Obrázky na stránke
PDF
ePub

sobrietatem, orandi studium, humilitatem, hospitalitatem, ac cætera officia charitatis erga proximos. Atque his præceptis passim admiscet rationes à fidei nostræ mysteriis petitas. Ultimo capite, tanquàm ipsorum etiam pastorum pastor, seniores, id est, episcopos ac presbyteros hortatur quomodò in ecclesiarum suarum regimine gerere se debeant. Ita Estius. §2. Ad quid, cap. 1, v. 12, referatur d in quem : item quid, cap. 2, v. 5, intelligatur per sacerdotium

Sanctum.

Postquam S.Petrus Christi fideles adhortatus fuisset ut propter spem salutis æternæ exultarent in quibusvis tribulationibus, statim subjungit cap. 1, v. 10: De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futurâ in vobis gratià prophetaverunt : scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi. His verbis significat S. Petrus Evangelii prædicationem non esse novam aut repudiandam doctrinam, sed antiquissimam SS. prophetarum prædicationem. Affirmat insuper quod prophetæ hane, quae nunc nobis novi Testamenti filiis facta est, gratiam diligenter exquisierint, ac prædicaverint non tantum-, modò dominica incarnationis substantiam, sed etiam præcisum seu prædefinitum tempus. Ita enim fecit singulariter propheta Danici, qui inquisivit ac, prophetavit ejus præcisum annum : et ob hoc à S. Gabriele archangelo fuit meritò appellatus vir desideriorum. Unde ad ejus prophetiam hic videtur respicere S. Petrus, ac insinuare ejus hebdomadas jam esse completas, adeòque advenisse Messie tempus, ipsum non posse esse alium quàm eum nuper crucifixum. In hunc enim non solummodò alia prophetarum præconia convenerunt, sed etiam hæ hebdomada.

[ocr errors]

Prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones. Ex hoc loco rectè probatur divinitas Spiritus sancti, et ipsum haud dubiè respexit synodus Constantinopolitana, dùm ad probandam istam divinitatem inseruit suo Symbolo Qui locutus est per prophetas.

Et posteriores glorias. Christi Domini humilitas, passio et crux fucrunt carnalibus Judæis scandalum: quoniam expectabant Messiam uti gloriosum regem, ac totius mundi bellicum triumphatorem. Apostolus Petrus affirmat hune esse manifestum ac prophetarum prædicationibus apertè contrarium errorem, cò quòd prophetæ palàm prædicaverint et prædixerint Christi Domini humilitatem, passionem ac mortem, et non quasvis, sed posteriores glorias; nempe gloriam resurrectionis, ascensionis, et dominii spiritualis super omnes gentes, utique post infamem mortem.

Vers. 12 Quibus revelatum est, quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabunt ea quæ nunc nuntiata sunt vobis. His verbis insinuat prophetis inter varia fuisse etiam revelatum quòd non ipsi, sed ipsorum posteri essent visuri gratiam novi Testamenti, adeòque quòd non sibi ipsis, sed potiùs suis posteris suà prædicatione servirent. Ita et Christus Dominus dixit Luc. 10: Multi reges et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt, et audire quæ vos auditis, et non audierunt. El Juan. 4: Alii laboraverunt, et vos in

laboribus eorum introistis. Item cap. 10 Epist. 1 ad Corinth. scribit Paulus: Omnia in figurâ contingebant illis, scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines seculorum devenerunt.

Per eos qui evangelizaverunt vobis. Ex his verbis patet quòd non solus Petrus, sed etiam alii apostoli istis fidelibus Judæis prædicaverint. Prædicârunt autem non à semetipsis, sed illuminati ac jussi per missum de coelo Spiritum sanctum, utique in die Pentecostes. Ex factis tunc miraculis S. Petrus confirmat auctoritatem evangelicæ prædicationis.

