Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et qui sedebat super illum. Nonnalli per hujus equi insessorem intelligunt Trajanum, et quemvis alium eum subsequentem Ecclesiæ persecutorem. Verùm, cùm Ecclesix persecutores meliùs per ipsum equum rufum quàm per ejus insessorcin repræsententur, non videtur hæc expositio esse satis vero similis. Itaque sicut Christus equi albi, sive prædicatoris evangelici insessor fuit, sic equi rufi, sive persecutoris Ecclesiæ, insessor est diabolus. Huic datum est ut sumeret pacem de terrâ, et ut invicem se interficiant. Diabolus enim fecit ut propter christianam fidem amicus amicum, frater fratrem, pater filium, imò et filius patrem proderet ad mortem. Etenim videns deseri idolorum templa, et omne humanum genus currere ad Redemptorem, actus in rabiem, excitavit ista pessima persecutionis bella, ut scribit S. Cyprianus, lib. de Unit. Eccl.

El datus est ei gladius magnus ; utique à Domino Deo est datus: omnis enim potestas, etiam malè agendi, est à Deo malum illud permittente. Hinc à diabolo percussus propheta Job dixit, cap. 19: Manus Domini titigit me; et rursùs in Evangelio Matth. 10, v. 34, Christus dixit: Non veni pacem mittere in terram, scd gladium; hoc est, sum permissurus, et diabolo ac gentilibus Romanorum imperatoribus daturus potestatem ut tollant pacem de terrâ, et Ecclesiam terribiliter persequantur.

QUÆSTIO II.

Quid significent equus niger et equus pallidus. Vers. 5: Et ecce equus niger. Per equum nigrum intelliguntur hæresiarchæ, quorum scelerata dogmata suut tenebrosa et nigra, et hominum animas ac totum mundum faciunt esse tetrum et nigrum. Etenim sicut veritas fidei lux est, ita hæreses, exstinctâ veritatis luce, tenebræ sunt. Porrò hæresiarchæ hic recto ordine sequuntur cruentos Ecclesiæ tyrannos: nam licèt semper ab ipso apostolorum tempore fuerint hæ reses, hæ tamen tantùm singulariter invalescere, et Ecclesiæ vexandæ vires habere cœperunt post extinclos istos tyrannos, et à M. Constantino imperatore donatam ecclesiis pacem. Tunc enim statim nata est hæresis Ariana, ex quâ (uti è putrido cadavere vermes) nate sunt plures aliæ; et que hoc modo crudeliùs vexavit Ecclesiam, quàni omnes persecutiones gentilium, quia persecutiones quas Ariani imperatores Constantius et Valens, et quidam alii Ariani reges fidelibus intulerunt, fuerunt cruentissimæ.

Et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. Per equi hujus insessorem rursùs intelligitur diabolus, qui ex equo rufo desilierat in equum nigrum. Etenim diabolus videns idolorum templa non tantùm deseri, sed ctiam à M. Constantino claudi, actus est in majorem rabiem, et excogitavit præfatum novum persecutionis genus. Porrò per stateram aliqui intelligunt hæreticorum mores; quia, inquiunt, statera est symbolum justitiæ, quam hæretici semper præ se ferunt; sunt enim lupi in vestimentis ovium; et pietatis, cujus veritatem abnegant, semper ostentant speciem. Alii per stateram intelligunt S. Scriptu ram, siquidem per hanc omnis fidelis appendere ac

ponderare debet omnia dogmata et opera sua; et hoc se etiam facere prætendunt hæretici. Hinc Lutherus in omnium suorum sequacium vestimentis jubebat inscribi hanc sententiam: Verbum autem Domini manet in æternum; et quandoque, sano sensu, non malè dixit S. Biblia esse librum hæreticorum; ex Bibliis enim omnes hæretici conantur suos crrores stabilire. His ergo de causis varii putant quòd hæreticorum equitator diabolus hic gerat stateram. Sunt interim nonnulli qui existimant quòd per stateram aptiùs intelligatur audax et temerarium hæreticorum ingenium, quod omnia christiana dogmata ac ipsas etiam sacras Litteras non veretur trutinare et judicare Hanc autem stateram diabolus dicitur eatenùs habere in manu suâ, quatenùs eâdem mediante falsam doctrinam tanquàm cibum vitæ ponderat, et distribuit pluribus antea fidelibus, quibus pro pane venenum ministrat, et in hæresi enutrit.

