Obrázky na stránke
PDF
ePub

SECTARE: VERO JUSTITIAM christianam, seu innocentiam et sanctitatem, et omnes virtutes illius comites. Scilicet PIETATEM in Deum, quæ maximus est quæstus, utpote quæ Deum promeretur;

FIDEM quæ cœlestia bona ostendit et promittit; CHARITATEM in proximum, quæ sua non quærit, tinò largitur;

PATIENTIAM in adversis;

MANSUETUDINEM in offensis.

Omnes interpretes emphasim notant in his verbis, fuge, sectare. Fuge, esto remotissimus. Sectare, persequere.

Omnis episcopus et pastor Deo addictus, et in ea quæ Dei sunt intentus est homo Dei, non naturâ tantùm, sicut cæteri omnes, sed habitudine, ut ait Theodoretus, Dei quippe minister est, Dei vicarius. Ilomo Dei; sicut procurator generalis, homo regis : omnes itaque episcopos et pastores præsertim alloquitur Apostolus, et hortatur ad fugiendam avaritiam, ad sectandam sanctitatem christianam, quæ omnes virtutes complectitur, sicut avaritia omnium vitiorum est radix: si enim cuilibet Christiano hæc fugienda, illa verò sectanda, quantò magis episcopo, Ecclesiæ ministro, homini Dei !

VERS. 12. CERTA BONUM CERTAMEN FIDEI. hoc, velut sibi dictum, excipiat omnis Dei minister. Justitia christiana, ad quam hortatur hic Apostolus, duas partes habet vitia fugere, seu impugnare et supe. rare; virtutem secta:i, exercere, propugnare. Neutrum fit sine quodam certamine; sibi vis in utroque facienda. Hoc autem certamen, certamen est fidei: Hæc est enim victoria quæ vincit mundum, fides nostru, 1 Joan. 5, 4. Ut ergo ad utrumque vehementiùs et sensibiliùs hortetur, alludit ad agones et palæstras, quæ in Græcia Ephesi celebrabantur. Agoniza, certa fortiter et athleticè præclarum fidei certamen, quod

cedunt. Sectare verò justitiam, id est, prosequere, uti venator prosequitur feram, ita tu justitiain; pielatem, quà Deus ex animo et purâ intentione colitur, ħlem, cœlestia bona quærentem, à quâ aberraverunt quidam per avaritiam; charitatem, non quærentem quæ sua sunt, sed quæ aliorum; patientiam, quà non solùm superfluis, verùm etiam necessariis æquo animo caremus. Mansuetudinem, pro quâ Ambrosius legit, tranquillitatem animi, dùm scilicet non commovemur adversùs eos qui nos injuriis afficiunt, ea quæ nostra sunt auferentes, juxta illud: Qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

VERS. 12. Certa bonum certamen fidei. Vocatur autem certamen fidei, vel quia non nisi per fidem vincit, qui in hoc certamine versatur; vel quia certamen hoc pro fide Christi propagandâ ac defendendâ susceptum erat.

Apprehende, viriliter certando, tanquàm palmam victoriæ, vitam æternam, in quâ, vel ad quam, vocatus es à Deo.

Et confessus bonam confessionem coram multis testibus, tanquàm dicat Apostolus: ita certa in cursu ministerii tui, ut apprehendas palmam vitæ æternæ, ad quam vocatus es, et cujus gratiâ, multis præsentibus, hanc optimam fecisti professionem, te fideliter ac strenuè executurum opus Episcopi et Evangelista, cujus professionis te semper memorem esse volo. VERS. 13. Præcipio tibi coram Deo. Præcipio

in vitiis superandis et in virtutibus exercendis consistit. Quasi strenuus athleta Christi certa et agoniza, abstine, sustine, aggredere.

Apprehende VITAM ÆTERNAM, quæ scilicet bravium est et palma victori proposita.