In quem desiderant angeli prospicere. Ven. Beda relativum in quem refert ad Christum Dominum, et exinde probat ejus divinitatem. Alii referunt ad immediatè præcedentia, nempe ad Spiritum sanctum, ac hujus divinitatem exinde probant. At in textu Graco habetur : In quæ, utique in mysteria. Ac proinde juxta textum Græcum relativum referri debet ad omnia præcedentia, videlicet ad omnia Christi Domini per prophetas prædicata mysteria; ita ut et SS. angeli desiderent in ipsa prospicere. Ita locum hunc intelligit S. Isidorus Pelusiota, lib. 1, epist. 119; item S. Ambros., lib. de Patriarchá Isaac, cap. 5. Porrò quòd SS. angeli quædam dominicæ incarnationis mysteria aliquando ignoraverint, ideòque in ipsa postmodùm sibi revelata prospexerint cum summo desiderio, patet ex cap. 4 Epist. ad Ephesios, ac cap. 5 Epist. 1 ad Timotheum.

Etiam Estius putat legendum esse in quæ, dicitque sensum genuinum præfati textûs esse hunc : In quæ, scilicet ea quæ nunc nuntiata sunt vobis; hoc est, in mysteria salutis ac redemptionis humanæ, à prophetis prædicta, et ab apostolis annuntiata, angeli penitùs introspicere desiderant. Quamvis enim ea non ignorent, tamen cognitis adeò delectantur, ut pleniùs etiam atque perfectiùs ea nôsse vehementer cupiant. Hoc autem mysticè significabant duo Cherubim expansis alis operientes propitiatorium, et in illud, versis ad se mutuò vultibus, respicientes, Exod. 25. Nam in propitiatorio typus erat nostræ per Christum redemptionis. Ita Estius et alii qui sequuntur textum Græcum,

Interim adhærendo textui nostræ Vulgatæ, videtur Tò in quem referri debere ad Spiritum sanctum : nam de illo immediatè ante præcessit sermo. Itaque in Spiritum sanctum, tanquàm in objectum beatitudinis, angeli prospicere desiderant, in quantum desiderando satiantur, et satiando desiderant : et sic desiderium istud est perpetua aviditas tantò plus videndi, quantò plus vident, sicut Ecclesiast. 24 dicitur: Qui edunt re adhuc esurient. Ilinc S. Gregor., lib. 18 Moral., cap. 28, ait: Angeli vident, et videre desiderant, et sitiunt intucri, et intuentur. Ne autem sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur ; et ne sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant sine la-, bore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur. « sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper incenditur. E: Beda in hunc locum ita scribit : Contemplatio divine præsentiæ ita angelos beatificat, ut ejus semper viså gloriâ satientur, et semper

in

ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant. › S. Petrus, cap. 2, adhortans fideles ut dignè juxta vocationem vivant, ait v. 5: Et ipsi tanquàm lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias. SS. Hieron., cap. 28 Ezech., et Ambros., in cap. 3 et 22 Luc., legunt In sacerdotium sanctum; q. d.: Super Christum ædificamini, ut sitis sacerdotium, non impurum, profanum et sacrilegum, quale est idololatrarum et hæreticorum; sed purum, sacrum et sanctum.

Ex jam citato textu Lutherus deducere voluit omnem Christianum, etiam feminam, esse sacerdotem, ideòque omnes posse absolvere et sacrificare. Verùm hæc deductio prorsùs absurda et falsa est. Etenim exinde sequeretur omnem Christianum esse etiam regem, adeòque inter Christianos nullam esse superioritatem nam S. Petrus sicut hic omnes pios fideles vocat sacerdotium sanctum, sic paulò infra, v. 9, eos appellat regale sacerdotium. Et Apocal. 1 et 5, dicitur Deus nos fecisse regnum et sacerdotes : Græcè, reges et sacerdotes.