Vers. 6: Et audivi tanquàm vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario. In Græco pro bilibris habetur vox chanix, quæ est mensura aridorum, tantùm capiens tritici quantùm uni homini sufficit ad unius diei viotum. Interim Latinus interpres eam exposuit per ponderis vocabulum, ac ipsi ascripsit duas libras, id est, viginti quatuor uncias ; tantùm enim triticei panis posset homo de die comedere. Porrò hordeum, utique animalium cibus, est tritico longè vilius; et ideò Apocalypsis inter ipsa ponit proportionem unius ad tria. Atverò denarius est consuetum diurni laboris stipendium, prout liquet ex Evangelio, ubi dicitur paterfamilias operarios misisse in vineam suam, et singulis dedisse denarium diurnum.

Ilc igitur prædicitur sub isto nigro equo futuram in mundo tantam annonæ caritatem, ut unica tritici, aut trina hordei bilibris valeat integro denario; adeòque quivis operarius obligetur ex solo pane vivere, et non possit emere aliquid obsonii; et si tantilla solius panis portio ipsi non suffecerit, cogatur cum bestiis vorare hordeum. Quæ omnia intelligenda sunt de caritate annonæ spiritualis, nimirùm verbi Dei, seu orthodoxa doctrinæ. Porrò triticum significat doctrinam et intelligentiam sublimiorum fidei mysteriorum; hordeum verò fidei rudimenta, quæ dantur hominibus simplicibus, tanquàm hordeum jumentis: Christian enim simplices nomine jumentorum quandoque ap pellari possunt, ut psal. 35: Homines et jumenta salvabis, Domine.

Talis autem tritici et hordei caritas in Ecclesià fuit quando in concilio Ariminensi Valens Arianus episcopus dolosè concepit novam formulam fidei, quâ non tantùm præcedentia decreta istius concilii, sed etiam concilii Nicæni implicitè revocabantur, et prætextu publicæ pacis quadringenti Patres, partim persuasi, partim à Constantio imperatore Ariano coa cli sunt isti formulæ subscribere, resistente inter primos S. Servatio Tungrorum episcopo, ut narrat Severus Sulpitius, proximus illorum temporum scriptor. Tunc episcopi Ariani, et varii Catholici ab Arianis sc.

ducti, ad diœceses suas redeuntes, Arianorum erroribus oves suas pascere cœperunt. Unde, ut loquitur S. Hieron, Damnatio Nicænæ fidei conclamata fuit, et ingemiscens orbis terrarum se Arianum esse miratus est. Unde patet non tantùm triticum hominum, sed etiam hordeum jumentorum illis temporibus rarum ac carum fuisse. Tunc tamen Christus fideles suos non deseruit; sed per SS. Athanasium, Eusebium Vercellensem, Basilium, aliosque episcopos et sacerdotes orthodoxos necessariam fidelibus verbi Dei, veræque fidei alimoniam suppeditavit; licèt sobriè et furtim sapè, ac tantùm ad necessitatem, non ad abundantiam, uti fit in locis ubi dominantur hæretici, puta in Anglià, Scotiâ et alibi.

Porrò in textu supra citato additur: Et vinum et oleum ne læseris, hoc est, licèt triticum et hordeum doctrina christianæ læseris, et redegeris ad istam caritatem per hæreses et sincerae fidei corruptelas, inhibetur tamen tibi, qui in equo nigro sedes, ne Ecclesiæ sacramenta corrumpas. Sunt enim vinum et oleum, que Samaritanus vulneribus saucii peregrini infudit, Luce 10, v. 34, id est, quibus duo vulnera peccati originalis, concupiscentia et ignorantia sanantor; vinum enim cor, sive voluntatem hominis, ad pugnandum contra concupiscentiam carnis, lætificat et roborat; oleum autem lucem accendit, quà ignorantiæ tenebras pellit. Hanc autem lucem et spirituale robur Sacramenta ministrant, dùm gratiam infundunt.