IN QUA. Græc., ad quam vocATUS ES à Deo, quasi agonotheta, et quam hucusque prosecutus es, egregiam et illustrem CONFESSUS CONFESSIONEM; in baptismo, ubi Christianismum professus; in ordinatione, ubi fidelitatem pactus; in persecutione Ephesi excitatâ, Actor. 19, v. 23, ubi quasi martyr generosè passus fuisti.

Hec D. Pauli ad Timotheum, et sub Timothei nomine ad omnes episcopos, exhortatio, cuilibet Christiano convenit ob promissiones in baptismo faetas, et cuilibet religioso ob vota in professione emissa.

[ocr errors]

VERS. 13. PRÆCIPIO TIBI CORAM DEO... Duos addit stimulos Timotheo et episcopis ad excitandam illorum virtutem in agone de quo in versu superiori et ad observandam hanc Epistolam. Primus est quòd certet, agonizet CORAM DEO, qui fons est vitæ, vitam donans, vivos servans, et mortuos à morte revocans. Secundus est quòd agonizet coram CHRISTO, omnis quidem Christiani exemplari, at præsertim episcopi, qui Christi repræsentator est. Præcipio tibi et obtestor te coram Deo vivente et vivificante, seu qui vita est et fons vitæ, vitam dans, servans et reddens quibus vult, et qui consequenter eam tibi reddero potest, et coram Jesu Christo, qui sub Pontio PILATO TESTIMONIUM perhibuit veritati, eamque suo subsignavit sanguine, et consequenter exemplum tibi dedit etiam cum vitæ periculo veritatem profitendi.

VERS. 14.-UT SERVES MANDATUM SINE MACULA. Obtestor, inquam, te coram tantis testibus, ut quæ in hac Epistolâ trado, perfectè et exactè custodias.

tibi, inquit, in conspectu et præsentiâ Dei, qui testis esse poterit me hæc præcepisse, et vindex, si ea non serves. Quid præcipiat postea subjungit, ubi dicit : Ut serves mandatum sine maculâ.

Qui vivificat omnia. Non dicit, qui videt omnia, sed, qui vivificat; quia plus est vivificare quàm videre. Vivificat autem omnia quæcumque vivunt, quia omnis vita à Deo est; q. d. : Ne metuas mortem; nam servus es Dei, qui potest etiam mortuos ad vitam revo

care.

Et Christo Jesu. Quanquàm non ideò tantùm Christi meminit Apostolus, quòd istis omnium actionum nostrarum inspector sit, ac judex futurus; verùm etiam ut eum Timotheo proponat tanquàm exemplar confessionis quod imitetur.

Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem Sensus est: Qui cùm sæpè veritateın, cujus causâ missus erat à Patre, palàm confessus apud homines fuisset : tandem, præside ac judice Pontio Pilato, ejusdem veritatis confessionem testatus est, sive testatum fecit, id est, martyrio complevit et consignavit; quando pro eå veritate cruccin et mortem sustinuit.

VERS. 14. — Ut serves mandatum sine maculâ, irre. prehensibile; q. d. Serva mandata mea integrè, ita ut neque in dogmatibus, neque in moribus maculam contrabas, ob quam meritò reprehendaris.

Usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, id

USQUE IN ADVENTUM Græc., apparitionem, DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.Ne quam reprehensionem incurras ob tuam transgressionem aut negligentiam. Quia ad omnes Ecclesiæ episcopos scribit, sub Timothei nomine, et quia quæ scribit usque ad finem mundi servanda sunt, hinc Timotheo, episcoporum repræsen tatori, præcipit ut ea servet usque ad illustrem et gloriosam Christi apparitionem. Potest etiam dici quòd hoc addat ut Timotheus meminerit se à Christo Domino judicandum, et consequenter pastoris officium gerat irreprehensibiliter.

VERS. 15. QUem suis temporibUS.. Græc., quam, scilicet apparitionem, id est, quem gloriosum Christi adventum suis temporibus, seu tempore sibi noto, exhibebit ille qui BEATUS et ipsa beatitudo est, omnesque sanctos beans.

ET SOLUS POTENS. Græc., dynasta, princeps, seu solus à se princeps, et principatum habens.

REX REGUM, sub cujus imperio regnant quicumque regnant.

DOMINUS DOMINANTIUM, cui serviunt quicumque dowinantur aliis. Illi serviunt aut volentes aut inviti, ait S. Anselmus. Hæc absolutam indicant potentiam Dei, qui à se, independenter à quolibet, Rex et Dominus est; à quo è contra essentialiter dependent quicumque potestatem habent.

[ocr errors]

VERS. 16. QUI SOLUS HABET IMMORTALITATEM, id est, qui solus per se immortalis est, utpote vita ipsa et fons vitæ ;

ET LUCEM HABITAT IN INACCESSIBILEM, quæ Deus ipse est; Deus enim domum non habet in quâ habitet, sed existit in seipso. Itaque sensus est: Qui lux est immensa, infinita, increata. Et lucem inhabitat inaccessibilem, id est, et ideò mortalibus inaccessibilis. Præ nimiâ luce et majestate invisibilis est.

QUEM NULLUS HOMINUM VIDIT. Ipsum hâc in vitâ nullus mortalium vidit, sed nec videre potest naturæ viribus.

CUJUS HONOR ET IMPERIUM, non ad tempus, sed ad oninem æternitatem est. Ita sit.

Observatio dogmatica et moralis. Attendamus ad hoc elogium Dei à S. Paulo ipsius Dei Spiritu afflato compositum: Deus est à se sum

[blocks in formation]

mè beatus, omnipotens, solus à se princeps, Rex regum, Dominus dominantium, solus immortalis, ipsaque vita, lux, majestas, gloria immensa, infinita, præ nimio fulgore inaccessibilis; quem nullus mortalium vidit, nec potest naturæ suæ viribus videre ; cujus honor, potestas et imperium, est ad omnem æternitatem. Quid majus, quid divinius dici potuit ? Magnum itaque, admirandum, est hoc elogium Dei; dignum sanè quod in nostris mentibus et cordibus insculpamus, quod diu noctuque meditemur, ut tantæ majestatis semper memores tanto Domino servire gloriemur. Regis regum, Domini dominantium, servus sum ego !

Hoc tamen elogium sic miremur, ut sciamus sermonem esse Dei per hominem, de Deo ad homines, et consequenter hominibus accommodatum, ac propterea elogium infinitæ Dei majestati longè inadæquatum. Magnus Dominus, et laudabilis nimis ; omnem intellectum et laudem hominum et angelorum transcendit infinitè. Quidquid homo, etiam Dei Spiritu afflatus, dicat de Deo, hoc parvum reputandum est, si ad immensam et infinitam Divinitatis naturain ac dignitatem comparetur. Solus Deus sese comprehendit; solus ergo Deus sese adæquatè dicit et laudat; solus Deus sese sic dicentem intelligit et audit. Nos ad ipsum, ne noctuæ quidem ad solem: hinc minimo majestatis illius opprimimur radio; hinc illum pro ejus majestate nec intelligere, nec dicere, nec audire, possumus. Nobis mortalibus tantummodo concessum credere, mirari, adorare, amare, obedire, obsequi. Et hoc ipsum maximum reputantes, credamus humiles, admiremur, adoremus, amemus, obediamus, obsequamur, nosque totos semper, et in æternum, tantæ majestatis obsequio supplices et tremebundi devoveamus.