Ut igitur præcitatus D. Petri textus intelligatur, videamus quid de eodem habeat S. Leo. Hic, serm. 3 de Anniversario suæ assumptionis, eum insigniter exponit. Licèt, inquit, universa Ecclesia Dei distinclis ordinata sit gradibus, ut ex diversis membris sacrati corporis subsistat integritas : nos tamen omnes, sicut ait Apostolus (1 Cor. 11) in Christo Jesu unum sumus, nec quisquam ab alterius ita est divisus officio, ut non ad connexionem pertineat capitis cujuslibet humilitas portionis. In unitate igitur fidei atque baptisma tis, indiscreta nobis societas, dilectissimi, et generalis est dignitas, secundùm illud beatissimi Petri apostoli sacratissimâ voce dicentis: Et ipsi tanquàm lapides vivi superædificamini in domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum. Et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Omnes enim in Christo regeneratos crucis signum efficit reges, sancti verò Spiritùs unctio consecrat sacerdotes: ut præter istam specialem nostri ministerii servitutem, universi spirituales et rationales Christi agnoscant se regii generis, et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quàm subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quàm vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre ?

Ex his verbis patet duplex esse sacerdotium, et duplex regnum unum generale et impropriè dictum, alterum speciale et propriè dictum. Nam sicut sacrificium specialiter et propriè vocatur quod externo ritu cum aliquâ suf immutatione Deo offertur, ut supremo Domino; generaliter autem et impropriè omne id quod agitur, ut sanctâ societate Deo inhæreatur, prout observat S. P. Aug., lib. 20 de Civ, Dei, cap. 6: ita peculiariter et propriè sacerdotes dicuntur quorumi officium est sacrificia prioris generis offerre; impropriè verò et generali ratione qui posterioris gencris

afferunt Deo sacrificia; id est, quicumque pia et sancta opera exercent. Porrò quòd S. Petrus de sa. cerdotio impropriè ac gencraliter accepto loquatur, manifestum est cx illis verbis: Offerre spirituales hostias; id est, ad offercndum hostias sive sacrificia spiritualia, seu opera virtutum : quæ quidem omnia, quatenùs ad Dei referuntur honorem, tanquàm Auctoris ac Domini universalis hostia dicuntur spirituales autem, ad differentiam carnalium hostiarum quæ in veteri lege offerebantur: vel generatim ad discrimen cultus externi, qui ad interiorein cultum in animo consistentem referri debet. Subest igitur in hâc parte exhortatio tacita ad opera bona, tanquàm ad spirituales hostias, ad quas Deo offerendas omnes fideles juxta S. Leonem consecrati sunt sacerdotes in baptismo.

§ 3. Quomodò intelligenda sint ca quæ habet S. Petrus de spiritibus incredulis in diebus Noe.

Cap. 3, S. Petrus hortans fideles ad constantem patientiam in sufferendis infidelium contra eos contutmeliis ac persecutionibus, v. 18 ait: Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Ex hoc Christi exemplo ostendit duo: Primò quòd pati debeamus, etiamsi simus innoxii et sine peccato; secundò quòd tales persecutiones debeamus constanter ferre, quia Christus Dominus fuit non tantummodò passus, sed et mortuus; et quidem pro omnium nostrum peccatis, ut nos offerret seu reconciliaret Deo, faceretque promptos ad ipsum in hac re imitandum.

Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu, v. 19: In quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit. Hie locus est valdè difficilis. Videtur enim priniâ fronte ex eodem sequi quòd descendens ad inferos Christus Dominus istis prædicaverit omnibus qui quondam prædicationes Noe audire noluerant, et in infidelitate defuncti fuerant. Et aliqui olim ita senserunt: docuerunt enim Christum propter istam prædicationem descendisse ad inferos, omnes damnatos in ipsum credidisse, omnes fuisse justificatos et salvatos, infernum tunc fuisse evacuatum, adeòque illic modò esse solos post Evangelium peccatores.

Verùm hic est error ac fabula et hæresis confutata à S. Aug., lib. de Hæres. cap. 79; item à S. Gregor., 6 Registr., epist. 15, vel alio computu 179. In inferno enim nulla est redemptio. Quapropter Christus descendens ad inferos, ait S. Gregor., solos per suam gratiam liberavit, qui eum el venturum esse crediderunt, et præcepla ejus vivendo tenuerunt.

