Obrázky na stránke
PDF
ePub

tern dedit. Fidamus in cum qui nos cogitat et diligit antequàm simus. Diligamus eum, qui nos prior et gratuitò dilexit. Laboremus, patiamur in tempore pro eo qui nos æternâ charitate saivare decrevit, et in tempore salvavit de facto.

-

VERS. 10. MANIFESTATA EST AUTEM NUNC... In Græco, manifestata æqualiter refertur ad potv, et ad xάpɩv, gratiam. Hæc quidem gratuita Dei vofuntas in ipso latuit ab æterno; nunc autem in toto mundo est manifestata, per illuminationem, Gr., per apparitionem Domini nostri Jesu Christi, id est, postquàm apparuit, etc.; ex tunc enim apparuit benignitas et humanitas, etc., ad Tit. 2, 11.

Observationes litterales et morales.

QUI DESTRUXIT MORTEM. Tripliciter Christus mortein destruxit: primò, quia morte suâ destruxit peccatum, mortis utriusque, temporalis et æternæ, causam; secundò, quia resurrectione suâ, mortem in suo corpore naturali destruxit, resurrexit enim nunquàm moriturus; tertiò, quia per eamdem resurrectionem suam jus dedit nobis aliquando resurgendi, ut alibi probat D. Paulus. Et per tale jus ad vitam immortalem, nobis, membris suis, collatum, mortem in nobis, id est, in suo mystico corpore, quodam modo destruxit, aliquando totaliter destruendam. Morimur quidem, quia Christus mortuus est; at morimur in æternum resurrecturi. Morimur, jus habentes ad vitam immortalem. Mortem itaque etiam in nobis destruxit, Gr., evacuavit, invalidam reddidit, enervavit; mortis dominium in nos ademit.

ILLUMINAVIT AUTEM VITAM ET INCORRUPTIONEM; Syr., et vitam patefecit, id est, vitam incorruptibileın, immortalem et æternam patefecit, è tenebris in lucem produxit, manifestavit.

Christus vitam æternam dupliciter patefecit: primò, illam in semetipso per dies 40 patefecit suis discipulis; deinde, per Evangelium ubique prædicatum,

Non secundùm opera nostra, id est, merita nostra, sed secundùm propositum suum et gratiam. Propositum intelligit liberale et gratuitum Dei decretum sive beneplacitum. Porrò gratiam non intelligit creatam, quæ in nobis est, sed gratiam increatam, id est, gratuitam Dei beneficentiam, quam mox dicit manifestatam per adventum Christi.

Quæ (gratia) data est nobis in Christo Jesu ante tempora secularia. Ante tempora secularia, æternitatem notavit; ut sensus sit: Quæ gratia seu misericordia, quoad effectus suos, nobis per Christum data, id est, intuitu meritorum Christi præparata est ab æterno. Cùm dicitur hic gratia ab æterno data, intellige in Dei decreto et prædestinatione, ut idem sit, data, quod dari decreta et prædestinata. Deus ab æterno nos adamavit, et hanc gratiam firmiter et irrevocabiliter nobis dare decrevit. Hæc gratia data est nobis in Christo Jesu, id est, per Christum, puta per Christi merita prævisa ab æterno, data est nobis à Patre hæc gratia. Ante tempora secularia, idem est, quod ante mundi constitutionem, ante temporis et mundi originem, puta ab æterno. Ita Theophylactus, Anselmus, et alii. Notat Chrysostomus hic significari immensitatem amoris divini, utpote qui nos ante mundum, ante omnia tempora ab æterno in mente suâ habuerit, de quoque nostrum in particulari studiosè et sollicitè cogitârit, unumquemque adama

toto orbe evulgavit, et spem certam nobis fidelibus de ea dedit. Equidem aliqua in mundo per philosophiam et per legem extabat de hâc vitâ lux et cognitio; at lux umbris plena, cognitio incerta et dubia. Sed ex quo resurrexit Christus immortalis, ex quo apparuit hominibus incorruptibilis, ex quo, per Evangelium, ejus vita gloriosa ubique prædicata, omnibusque credentibus promissa, hæc immortalis vita quasi è tenebris in lucem prodiit. Quidquid de eâ philosophi, quidquid lex dixit, tenebræ sunt ad Evangelii lucem collatæ, Christus resurgens lux est mundi, sol gloriosus, vitam, incorruptionem, immortalitatem omnibus clarè patefaciens et manifestans, omnibusque sibi credentibus et obsequentibus promittens, tot vocibus quot habet gloriæ radios. Hunc solem oculis fidei respice; auribus cordis audi verba vitæ æternæ habentem, in eum spera; ad hanc immortalitatem aspira; ut ad illam pervenias, Christo crede, obedi, obsequere.