Deus magne, Deus nimis laudabilis! indignus sum qui te laudem, tibique serviam, sed ad indignitatem meam non attentus, suscipe me secundùm eloquium tuum, et non confundas me ab expectatione meâ. Me nihilum, et nihilo minorem, quia peccator sum, tibi, æternæ, immensæ, infinitæ majestati devoveo; tibi, Regi regum, Domino dominantium, cujus imperium sempiternum, in æternum obsequi et servire volo. Ne projicias me à facie tuâ, quia nihilum et peccator

qui per essentiam beatus est, ac solus omne bonum possidet, communicandam nobis beatitudinem promissam. Rex regum, id est, Rex regnantium, qui proindè ei, tanquàm Regi et Domino, omnes subjecti sunt. Christi regnum atque dominium quod habet super omnes alios reges ac dominos, à Patre ei datum est.

VERS. 16. Qui solus habet immortalitatem. Perfecta immortalitas est omnimoda immutabilitas. So lus Deus omninò immutabilis est: qui solus ex se et per naturam immortalis est: ut qui sit essentialiter vita. Nam intellectuales creaturæ, ut angeli et animæ rationales, participativè tantùm, et (ut Patres loquuntur) per gratiam, immortales sunt. Unde quå ratione solus Deus bonus est, eâdem solus est immortalis, scilicet per essentiam.

Et lucem inhabitat inaccessibilem. Loquitur de

sum, sed suscipe me secundùm eloquium tuum. Me, inquam, secundùm verbum tuum æternum, adæquatum, sed pro me exinanitum in tempore, pro me carnem factum, pro me passum et mortuum, pro me nunc interpellans ad dexteram majestatis. Ipsum audi, ipsum in me respice, et propter ipsum, non confundas me ab exspectatione meâ, sed in ipso, cum ipso, et per ipsum, tibi servire merear in tempore et in æternitate.

VERS. 17. DIVITIBUS HUJUS SECULI PRÆCIPE... Finita videtur Epistola in versu præcedenti: at quia superiùs multa contra divitiarum amorem dixerat Apostolus, ne fortè divites et divitias damnâsse videatur, addit sequentia, ut divites doceat sanctum divitiarum usum. Primò docet vitia à quibus cavere debent divites, à superbià scilicet et in divitiis confidentiâ. Secundò virtutes quas debent exercere, liberalitatem, bona opera, quibus sibi thezaurisent in cœlo. Præcipe divitibus hujus seculi. Sunt enim divites in Deum, de quibus Matth. 6, 20, et 19, 21; Marci 10, 21; Luc. 12, 25, etc. Et sunt divites juxta seculum, qui scilicet substantiam hujus seculi possident. Præcipe ne sublimiter de se sentiant, seque magni faciant, et sibi multùm arrogent. Vermis divitiarum est superbia, ait D. Augustinus.

NEQUE SPERARE IN INCERTO DIVITIARUM. Neque con fidant in divitiis incertis, fluxis et fugacibus..

SED IN DEO VIVO, id est, sed sperare in Deo vivo, quia Deus est, semper manet; quia Deus vivus est, omnia videt ac audit, et in se confidentes adjuvat. Divitiæ citò pereunt, Deus manet in æternum. Divitiæ res sunt mortuæ, inanimes: Deus autem vivit, videt, audit, ad se recurrentes suscipit et juvat. Hinc in illo sp randum, non in divitiis.

luce increatâ, quæ est ipse Deus. Deus lux est. Dicitur inhabitare lucem, sicut est et habitat et permanet in seipso, secundùm illud Ambrosii Immotus in te permanens. Maximè enim quisque ibi dicitur habitare ubi semper est, et unde nunquàm recedit. Hæc lux est ipse splendor, et gloria majestatis divinæ increata, immensa et inenarrabilis, quæ est fous omnis luminis, claritatis, cognitionis, gloriæ. Hæc lux nobis est inaccessa: unde nobis non lux, sed caligo est. Caligo divina est inaccessibilis, in quâ inhabitare dicitur Deus; hæc est invisibilis propter eximiam claritatem, et inaccessibilis propter immensam luminis copiam.

Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Nemo potest videre Deum, scilicet per se et suas naturæ vires, suâ acie mentis, suo naturali acumine, suo ingenio; sed necesse est ut homo visurus Deum super hominem elevetur, ac per gratiam naturam transcendat, ct super seipsum attollatur, atque quasi supernaturalem vi visivam, oculumque accipiat, puta lumen gloriæ, quo Deum videre possit. Deum vocat invisibilem, et ita quidem ut eum nec viderit, nec videre possit quisquam hominum; cùm Dei visionem eamque perfectam, omnes Christiani certâ spe expectare jubeamur.

Cui honor et imperium sempiternum. Amen. Cui ab omnibus impendatur honor et cujus imperium sit per omnium confessionem sempiternum. Amen, id est, fiat. VERS. 17.

Divitibus hujus seculi præcipe, non

S. S. XXV.

QUI PRÆSTAT NOBIS OMNIA AbundÊ.......... In illo, inquam, qui nobis omnia largè suppeditat ad usum necessaria; et cujus consequenter munificentia non minùs est liberalis quàm vita invariabilis.

-

VERS. 18. - BENÈ AGERE....... Præcipe ut bona faciant opera, suisque ditescant præclaris operibus. FACILE TRIBUERE, COMMUNICARE. Liberaliter dent pauperibus, suasque divitias communicent, indigentibus faciant illas communes.

VERS. 19. THESAURIZARE SIBI FUNDAMENTUM BONUM IN FUTURUM... Per eleemosynas reponant sibi ipsis thesauros meritorum, quasi fundamentum solidum in posterum, jusque certum ad veram assequendam vitam. Thesaurus spiritalis est congregatio meritorum , quæ sunt fundamentum futuri ædificii quod nobis præparatur in cœlo; quia tota præparatio futuræ gloriæ est per merita quæ acquirimus per gratiam, quæ est principium merendi, ait D. Thomas. Divitum itaque Evangelium hoc est: Ut non sint superbi; spem suam in suis non reponant divitiis; non sint in pauperes duri, suarumque opum tenaces proprietarii : sed humiles in se et erga Deum, à quo omne bonum; sperent in Deum vivum ; sint erga proximum liberales et benefici; suâque charitate suas opes indigentibus communes faciant. Hoc si fecerint, veras divitias sibi cumulabunt in posterum, thesauros ælernos sibi ipsis congerent, jusque ad veram vitam. Viri divitiarum morientes nihil inveniunt in manibus suis, Regius Psal. 75, v. 6. Misericordes è contra thesauro ; inveniunt in perpetuas æternitates duraturos, cœelestemque domum et veram vitam.

O felicem usuram! eleemosyna. Nota benè cum fundamento comparari eleemosynam quidem omnem, at præsertim eam quæ fit in abscondito, ut corsulit

sublime sapere, superbè sapere, id est, elato esse animo, superbire. Competit in eos qui sibi placent, et magni seipsos faciunt, aliosque præ se contemnunt : quales maximè sunt hujus seculi divites.

Neque sperare in incerto divitiarum. Nam sicut vermis pomo, ita divitiis superbia innascitur, inquit Anselmus.

Sed (sperare) in Deo vivo. Potiùs, inquit, spem suam ac fiduciam reponant in Deo, totique ab eo pendeant, etiam in mediis opibus, quas ille dat et aufert quibus et quando voluerit.

Qui præstat nobis omnia abundè ad fruendum, id est, ad percipiendum cum lætitiâ. Vult autem Deus homines donis suis lætificare, sed ita ut non in illis, sed in ipso finem et felicitatem suam constituant. VERS. 18. Benè agere; q. d. Bona operari. Divites fieri in bonis operibus, sicut abundant opibus. ita abundare debent bonis operibus. Facilè tribuere, id est, faciles ac prompti esse ad tribuendum. Communicare, id est, habere divitias sicut communes, ait Aquinas.

[ocr errors]

VERS. 19. Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, puta virtutes et virtutum pietatisque opera. Hlas enim opes quasi fundamentum solidum opponit incerto divitiarum hujus seculi. Ita Chrysostomus.

Ut apprehendant reram vitam, scilicet beatam et æternam. Vera vita dicitur illa quæ beatorum est in cœlis.

Christus. Fundamentum absconditur in terrâ, sic et eleemosyna debet, si fieri potest, abscondi. Ex fundamento in terrâ abscondito domus assurgit in altum, sic ex piis operibus absconditis assurgit domus cœlestis, ædificium spirituale, salus æterna, ubi vera vita, et thesauri quos nec ærugo demolitur, nec tinea corrumpit.

enim depositi non patitur ut aliquid illius pereat sine culpâ apud depositarium.

VERS. 20.-O TIMOTHEE, DEPOsitum custodi. Evangelii doctrina vocatur depositum, quia sicut depositum est alterius, ita evangelica doctrina Christi est, non pastorum. Et sicut depositum fideliter à depositario servandum est, ita episcopis incumbit inviolabiliter servare et ad alios transmittere doctrinam sibi depositam atque commendatam. Timotheo itaque suo et omnibus episcopis commendat sacræ doctrinæ depositum. Illius sunt depositarii, non proprietarii; sunt custodes, non domini: ergo servent illam, propugnent, ne minimam ejus partem vitiari patiantur. Lex

[ocr errors]

VERS. 20. O Timothee, depositum custodi. Nomine depositi metaphoricè significatur doctrina successori credita, ac per manus tradita, quomodò depositum pecuniarum tradi et credi solet amico. Episcopi constituti sunt doctrinæ custodes, ac velut depositarii. Manifestum est enim Apostolum de deposito doctrinæ loqui, quæ quasi per manus transmittenda sit ad successores.

Devitans profanas vocum novitates, id est, vanitates sive inanitates voeum. Notat quorumdam futilem, inanem et clamesam loquacitatem, eamque profanam, id est, impuram et pietati noxiam. Si vitanda est novitas, retinenda est antiquitas; si profana est novitas, sacrata est vetustas. Sana doctrina cana est et prisca, à Christi et apostolorum temporibus ad nos illibatè

derivata.

DEVITANS PROFANAS VOCUM NOVITATES... Idcircò vitent novitates doctrinæ et sermonum, unde novantes dicuntur hæretici. Profanæ non sunt novitates vocum quæ antiquam doctrinam clariùs et breviùs exprimunt, v. g., Trinitas, consubstantialitas, transsubstantiatio, etc.

ET OPPOSITIONES. Græc., antitheses, id est, objectiones quas opponunt novantes, qui falsò sibi scientiæ nomen vindicant. D. Chrysostomus putat hic Gnosticos perstringi.

VERS. 21.QUAM QUIDAM PROMITTENTES; id est, quam scientiam profitentes quidam, aberrârunt à fide, in errorem inciderunt, Christianismum dese

ruerunt.

GRATIA TECUM. AMEN.

Et oppositiones falsi nominis scientiæ dicuntur objectiones quas contra fidei doctrinam afferunt quidam specioso scientiæ titulo, sed falso. Non enim vera scientia esse potest quæ veritati contraria est. Talis erat philosophia illa, quam reprehendit, Col. 2, etc. Non est vera scientia, ubi vera fides non est. VERS. 21. Quam (scientiam) quidam promittentes (profitentes) circa fidem exciderunt, id est, aberrârunt. Cujusmodi scientiam, inquit, dùm profitentur, ac docti sapientesque videri student, ab integritate et sinceritate fidei, velut à scopo, aberrâ

runt.

-

Gratia tecum. Amen. Gratian Dei, omnium bonorum fontem, more suo, precatur in fine Epistolæ.

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maximè notanda, et ad praxim

redigenda.

1° Observet episcopus et quilibet sacerdos, proportione servatâ, quòd omnibus sit debitor : Sal enim est terræ, et lux mundi, Matth. 5, v. 13, 14. Ut sal terræ, debet omnes alios homines, quantùm est in se, à corruptione morum præservare. Ut lux mundi, omnibus lucem debet et ardorem; omnes etiam servos et mancipia debet verbo et exemplo sanctificare. Neminem itaque negligat; servos etiam vilissimos sanctificet modo sibi à Doctore gentium præscripto. Vide v. 1 et 2, et observationem moralem.

90 Omnis Catholicus quidem, at omnis speciatim Ecclesiæ catholicæ minister, hæreticam notet pravifatem, quam horreat, detestetur ac fugiat. Illam Apostolus, cap. 4, v. 1, 2, verbis valdè significantibus expresserat, dicens hæreses à spiritibus erroris esse, doctrinas dæmoniorum, hominumque in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam. Talem picturam vide cap. 4, v. 1, 2, et observationem litteralem et moralem in commentario. Hic autem, ut hanc eamdem pravitatem sensibiliùs nobis exprimat, illam describit per analogiam ad corporum morbos. Hæresis pessimus et mortifer est animæ morbus. Quare? quia sicut Evangelium, Christi doctrina, verbum est salutis, fons vitæ,

cui per fidem adhærentes vivimus, sani sumus, in
æternum victuri, ita qui per infidelitatem ab håe
Christi doctrinâ recedit, statim à salute, à vitâ rece-
dit, et fit æger ad mortem. Ac primò turget typho va-
næ scientiæ; secundò cæcutit cirea divina, amisso
fidei oculo; tertiò delirat circa futilia; quartò delirans
falsa, stulta, perniciosa, dicit; hincque non modò in
se æger ad mortem, sed et aliis et contagiosus et pes-
tifer;
hunc ergo quasi pestem fuge. Ad hanc fugam
nos excitat Apostolus, addens : Conflictationes homi-
num mente corruptorum; seu, ut explicant Patres
Græci, confricationes hominum mente et corde cor-
ruptorum, et ideò attritiones contagiosa. Sicut ovis
scabiosa alias inficit, sic hæreticus quos approximat
corrumpit. Abscede igitur ab hujusmodi. Vide in
commentario dicta ad v. 4, 5.

30 Omnis Christianus notet aureas subsequentes D. Pauli sententias, æternâ memoriâ dignas; illas verò omnis præsertim ecclesiasticus, Deoque sacer, in suâ mente insculpat, nunquàm oblitterandas.

Prima. Est quæstus magnus pietas cum sufficientiâ, v. 6. Vera pictas magnus sanè quæstus, quia Deum dat in corde; Deus autem omne bonum, et ipsa sufficientia. Dat cordi pio sanctam sufficientiam, quæ fe

licitatem inchoat, quam perficiet æterna Dei fruitio. Huic ergo unico quæstui studebo.

Secunda. Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quòd nec auferre quid possumus, v. 7.

Tertia, quæ secundæ est consequentia: Habentes igitur alimenta, et quibus tegamur, his contenti sinus, v. 8. Pasci et tegi sufficiant. O dementiam, superflua cras deserenda cum tanto labore comparandi!

Quarta. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem, v. 9.

Quinta. Radix enim omnium malorum est cupiditas, v. 10. Has veritates, ô homo Dei, Deoque sacer, si benè penetraveris, ab omni temporalium cupiditate liber, pietatem et sanctitatem sectaberis, ad quam, v. 11, 12, 13, hortatur Apostolus. Vide in commentario dicta ad v. 6. 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13.

4o Notent omnes Evangelium speciale divitum. Primò vitia quæ debent fugere : Non sublims sapere, v. 17; non sint superbi, arrogantes, elati; neque sperare in incerto divitiarum, id est, non confidant, spemque suam non reponant in divitiis incertis, fluxis et fugacibus. Secundò virtutes quas debent exercere: Sed sperare in Deo vivo, id est, sed humiles et grati sperent in Deum vivum, et ob illum sint erga proximum liberales et benefici : benè agere, divites fieri in bonis operibus, facilè tribuere, communicare, v. 18; sicque ditescant suis præclaris operibus, quibus thesauros sibi congerant æternos; thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Huic brevi Evangelio stude, ô homo Dei, illudque serva, si sis dives; doce et prædica, in quocumque sis statu. Vide in commentario dicta v. 17, 18, 19.

IN EPISTOLAM II AD TIMOTHEUM Præfationes.

Hanc ad Timotheum Epistolam, Romæ, in vinculis scriptam fuisse constat ex ipso textu, cap. 1, v. 8 et 16; cap. 2, v. 8. Sed quia D. Paulus bis Romæ fuit catena ligatus, controvertitur quibus in vinculis; an in primis, an in secundis, hanc scripserit.

Omnes antiqui, Eusebius, D. Hieronymus, D. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et plerique post eos, censent illam in ultimis vinculis seriptam, ideòque omnium Epistolarum D. Pauli ultimam reputant, et quasi vocem cycneam, quam morti proximus, et ad martyrium sese accingens, edidit.

Hoc ipsum formaliter affirmat textus Græcus in fine Epistolæ. Ad Timotheum secunda Ephesiorum Ecclesiæ primum episcopum ordinatum scripta est à Româ, cùm ex secundo sisteretur Paulus Cæsari Neroni.

De secundà ad Timotheum Epistolâ primò dicendum ubi et quando scripta sit; tum de argumento. Et quidem Romæ è vinculis scriptam esse constat ; nam catenæ suæ et vinculorum meminit 1 et 2 cap. Idque confirmant illa verba 4 cap. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instut. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, etc. Verùm ex his ipsis verbis videri potest hanc Epistolam omnium postremam, atque instante jam martyrio scriptam esse à Paulo. Que penè omnium est interpretum sententia. Quam et Eusebius tradit, lib. 2 Hist. Ecclesiast., cap. 22. Atverò, si rem diligentiùs expendamus, apparebit hanc Epistolam inter eas quæ Româ datæ sunt aut primam esse aut secundam, scriptamque multis annis ante Pauli obitum, videlicet tertio aut quarto

Idem asserit Arabica versio: Scripta fuit ab urbe Roma, cùm Timotheus constitutus jam esset episcopus super Ephesum, quando secundâ vice stetit Paulus in præsentià Cæsaris Neronis, imperatoris Romani.

Pro hâc opinione dissertationem fecit R. P. Mauduit, auctor libri cui titulus: Analyse des Epitres de saint Paul, secundâ parte, dissertatione undecima. Eamdem opinionem supponit et sequitur Dominus de Tillemont, Mémoires, etc., sur saint Paul, an de Jésus-Christ 65.

Hæc opinio præcipuè nititur cap. 4, v. 6: Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat, Reverà in expositione hujus versiculi, pro hâc opinione concludo. Vide cap. 4, v. 8, circa finem.

Baronius tamen, et alii post eum multi è recentio

Neronis anno, cùm martyrium ipsius inciderit in annum Neronis decimum tertium. Cùm enim Romam recenter advenisset, Timotheum discipulum, quo non alium habebat chariorem, statim de rebus suis certiorem reddere voluit, ac nominatim de successi primæ suæ defensionis apud Neronem; quod facit sub finem Epistolæ. Eodem spectat quòd scribat nonnulla quæ planè arguunt recentem ejus adventum in urbem Romam, ut illa, cap. 4: Penulam quam reliqui Troade, veniens affer tecum. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Milen, vel Melitæ, ut alii putant legendum. Quòd autem Paulus in hâc Epistolà non sentiat finem vitæ sus jamjam instare, sed contra potiùs significet adhuc se reservari ad implendum prædicationis officium in

« PredošláPokračovať »