Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

1141 CAP. XV, XVI. QUÆST. UNICA. QUANDO INFLICTE SINT VII PLAGE NOVISSIME. 1122

patet quòd cæsa utrinque fuerint centum sexaginta duo millia hominum. Atque propterea non immeritò, v. 20, additur : Calcatus est lacus extra civitatem Romanæ enim urbi propter S. Leonem pontificera pepercit. Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia millia sexcenta, id est, per 67 circiter communes leucas. Est hic exaggeratio, per quam significatur maxima copia sanguinis, quæ tunc effusa est; totus quippe Occidens sub Attilà sanguine inundabat.

CAP. XV, XVI.

Joannes in cœlo videt septem angelos habentes septem plagas novissimas. Videl et sanctos qui vicerunt besliam, cantantes canticum Moysi et canticum Agni. Septem angeli de templo exeunt, el ordine quisque suo phialas suas in terram, mare, flumina, etc., effundunt, ac totidem plagis sævissimis bestiæ sectatores feriunt.

QUÆSTIO UNICA.

Quandonam impleta sint illa quæ hic narrantur de septem plagis novissimis, phialis effusis in terram, etc.

Cap. 15, v. 1: Et vidi..... angelos septem, habentes plagas septem novissimas. Angeli isti erant iræ divinæ ministri, atque percussuri erant Romam paganam, quæ nefariè sanctos fuerat persecuta, eorumque sanguinem effuderat. Ista plage dicuntur novissimæ, quia erant ultima Dei flagella quibus percutiendum erat Romanum imperium idololatricum. Et ideò subjungitur: Quoniam in illis consummata est ira Dei.

Vers. 5 Apertum est templum tabernaculi testimonii in cœlo. S. Joannes ea quæ in cœlo vidit describit juxta exemplar eorum quæ in templo Jerosolymitano vielebantur. Porrò tabernaculum testimonii videtur hic designare eam templi partem que appellabatur Sanclum sanctorum, in quâ erat arca foederis, ubi majestas Domini residebat, et de propitiatorio oracula reddebat.

Vers. 6: Et exierunt septem angeli, nimirùm è Sanclo sanctorum, tanquàm à conspectu majestatis Dei, habentes septem plagas, jussu Dei in Ecclesiæ persecutores effundendas. Vestiti lino mundo et candido, veluti sacerdotes, dùm ministrabant in templo. Vestis hæc significat puritatem intentionis et animi candorem quo angeli divinæ justitiæ pœnas exequuntur, aliter longè quàm homines, qui quando secundùm divinas leges de peccatoribus pœnas sumunt, irâ, odio et aliis nigris affectibus, quos permiscent, munditiem et candorem intentionis subinde commaculant.

Vers. 7: Et unum de quatuor animalibus, cui fortassè reliqua tria animalia hoc commiserant, quia omnium quatuor evangelistarum idem est Evangelium, sive quatuor libri unius Evangelii. Alii unum accipiunt pro primo, uti sæpè accipitur apud Hebræos. Primum autem animal simile erat leon; ut dicitur sup., cap. 4. Dedit septem angelis. Deus ministerio unius evangelistarum utitur in distributione phialarum et plagarum infligendarum peccatoribus, quia peccata quæ vindicantur sunt contra legem evangelicam scriptam et mundo promulgatam à quatuor

evangelistis; aut, ut alii volunt, à primo evangelistà per leonem figurato, quia hoc animal naturâ suâ maximè iracundum et vindicativum est. Septem phialas aureas plenas iracundiæ Dei, hoc est, variis plagis refertas, quas ad uniuscujusque phialæ effusionem Deus supra sectatores bestia effundet. Phialæ igitur iste significant justa judicia Dei, in quibus pœnæ peccatoribus à Deo statuta continentur, donec eas supra ipsos effundat.