Hinc patet hæreticos nostri temporis deteriores in eâ parte esse Arianis et cæteris Ecclesiæ illius ævi hæreticis, qui vinum et oleum ita læserunt, ut ferè universa Ecclesiæ sacramenta, præter baptismum, sustulerint. Ita Fromondus.

8:

Vers. 7: Et cùm aperuisset sigillum quartum, v. Ecce equus pallidus; per hunc equum intelligitur secta Mahometis, putà, Turcæ, Scythæ et Saraceni. Hi enim post Gothos, Arianos, aliosque priscos hæreticos, circa annum 630 Ecclesiam gravissimè infestarunt, et jugiter infestant. Hæc secta rectè comparatur equo pallido: nam sicuti equus est animal audax, ferox, bellicosum et lascivum, sic hæc secta per vim bellicam est introducta, et ferro et armis est dilatata. Insuper Mahometes in lege suâ libidinem permisit; libido autem cùm spiritum et sanguinem exhauriat, facit pallidos et luridos.

Et qui sedebat super eum, nomen illi Mors. Hujus etiam equi insessor est diabolus; ipse enim est principalis auctor cladium quæ Christi Ecclesiam invadunt, ad quas inferendas utitur infidelibus, tanquàm equis et instrumentis animatis. Porrò licèt per metonymiam diabolus mors appelletur, quia est auctor mortis tam corporalis quàm spiritualis, tamen hoc loco ob duo alia motiva nomen illud ipsi tribuitur: 1° quia Mahometana secta nihil magis ambit quàm mortem et extinctionem omnium Christianorum; 2o quia ista secta se propagari mandat, non per prædicationem, sed per bella ac prælia, et omnibus istic contra Christianos morientibus promittit plenas in futurâ vità carnales delicias, atque ita omnes etiam sui se

ctatores præcipitat in mortem.

Et infernus sequebatur eum. Aliqui censent quòd in fernus sequeretur etiam duos priores equos, utique ad ipsos simul cum insessoribus suo tempore absorbendos; et quòd hi ab illo sint absorbendi certissi mum est. Attamen hoc loco videtur infernus hune solum equum esse secutus ob singularem causam : nempe ut Dominus Deus ostenderet Mahometanos, qui carnalia gaudia sibi in cœlo promittunt, non esse destinatos ad hæc, sed ad tormenta inferni.

Et data est illi potestas super quatuor partes terræ, nimirùm super omnes quatuor terræ plagas, orientalem, occidentalem, septentrionalem et australem. Secta enim Mahometis ab Arabiâ, unde tanquàm à centro suo incœpit, per vicinam Persiam, et vastissimas alias regiones, ac plurimas Oceani Indici insulas, ad ultimum Orientem excurrit; in Occidentem verò per universam Africa longitudinem usque ad fretum Ilerculeum et vicinam Hispaniam, cujus optimam partem Saraceni plurimis annis occupaverunt. In septentrionem per Syriam et Palæstinam, ac totam Asiam minorem et maris Ægai insulas, per Græciam, Thraciam, Ilungariam, deinde ultra Pontum Euxinum, in Tartariam latissimè diffunditur. In Austrum per totam Ægyptum usque ad Abyssinos expanditur. Unde secta Mahometana videtur plus quàm quartam partem orbis terræ habitabilis, et tempore S. Joannis cogniti, occupâsse.

Interficere gladio. Data utique est ei potestas ad interficiendum gladio, tam materiali quàm spirituali. Nam Mahometes, postquàm Arabiæ regnum est adeptus, gladio et armis religionem suam in vicinas provincias cœpit propagare, interficiendo cos qui ejus Alcoranum nolebant recipere. Gladius autem spiritualis est verbum Dei adulteratum, quo Mahometes et hæretici animas suorum sectariorum interficiunt.

QUÆSTIO III.

Quid intelligatur per altare, sub quo Joannes vidu animas interfectorum.