Quam ob rem catholici interpretes longè aliter præmemoratum D. Petri textum exponunt. Inprimis verò S. P. Aug., epist. 99 ad Evodium, verborum illorum : Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu, dicit esse hunc sensum: Licèt Christus per passionem et crucem fuerit carne mortuus, fuit tamen spiritu vivifi catus; id est, per Spiritum sanctum resuscitatus à mortuis. Ita et S. Paulus ad Rom. 1 scribit de Christo: Secundùm spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Quibus verbis declarat Christum Dominum per

[ocr errors]

Spiritum sanctum et fuisse sanctificatum, et à mortuis suscitatum. Et in isto spiritu olim veniens, non per assumptam propriam carnem, sicut postea quando Verbum caro factum est, sed per Noe et quosdam alios sanctos quos tanquàm organa sua inspirabat; aut per alias etiam creaturas quibus homines variis modis instrucbat. Prædicavit, pœnitentiam et conversionem ad Deum à vià suâ malà. Qui in carcere erant spiritibus, non in infernali carcere, sed in illo de quo loquitur David psal. 141: Educ de custodiâ animam meam ad confitendum nomini tuo. Loco verborum de custodiâ, varii Codices habent de carcere. Propheta orat liberari à dominatu concupiscentiæ hic enim est carcer et custodia undè misera anima detinetur captiva. Et ideò subjungit: Ad confitendum nomini tuo; id est, ad benè volendum et operandum. Ita etiam Zacharias pater S. Joannis Baptiste oravit in suo cantico, Luc. 1: Illuminare his qui in tenebris et in umbrâ mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis, hoc est, qui captivi tenentur suis concupiscentiis, quæ sunt umbra inortis et tenebrosus carcer peccatorum. Porrò homines qui prædicanti Noe noluerunt credere fuerunt sceleratissimi; nam de illis scriptum est, Gen. 6, v. 12: Omnis caro corruperat viam suam. Hinc eorum spiritus dicuntur meritò fuisse in carcere, seu in tenebrosissimis concupiscentiis; erant enim in ipsis obcæcati et obdurati.

Interim licèt S. P. Aug. hanc expositionem ad longum prosequatur, non ei tamen penitùs inhæret: siquidem circa finem Epistolæ supra citate de eâdem dicit:

Hæc expositio verborum Petri cui displicet, vel cui etiam non displicet, non tamen sufficit, quærat ea secundùm inferos intelligere. Qui si voluerit illa, quibus me moveri supra commemoravi, ita solvere ut eorum auferat dubitationem, impartiat et mihi : quod si factum fuerit, potuerunt illa verba utroque modo intelligi; scd ista sententia de nullâ falsitate convincitur. Nimirùm ea de quâ antea præmiserat: ‹ Et Dominum quidem carne mortificatum venisse in infernum satis constat. Neque enim contradici potest prophetiæ quae dicit : Quoniam non derelinques animam meum in inferno.

Itaque præter præfatam obscurissimæ et profundissimæ Scriptura interpretationem, ut loquitur Augustinus, est alia etiam probabilis, et ferè omnium recentiorum interpretum, qui de descensu animæ Christi ad inferos eam exponunt, aiuntque Christum ibi in spiritu suo creato, sive in animâ prædicâsse spiritibus eorum qui increduli aliquando fuerant prædicationi Noe, sed tainen postea incipiente diluvio crediderant, et ad Deum conversi erant per pœnitentiam; quos cùm adhuc in carcere purgatorii aut limbi anima Christi invenisset, prædicavit illis suum adventum, se esse Messiam et humani generis Redemptorem; pœnasque eorum per quamdam indulgentiam remisit, quorum nondùm erat expletum purgatorium, ut omnes unà secum eveheret in cœlum.

Unde singula verba prolixiùs ferè sic exponunt: Christus juxta S. Petrum dicitur vivificatus spiritu, id

est, animâ: quia factus est in spiritum vivificantein, tunc scilicet quando à morte resurrexit ad vitam immortalem. Itaque vivificatus spiritu Christus intelligi. tur per resurrectionem, quia tune vivere cœpit vitâ immortali, ad quam sola sine ciborum adminiculis sufficiebat animæ præsentia, quod et in reliquis futurum est electis, quorum primitiæ Christus, ut dicitur 1 ad Cor. 15, v. 20. In quo spiritu, sive in animâ suâ, et his qui in carcere erant, nimirùm in purgatorio, aut in limbo, spiritibus, sive animabus dėfunctis, vemens, id est, in triduo mortis descendens ad inferos, ubi animæ justorum expectabant, prædicavit ; hoc est, nuntium bonum et lætum iis annuntiavit, se esse Christum ac eorum Redemptorem, qui passione suå lytrum Patri solvisset, et cœlum hactenùs clausum reserâsset. Qui increduli fuerant, id est, noluerant credere Noe annuntianti ipsis generale totius orbis diluvium. Postea tamen, cùm vidissent, erumpentibus è cœlo et abysso subterranea aquis, diluvium inundare, per pœnitentiam ad Deum conversi fuerant: ideòque animæ eorum tempore mortis Christi in limbo patrum, vel fortè adhuc quædam in purgatorio erant.

Si contra hanc expositionem opponatur quòd nulla sit ratio quòd S. Petrus potiùs loqueretur de illis incredulis quàm de tot aliis justis qui in limbo et purgatorio erant; respondent hujus sententiæ patroni quòd Petrus potiùs in exemplum adduxerit incredulos qui fuerant in diebus Noe quàm tot alios justos, quia loco præcitato agit de efficacia mortis Christi, dicens v. 18: Christus semel pro peccatis mortuus est, justus pra injustis, ut nos offerret Deo. Hanc ergo efficaciam volens ostendere, illustrius exemplum adducere non potuit quàm illorum incredulorum qui aquis diluvii jamjam enecandi, merito tamen mortis Christi per poenitentiam ad Deum conversi, fuerunt justificati; nam omnes justi etiam in antiquâ lege per fidem saltem implicitam in Christum fuerunt justificati. An horum incredulorum exemplum, inquiunt, non erat efficacius ad intentum Petri, ut scilicet efficaciam mortis Christi ostenderet, quàm omnium aliorum justorum qui fuerunt ab ipso mundi exordio ?

Pergit S. Petrus loco supra citato, et subjungit : Quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cùm fabricaretur arca, sperantes quòd Deus in infinitâ suâ patientiå et longanimitate perseveraret usque ad finem, nec eos generali diluvio obrucret, sicut futurum prædicabat ipsis Noe.

Expectabant Dei patientiam, teste R. P. Bukentor, habent penè omnes libri Vulgatæ, etiam ante correc tionem sub Clemente VIII factam ; sed tamen in textu Græco habetur : Quando expectabat illa Dei longanimitas, seu patientia. Hoc est : Quando Deus illos tam patienter et longanimiter tot annis ad resipiscentiam expectabat, antequàm illos diluvio deleret, sicut Epist. 2, cap. 3, v. 9, dicit idem Apostolus: Patienler agil propter vos.

Græco textui correspondent Syriacus et Arabicus ; atque etiam ut illi legerunt Hieronymus, Augustinus, Idacius contra Varimundum, Dionysius Carthusianus,

atque Ven. Beda, prout Bedæ commentarius non obscure indicat.

Hæc proinde lectio, inquit præcitatus Bukentop, magis genuina videtur, quàm illa moderna Vulgatæ ; cùm et hoc accedat: Dicere quòd homines expectent Dei patientiam, nec est usitatum in Scripturâ, nec habet sensum adeò communem. Et licèt id etiam de hominibus dici posset, tamen reverà illi soli propriè dicuntur expectare Dei patientiam, ait Fromondus, quos pœnitere incipit, et desiderant ut Dei paticntia ipsorum misereatur. Hoc autem non desiderabant increduli et pessimi illi peccatores qui prædicantem Noe et fabricam arcæ irridebant. Dei igitur patientia potiùs illos expectabat, ut ad cor et poenitentiam redirent.

Nec dixeris Græcum ἀπεξεδέχετο, cum sit verbum medium, posse verti expectabatur (ut vertit translator OEcumenii), nempe ab hominibus illius ævi, atque adeò ipsi expectabant : nam verbum istud Græcum, quamvis voce medium sit, tamen semper accipitur activè, ut testatur Estius.

Quidquid sit, ego puto criticè decidi non posse an debeat legi: Expectabant Dei patientiam, an verò : Expectabat Dei patientia. Nam licèt in omnibus correctioribus vulgatæ editionis Bibliis habeatur expectabant, tamen inde non sequitur quòd ita legi debeat: siquidem omnes fatentur quòd Biblia nostra vulgata non ita sint expurgata à mendis, quin hinc et inde adhuc aliqua exigua menda (quæ tamen nihil contra fidem aut bonos mores faciunt) in eisdem reperiantur. Jam autem sive hic legatur expectabant, sive expectabat, id nihil facit contra fidem aut bonos mores; ergo, etc.

Petes Quomodò probet Petrus, cap. 4, v. 5, quòd Christus judicaturus sit vivos et mortuos, ex eo quòd mortuis evangelizatum sit. Resp. Juxta A Lapide aliosque qui existimant evangelizationem istam factam ab animâ Christi in limbo aut purgatorio intra triduum mortis, probatio ista in eo fundatur quòd Christus descendens ad inferos incredulis qui fuerant in diebus Noe, et tempore diluvii per verain pœnitentiam fuerunt reconciliati, non solùm prædicaverit, lætum nuntium ferens instantis liberationis, sed etiam, ut hic dicit, judicentur secundùm homines in carne : vivant autem secundùm Deum in spiritu : id est, olim eos judicaverit ut Deus: quia Noe minitanti ex parte Dei diluvium fuerunt increduli, omnes justo Dei

judicio interierunt aquis diluvii. Et hoc vocat judi

cium secundùm homines in carne : quia in carne seu in corpore puniebantur, quod hominum judicio erat siguum perseverantis incredulitatis. Vivant autem secundùm Deum in spiritu, id est, in animâ secundùm Deum, qui solus eorum veram pœnitentiam videbat, quique animas illas conversas in cœlum secum duxit.

Si quis opponat quòd huic expositioni contrarietur textus Græcus, in quo verba judicare et vivere habentur in futuro, ac consequenter quòd intelligi nequeant de judicio Christi præterito, respondet A Lapide quòd

hæc futura non referantur ad tempus nobis præsens, sed ad futurum Christo ad inferos descendenti; tunc enim judicium illud non erat à Christo factum, sed futurum; nec mortui illi erant ab eo judicati et vivíficati, sed tantùm judicandi et vivificandi. Unde sensus textus Græci, juxta ipsos videtur innuere quòd Christus descenderit ad inferos evangelizatum mortuis, eosque tunc judicaverit carne, et vivificaverit spiritu, hanc, v. g., proferendo sententiam: Ego vos ob incredulitatem et peccata damuavi secundùm hominem, id est, exteriùs carne, ut scilicet exterior vester homo, puta corpus, mergeretur diluvio; sed quia ante mortem pœnitentiam egistis, idcircò secundùm Deum, id est, interiùs et secretò coram Deo animam vestram adjudico vitæ, ut scilicet per meam mortem et redemptionem vivatis mecum spiritu; ideòque communico spiritui vestro visionem meæ divinitatis, eâque vos beo et glorifico. Hoc autem judicium tantùm secretò Christus inchoavit in limbo, consummabit verò illud publicè in fine mundi.

Attamen S. Aug., qui, ut supra vidimus, verba illa cap. 3, v. 19 : In quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit, non intelligit de prædicatione apud inferos, sed de prædicatione que istis incredulis facta est tempore Noe, etiam aliter verba cap. 4 exponit, dùm epist. 99 ita pergit, et subjungit: Proinde etiam quod sequitur, et dicit Petrus : Propter hoc enim mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundùm hominem in carne, vivant aulem secundùm Deum in spiritu, non cogit apud inferos intelligi. Propter hoc enim in hâc vità et mortuis evangelizatum est, id est, infidelibus et iniquis, ut, cùm crediderint, judicentur quidem secundùm hominem in carne, hoc est, in diversis tribulationibus et ipsâ morte carnis: unde idem Apostolus alio loco (nempe hic, cap. 4, v. 17) dicit: Tempus est ut judicium incipiat à domo Domini. Vivant autem secundùm Deum spiritu, quia in ipso fuerant mortificati, cùm morte infidelitatis et impietatis detineretur. Itaque juxta S. Aug. mortuis evangelizatum est à patriarchà Noe, quia et hic mortuis in suâ iniquitate hominibus prædicavit eo fine, ut per temporales tribulationes à Deo castigati pœnitentiam agerent et mundarentur, atque ita à suis peccatis in animâ resurgerent.

[ocr errors]
[ocr errors]

QUÆSTIO III.

De Epistola secundâ S. Petri.

Hæc Epistola scripta fuit contra sectatores Simonis

Magi, qui apostolica tempora multùm fœdârunt, plu

rimosque turbârunt in suâ fide, et christianam religionem apud gentiles gravissimė infamârunt. Eorum dogma fuit fœdissimum; ideòque ipsum demonstråsse, erat confutâsse. Ita in variis locis asserit S. Irenæus. Hinc et S. Petrus ipsum in hâc Epistolâ non discutit, sed solummodò monet fugiendum.

§ 1. An hæc Epistola sit canonica; ilem ad quos et quandonam scripta.

Resp. et dico 1°: Quaruvis, ut quæst. præced. ex S. Hieron. audivimus, ab aliquibus dubitatum fucrit

an hæc Epistola canonicis Scripturis annumeranda foret, tamen hoc dubium jamdudùm sublatum est, et consequenter certum est quòd verè sacra et canonica sit. Etenim ipsam suo canoni inseruerunt Laodirena Asiaticæ ac Pontica dioceseos synodus; Innocentius I, epist. 3 ad Exuperium; et Gelasius I in concilio Romano 70 episcoporum. Item quicumque alii Scripturarum catalogum recensuerunt; ut Athanasius in Synopsi, et S. P. Aug., lib. 3 de Doct. christ., cap. 8. Imò et alii Patres, tain Græci quàm Latini, inter quos Origenes, hom. 7 in Josue, et Hieronymus, multis in locis, ex hâc Epistolà, tanquàm scriptura sacrà, proferunt testimonia. Quibus omnibus accessit definitio concilii Tridentini, sess. 4. Nec his obst it quòd in editione Syriacâ non habeatur; siquidem inde nihil aliud concludi potest quàm quòd olim de authenticitate ejus dubitatum fuerit; sicut et de Epistolâ Juda, deque secundà et tertia Joannis, et de ejus Apocalypsi, quae similiter in editione Syriaca non extant. Et tamen Syri doctores egregii, Ephrem et Joannes Damascenus, Græcam editionem meritò pluris facientes, ex hâc Epistolà citant interdùm testimonia pro sacris. Imò Damascenus, lib. 4, cap. 18, expressè eam catalogo Scripturarum intexit. Ita Estius.

Dico 2° Quemadmodùm certum est hanc Epistolam esse canonicam, ita pariter manifestum est auctorem ejusdem esse S. Petrum apostolum, cujus nomen gerit in salutatione. Unde eos qui hanc Epistolam negabant esse S. Petri apostoli, tribuentes cam alii cuidam Cepliæ, seu Petro, refutat S. Gregor., hom. 18 in Ezech., dicens: Sed si ejusdem Epistolæ verba pensare voluissent, longè aliter pensare potuerant. Urget autem verba, quæ hic habentur cap. 1: Voce delapsâ ad eum hujuscemodi à magnificâ gloriâ: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. Et hanc vocem nos audivimus de cœlo allatam, cùm essemus cum ipso in monte sancto. Ex his verbis D. Gregorius concludit: Legant itaque Evangelium, ct protinus cognoscent quia, cùm vox ista de cœlo venit, Petrus apostolus cum Domino stetit. Ipse ergo banc Epistolam scripsit, qui hanc vocem in monte de Domino audivit. ›

Dices: S. Hieron., lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, verbo Petrus, asserit duas has Epistolas esse diversi styli; ergo non videntur unius ejusdemque esse auctoris. Resp. istud argumentum ab ipso Hieron. solvi, epist. 150, quæst. 11, ubi affirmat S. Paulum, licèt habuerit donum linguarum, nihilominùs linguæ Græcæ non fuisse eleganter peritum; adeò ut divinorum sensuum majestatem non potuerit eloquii explicare sermone. Et hinc subjungit: Paulus ergo habebat Titum interpretem, sicut et Petrus Marcum, cujus Evangelium, Petro narrante, ab illo scribente compositum est. Denique et duæ Epistolæ, quæ feruntur Petri, stylo inter se et charactere discrepant, structurâque verborum. Ex quo intelligimus, pro necessitate rerum diversis eum usum interpretibus. > Existimat igitur S. Hieron. has Epistolas à S. Petro

Hebraicè dictatas, per interpretem Græcè fuisse expressas, ac à diverso interprete scu scriba esse styli diversitatem.

Dico 5° Scripta est ad eosdem, ad quos prima Epistola. Idque manifestum est ex verbis cap. 3: Hanc ecce vobis secundam scribo Epistolam. Cùm autem prima principaliter scripta fuerit ad eos qui ex circumcisione erant fideles, etiam hanc ad eos, id est, ad Judæos in Christum credentes, principaliter directam fuisse, omninò evidens esse videtur.

Dico 4: Hæc Epistola scripta fuit paulò ante S. Petri martyrium; liquet id ex verbis cap. 1, v. 14, ubi ait Certus sum quòd velox est depositio tabernacul mei, secundùm quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. Jam autem cùm in Concord. Evang., cap. 28, quæst. 6 (vid. supra, vol. 23,) monstraverimus quòd S. Petrus martyrium subierit die 29 junii anni 66 æræ vulgaris, clarè sequitur quòd eodem hoc anno secunda ejus Epistola scripta fuerit. § 2. De quâ revelatione agat S. Petrus cap. 1, v. 14. Loco citato apostolus Petrus, exhortans fideles ad constantiam in fide, ita loquitur: Justum autem arbitror quamdiù sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione; certus quòd velox est deposuio tabernaculi mei, secundùm quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. Ex his verbis manifestum est Christum S. Petro tempus mortis et martyrii, jam proximè instantis, revelåsse seu præsignificâsse. Extat autem propè Romam, viâ Appiâ, sacellum in quo fertur Christus Petro è carcere fugienti apparuisse, ac roganti: Domine, quò vadis? respondisse: Vado Romam ut iterùm crucifigar. Factum istud hoc modo narrat S. Ambros. conc. 1 de Basilicis non tradendis hæreticis Petrus, quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut ad instituendum et confirmandum · populum se conservaret. Quid multa? Nocte muro egredi cœpit, et videns sibi in portâ Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine, quò vadis? Respondit Christus: Venio Romam iterùm crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum ; Christus enim non poterat iterùm crucifigi, qui carnem passione susceptæ mortis exuerat... Intellexit ergo Petrus quòd iterùm Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque spontè remeavit, interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit Dominum. Jesum. Idem etiam testatur S. Gregor., in psal. 4 . Pœnit. Estius et nonnulli alii putant Petrum de hâc revelatione hic locutum fuisse. Attamen cùm hæc / Epistola intra spatium novem mensium, quibus Petrus in carcere Mamertino detentus fuit, scripta sit, ct statim post jam memoratam fugam, ut refert S. Ambrosius, Petrus fuerit captus, et crucis supplicio affectus hæc fuga post scriptam hanc Epistolam ve-› ro similiter accidit; ac proinde plausibiliùs dicitur cum Fromondo quòd Petrus hic agat de aliâ nobis incognità revelatione, quæ sibi à Christo facta erat.. Nam apostolis frequentes fiebant revelationes.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »