna et illustria facit in cœlo et in terrå: Magnificentiâ enim ejus discurrunt nubes, Deut. 33, v. 26. Fecit cœlos in intellectu, psalm. 135; et postquàm plurima magna et mirabilia naturæ opera recensuit, quæ sapientissimė creavit et administrat Deus, exclamat: Quàm magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientiâ fecisti ; psalm. 103. Sed præcipuè oculis sanctorum, qui invisibilia penetrant, elucet Dei magnificentia in justificatione peccatoris, et ubi abundavit peccatum, superabundat gratia, ut disserit S. Augustinus exponens illud: Confessio et magnificentia opus ejus; ps. 110. IMPERIUM, efficax et robustum, quo omnia solo nutu operatur unde alii eamdem vocem Græcam robur vertunt, et interpres noster potentiam, Luc. 1, v. 51; ET POTESTAS, jurisdictionis et dominii, quo universa regit, et secundùm consilii sui beneplacitum administrat: talem enim potestatem propriè vox Græca significat. Porrò in his quatuor Dei elogiis, gloriâ, magnificentia, imperio, potestate, respicit præsertim ad id quod versu præcedente dixit : Qui potens est vos conservare, etc.; significatque gloriam, magnificentiam, imperium, et potestatem Dei Salvatoris maximè conspicuam et prædicandam esse in eo quòd homines perditos è masså damnationis eripuerit, et infirmissimâ quamvis carne circumdatos, non tantùm à peccatis præteritis abluat, sed inter tot et tam potentes carnis, mundi, diaboli tentationes, à futuris conservet, subveniatque infirmitati humanæ voluntatis, ut divina gratiâ indeclinabiliter et insuperabiliter agatur, et ideò quamvis infirma, non tamen deficiat, neque ad. versitate ullâ vincatur, ut ait S. August., cap. 12, de Correptione. ANTE OMNE SECULUM, ante omne temporis initium. Hanc quoque particulam hodiè non habont [Trente-deux.)

Græca, etsi in quibusdam codicibus se vidisse quida:n testentur. ET NUNC, labente hoc seculo, ET IN OMNIA SECULA SECULORUM, et in omnem æternitatem. Genitivum seculorum addidit interpres, ut clariùs exprimeret æternitatem, quæ per seculum seculi, vel secula seculorum in Scripturà solet significari, tanquàm quædam duratio quæ post elapsa omnia secula temporaria adhuc manet sine fine. Dicuntur autem gloria,

magnificentia, imperium, potestas, ante omne seculum, seu ab æterno fuisse in Deo, non quòd creaturæ Deum ab æterno glorificaverint, aut Deus magnificentiam suam exercuerit, aut imperio vel potestate erga creaturas usus sit; sed quia virtus ei et auctoritas ad omnia ista inerat, inquit Carthusianus. AMEN, verė sic est.

IN EPISTOLAS CATHOLICAS

Praefatio.

DILUCIDATIO.

AUCTORE WOUTERS (1).

Post quatuordecim Epistolas S. Pauli sequuntur septem catholicæ; quæ ita appellantur, non quia tradunt doctrinam catholicam (nam hauc etiam tradunt Epistolæ S. Pauli), sed quia ad universitatem fidelium sunt scriptæ. Vox enim catholica est vox Graca, quæ Latinè idem sonat ac universalis. Hoc igitur nomine appellantur, quia non ad aliquam particularem ecclesiam, aut nationem scriptæ sunt, ut Pauli Epistolæ ad Romanos, Corinthios, Ephesios, etc., aut ad unum hominem, ut quæ ad Timotheum, Titum et Philemonem; sed quia generatim scriptæ sunt ad fideles dispersos in varias regiones. Nam Jacobus, in initio suæ Epistolæ, duodecim tribubus quæ erant in dispersione salutem dicit. Prima Petri mittitur ad electos advenas dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadocia, Asiæ et Bithyniæ. Secunda ad fideles in universum; aut certè ad eosdem, qui nominantur in primâ, missa fuit, uti liquet ex cap. 3, ubi dicit: Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam. Prima Joannis etsi apud nos nullam habeat inscriptionem, videtur tamen scripta fuisse ad omnes ab ipso eruditas gentes, quæ per Asiam ac Orientem erant variæ; nam quòd ad has scribat, satis innuere videntur verba cap. 1, v. 4 et 5. Quòd S. Judas etiam ad multas gentes scribat, clarè ex initio ejus Epistolæ liquet.