VERS. 11. IN Quo..., Gr., ad quod, Evangelium scilicet prædicandum, et ad quam immortalitatem promittendam. Recordare versus primi, secundùm promissionem vitæ... Ego Paulus positus sum, seu constitutus sum præco, Apostolus et magister gentium. Præco, scilicet ad promulgandam legem gratiæ; apostolus, seu legatus, ad promittendam immortalitatem; magister, seu doctor, ad docendum modum illam acquirendi, scilicet per fidem et observantiam Evangelii. Tres honoris tituli; at tres persecutionum causæ.

VERS. 12. OB QUAM CAUSAM ETIAM HÆC PATIOR, id est, quia præconis, legati et doctoris officio fungor, hæc vincula patior,

SED NON CONFUNDOR. Respicit ad id quod v. 8 dixit: Noli erubescere, Timotheumque docet exemplo et verbo. Tantùm abest, ut propterea pudefiam, quinimò glorior, quia pro Deo patior.

verit, cuique per Christum suam gratiæ mensuram decreverit et prædestinaverit.

VERS. 10. Manifestata est_autem ( gratia illa à Deo ab æterno data, sed in Deo abscondita) nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi. Ad hoc Christus apparuit et advenit, ut omnes illustraret et illuminaret luce sapientiæ divinæ, quâ Deum, salutem, viamque salutis homines agnoscerent et capesserent.

Qui (Christus) destruxit quidem mortem, videlicet morte suâ. Sensus est: Christum passione et morte suâ promeruisse nobis apud Deum perfectam nostræ mortis abolitionem. Mortem à Christo destructam, etiam peccato intellige, destructum et abolitum, quod est utriusque mortis causa.

Illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium. Sensus est: vitam incorruptibilem et immortalem produxit in lucem, manifestavit, ac certam ejus spem nobis attulit per Evangelium quod prædicari voluit. Christus vitam dedit ipsi vitæ, suscitavit à morte et vivere fecit ipsam vitam, vitam produxit, et in lucem prodire fecit.

VERS. 11. In quo positus sum ego prædicator, etc. Ad quod Evangelium promulgandum ego præco constitutus sum à Christo, ipsius Christi ad eam rem apostolus seu legatus.

VERS. 12. Ob quam causam etiam hæc patior,

SCIO ENIM CUI CREDIDI. Duas affert rationes ob quas non confunditur in carcere, sed et gloriatur : primam, quia scio quantus sit ille cui meipsum, labores et passiones meas commisi. Credidi, id est, commisi; ad hunc sensum mentio depositi determinat; quasi diceret: Deo omnipotenti, veraci et in promissis fideli meipsum commisi, apud eum deposui labores pro Evangelio susceptos, et dolores pro eo passos, quasi thesaurum meum, seu coronam justitiæ, ut ait capite 4, 8, primæ Epist. Deus noster depositarius, apud quem nihil perit, imò crescunt deposita. Vide infra. Secundam, et certus sum quia potest thesaurum illum servare integrum et incorruptum usque ad judicii diem. Apud Deum nihil deperditur, quia fidelis est, et quia omnipotens est. Duo in depositario requisita: primum, ut sit bonæ fidei et bonæ voluntatis; secundum, ut possit facere quod vult benè, scilicet depositum servare. Utrumque non semper in hominibus; hinc aliquando deposita pereunt. At apud Deum nihil perit unquàm, quia fidelis est et omnipotens; vult et potest quod vult; hinc servat deposita. Imò apud eum deposita crescunt et perficiuntur; momentaneum enim et leve tribulationis commutat in æternum gloriæ pondus; vitam caducam et miseram apud cum pro Evangelio depositam commutat in æternam et divinam. Hoc si firmiter credamus, gloriabimur pro Deo pati, pro Deo mori.

[blocks in formation]

id est, quia præconis evangelici fungor officio, ideò accusatus sum à Judæis, et in hæc vincula conjectus.

Sed non confundor, id est, non erubesco, non pudore suffundor, non me pudet vel officii mei vel vinculorum.

Scio enim cui credidi. Novi enim, inquit, cui crediderim, quàm ille magnus sit Dominus, quàm potens, et quàm verax in promissis. Novi eum cui credidi alque commisi depositum meum servandum.

Et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Depositum, puta thesaurum laborum et passionum pro Evangelio à se obitarum, quem à se collectum Paulus patiens et moriens apud Deum quasi deposuit, ut in illo die magno, judicii scilicet, illum, id est, illius mercedem et gloriam, recipiat. Ita Theophyl. et Anselm. Idem depositum Apostolus vocat repositam justitiæ coronam. 2 Tim. 4.

VERS. 13. Formam habe sanorum verborum quæ à me audisti, sanæ, integræ et incorruptæ doctrinæ, in fide et in dilectione in Christo Jesu. Habeto formam sanæ doctrinæ quæ versatur circa fidem et dilectionem christianam; q. d.: O Timothee, tuum est retinere vivum exemplar, vivam ideam et repræsentationem doctrinæ quam tibi tradidi, ut scilicet verba mea semper tibi ob oculos ponas, eadem. que vivè et efficaciter aliis proponas.

dilectionem christianam, me audisti evangelizantem. Syrus : Forma tibi sint sani sermones mei, quos, etc.; seu sint tibi quasi exemplar; illos habe pro archetypo, ad quem respicias, cùm docere volueris.

VERS. 14. BONUM DEPOSITUM CUSTODI... Secundò, quoad doctrinæ substantiam. Præclarum et pretiosum evangelicæ doctrinæ depositum diligenter custodi; ope et grâtiâ sancti Spiritus ad hoc in ordinatione tibi collati. Spiritus sanctus in totâ quidem habitat Ecclesia, et speciatim in prælatis, ut traditiones custodiant, Scripturas ad apostolorum mentem interpretentur. Duplex et varium adverte depositum unum quod nostrum est, apud Deum, depositum, labores, dolores pro Evangelio tolerati, v. 12. Alterum quod est Dei, apud nos, depositum, scilicet Verbum Dei, traditiones, evangelica doctrina. Hujus thesauri divini depositarii sunt episcopi; ad ens pertinet illum servare illibatum, ope Spiritûs veritatis, illis sine limitatione collati.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

VERS. 14. milite, Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Chrysost., Ambros, de

ME QUÆSIVIT (per totam urbem cursitando, de carcere in carcerem), tandem INVENIT, et sæpè visitavit.

VERS. 18. DET ILLI DOMINUS MISERICORDIAM INVENIRE A DOMINO..., id est, apud se. Hebraismus est, sicut Genes. 19: Pluit Dominus sulphur super Sodomam à Domino, id est, à seipso. Sicut ergo me invenit, ut misericordiam faceret, ita det illi Dominus misericordiam apud se invenire, in die judicii.

DIES ILLA, per excellentiam dicitur judicii dies. ET QUANTA EPHESI...; quanta et quantis in rebus mihi ministraverit Ephesi, non scribo, quia optimè

VERS. 18. Det illi Dominus invenire misericordiam à Domino in illâ die. Tanquàm dicat: sicut ille me sollicitè quæsivit et invenit, ut misericordiam exhiberet, ita det ei Dominus misecicordiam quam optavit ab ipso vicissim invenire. Scilicet illi optans quod Christiani solent optare fidelibus defunctis, requiem et misericordiam. Hùc accedit quòd in fine Epistolæ jubet salutari Onesiphori domum, non One

nosti, quippe qui mihi adfuisti, testis eorum honorum quæ mihi fecit et Ecclesiæ. Potest etiam dict: TO MELIUS NOSTI quàm ego ipse, quia inscio Paulo, solùm conscio Timotheo, potest multa ministråsse Onesiphorus. Cæterùm ex his loquendi modis de Onesiphoro, præsertim verò ex distinctione precum pro Onesiphori familia, à precibus pro ipso Onesiphoro, et quia etiam in fine cap. 4 familiam Onesiphori salutat, non ipsum Onesiphorum, multi colligunt eum tunc fuisse mortuum, cùm hæc scriberet Apostolus.

siphorum; quasi is jam non superesset.

Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu meliùs nåsti. Non solùm mihi nunc Romæ, sed et antea, Ephesi, fidelibus Evangelii ministris multa impendit oflicia charitatis: quemadmodùm tu meliùs nôsti, qui Ephesiorum episcopus es, et partem obsequiorum ejus percepisti.

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maximè notanda, et ad praxim redigenda.

1° Omnis Ecclesiæ minister à v. 1 discat ecclesiastici ministerii principium, est Dei voluntas; finem, est æterna vita hominibus communicanda; alterum finem mediatum, seu medium, quo finem suum assequatur, est fides in Christum prædicanda, promovenda. Statimque in se reflexus attendat ad tria, quæ in commentario videat, v. 1.

2o A monitione v. 6 datâ Timotheo, discat omnis Ecclesiæ minister quàm necessaria sibi sit spiritûs renovatio. Assumat ergo velut sibi dictum : Admoneo te ut resuscites gratiam Dei. Ut autem illud impleat, attendat primò quæ gratia fuit síbi data: episcopalis, et à proportione, sacerdotalis spiritus; non est timidiCAPUT II.

1. Tu ergo, fili mi, confortare in gratiâ quæ est in Christo Jesu :

2. Et quæ audisti à me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

3. Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

4. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus; ut ei placeat, cui se probavit.

5. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitimè certaverit.

6. Laborantem agricolam oportet primùm de fructibus percipere.

7. Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse à mortuis ex semine David, secundùm Evanlium meum,

9. In quo laboro usque ad vincula, quasi malè opcrans sed verbum Dei non est alligatum.

10. Ideò omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloriâ cœlesti,

tatis, sed fortitudinis; non est cupiditatis, sed charitatis; non est intemperantiæ, sed sobrietatis, v. 7. Attendat secundò an hic spiritus sit suus. Hunc ergo spiritum virtutis, dilectionis et sobrietatis suscitet precibus, pœnitentiâ, et majori custodiat vigilantiâ, sanclâque foveat operatione. Vide in commentario dicta v. 6.

3o A v. 8 discat usum hujus spiritûs sibi in ordina tione suâ collati. In versibus 9 et 10 videat ad hunc usum animantia. Speciatim verò notet v. 12, quòd Deus noster sit depositarius fidelis, apud quem nihil perit, imò crescunt deposita.

CHAPITRE II.

1. Fortifiez-vous donc, ô mon fils, par la grâce qui est en Jésus-Christ :

2. Et, gardant ce que vous avez appris de moi devant plusieurs témoins, donnez-le en dépôt à des hommes fidèles, qui soient eux-mêmes capables d'en instruire d'autres.

3. Travaillez comme un bon soldat de JésusChrist:

4. Celui qui est enrôlé au service de Dieu ne s'em: barrasse point dans les affaires séculières, pour ne s'occuper qu'à plaire à celui à qui il s'est donné.

5. Celui qui combat dans les jeux publics, n'est couronné qu'après avoir combattu selon la règle des combats;

6. Un laboureur qui a bien travaillé doit avoir la première part dans la récolte des fruits.

7. Comprenez ce que je dis; car le Seigneur vous lonnera l'intelligence en toutes choses.

8. Souvenez-vous que notre Seigneur Jésus-Christ, qui est né de la race de David, est ressuscité d'entre les morts, selon l'Evangile que je prêche,

9. Pour lequel je souffre beaucoup de maux, jusqu'à être dans les chaînes comme un malfaiteur; mais la parole de Dieu n'est point enchaînée.

10. C'est pourquoi j'endure tout pour l'amour des élus, afin qu'ils acquièrent aussi bien que nous le salut qui est en Jésus-Christ, avec la gloire du ciel.

11. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus;

12. Si sustinebimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille negabit nos;

13. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

14. Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis ; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15. Sollicitè cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, rectè tractantem verbum veritatis.

16. Profana autem et vaniloquia devita; multùm enim proficiunt ad impietatem :

17. Et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Ilymenæus et Philetus,

18. Qui à veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus; et : Discedat ab iniquitate, omnis qui nominat nomen Domini.

20. In magnâ autem domo non solùm sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contuneliam.

21. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne bonum paratum. opus

22. Juvenilia autem desideria fuge; sectare verd justitiam, fidem, charitatem et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

23. Stultas autem et sine disciplinâ quæstiones devita, sciens quia generant lites.

24. Servum autem Domini non opertet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25. Cum modestiâ corripientem eos qui resistunt veritati; nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,

26. Et resipiscant à diaboli laqueis, à quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

[blocks in formation]

14. Donnez cet avertissement, et prenez-en le Seigneur à témoin. Ne vous amusez point des disputes de paroles, qui ne sont bonnes qu'à pervertir ceux qui les écoutent.

15. Mettez-vous en état de paraître devant Dieu comme un ministre digne de son approbation, qui ne fait rien dont il ait sujet de rougir, et qui sait bien dispenser la parole de vérité.

16. Fuyez les entretiens vains et profanes, car ils contribuent beaucoup à inspirer l'impiété :

17. Et les discours qu'y tiennent certaines gens sont comme une gangrène qui répand insensiblement sa corruption. De ce nombre sont Hyménée et Philète,

18. Qui se sont écartés de la vérité, en disant que la résurrection est déjà arrivée, et qui ont ainsi renversé la foi de quelques-uns.

19. Mais le fondement de Dieu demeure ferme, ayant pour sceau cette parole : Le Seigneur connait ceux qui sont à lui; et cette autre : Que quiconque invoque le nom du Seigneur s'éloigne de l'iniquité.

20. Dans une grande maison, il n'y a pas seulement des vases d'or et d'argent, mais aussi de bois et de terre; et les uns sont pour des usages honorables, et les autres pour des usages honteux.

21. Si quelqu'un donc se garde pur de ces choses, il sera un vase d'honneur, sanctifié, et propre au service du Seigneur, préparé pour toutes sortes de bon

hes œuvres.

22. Fuyez les passions des jeunes gens; et suivez la justice, la foi, là charité et la paix, avec ceux qui invoquent le Seigneur d'un cœur pur.

25. Quant aux questions impertinentes et inutiles, évitez-les, sachant qu'elles sont une source de contestations.

24. Or, il ne faut pas qu'un serviteur du Seigneur dispute; mais il doit être modéré envers tout le monde, capable d'instruire, et patient;

25. Il doit reprendre avec douceur ceux qui résistent à la vérité, dans l'espérance que Dieu pourra leur donner un jour l'esprit de pénitence pour la leur faire connaître,

26. Et qu'ainsi, revenant de leur égarement, ils sortiront des piéges du diable, qui les tient captifs pour en faire ce qu'il lui plaît.

ANALYSIS.

1o Timotheum hortatur ad fortitudinem, et per strenuam pastoralis muneris functionem, quasi præparat ad martyrium.

Evangelii itaque prædicationi et propagationi totus incumbat.

Hâcque de causâ patiatur fortiter ut miles, certet ut athleta, laboret ut agricola; v. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7.

2o Ut hec omnia munia fortiùs obeat; ante illius oculos exponit Christi Domini à mortuis suscitati gloriam, v. 8.

Sui ipsius Pauli patientis, certantis, et laborantis exemplum; v. 9, 10.

Biernam denique martyrii gloriam.

Si pro Christo patimur et morimur, cum Christo resurgemus et regnabimus; v. 11, 12, 13.

Et hæc omnia vult à Timotheo etiam doceri, v. 14. 3o Hâc ad fortitudinem exhortatione finitâ, instruil illum de modo quo dignus et Deo gratus evadat divinı verbi minister: nimirùm verborum pugnas vitet; veritatis verbum rectè tractet, v. 15; profanas hæreticorum novitates fugiat, v. 16; ut canceres proxima quæque depascunt, et de facto quosdam subverterunt, v. 17, 18.

4° Ne propterea turbetur Timotheus, asserit Apostolus quòd stant et stabunt immoti, verè fideles, fundamenta domus Dei, duobus sigillata signaçulis, v. 19. Asserit præterea quòd subversi possunt per pœnitentiam restitui, v. 20, 21.

5o Pergit Timotheum instruere de modo quo fiat operarius Deo gratus : juvenilia fugiat desideria, sectetur verò justitiam, fidem, etc., v. 22; contentiones vitet,

v. 23, 24; corripiat modestè, instruat mansuetè, v. 25, 26..

PARAFHRASIS.

1. Tu ergo, fili mi, fortis esto, per gratiam à Christo tibi collatam (in ordinatione).

2. Et quæ vivâ voce audîsti aliquando ex ore meo, coram multis testibus, eadem tecum à me audientibus, hæc nunc vicissim trade et commenda fidelibus et idoneis viris, qui eadem doceant populum.

3. Mala (Evangelii causâ ) ferto, sicut præclarus Christi Jesu miles.

hu

4. Attende quòd qui Dei militiæ ascriptus est, jus vitæ negotiis non implicatur, ut se totum det militiæ, et placeat ei qui se in militem elegit.

5. Considera quòd et qui certat in publicis certaminibus, non coronatur, nisi secundùm leges athletis præscriptas pugnaverit et vicerit.

6. Considera et quòd agricola in terrâ colendâ assiduus, primus est in percipiendis agri sui fructibus.

7. Expende quæ ænigmaticè dico: aderit tibi Doninus, et intellectum dabit in omnibus (si attenderis, et auxilium petieris).

8. Memento et cogita sæpè quòd Dominus Jesus Christus, ex Davidis semine natus (post mortem acerbam), resurrexit gloriosus, secundùm Evangelii veritatem quam omnibus ubique prædico.

9. Memento et quòd propter Evangelium ego (magister tuus) patior afflictiones et persecutiones usque ad carcerem et vincula; quasi maleficus et facinorosus quidam; memento, inquam, quòd vincula quidem patior, sed verbum Dei vinculis non adstringitur (quia, etsi ligatus, prædico).

10. Propter hoc idem Evangelium omnia mala patior, ut illi quos Deus elegit nostris laboribus adducendos ad salutem quæ per Christum Jesum obtinetur, nobiscum nunc gratiæ vitam inveniant, et aliquando cœlestem.

11. (Hujus recordare gloriæ :) nam res est certa et indubitata quòd si pro Christo et cum Christo moriInur, cum Christo resurgemus, vitam immortalem victuri.

12. Si pro illo patimur, et cum illo in æternum regnabimus; si verò negaverimus eum coram hominibus, et ille negabit nos coram angelis.

13. Si non credimus (sive quod est, sive quod dixit), ipse nihilominùs permanet idem in se, fidelis et verax in verbis suis; nec potest seipsum negare, seu non esse; nec potest sua verba negare, seu mentiri (negatione nostrà nil illi accedit, nil recedit).

14. De his frequenter admone fideles tibi commissos, Christum Dominum attestans, Verbis ne contendas; hoc enim non prodest, imò nocet, quia disputa tionibus sæpè subvertuntur audientium animæ.

15. Stude teipsum Deo gratum operarium exhibere;

non erubescentem propter opprobria Christi; verbum veritatis (pro cujusque captu) distribuentem.

16. Profanas vocum novitates devita, quia multim conferunt ad impietatem in animo ingenerandam.

17. Et sermo illorum profana et nova loquentium, instar canceris, aut gangrenæ, serpit, suique veneni vim longiùs semper diffundit. Ex illorum hæreticorum numero est Hymnæus et Philetus,

18. Qui circa veritatem aberraverunt, dicentes quòd resurrectio jam facta sit (spiritualiter per baptismum), et errore suo quorumdam fidem subverte

runt.

19. Sed verè fideles, qui sunt fundamentum domus Dei, stant firmi et immoti, habentes has in animo sigillatas sententias, quas operibus demonstrant : primam: Cognovit Dominus qui verè sunt sui; secundam: Discedat ab iniquitate, justitiam verò operetur omnis qui verè christianus est.

20. (Et ne mireris, si qui sint inter Christianos non sancti, et non fideles; nam) in Ecclesiâ, sicut in magnâ domo, non solùm sunt vasa aurea et argentea, id est, homines firmi et illustres in fide et justitià; sed etiam lignea et testacea, homines vulgares, fragiles, et infirmi in fide, et in moribus. Quædam ex utrisque sunt honorificis usibus deputata; quædam vilibus ministeriis destinata; non mirum ergo si sordescant, et frangantur aliqui.

21. (In hâc similitudine est maxima hæc dissimilitudo, quòd metaphorica vasa talia aut talia non sint à naturâ, sed à voluntate;) si quis ergo sordidorum se, Dei gratiâ, emundaverit à peccatorum suoruin sordibus, fiet vas honestum, consecratum, usibus Domini accommodum, et idoneum ad omne bonum opus.

22. Adolescentiæ cupiditates fuge; sectare verò sanctitatem vitæ, fidem in verbis, charitatem erga omnes, pacem cum omnibus sincerè Christianis.

23. Ineptas et ineruditas quæstiones respue; scis enim quia lites et jurgia pariunt.

24. Christianus autem, Christi Domini servus, rixari non debet; sed erga omnes mansuetus esse, paratus ad eos docendum, malorum tolerans.

25. Cum mansuetudine erudiens eos qui de veritate aliter sentiunt quàm nos; tentando si fortè per doctrinam Deus inspiret illis pœnitentiam, ut perveniant ad agnitionem veritatis,

26. Sicque ad sanam mentem redeant, et evadant laqueos diaboli, à quo captivi tenentur, ad ipsius voluntatem (diaboli scilicet, in cujus sunt potestate propter peccata).

« PredošláPokračovať »