Porrò de tempore quo ista pœnæ fuerunt inflict, duæ celebriores circumferuntur sententiæ: nimirùm una D. Bossuet, altera D. Calmet. Et quia utraque non caret suâ probabilitate, ideò etiam utramque distinctis paragraphis proponemus. Sit igitur

§ 1. Proponitur sententia D. Bossuet.. Resp. et dico: Juxta D. Bossuet quinque priores plage contigerunt imperantibus Valeriano et Gallieno; sexta plaga convenit cum persecutionibus Valeriani, Diocletiani et Juliani; septima verò cum temporibus Honorii et Alarici. Itaque, cap. 16, v. 2, ex mandato Dei abiit primus (angelus), et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus sævum et pessimum in homines qui habebant characterem bestie, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. Per vulnus sævum intelligitur pestis quæ sub Valeriano gravissimè Alexandriæ desiviit ob persecutiones ab illo contra Christianos excitatas, ut patet ex S. Dionysio Alexandrino, qui illo tempore vixit, et apud Eusebium, lib. 7 Histor. eccles., cap. 17, ita scribit: Sicut de primogenitis Ægyptiorum scriptum est, sic et nunc ingens clamor editur; non enim est domus in quâ non sit mortuus... Bellum et fanies eos (nimirùm idololatras) de improviso oppressêre, quæ quanquàm nos unà cum gentilibus perferebamus, soli tamen inter omnes, quæcumque vrgebant, æquo animo sustinuimus. Et tametsi illarum rerum, quas illi cùm conscivissent ipsi inter se, tùm præterea perpessi essent, eramus ex æquo participes; pace tamen Christi, quam nobis solùm clemens largitus est, rursùm mirè nos ipsos oblectavimus. Cæterùm vix tum nos, tum illi, brevissima ad respirandum sumus intercapedine potiti, cùm pestis illa subitò grassari cœpit; res plenè illis ad terrendum omni metu formidolosior, ad excruciandum quâvis calamitate miserior acerbiorque, et ut proprius illrum scriptor memorat, ad cogitandum solùm omnium opinione major. Verùm nobis non ejus generis putabatur, sed à Deo cùm ad fidem nostram exercendam, tùm ad tolerantiam animi probandam, nihilo minùs quàm alia rerum incommodarum genera, quæ aliquando obtigissent, cœlitùs inflictam. Et sicut alicubi à nobis minimè abstinuit, sic in gentiles longè latèque oberravit. Addit deinde S. Dionysius quòd gentiles suos amicos et proximos, qui ægrotare incipiebant, ab æðibus extruderent, et in plateas semivivos projicerent, dùm interim Christiani, omnes adjuvando, pestem. contrahebant. Cæterùm ex præcitatis verbis observandum etiam est quòd pestis illa non adeò in Christianos ac in gentiles desævierit; item quòd Christiani illam non ut plagam, sed ut virtutum exercitium à Deo

missum acciperent. Ac proinde hinc patet quare dicatur hæc plaga, quamvis aliquo modo fuerit communis, in impios effusa.

te

Hæc pestis, inquit Bossuet, haud dubiè est ista quæ incœperat aliquot annis ante Valerianum, nimirùm tempore persecutionis Galli et Volusiani: sed de tempore in tempus aucta fuit; et Sozomenus, lib. 1, statur quòd post incarcerationem Valeriani, et sub Gallieno, ejus filio, fuerit multò major, et adeò universalis, ut nunquàm antea fuerit talis.

Vers. 3: Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis. Hic denotantur bella quæ totum imperium, quod per aquas maris significatur, sanguine inundarunt.

Vers. 4: Et tertius (angelus) effudit phialam suam super flumina. Hæc designant Romanas provincias, in quibus tam sanguineæ exortæ sunt seditiones, ut præfatus Dionysius apud Euseb., lib. cit., cap. 16, de solå Alexandrinâ seditione dicat quòd fluvius qui in urbem labitur.... sanguine, cæde et hominibus in eum demersis, contaminatus semper defluat. Unde non immeritò hæc potest dici plaga ista, de quâ hic legitur quòd post effusam phialam super flumina et fontes factus sit sanguis. Angelus aquarum, qui, v. 5, inducitur, et alter ab altari, v. 7, celebrantes justa Dei judicia, figurant gaudium quod est in cœlo de Dei vindictâ in Ecclesiæ persecutores.

Vers. 8: Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines et igni. Hæc plaga eodem moraliter tempore contigit quo præcedens nam, ut rursùs loco cit. scribit Dionysius, tunc aquæ Nili à sole ita exsiccatæ fuerunt, ut alveus ejus aridior apparuerit quàm solitudo aquæ expers; et inde secuta est fames, intima depascens viscera, ut scribit S. Cyprianus, epist. ad Demetr., v. 9. Et blasphemaverunt nomen Dei, idololatræ videlicet, harun omnium plagarum causam in Christianos rejicientes, ut ibid. addit S Cyprianus.

Vers. 10: Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestia, id est, super Romam paganam; et factum est regnum ejus tenebrosum. Ilæc plaga inflicla fuit dùm Valerianus, à Sapore rege Persarum caplus, eidem, ut supra, cap. 8 et 9, quæst. 4, ex Orosio vidimus, tanquàm scabellum fuit ad ascendendum equum, et tunc sub illo ac sequentibus imperatoribus usque ad Diocletianum adeò Romanum imperium, antea splendidissimum, obscuratum fuit, ut ad illius defensionem opus fuerit imperatoriam dignitatem inter varios dividere, prout patet ex Orosio, lib. 7, cap. 23 et seqq.

[ocr errors]

Vers. 12: Et sextus angelus effudit phialam suam in fiumen illud magnum Euphraten, et siccavit aquam ejus. Siccare aquam fluminis, secundùm stylum prophetarum, idem est quod aperire transitum, uti liquet ex Isaiæ 11, v. 15 et 16, Zachar. 10, v. 11. Et ideò etiam hic statim subjungitur: Ut præparetur via regibus ab ortu solis. Porrò hæc plaga est initium totalis ruinæ Romæ paganæ, quæ à regibus Persiæ et Orientis pro

[ocr errors]

venit. Vide quæ desuper dicta sunt supra, cap. 9, quest. 4, circa finem.

Vers. 13: Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, el de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos, subintellige exire. Hi sunt philosophi illi physico-magici, de quibus egimus cap. 13, quæst. 2; qui imperatores ethnicos suis magiis et falsis deorum oraculis ad bellum contra orientales reges excitabant, certam eis promittentes victoriam, modò Christianos persequerentur. Tres spiritus de triplici illo ore egredientes, in particulari tria nobis significant tempora: primun est Valeriani, quem Joannes hic principaliter tangit, ab illo enim tum persecutio præcipua in Christianos, tum Romæ ruina initium sumpsit; secundum est Diocletiani, et tertium Juliani Apostatæ : hi namque à magis decepti, non solùm ad propriam pervenerunt ruinam, sed et viam maximè aperuerunt totali imperii desolationi.

Vers. 14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa magica, per quæ super Romam paganam provocantes Dei vindictam, procedunt ad reges totius terræ congregare illos suis impietatibus in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei, in quo se de Romá ejusque imperatoribus vindicabit, in loco qui, v. 16, vocatur Hebraicè Armagedon, id est, ultiouis et cædis.

Vers. 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo à throno, dicens: Factum est. Hoc est, jam totalis ruina Romæ paganæ à Deo decreta est; jam Gothi, omnesque barbari imperium invadunt. Fulgura, et voces, et tonitrua, el terræ motus, quæ hic, v. 18, sequuntur, signa sunt universalis, non tantùm totius imperii, sed et mundi commotionis. Desuper S. Hieron., proœm. in Ezech., ita scribit: Clarissimum terrarum omnium lumen extinctum est, imò Romani imperii truncatum caput, et, ut veriùs dicam, in unâ urbe totus orbis interiit.

Vers. 19: Et facta est civitas magna in tres partes. Hoc impletum fuit dùm Gothi Romam deprædati sunt, eamque incenderunt; tunc enim Romanum imperium in tres partes divisum est. Honorius principatum Ravennæ obtinuit, Attalus Romæ, et Constantinus, non ille Magnus, seu filius Constantii Chlori, sed quidam alius ex infimâ militiâ, propter solam spem nominis, sine merito virtutis eligitur, qui continuò ut invasit imperium, in Gallias transit, uti habet Orosius, lib. 7, cap. 40 et 42. De eodem Constantino narrat Sozomenus, lib. 9, cap. 9, milites in Britanniâ per seditionem eum in tyrannum inaugurâsse, qui, cùm ex Britannia in Gallias trajecisset, eas provincias sibi subjiciebat, usque ad møntes eos qui Galliam separant ab Italiâ, et à Romanis Coctia Alpes nominantur. Civitates gentium ceciderunt, dùm Gothi Galliam, Hispaniam, Britanniam, aliasque provincias interceperunt. Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dùm Alaricus Romain expugnavit. Atque ita præfatas plagas evenisse, et prophetiam S. Joannis impletam fuisse, sustinet Bossuet.

Interim ejus sententiæ se opponit Calmet, qui de câdem dicit: ‹ Hoc systema probari quidem potest; at ego quidem tria invenio que absurda videri pos

1115 CAP. XV, XVI. QUÆST UNICÀ. QUANDO INFLICTE SINT VII PLAGÆ NOVISSIMÆ. 11}6

sunt: primum, quòd repentè à Juliano ad Valerianum retroceditur per spatium annorum fermè centum ; alterum, quòd gressus fit repentè à Valeriano ad Julianum, à Juliano ad Пonorium et Alaricum, quæ quidem intervalla grandiuscula mihi videntur. Tertiò S. Joannes supponit hæc omnia pœnam esse persecutionum, de quibus locutus est supra, cap. 13, et bestiam, quæ illas peperit, adhuc vigere. At bestia tunc solùm apparuit, cùm Diocletiani persecutio descripta fuit. Ita Calmet.

Porrò, qui sententiam Bossuet tueri vult, ad argumenta Calmet respondere potest hoc modo: Videlicet ad primum, quòd in prophetiis non idem semper sit ordo qui est in rebus in eisdem prophetatis. Ad secundum, quòd ipsemet Bossuet istud argumentum prævenerit, dicens: Nec mirandum quòd Spiritus S. repentè transferat Joannem à tempore Valeriani ad tempus Juliani, quæ longè ab invicem distant; proprium enim est prophetis de uno objecto ad aliud transferri, quando inter utrumque est magna convenientia, quæ indubiè hic invenitur : Valerianus enim, et Julianus ab eisdem hostibus, scilicet à Persis, casi sunt in pœnam persecutionum quas contra Ecclesiam excitârunt, et uterque causa fuit totalis ruinæ Romæ paganæ. › Denique ad tertium dici potest quòd nitatur falso supposito; ait enim Calmet: Bestia tunc solùm apparuit, cùm Diocletiani persecutio descripta fuit ; ubi videtur supponere Diocletianum esse bestiam, de quâ hic agit S. Joannes; Bossuet autem non dicit bestiam esse Diocletianum, sed apertis terminis ad v. 10 ait: Bestia, ut vidimus, est Roma idololatra.

§ 2. Proponitur sententia D. Calmet. Quanquàm responsiones quæ jam date sunt ad duo priora argumenta Calmet sint satis plausibiles, tamen illa, quæ data est ad tertium, non videtur tollere omnem difficultatem. Nam licèt bestia sit Roma idololatra, cò quòd per suos imperatores persecuta fuerit Ecclesiam, tamen, ut supra, cap. 13, quæst. 1, vidiInus, Joannes ibidem non agit de quibuscumque Ecclesiæ persecutionibus, sed tantummodò de ultimâ, quæ dicitur Diocletiani, uti etiam ipsemet D. Bossuet ibidem fatetur. Ergo verum est quòd bestia tunc solùm apparuerit, cùm Diocletiani persecutio descripta fuit. Atque hinc contra sententiam Bossuet formari potest hoc argumentum : Joannes hic, cap. 16, v. 2, agit de plagis seu pœnis quæ inflicta sunt hominibus, qui habebant characterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus; atqui supra, cap. 13, per bestiam non intelligitur Roma pagana, quatenùs Ecclesiam persecuta est per Valerianum et Gallicuum, sed quatenùs eam persecuta est per septem sua capita, videlicet per Diocletianum et sex alios ibidem memoratos imperatores; ergo S. Joannes hic non agit de plagis quæ idololatris inflictæ sunt tempore Valeriani et Gallieni, sed quæ ipsis tempore Diocletiani et deinceps inflictæ fuerunt. Itaque in sententiâ D. Calmet ea quæ S. Joannes hic de istis plagis narrat, exponuntur sequenti modo:

Vers. 2: Abiit primus (angelus), et effudit phialam,

et homines idololatræ percussi sunt plagå sævâ ac pessimȧ. He plagae, quibus Deus percussit homines, in bonos arquè ac impios deciderunt, cum hoc tamen discrimine, quod boni putaverint illa esse virtutis su experimenta, vel remedia aut occasiones cœlum promerendi; impii verò existimaverint vera esse mala ; ideòque quasi in rabiem acti fuerint, et Deum blasphemaverint, ut dicitur v. 9 et seqq.

Vers. 3: Secundus angelus effudit phialam suam in mare. Aquæ maris universum imperium significant; quemadmodùm aquæ fluminum et fontium, v. seq., designant provincias. Unde aquc maris, et aquæ fluminum, ad effusionem secunda et tertiæ phialæ in sanguinem mutatæ, indigitant bella quæ Romanuın imperium et provincias eidem subjectas inundârunt, cùm rerum summam obtinerent Valentinianus, Valens, Gratianus et sequentes, inquit Calmet. Eo enim tempore Persæ in orientali parte, et Gothi aliique barbari in occidentali vexabant imperium. Anno 361 Procopius coronam assumit, et in Valentinianum arma capit. Anno sequenti Germani Rhenum trajiciunt, et Romanos delent. Anno 366 Isauri Asiam percurrunt; Asturii Africam depopulantur. Anno sequenti Anglia à Pictis et Scotis ferro flammâque vastatur. Imperium iterùm turbatum fuit anno 377 et 378 à Gothis et Germanis, qui annis sequentibus impetum suum minimè retardârunt. Ethnica religio tunc adbuc erat potens, quemadmodùm liquet ex Oratione Libanii, anno 384 pro templorum incolumitate habitâ, et ex petitione Symmachi, qui eodem anno efflagitavit ut ara Victoriæ instauraretur, quam eamdem petitionem senatus anno 392 iteravit.

Vers. 6: Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt Romani tyranni, idcò barbari in imperium effusi, Romano sanguine inebriati sunt. Salvianus, lib. 7, init., ait: Viginti jam effluxerant anni et ultra, ex quo à Constantinopoli ad Julianas alpes Romanus cruor continenter effunditur. S. Hieron., epist. ad Heliodor., de plagis istorum temporum ita scribit : Gothi, Sarmatæ, Quadi, Alani, Hunni, Vandali, Marcomani, inundârunt Scythium, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, agros Thessalonica, Achaiam, Epirum, Dalmaliam, omnemque Pannoniam, quas provincias depopulantur, devastant, omnesque mortales in captivitatem traducunt. Undequaque clamores, gemitus, ejulatus, et cædes sexcentis modis illalæ exaudiuntur ; et quasi tot mala ad nostrum interitum non sufficerent, civile bellum plures perdit, quàm qui barbarorum gladiis intereunt. Ila S. Hieron., testis malorum ævi sui.

Vers. 8 Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et homines nimio caloris æstu vexati sunt. S. Hieron., epist. ad Marcellam, affirmat loca magis sublimia, et quæ olim à superstitiosâ civitate sanctissima habita fuerant, sæpè igni de cœlo tacta fuisse in odii signum quo eamdem Deus persequebatur.

Vers. 10: Quintus angelus effudit phialam suam super sedem, seu thronum bestia, qui tenebricosus factus est. Thronus bestie Romana est civitas, que quidem erat tanquàm solium imperatorum, et idelo

eâdem figurâ usi sunt ut facilitatem nobis innuerent quà Hebræi de suis captivitatibus Ægyptiaca et Babylonicâ reversi sunt. Simile quid etiam innuit Psalmista, psal. 65, v. 5.

latriæ propugnaculum. Hæc cùm illustris esset et gloriosa, facta est caliginosa et obscura, cùm tradita barbaris obsidetur, expugnatur, diripitur, opibus et ornamentis exuitur, et ad miserrimarum civitatum inopiam redigitur. Hoc autem accidit duobus vel tribus novissimis Alarici annis, scilicet ab anno 408 ad 410. Vide quid desuper dicat S. Hieron, modò citatus.

Et manducaverunt linguas suas præ dolore. Roma adhuc plena erat ethnicis, quanquàm christiana religio imperatorum auctoritate ibi dominaretur. Lapsus hujus civitatis, olim totius mundi dominæ, universum imperium concussit. Provinciæ omnes et præcipuè civitates excidii ejus fuêre participes. Romani, cùm ethnici, tùm fideles, ex calamitosâ eâ urbe aufugerunt ad extremam inopiam redacti, omnesque Occidentis et Orientis provinciæ replete sunt hominibus quos Româ barbarorum terror ejecerat. descriptio quam ævi illius auctores (videlicet S. Hieron., epist. 12, S. Aug., lib. 1 de Civ. Dei, cap. 1 et 32, ac Orosius in Historiâ suâ) de hâc dispersione reliquerunt, legentibus mororem infert. Romani tamen sese non converterunt; et qui ethnici erant, tot tantaque hæc mala accepta referebant idolorum eversioni et cultui Jesu Christi; et, quod mirum est, plerique eorum, qui hujusmodi blasphemias evomebant, ex eorum erant numero qui mortem evitaverant, vel in Christianorum ecclesias confugiendo, vel se Jesum Christum colere simulando, ut habet S. Aug., lib. 1 de Civ. Dei, cap. 1; qui et ibid., cap. 31, animadvertit Romanos hos profugos, cùm ex patriæ suæ naufragio emergentes, in Carthaginis portum vix appulissent, statim ad theatra cucurrisse, interfuisse iis seditionibus, quæ ibi grassabantur, et majores quàm antea turbas peperisse.

Ut ethnicorum blasphemiis, quas illi ob factum hoc proferebant, responderet S. doctor, magnum illud opus suum de Civitate Dei conscripsit, et Paulus Orosius Ilistoriam universalem adorsus est, quæ etiamnùm extat. Et sanè flagitiosos id genus sermones Romanorum, nequam in se sceleribus suis atque in idololatriâ obduratorum, frequentes nimis fuisse opus est, quandoquidem S. Aug. seriò eosdem confutet, atque corumdem passim meminerit in operibus suis, nimirùnı serm. 81, 105 et 106, edit. Paris. Hic habes quomodò ad litteram probari possint quæ S. Joannes ait de blasphemiis et impœnitentiâ hominum bestia throno adhærentium. Obsessa est urbs Roma et expugnata, et non desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani, inquit Salvianus, lib. 6 de Providentiâ.

Vers. 12: Sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten, etc. S. Joannes, ubi Romæ lapsum ostendit, et mala quæ in universo Occidente illum præcesserunt, et subsecuta sunt, in Orientem nos revocat, ut ibi quoque videamus divinæ ultionis effectus in idololatriam, hæresim et magiam. Euphrates exsiccatus innuit apertam esse viam Orientis regibus, ut in Romanorum terras irrumpant, quorum quoddam veluti vallum fluvius ille habeba tur. Prophetæ Isaias, cap. 11, et Zacharias, cap. 10,

Porrò quòd tunc temporis Romanorum fines omnibus paterent incursionibus et direptionibus cùm Persarum tùm Isaurorum atque Saracenorum, testatur S. Basilius in epistolâ quæ sub finem anni 373 scripta videtur; ubi ait, à Cappadocia Constantinopolim usque omnia hostibus plena fuisse, ita ut iter illac suscipere minimè liceret, et ex ratione quâ hæc ab illo narrantur, malum hoc altero quoque die accidisse videtur. Narrat etiam Sozomenus, lib. 6, cap. 38, quòd Saraceni, pace perfractâ, ad montem Sinai et Erythræum usque mare excurrerint; quæ tanta mala inde sanè proficiscebantur, quòd fines Romanorum circa Euphratem et Orientem non satis erant validi, neque inerat Romanis præsidiis tantùm virium ut eos populos possent in officio continere.

Vers. 13: Et vidi de ore draconis, et bestiæ, et pscudoprophetæ, tres prodire dæmones, tanquàm ranas, qui iverunt ad reges totius terræ, ut eos congregarent in magnum diem Dei omnipotentis; quod mox expleverunt in loco qui Hebraicè dicitur Armagedon, quod nomen hic usurpatur pro loco ultionis et cadis. Ac proinde S. Joannes innuere vult reges et pseudoprophetas, vel magos, qui bestiæ et draconis spiritu se decipi passi sunt, et qui alios decipere quæsiverunt, ab Omnipotente esse judicandos, et ab eodem nequitia eorum justam pœnam esse infligendam.

Septima plaga in hoc systemate intelligitur sicuti in systemate D. Bossuet, nimirùm de expugnatione et vastatione civitatis Romanæ per Gothos et Alaricum. Unde vide quæ desuper dicta sunt § præced. CAP. XVII, XVIII.

Angelus unus ex septem qui effuderunt phialas suas,

ostendit S. Joanni damnationem meretricis magnæ, sedentis super bestiam coccineam, quæ habebat capita septem, et cornua decem, etc. Quorum omnium significationes angelus ei postea interpretatur. Deinde incendium et excidium Babylonis, seu ipsius meretricis describitur.

QUÆSTIO PRIMA.

Quid intelligatur per meretricem magnam, et Babylonem matrem fornicationum.

Cap. 17, v. 1: Et venit unus de septem ungelis, quos præced. cap. vidimus habentes septem phialas iræ Dei, dixitque S. Joanni: Ostendam tibi damnationem meretricis magnæ; hoc est, indicabo tibi pœnam, ad quam Deus meretricem illam magnam damnavit. Quæ sedet super aquas multas, id est, quæ multis populis præsidet; sic enim, v. 15, se explicat angelus. Populi gentium rectè vocantur aquæ, quia molles sunt, effeminati, libidine et omni luxuriâ diffluentes.

Vers. 3: Et abstulit me in spiritu in desertum. Angelus qui mecum loquebatur, ut distinctiùs mihi explicaret quid sibi vellet ea visio quam paulò ante habueram, extasi mentis spirituali, non translatione corporali, abstulit me in solitudinem, ut nullis alia

1119 CAP. XVII, XVIII. QUÆST. 1. QUÆNAM SINT MERETRIX MAGNA ET BABYLON, ETC. 1150

rum rerum imaginibus distractus, attentiùs quod mihi
ostensurus erat considerarem. Sic etiam infra, cap.
21, v. 10, angelus iterum S. Joannem aufert in spi-
ritu in montem altum, ut illi ostendat uxorem Agni.
Et vidi mulierem, quam angelus paulò ante meretri-
cem magnam vocavit, sedentem super bestiam cocci-
neam. Urbes atque provinciæ passim sub mulierum
imagine repræsentantur, quod prophetis, poetis aliis-
que profanis auctoribus commune est. Hæc autem
induta est cocco vel purpurà, quâ imperatores indue-
bantur, et quæ supremam significat potestatem. Coc-
cineus color potest innuere sanguinem martyrum quo
illa se imbuerat. Erat autem plena nominibus blasphe-
miæ, nimirùm blasphemiis quas ipsa in Jesum Chri-
ab
stum protulerat, et quas proferri ab aliis jusserat,
iis etiam ex numero Christianorum, qui in aposta-
siam ceciderant.

Vers. 5: Et in fronte ejus nomen scriptum : Myste-
rium, id est, palam et sine pudore nomen suum, et
qualis esset, profitebatur; sicuti impudentissimæ me-
retrices olim facere solebant, de quibus agit Seneca,
in com-
controvers. 1, dicens: Meretrix vocata es,
muni loco stetisti, superpositus est cellæ tuæ titulus.
Nomen tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti.
Porrò ista vox mysterium non est nomen mulieris, sed
per parenthesim interjicitur à S. Joanne, vel ab an-
gelo ei loquente, ad designandum nomen quod mox
exprimit non esse verum nomen mulieris, sed solum
mysticum, sub quo verum nomen adumbratur. Baby-
lon magna; hoc est nomen mysticum quod ipsa in
fronte gerit. Unde hæc nequaquàm est Babylon illa,
Chaldææ civitas ad Euphratem sita, sed mystica Ba-
bylon, omnes veteris Babylonis habens characteres ;
civitas idololatriâ et superstitionibus diffluens, oppri-
mens populos sub duro ditionis suæ jugo, persequens
sanctos Domini, templa subvertens, omnia ad ambi
tionis suæ normam componens, quæ et Dei flagellum
est ad populos puniendos ; et postquàm criminum suo-
rum mensuram repleverit, ipsa quoque vicissim cali-
cem iræ Dei, quo tot gentes inebriavit, exhauriet.
Itaque

Resp. et dico: Per meretricem magnam, et BabyIon, matrem fornicationum, intelligitur Roma pagana, seu ethnica, quæ primis Ecclesiæ seculis persecuta est fideles.

Prob. 1° quia per meretricem intelligi civitatem, ipsemet angelus declarat, v. 18, dicens: Mulier quam vidisti est civitas magna quæ habet regnum super reges terræ ; atqui hoc nulli civitati propriè convenire potest nisi Romanæ quæ tunc multis aucta victoriis, jus imperii sui terrâ marique protulerat, et veluti domina totius mundi habebatur; ergo, etc.

Prob. 2o quia, v. 2, de eâdem dicitur : Cum quâ fornicati sunt reges terræ, utique fornicatione spirituali, quæ est idololatria. Hanc enim Scriptura sacra et præsertim prophetæ fornicationem appellare solent, quia per idololatriam anima à vero Dco suo alienatur, et diis falsis seu alienis se prostituit; atqui hoc rursùs nulli civitati meliùs quàm Romanæ convenit, siquidem

[ocr errors]

regnis quæ in Europâ, Asiå et Africâ, armis aut fœdere Romana potentia sibi subjecit, cum dominatu seculari religionem deorum suorum Roma invehebat, et etiam vicissim deos provinciales in urbem suam, tanquàm in publicum lupanar, admittebat. Unde S. Lee, serm. 1 in Natali apost. Petri et Pauli, de eâdem ait : Hæc civitas ignorans suæ provectionis auctorem, cùm penè omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus; et magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem. Ergo per meretricem magnam rectè intelligitur urbs Romana.

Prob. 3o ex v. 6, ubi S. Joannes de eâdem meretrice ait: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Jesu; hoc est, vidi eam saturam et repletam sanguine sanctorum à se fuso; sicut enim tyranni, qui sanguini fundendo inhiant, dicuntur per metaphoram sitire, haurire et bibere sanguinem, ita qui plurimum sanguinem effuderunt, dicuntur metaphoricè sanguine inebriati. Et cap. 18, v. 24, dicitur: In eâ sanguis prophetarum el sanclorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terrâ; atqui hæc manifestissima sunt indicia quæ Romam et Romanos imperatores designant, qui non tantùm in civitate Romanâ ac locis adjacentibus, sed in toto ferè orbe persecuti sunt Christianos, et infinitum penè martyrum sanguinem effuderunt : ergo, etc.

Prob. 4° : Urbs Romana propter amplitudinem regni, idololatriam, superbiam, luxum ac seculi vanitatem, antiquæ Babyloni, Chaldææ civitati, fuit simillima; ergo more prophetico eamdem sub figurâ Babylonis hic nobis exhibuisse videtur S. Joannes; idque propterea, ne scilicet, si proprium ejus nomen expressisset, animos Romanorum imperatorum, tam graviter contra Christianos offensos, nimis exacerbâsset, tam duras plagas contra Romam prophetans.

Prob. 5° ex SS. Patribus, aliisque antiquis scriptoribus, qui communiter per Babylonem, de quà fit mentio in Apocalypsi, intelligunt Romam paganam seu ethnicam, qualis fuit in initio Ecclesiæ. S. Ilieron., epist. 151 ait: Secundùm Apocalypsim Joannis, in fronte purpuratæ meretricis scriptum est nomen blasphemiæ, id est, Romæ æternæ. Præfat. in libros Didymni de Spiritu S., de seipso, cùm Romæ viveret, dicit: Cùm in Babylone versarer, et purpuratæ meretricis essem colonus, et jure Quiritum viverem. Et in cap. 24 Isaiæ: Spiritualis Babylon, quæ sedet in septem montibus purpurata, cujus supplicia in Apocalypsi Joannis legimus. Vide et eumdem ibidem in cap. 47. S. P. Aug., lib. 18 de Civ. Dei, cap. 2, postquàm asseruisset Baby. loniam civitatem Chaldææ esse quasi primam Romam, statim subjungit : Res autem quas propter comparaticnem civitutis utriusque, terrenæ scilicet et cœlestis, huic ubi operi oportet inserere, magis ex Græcis et Latinis, ipsa Roma quasi secunda BabyLONIA EST, debemus assumere. Et cap. 22: Condita est Roma velut altera Babylon, et velut prioris filia Babylonis. Et cap. 27, Romam vocat Babylonem Occidentalem. S. Augustinum sequitur Paulus Orosius, lib. 2 Histor., cap. 4, ubi

« PredošláPokračovať »