Verum quidem est quòd secunda et tertia Joannis ad privatas tantùm personas scriptæ sint, sed tamen hoc non obstante omnes appellantur catholicæ à majori parte.

QUESTIO PRIMA.

De Epistolà S. Jacobi.

Principaliora, et magis scitu necessaria, quæ circa hanc Epistolam inquiri ac discuti solent, hic breviter per interrogationes et responsiones subjiciemus. Itaque

(1) Vid. Wouters vitam, vol. 23 Curs, compl. Script. sacr., col. 767, 768.

Quæres 1° an hæc Epistola sit, et semper fuerit in Ecclesiæ canone. - Resp. aliquos olim de ejus auctoritate dubitâsse, ut refert Eusebius Cæsareensis, lib. 2 Histor., cap. 22, ubi de hâc Epistolâ ita scri bit: : ‹ Etsi à quibusdam tanquàm adulterina ac minimè germana propterea judicetur, quòd non adeò multi ex veteribus, illius Epistolæ, sicut nec ejus, quæ dicitur Judæ, mentionem faciunt; tamen nos istas, cum reliquis, in quamplurimis ecclesiis publicè receptas approbatasque cognovimus. Ex quibus verbis patet eam dubitationem vel paucorum hominum, vel paucarum ecclesiarum fuisse ; quas tamen ad communem aliarum ecclesiarum sententiam accessisse, ex eo manifestum videtur, quòd ab illo tempore, et deinceps, nec ulla ecclesia, nec ullus ecclesiasticus scriptor inveniatur hâc de re ampliùs hæsitâsse. Quin è contrario omnes indices librorum S. Scripturæ à conciliis, Romanis pontificibus et SS. Patribus editi, illam numerant inter libros canonicos. Etenim inter hos numeratur à concil. Laodic.; Carthag. II, can. 47; Florent., in decreto Armen.; el Trid., sess. 4. Item ab Innoc. 1, epist. 3, ad Exuper. ; Gelas., in concil. Rom.; etiam ab Origene, hom. 7 in Josue; Athan. in Synopsi; S. Hieron., in epistolà ad Paulinum, et à S. P. Aug., lib. 2 de Doct. christ., cap. 8.

Argumenta autem quibus Lutherus ejusque sequaces conantur probare hanc Epistolam non esse canonicam, tam misera et futilia sunt, ut vix proponi

mereantur.

Quæres 2° quare, seu ex quâ occasione S. Jacobus scripserit hanc Epistolam. Resp. scripsisse ob duas præsertim causas: Prima fuit, ut ostenderet bonorum operum necessitatem, ne quis sibi de solâ fide blandiretur, tanquàm ea sufficiens foret ad salutem; quemadmodùm Simoniani, recentes tunc hæretici, docebant. Nam inter alios errores Simonis Magi eum fuisse, quòd opera bona non sint ad salutem necessaria, testatur Irenæus, lib. 1, cap. 20. Altera scribendi causa fuit varia fidelium Judæorum à suis contribulibus vexatio ac persecutio. Quòd enim hi istos

non tantùm in Judæå, sed etiam in gentium persecutione crudeliter vexaverint, liquet ex apostolicis Actis. Ilinc illos S. Jacobus duxit consolandos et adhortandos ut persecutiones ac tribulationes patienter pro Christi nomine sustinereat.

Quæres 3° quænam sit ista dispersio duodecim tribuum, ad quas cap. 1, v. 1, S. Jacobus sc scribere affirmat. Ante responsionem nota plures fuisse Judeorum dispersiones: prima fuit, dùm Salmanasar Assyriorum rex decem tribus duxit in captivitatem, et destruxit regnum Israel. Tunc enim plurimi, ut captivitatem evaderent, fugerunt ad vicinas gentes. Secunda dispersio fuit in captivitate Babylonica. Tertia sub Antiocho rege Syriæ, qui per varia et horrenda tormenta tentavit omnes Jud:ros in apostasiam deducere. Quarta dispersio fuit ob perfidorum Judæorum in S. Stephanum et alios fideles persecutionem, de qua scribit S. Lucas, Act. 8, v. 1 : Facta est autem in illâ die persecutio magna in ccclesià quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ, præter apostolos. Iloc notato, respondeo : Dispersio de quâ mentionem facit S. Jacobus, non est illa sola de quâ agit S. Lucas in Actibus apostolorum; nam cùm ista dispersio tantùm fuerit in Judæa et Samaria, et isti fideles Judæi, qui ex decem tribubus habitabant in Palæstina, admodùm pauci essent comparatione illorum qui habitabant in aliis regionibus; si istis solis scripsisset, non satis aptè dicere potuisset: Duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione; ac proinde verius est quòd hæc Epistola scripta sit ad omnes fideles Judæos, qui tum in Judæâ, tum in aliis, saltem adjacentibus, Judææ regionibus morabantur. Et ideò etiam scripta est Græcè, quia nimirùm Græca lingua erat quasi communis in Oriente, et plures Judæi extra Palæstinam dispersi magis eam callcbant quàm Hebraicam.

Quæres 4° quid S. Jacobus intelligat per tentationes, dùm ait, cap. 1, v. 2: Omne gaudium existimate, fratres, cùm in tentationes varias incideritis. Resp. eum intelligere omnem afflictionem, præsertim verò persecutionem quam suo tempore fideles patiebantur à perfidis Judæis, aliisque infidelibus. Afflictio autem, uti et persecutio, ideò vocatur tentatio, quia per eam Deus homines tentare, hoc est, probare solet, ut quales sint innotescat. Ita Christus, Lucæ 22, apostolos adhortans, ait: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis ; et Paulus, ad Heb. 4, de Christo: Tentatum per omnia. Atque id etiam satis insinuat ipsemet Jacobus, dùm infra ait: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cùm probatus fuerit, etc.

Putat Estius quòd S. Aug., lib. 14 de Civ., cap. 9, doceat apostolum Jacobum per tentationes intelligere incitamenta carnis. Attamen id loco citato non habet S. doctor: nam tantùm tractat de perturbationibus animi, et tentationibus in genere, quas in hâc vità patiuntur justi; et de his dicit: Ut doleant in tentationibus, vident Petrum flentem. Ut gaudeant in tentatio

nibus, audiunt Jacobum dicentem: Omne gaudium existimate, etc.

Quæres 5° quo sensu, cap. 2, v. 10, dicatur: Qu!cumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Resp. sensum esse hunc Quicumque, servatis cæteris Decalogi et Evangelii præceptis, unum transgressus fuerit, ita ut graviter peccet, fit omnium reus, quia violat charitatem, à quà tota lex pendet, sive quia æquè privatur fine legis, ac si omnia præcepta violaret, ita ut observatio reliquorum mandatorum ipsi ad prædictum finem prodesse nequeat. Et ita exponit istum locum S. P. Aug., epist. 29, ubi hoc modo discurrit: Unde fiet omnium rcus, si in uno offendat qui totam legem scrvaverit? An fortè quia plenitudo legis charitas est, quâ Deus proximusque diligitur, in quibus præceptis charitatis tota lex pendet et prophetæ, meritò fit reus omnium qui contra illam facit, in quà pendent omnia? Nemo autem peccat nisi adversùs illam faciendo, quia, non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quòd diligis proximum tuum tanquàm teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas. Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum...; ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in quâ pendent omnia; › utpote in quâ connexa sunt, fiuntque quasi unum integrum charitatis mandatum; charitas enim est forma legum et virtutum omnium.

In idem redit interpretatio S. Thomæ, 1-2, q. 73, a. 1, ad 1, ubi ait quòd S. Jacobus loquatur de peccato ex parte aversionis à Deo, non ex parte conversionis ad creaturam, quia in unoquoque peccato homo se avertit à Deo, et contemnit omnium mandatorum legislatorem. Patet autem hunc esse verum et litteralem sensum, inquit Cajetanus, quia S. Jacobus mox sententiam suam probat ex identitate legislatoris, dicens, v. 11: Qui enim dixit: Non machaberis, dixit et: Non occides. Quòd si non mochaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

Neque tamen ex hoc loco sequitur omnia peccata mortalia esse paria, uti olim volebant Stoici, quia licèt offendens in uno sit semper omnium reus, non tamen æqualiter est reus ac si in omnibus offendisset. Unde nec æqualiter intensivè punitur, licèt extensivò pœna sit quoque æterna. Omnis igitur peccans deflectit à rectâ viâ; sed alius alio potest longiùs aberrare; sicut distorto datur aliud distortius, ait S. Aug. Si autem peccatum præcisè spectetur quatenùs adversatur charitati, magis etiam facit contra charitatem qui graviùs peccct quàm qui leviùs, inquit Beda.

Quæres 6° de quo spiritu loquatur S. Jacobus, cap. 4. v. 5, ubi ait: An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis ? nempe per fidem et gratiam. Verti etiam potest, inquit Fromondus (vid. supra), qui habitavit,

scilicet cùm baptizati estis, licèt quidam vestrum habitatorem istum jam à se expulerint. Resp.: Aliqui interpretes per spiritum intelligunt spiritum hominis carnalis, alii spiritum diaboli; et inde nata est mutiplex hujus loci interpretatio. Vero similius est Jacobum loqui de Spiritu sancto; illi enim soli competit id quod sequitur, v. 6: Majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Vult igitur hic apostolus Jacobus significare quòd non inaniter dicat Scriptura (Exod. 20, v. 5 et alibi) Deum nos amare instar zelotypi. Itaque sensus est hic: Putatisne, ô Christiani, frustra in Scripturâ Deum vocari zelotypum vestri, ac osorem mundi, illique quasi invidentem possessionem vestri cordis, eamque ad invidiam, id est, cum invidia mundi, sive ita ut invideat mundo, concupiscere? Non sanè frustra ita vocatur. Reipsà enim est zelotes, consortis impatiens; non patitur ut alios amemus præter ipsum; non fert nos diligere mundum, quasi adulteros; ac proinde mirum non est quòd anima diligens mundum, et cum eo adulterans, constituatur inimica Deo; sicut uxor in adulterio deprehensa fit inimica marito, et non rarò ab ipso interficitur. Deus ergo concupiscit cor nostrum instar zelotypi, magnoque zelo illud affectat, ideòque dolet et quasi invidet mundo, quòd animas Deo desponsalas per illecebras ad se pelliciat.

Probat igitur Jacobus id quod dixit, scilicet amicitiam mundi esse inimicam Dei, ex eo quòd ita nos amet Spiritus Dei, ut solus velit amari, nec patiatur rivalem; amat enim nos tanquàm sponsas suas charissimas; unde si alium, puta mundum, amemus, nobis quasi adulteris irascitur. Si igitur quandoque aliquid nobis postulantibus neget, non id facit quia nobis invidet, utpote qui usque ad invidiam nos amat, sed ne id nobis obsit, nosque ab amore suo avertat, et ad amorem mundi convertat.

Ex jam dictis patet quòd apostolus Jacobus, dùm invidiam et zelotypiam tribuit Deo, loquatur more humano, idque ad significandam maximam indignationem ex amore ortam. Sic etiam multis in locis ira et furor, qui sunt pravi hominum affectus, tribuuntur Deo, ad repræsentandam magnitudinem pœnæ quam peccatoribus infligit.

Quæres 7° an Jacobus, cap. 5, v. 16, dicens: Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, agat de sacramento confessionis. - Resp. vero similiùs affirmativė. Ratio hujus est, quòd hic videatur hortari fideles ut servent legem quam sciunt à Christo præscriptam Joan. 20; ac proinde vult ut quos conscientia peccatorum gravat, pro eorum expiatione ad presbyteros recurrant. Idque hoc loco opportunè fecit, ubi de infirmis agebat. Cùm enim morbi sæpè ex peccatis accidant, meritò monentur infirmi ut ante omnia sese peccatorum vinculis, præviâ confessione, absolvendos curent. Favent huic expositioni Origenes, hom. 2 in Levit., et S. Chrysost., lib. 3 de Sacerdotio, qui verba S. Jacobi proximè præcedentia: Si in peccatis sit, remittentur ei intellexerunt de peccatorum remissione,

quæ fit ministerio sacerdotum. Unde conformiter ad hanc intelligentiam aptè subjungitur istud, tanquàm de confessione sacramentali dictum : Confitemini ergo alterutrum peccata vestra; etenim particula ergo, vel autem, prout habet textus Syriacus, connectit har€ præcedentibus; q. d.: Dixi de extremâ Unctione: Si in peccatis sit, remittentur ei, scilicet si is qui ungitur ea ignoret, aut eorum sit oblitus; nam si eorum sit conscius, debet ante extremam Unctionem confiteri. Ut ergo eam ritè suscipiatis, confitemini alterutrum peccata vestra, id est, confitemini homines hominibus, puta illis quibus tanquàm Dei ministris cura et potestas absolvendi demandata et collata est à Christo, juxta illud 1 Petri 4, v. 10 : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Sic vulgò dicimus: Docete invicem, curate invicem : sustentate invicem, sacrificate pro invicem: nimirùm, doctores, docete rudiores, medici, curate ægros, divites, sustentate pauperes, sacerdotes, sacrificate pro laicis. Similes enim locutiones exponi debent conformiter ad subjectam materiam, gratiam et officium cujusque.

QUÆSTIO II.

De Epistolâ primâ S. Petri.

Duas Epistolas à Petro apostolo scriptas agnoscit, et in canonem Scripturæ sacræ jam inde ab initio recepit Ecclesia. Et quidem de hâc primâ nulla fuit unquàm controversia; sed de secundâ aliquando dubitatum fuit. Unde Eusebius Cæsareensis, lib. 3 Ilistor., cap. 3, de hâc re ita scribit: Una Petri Epistola, quæ prior illius esse dicitur, omnium consensu est approbata. Hanc quasi positam extra omnem controversiam veteres presbyteri in suis scriptis citârunt. Eam autem, quæ illius secunda fertur esse Epistola, non ita auctoritate et testimonio veterum confirmatam accepimus. Verùm cum plerisque perquàm utilis videtur; unà cum aliis Scripturis perlegi et perdisci est solita. In illustrium virorum Catalogo scribit etiam S. Ilieron. Petrus scripsit duas Epistolas, quæ catholicæ nominantur, quarum secunda à plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priori dissonantiam.

[ocr errors]

Et quidem quòd antiquissimi Patres primam Epistolam agnoscant esse canonicam, ac ejus testimoniis utantur, est omninò certum. Hoc enim facit S. Polycarpus, in suâ Epistolâ ad Philippenses; etiam S. Irenæus, lib. 4, cap. 37; item Tertullianus, cap. 12 libri Scorpiaci, ac in aliis locis; et de SS. Polycarpo ac Irenæo hoc ipsum advertit etiam Eusebius.

§ 1. Ubi, ad quos et ob quam causam hæc Epistola scripta sit.

Resp. et dico 1°: Hæc Epistola scripta fuit Romæ. Prob. 1° quia, cap. 5, v. 13, dicit S. Petrus: Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone coelecta, id est, unà nobiscum à Deo electa; atqui per Babylonem, juxta veteres scriptores, intelligitur Roma; ergo, etc.

Prob. min. ex Eusebio Cæsareensi, qui postquàm, lib. 2 Histor., cap. 14, ostendis set Petrum Romæ S. Marci Evangelium approbâsse, statim addit : « Constat porrò Petrum hujus Marci mentionem facere in priori

riò autem ad gentes conversas, inter quas isti Judæi morabantur.

Epistolâ quam Romæ texuisse dicitur; quam quidem Epistolam ibi perscriptam ostendit, dùm civitatem illam verbi translatione Babylonem appellat, hoc modo: Salutat vos Ecclesia nostræ electionis consors, quæ est in Babylone. Similiter S. Hieron., lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, nomine Babylonis intelligit Romam. Nam ibidem, in Marco, ita scribit: Meminit hujus Marci et Petrus in Epistolâ primâ sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone, et Marcus filius meus. Item Beda, et ŒEcumenius, ac omnes orthodoxi interpretes constanter asserunt per Babylonem hic significari Romam. Imò idipsum etiam sustinent varii Protestantes: nam, ut refert Calmet, dissert. de Itinere Rom. S. Petri, Grotius in præfatum Petri locum dicit : « De Babylone dissident veteres et novi interpretes. Veteres Romam interpretantur, ubi Petrum fuisse nemo verus Christianus dubitabit: novi Babylonem in Chaldæa. Ego veteribus assentior. >

Prob. 2o quia nomine Babylonis etiam in Apoc. cap. 17 et 18 Roma significatur; utique figuratâ locutione, quia nimirùm Roma tunc propter nimiam idolorum multitudinem et idololatriæ varietatem, necnon ob quorumvis vitiorum grassantem licentiam, erat vera Babylon, seu confusio; ergo et hic per Babylonem rectè intelligitur Roma. Ac proinde falsum est quod dicunt sectarii, nempe per Babylonem hic intelligi vel illam quæ est in Chaldæå, vel eam quæ est in Ægypto, et alio nomine Cairum hodiè vocatur. Siquidem Petrum Romæ fuisse tota testatur antiquitas; illum verò in Chaldæ aut in Ægypto fuisse nulla prodit historia.

Quo autem anno hæc Epistola Romæ scripta sit non satis liquet. Interim hoc certum est quòd scripta fuerit eo tempore quo S. Marcus Romæ adhuc cum Petro erat; id enim evidens est ex cap. 5, v. 13. Jam autem cùm, teste Eusebio, Marcus anno 3 Claudii Alexandriam in Ægytum ad regendam illam Ecclesiam à Petro missus fuerit, hinc sequitur quòd hæc Epistola scripta sit ante annum 3 Claudii, seu ante annum 45 æræ vulgaris. Ex quo ulteriùs concluditur quòd scripta fuerit ante omnes S. Pauli Epistolas; nam prima inter Paulinas est prima ad Thessalonicenses. Haec autem solùm anno Claudii 12, seu æræ vulgaris 52, scripta fuit, ut antea suo loco diximus.

Dico 2o : Ad quos hæc Epistola scripta sit, ipsa statim initio declarat epigraphe, quâ dicitur: Advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, etc.; id est, ad populos dispersionis, ad quos etiam Jacobus scripsit; sed quia Jacobus addit: Duodecim tribubus, et Petrus illos simpliciter vocat advenas, dubitatur an ad Judæos, an ad gentiles scripta sit. Et quidem Eusebius, lib. 3 Histor., cap. 4, et S. flieron., lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, existimant eam esse scriptam ad Judæos. Atverò S. P. Aug., lib. 22 contra Faustum, cap. 89, arbitratur illam esse scriptam ad gentiles. Attamen utraque opinio facilè conciliari potest, ut benè reflectit Estius, si dicatur quòd principaliter seu primariò sit destinata ad Judæos dispersos per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, et Bithyniam, secunda

Probatur prima resolutionis pars, scilicet quòd sit scripta ad Judæos: Quia inprimis id clarè insinuant præmemorata verba inscriptionis: Advenis dispersionis. Non enim gentiles advenæ erant earum regionun quas Petrus ibi recenset, sed Judæi in illis commo.. rantes. Item ad Judæos spectat quod dicit, cap. 2, v. 11: Obsecro vos tanquàm advenas el peregrinos absti nere vos à carnalibus desideriis, quæ militant adversùs animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Et cap. 3, haud dubiè raulieres Hebræas adhortatur, dùm, v. 5 et 6, ait: Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. Sicut Sara obediebat Abrahæ, Dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Probatur secunda pars, nempe quòd etiam sit scripta ad gentiles: Quia id clarè patet ex cap. 2, v. 10, ubi dicit : Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. Atqui hoc testimonium, quod ex Osee 2, v. 24, desumptum est, Paulus ad Rom. 9 de vocatione gentium interpretatur; ergo. Idem etiam patet ex cap. 1, ubi ait: Non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis. Ac rursùm: Redempti estis de vanâ vestrâ conversatione paternæ traditionis. Hæc enim ad gentes propriè pertinent. Insuper cap. 4, v. 3, dicitur: Sufficit præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis... et illicitis idolorum cultibus. Quod utique ad gentiles qui idololatræ fuerant dictum esse satis evidens videtur.

Itaque licèt S. Petrus hanc Epistolam principaliter ad Judæos scripserit, tamen quia Judæi fideles in dispersione constituti cum gentibus eorumdem locorum in Christum credentibus, tanquàm fratribus, communicabant, idcircò etiam ad gentiles scriptam esse omninò vero simile est. Inscribit autem Epistolam ad Judæos, ut apostolus circumcisionis, seu populi circumcisi; quemadmodùm è contrario Paulus, ut apostolus præputii, seu doctor gentium, præcipuè suas Epistolas ad gentiles dirigit; quamvis Corinthi essent etiam Judæi inter fideles illos ad quos scribit. Una excipitur Epistola ad Пlebræos, quæ ad solos Judæos à Paulo scripta fuit.

Dico 3°: Causa ob quam S. Petrus hanc Epistolam scripsit, præcipua hæc est, scilicet ut Judæos ad Christum conversos qui gentium regiones incolebant in fide Christi confirmaret; docens eos in professione susceptâ constantes esse debere, eamque vitâ et moribus exornare: atque ita futurum pollicetur ut hæreditatis cœlestis ad quam vocati erant participes fiant. In hunc autem finem varias adhibet exhortationes, scilicet de retinendå in rebus adversis patientiâ, de servandâ vitæ innocentiâ ac puritate, de obedientiâ præstandâ magistratibus, de honestå et christianà conjugum inter se conversatione, de vitandà profana gentium consuetudine. Tum invitat ad vigilantiam,

« PredošláPokračovať »