Vers. 9: Et cùm aperuisset sigillum quintum, vid subtus altare animas interfectorum, seu SS. Martyrum, qui occisi sunt primis illis Ecclesiæ temporibus, quæ per equos rufum, nigrum et pallidum designata fuerunt. Etenim cùm in primo sigillo, equo albo significatum sit lætum et faustum Christi in Ecclesià regnum, mox tria sequentia sigilla reserârunt tres equos illi contrarios: nempe, ut supra diximus, tres generales Ecclesiæ persecutiones sibi invicem ordine succedentes; et hinc hoc quinto sigillo aptè et consequenter inducitur communis vox fidelium, qui in iis passi sunt, puta martyrum optantium et orantium pro fine et termino persecutionum, ut scilicet Deus cas terminet, inhibeat et sistat; utque sanctos coronet, el persecutores puniat; quibus respondet Deus, jubetque ut requiescant adhuc tempus modicum, d nec compleantur conservi eorum qui interficiendi sunt, sicut et illi, scilicet ab Antichristo. Ilujus enim tempus erit modicum,quo complebitur martyrum et electorum numerus, et regnum Christi gloriosum adveniet,

Porrò, cùm in cœlo nec templa nec altaria propriè dicta reperiantur, ut liquet infra ex cap. 21, videtur nomine præfati altaris intelligendus Christus Dominus. Etenim quòd nostra altaria sint Christi Domini cœlestis et invisibilis altaris figuræ et sacramenta, disertè tradit S. Gregor. Nazianz., orat. 28, et ipsum cuncti sacrorum rituum expositores constanter sequuntur. Hâc de causâ antiquæ ecclesiæ non poterant habere nisi unum altare; quia nempe non est nisi unus Deus, unus Christus, nna Ecclesia. Eâdem de causâ antiquus Ecclesiæ canon mandat ut fracto aut moto altaris lapide, sit profanata tota ecclesia, ac denuò consecrari debeat, quia nimirùm dùm Christus Dominus è corde nostro per fidei defectum est ablatus aut motus, eversa est omnis nostra justitia, ac omne ædificium christianitatis; ejus enim fundamentum est fides in Christum.

Cur autem Christus Dominus sit cœleste altare, ac per nostra terrestria significetur, exponit S. Gregor. Magnus, in 3 psal. Pœnitent., dicens: Altare Dei Filius est. Ipse est utique cui in hâc vitâ cordium nostrorum sacrificia imponimus, et in quo cogitationes illicitas, ne convalescant, mactamus. Eidem omnes in cœlis sancti imponunt, et per omnem æternitatem imponent aureas phialas plenas odoramentorum; omnia enim et nobis et illis sunt per Dominum nostrum Jesum Christum. Hinc ipse est commune nobis altare.

Quare autem SS. martyrum animæ sint subtùs altare istud, non supra ipsum, rursùs exponit S. Gregor., lib. 2 Moral., cap. 4; ubi ait per hoc significari internum secretum, in quo animæ usque ad judicii diem custodiuntur. Interiora enim altaris sunt omninò res secretissima. Glossa ordinaria quam, Supplem. q. 93, sequitur S. Thomas, dicit per hoc significari quòd istæ animæ necdùm sint consecutæ suam plenam beatitudinem, sed adhuc hæreant in gradu inferiori. Idipsum etiam dicit S. Bernardus, serm. 4 de omnibus Sanctis, ubi in præcitatum Apocalypsis locum ita scribit: Altare ipsum, de quo nobis habendus est sermo, nihil aliud arbitror esse quàm corpus ipsum Domini Salvatoris.... Interim ergo sub Christi humanitate feliciter sancti quiescunt, in quam nimirùm deside rant etiam angeli ipsi prospicere, donec veniat tempus, quando jam non sub altari collocentur, sed exaltentur super altare; sed quid dixi? Numquid humanitatis Christi gloriam, non dicam hominum, sed vel angelorum assequi poterit quis, nedùm. superare? Quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos qui nunc sub altare quiescunt? Visione utique et contemplatione, non prælatione. Ostendet enim nobis Filius seipsum, non in formâ servi, sed in formâ Dei. Ostendet nobis Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, sine quâ nimirùm visione nihil sufficeret nobis... Unde et beatus Joannes in Epistolâ suâ : « Nunc, inquit, filii Dei sumus, sed nondùm ◄ apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cùm ‹ apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum si■ cuti est. In æternà illà el PERFECTA BEATITUDINE fruemur Deo.... In hoc enim erit vita æterna et perfecta. Ex quibus verbis liquet quòd juxta S. Bernar

dum animæ illæ ideò dicantur esse sub altare, quia ante extremum judicii diem non perfruuntur plenå et perfectâ beatitudine, nimirùm animæ et corporis, sed eâ perfruentur tantùm postea, cùm exaltatæ fuerint super altare, eo quòd tunc Deum visuræ sint modo perfectiori quàm ante. Visio enim Dei clara et intuitiva plures habet perfectionis gradus, et, juxta S. Bernardi mentem, etiam intensivè et quoad gradus augebitur sanctorum felicitas post generalem corporum resurrectionem.

Alia insuper ratio est quòd antiquum Judaici templi altare esset firmissimum, et cunctis ad ipsum fugientibus præberet azylum. Apocalypsis loco præcitato affirmat cœleste altare esse longè firmius, ac ejus azylum longè sccurius; ideòque istic à Domino Deo custoditas SS. martyrum animas à suis persecutoribus nihil ampliùs timere.

Ex isto Apocalypsis loco Ecclesia accepit ansam et fundamentum non consecrandi sua altaria sine reliquiis SS. martyrum, prout patet ex Pontificali Romano ubi conditas sub altaris lapide martyrum reliquias, seu potiùs ipsorum animas episcopus ita alloquitur: Sub altare Dei sedes accepistis, intercedite pro nobis ad Dominum Jesum Christum. Unde sicut Deus eorum animas sub Christo Domino, qui est cœleste altare, sic Ecclesia ipsorum corpora sub suis altaribus, quæ Christum Dominum repræsentant, collocat et custodit. Atque ita profitetur Christum Dominum et SS. martyribus, et omnibus nobis esse perpetuum animæ et corporis custodem, ac tutorem.

Vers. 11: Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ; el dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum. His verbis innuitur non nisi singulas singulis, non autem duplices singulis datas fuisse stolas albas, id est, gloriam animæ, donec in resurrectione corporum duplicibus vestiantur, uti exponit S. Gregor. in 3 psal. Pœnit., ubi ita scribit : Quid est singulas illis stolas albas tribuere, nisi animabus eorum beatitudinis æternæ immortalitatem conferre? Quid verò est, ‹ donec electorum numerus impleatur, nisi futuræ resurrectionis gloriam expectare? in quâ nimirùm singulas iterùm stolas albas accipient, quia immortalia, et incorruptibilia corporum vestimenta resument. Quia ergo sancti viri ad æternæ felicitatis præmia, non solùm animâ, sed etiam corpore post judicium transeunt, rectè de eis dicitur quia in terrâ suâ duplicia possidebunt.

Duæ igitur sunt stolæ : Prima, est felicitas et requies animarum; secunda, immortalitas et gloria corporum. Unde et dicunt : ‹ Vindica, Domine.., › non tanquàm vindicta cupidi, sed ex desiderio resurrectionis et glorificationis corporum suorum; quam nimirùm usque ad diem judicii differendam esse non dubitant, ait S. Bernardus, serm. 3 de omnibus Sanctis. Et hinc ad præfatum Apocalypsis locum respicit Ecclesia, in suo officio decantans, S. P. Augustinum esse jam in cœlis decoratum unâ stolà, ac securum de reliquâ, quia nempe non solæ martyrum, sed et SS. confessorum animæ sunt sub altari, clamant ad resurre»

1077

CAP. VI. QUÆST. IV. DE APOCALYPSIS SYSTEMATE.

ctionem suorum corporum, atque accipiunt præmemoratum divinum responsum, et per ipsum sunt securæ de accipiendâ suo tempore secundâ beatæ resurrectionis stolà; atque ita nullam patiuntur mentis inquietudinem, nullum dispendium vere beatitudinis. QUÆSTIO IV.

Quænam prædicantur in apertione sigilli sexti, et subse

quentibus apocalypticis visionibus.

Quamvis circa expositionem eorum quæ revelantur in reseratione quinque primorum sigillorum, interpretes facilè inter se conveniant, aut saltem conciliari queant, tamen in exponendis eis quæ tum in reseratione sigilli sexti, tum in subsequentibus apocalypticis visionibus prædicuntur, multùm inter se dissident. Quidam enim contendunt quòd in istis visionibus agatur de eis quæ in fine mundi circa tempora Antichristi evenient; et ita sentiunt SS. Justinus Martyr, Irenæus, Papias, et plures alii, quos citat Calmet, præfat. in Apocalyps., art. 2. Alii è contra prætendunt quòd Apocalypsis vaticinia, exceptis his quæ tribus ultimis capitibus continentur, jam inde diù impleta sint in Româ paganå. Et horum sententiam fusè prosequitur, et optimè probat ac defendit illust. D. Jacobus Benignus Bossuet, Meldensis episcopus; qui non solùm subtilissimè, sed etiam eruditissimè in Apocalypsim scripsit, ejusque visiones illustravit, ac multùm lucis obscurissimæ huic materia attulit. Interim nos, ut distinctè procedamus, primò hic proponemus istud, quod nobis videtur esse verum ac genuinum systema, cui Apocalypsis veluti basi suæ innititur; deinde singulas visiones suis respective locis per partes explicare conabimur. Sit igitur

§ 1. Quodnam sit plausibilius Apocalypsis systema. Resp. et dico 1°: In Apocalypsi S. Joannes non tantùm describit ea quæ evenient tempore Antichristi, sed etiam illa quæ post sua tempora eventura erant sub Româ paganâ, seu tempore imperatorum ethnicorum.

Prob. 1°: Intentum S. Joannis in Apocalypsi, ut omnes fatentur, est describere graves Ecclesiæ persecutiones, et illustres illius triumphos, ad consolandos et in adversis confortandos fideles ; atqui in hunc finem non tantùm necessarium erat ut describeret persecutionem ab Antichristo excitandam, sed etiam persecutiones ab imperatoribus ethnicis contra Ecclesiam movendas, quandoquidem et hæc fuerint gravissimæ, ac consequenter fideles tunc maximâ consolatione indiguerint ; ergo, etc.

Prob. 2o ex S. P. Aug., qui, lib. 20 de Civ. Dei, cap. 8, de Apocalypsi dicit : Totum hoc tempus, quod liber iste complectitur, est à primo adventu Christ usque ad seculi finem, quo erit secundus ejus adventus. Ergo, juxta S. Aug., in Apocalypsi non solùm describuntur ea quæ eventura sunt tempore Antichristi, sed etiam illa quæ jamdiù evenerunt primis Ecclesiæ seculis, nimirùm persecutiones quas contra Ecclesiam moverunt imperatores ethnici.

Prob. 3° quia, ut infra monstrabimus, per bestiam de qua agitur cap. 13, non potest intelligi Antichristus; item per Babylonem et meretricem magnam,

1078

de quà cap. 17, necessariò intelligitur Roma pagana qualis fuit sub imperatoribus ethnicis. Ergo ea quæ ibidem describuntur, non videntur intelligenda de tempore Antichristi.

:

Dico 2o In Apocalypsi varia descripta sunt, quæ tam intelliguntur de persecutionibus, et Ecclesiæ triumphis, qui fuerunt initio nascentis Ecclesiæ sub Româ paganâ, quàm de persecutione ab Antichristo excitandâ, et de iis quæ evenient circa finem mundi.

Prob. 1°, quia certum est juxta omnes quòd fœcun ditas Scripturæ sacræ non semper exhauriatur per unum sensum litteralem, ac consequenter quòd unus et idem Scripturæ locus possit habere plures sensus litterales, modò isti sensus sibi invicem non repugnent; ergo nihil implicat quominùs aliqua sint in Apocalypsi descripta, quæ tam intelliguntur de initio nascentis Ecclesiæ, quàm de tempore Antichristi, seu fine mundi. Undle, quemadmodùm illa verba S. Pauli 2 ad Timoth. 3, v. 1: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, juxta interpretes non solùm denotant tempora quæ erunt in fine mundi, sed etiam designant tempora proximè secutura, ita similiter videntur varia esse in Apocalypsi, quæ non tantùm denotant tempus Antichristi, quod erit in fine mundi, sed quæ etiam designant tempora post scriplam Apocalypsim proximè secutura, nimirùm tempora imperatorum ethnicorum, Ecclesiam persequentium.

Prob. 2o: Juxta ea quæ diximus in Histor. et Concord. evangelic. cap. 23, quæst. 5 et 6, et secundùm omnes interpretes communiter, in præclarâ prophetiâ Christi, de quà Matth. 24, varia sunt quæ tam de urbis Jerosolymitanæ, quàm de orbis excidio intelligi possunt et debent; idque ideò quia intentum Christi est ibidem respondere apostolis, qui de utroque excidio ipsum interrogaverant; atqui, ut ex snpra dictis et ex S. Aug. liquet, ctiam intentum S. Joaunis in Apocalypsi, est describere ca (præsertim graves Ecclesiæ persecutiones) quæ erunt à primo Christi adventu usque ad secundum; ergo et in câdem videntur varia esse quæ tam de temporibus proximè secuturis quàm de tempore Antichristi intelligi possunt et debent; præsertim cùm varia ex iis quae Christus ibidem breviter prædicit, Joannes in Apocalypsi suâ latiùs exponat.

Confirmantur jam dicta ex S. Hieron., qui, lib. 2 Epist., ep. 1, ad Paulinum, in laudem Apocal. ita scribit: Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba; parùm dixi: pro merito voluminis laus omnis inferior est, in verbis singulis MULTIPLICES LATENT INTELLIGEntiæ.

Dico igitur finaliter quòd sicut in præfata prophetiâ Christi nonuulla sunt in quibus mixtion de Urbis et orbis excidio agitur, ita et in Apocalypsi nonnulla sint quæ mixtim de primis Ecclesiæ seculis, et de fine mundi seu tempore Antichristi intelligenda videntur. Et rursùs, quemadmodùm in eâdem Christi prophetia nonnulla sunt in quibus distinctè agitur de Urbis excidio, et deinde de excidio orbis, ita et in Apocalypsi aliqua esse videntur, in quibus distintè

agitur de temporibus imperatorum ethnicorum, et deinde de tempore Antichristi. Porrò quænam ea sint, infra suis respectivè locis exponere conabimur.

§ 2. Exponitur prima pars sigilli sexti. Cap. 6, v. 12: Et vidi, cùm aperuisset sigillum sextum, et ecce terræ motus factus est magnus, et sol factus est niger, etc. S. Joannes bic transire videtur ad tempora novissima, et ad finem mundi. Itaque Dico 1° In apertione hujus sexti sigilli revelatur S. Joanni ultima Dei vindicta in impios; item signa horrenda quæ præibunt et indicabunt instare extremum judicium.

:

Prob. 1°, quia id videtur exigere ipse ordo Apocalypseos et septem sigillorum. Etenim S. Joannes, ut supra, quæst. 1, 2 et 3, diximus, secundo, tertio et quarto sigillis repræsentavit tres generales et graviores persecutiones Ecclesiæ; ei in quinto sigillo induxit communem vocem martyrum optantium finem. Porrò his martyribus dictum est ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi. Quibus verbis prædicitur persecutio Antichristi; hæc enim erit omnium postrema, et complebit numerum electorum martyrum. Ergo in apertione sigilli sexti videntur revelari ea quæ novissimis mundi temporibus eventura sunt. Prob. 2o, quia si illa quæ hic dicuntur conferantur cum verbis Christi, Matth. 24, et Lucæ 21, ubi orbis excidium signaque ei prævia describuntur, patebit penè eadem hic dici quæ ibidem dicit Christus. Quod enim hic dicitur: Et ecce terræ motus, etc., ibi dicitur: Erunt pestilentiæ, et fames, et terræ motus per loca. Porrò de extremis terræ motibus, lib. 7, cap. 16, ita scribit Lactantius: Evertentur funditùs civilates, atque interibunt, non modò ferro atque igni, verùm etiam terræ motibus assiduis. Montes altissimi decident, et planis æquabuntur ; mare innavigabile constituetur.

Et sol factus est niger: hoc ipsum dixit Christus apud Matth. Sol obscurabitur; exponit Lactantius, lib. 7 divin. Institut., cap. 16: Sol in perpetuum fuscabitur, ut vix inter diem noctemque discernatur.

Et luna tota facta est sicut sanguis. Hoc dixit Christus Et luna non dabit lumen suum. Lactantius expouit: Luna jam non tribus deficiet horis, sed perpetuo sanguine offusa, motus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum aut cursus siderum, aut rationem temporum agnoscere. Fiet enim vel æstus in hieme, vel hiems in æstate; tunc et annus breviabitur, et mensis minuetur, et dies in angustum coarctabitur. Proinde sol et luna non solùm suam perdent formam et lucem, sed etiam sui motûs regulas.

Vers. 13: Et stellæ de cœlo ceciderunt super terram; et quidem tantâ vehementià ac in tanto numero, ut Apocalypsis subdat: Sicut ficus emittit grossos suos cùm à vento magno movetur. Etiam hoc Dominus dixit in Evangelio: Et stella cadent de cœlo. Lactantius exponit : Prodigia in cœlo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent: crines cometarum, et solis tencbræ, et color lunæ, et ardentium siderum lapsus. Nec tamen hæc usitato modo fient, sed existent

subitò. Cùm stellæ fixæ sint totâ terrå majores, ideòque in ipsam, præsertim tanto numero, non possint cadere, per stellas hic intelliguntur cometa, aliaque terribilia cœli meteora instar stellarum, qualia multa erunt in fine mundi, eaque novæ et prodigiosa magnitudinis, formæ, figuræ, motûs et lapsûs. Deus enim illa, quasi horribilia fulgura et tonitrua, jaculabitur, et deturbabit in terram, ut homines terrefaciat.

Vers. 14: Cœlum recessit sicut liber involutus. Dominus hoc in Evangelio dixit aliis verbis: Et virtutes cœlorum commovebuntur. Lactantius exponit: Stellæ creberrimè cadent, ut cœlum omne cœcum sine ullis luminibus appareat. Proinde coelum suis stellis quocumque modo cadentibus, vel potiùs extinctis, fiet totum tenebrosum, et non plus poterit videri quàm circa cylindrum involutus liber possit legi. Hinc non dicitur involvendum, sed esse recessurum, utique ab oculis hominum. Porrò comparatione hìc Apocalypsis utitur ex occasione involuti libri, qui S. Joanni exhibetur.

Dico 2o Ea quæ in apertione sexti sigilli S. Joanni revelantur, non videntur omnimodè restringenda ad tempus novissimum, seu ad finem mundi, sed etiam ante id tempus, saltem ex parte, possunt dici adimpleta.

[ocr errors]

Probatur, quia hic, v. 15, dicitur Reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis et in petris montium; et dicunt montibus et petris: Cadite super nos, etc.; atqui hæc verba, quæ desumpta sunt ex proplietià Osee, cap. 10, v. 8, Christus Dominus, Luce 23, v. 30, applicat desolationi Judæorum, illis immissæ in vindictam deicidii. Ergo illa quæ hic S. Joanni revelantur, applicari possunt desolationi Judæorum, non quidem illi quæ in eversione Jerusalem facta est sub Tito et Vespasiano, sed isti que contigit sub Adriano, dùm Judæi contra illum arma assumpserant; siquidem, ut testatur Orosius, lib. 7, cap. 13, Adrianus Jud.cos perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palæstinam provinciam quondam suam depopulantes, ultimâ cæde perdomuit ultusque est Christianos, quos illi, Barcocheba duce quòd sibi adversùs Romanos non assentarentur excruciabant; præcepitque, ne cui Judæo introeundi Jerosolymam esset licentia. Eadem narrat Eusebius, lib. 4 Histor., cap. 6; et S. Ilieron., in cap. 11 Zacharix, addit: Legamus veteres historias, et traditiones plangentium Judæorum, quòd in tabernaculo Abrahæ, ubi nunc per singulos annos mercatus celeberrimus exercetur, post ultimam eversionem, quam sustinuerunt ab Adriano, multa millia hominum venundata sını, et quæ vendi non potuerint, translata in Ægyptum, et tam naufragio et fame, quàm gentium cæde truncata. In istà desolatione, quæ benè per ignem et alias plagas designatur, non solùm totalis populi Judaici eversio est subsecuta, sed et copiosissimus Romanorum sanguis in eâ fuit effusus, cùm Judæis furor et desperatio pro armis forent, Deo justissimè de utrisque sanctorum suorum sanguinem vindicante,

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »