Obrázky na stránke
PDF
ePub

motheum Epistola, variant auctores. Quod locum quidem, aliqui juxta Græcum et Syriacum volunt quòd à Laodicea scripta sit; alii probabiliùs putant è Macedonia, idque videtur insinuatum 1 cap., v. 3. Ita Baronius, Estius, etc.

Jam verò circa tempus major est apud auctores variatio. Baronius, et post ipsum plerique volunt scriptam esse anno Christi 57, post primam, et ante secundam ad Corinthios; at recentiores aliqui, re, ut putant, accuratiùs examinatâ, volunt multò tardiùs scriptam, scilicet anno 64, juxta Dominum de Tillemont, imò anno 66, juxta P. Mauduit.

Hæc studioso lectori examinanda relinquo; videat P. Mauduit, analys. in præfatione primæ Epistolæ ad Timotheum, et in dissertatione 2.

diaconi præscribit. Quarto capite præmunit, in Timotheo, Ecclesiam contra futuras atque instantes hæreses. Post hæc, variis eum doctrinis instruit, ut de senioribus et junioribus admonendis, de viduis alendis, de presbyteris honorandis ac judicandis : item de servorum officio, de vitandâ avaritia, de divitibus hujus seculi, deque aliis in genus, quæ omnia mirificè conferunt ad rectam Ecclesiarum gubernationem. Porrò quis Timotheus fuerit, ex Actis apostolicis et Paulinis Epist. perspicuum est : fuit sanè, ut conjunctissimus ita et probatissimus Pauli discipuJus; de quo Philipp. 2: Neminem, inquit, habeo lam unanimem, qui sincerâ affectione, pro vobis sollicitus sil. Scripta est autem hæc Epist. posteaquàm Pau

Videat et D. de Tillemont, Mémoires sur saint Paul, art. 47, l'an de Jésus-Christ 64; et note 74 sur swing Paul.

Porrò omittendum non puto quòd hæ ad Timotheum et ad Titum Epistolæ vocentur hierarchica, quia docent ea quæ ad ecclesiasticam disciplinam instituendam spectant, et quia sic ad Thimotheum et ad Titum scribit Apostolus, ut et ad omnes Ecclesiæ antistites pleraque sua verba dirigat, quibus diseant quales esse, et qualiter regere, debeant.

Hline D. Augustinus, de Doct. christ., lib. 4, cap. 16, omnes episcopos et Ecclesiæ ministros hortatur ut has Epistolas præ oculis semper habeant, easque continuè legant et meditentur, tanquàm sibi scriptas.

lus Epheso relictà, sicut habetur initio 20 cap. Actorum, profectus esset in Macedoniam. Id quod ipsius Epist. verba statim initio declarant. Unde, cum cardinale Baronio, colligimus in Macedoniâ scriptam esse. Nam quod è Laodica â missam, quæ civitas est Asia minoris, loquuntur argumenta quædam et subnotationes, rationem non habet: præsertim cùm affirmet ipse Apost. in Epist. ad Colloss. longè posterius scriptâ, cap. 2, se Laodicensibus visum non fuisse. Quo etiam argumento dudùm ostendimus illum locum, Coloss. 4: Et eam quæ Laodicensium est, vos le gatis, de Epist. aliquâ Pauli quam is Laodicææ scripserit, non posse intelligi.

IN PRIMAM

AD TIMOTHEUM EPISTOLAM

Commentaria.

CAPUT PRIMUM.

1. Paulus, apostolus Jesu Christi secundùm imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ : 2. Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericorda et pax à Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro.

3. Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, cùm irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,

4. Neque intenderent fabulis, et genealogiis intermiuatis; quæ quæstiones præstant magis quàm ædificationem Dei, quæ est in fide.

5. Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientià bonâ, et fide non fictâ :

6. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium.

7. Volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. 8. Scimus autem quia bona est lex, si quis eâ legitimè utatur:

9. Sciens hoc quia lex justo non ́est posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, scelera

CHAPITRE PREMIER.

1. Paul, apôtre de Jésus-Christ par l'ordre de Dieu notre Sauveur, et de Jésus-Christ notre espérance;

2. A Timothée son cher fils dans la foi. Que Dieu notre Père, et Jésus-Christ notre Seigneur vous donnent la grâce, la miséricorde et la paix.

3. Je vous prie, comme je l'ai fait en partant pour Ja Macédoine, de demeurer à Ephèse, et d'avertir quelques-uns de ne point enseigner une doctrine étrangère,

4. Et de ne point s'arrêter à des fables et à des géIéalogies sans fin, qui servent plutôt à exciter des disputes, qu'à fonder par la foi l'édifice de Dieu.

5. Or, la fin des commandements c'est la charité qui naît d'un cœur pur, d'une bonne conscience ct d'une foi sincère,

6. Dont quelques-uns se détournant, se sont égarés en de vains discours,

7. Voulant être les docteurs de la loi, et ne sachant ni ce qu'ils disent ni ce qu'ils affirment.

8. Or, nous savons que la loi est bonne, si on en use selon l'esprit de la lõi,

9. En reconnaissant que la loi n'est pas pour le juste, mais pour les méchants et les esprits rebelles,

tis et contaminatis, parricidis et matricidis, homici. dis,

10. Fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,

pour les impies et les pécheurs, pour les scélérats ei les profanes, pour les meurtriers de leur père ou de leur mère, pour les homicides,

10. Pour les fornicateurs, les abominables, les voleurs d'esclaves, les menteurs, les parjures, et s'il y a quelque autre chose qui soit opposée à la sainte

11. Quæ est secundùm Evangelium gloriæ beati doctrine, Dei, quod creditum est mihi.

12. Gratias ago ei qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :

13. Qui priùs blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

14. Suberabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide et dilectione, quæ est in Christo Jesu.

15. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quòd Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

16. Sed ideò misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

17. Regi autem seculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in secula seculorum. Amen.

18. Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundùm præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,

19. Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: 20. Ex quibus est Hymenæus, et Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

11. Qui est selon l'Evangile de la gloire de Dieu bienheureux, l'Evangile qui m'a été confié.

12. Je rends grâces à Notre-Seigneur Jésus-Christ, qui m'a fortifié, de ce qu'il n'a jugé fidèle, en m'établissant dans son ministère;

13. Moi qui étais auparavant un blasphémateur un persécuteur et un ennemi outrageux : mais j'ai obtenu miséricorde de Dieu, parce que j'ai fait tous ces maux dans l'ignorance, n'ayant pas la foi.

14. Et la grâce de Notre-Seigneur s'est répanduc sur moi avec abondance, en me remplissant de la foi et de la charité qui est en Jésus-Christ.

15. C'est une vérité certaine, et digne d'être reçue avec une entière déférence, que Jésus-Christ est venu dans ce monde sauver les pécheurs, entre lesquels je suis le premier.

16. Mais aussi j'ai reçu miséricorde, afin que je fusse le premier en qui Jésus-Christ fît éclater son extrême patience, et que je servisse d'exemple à ceux qui croiront en lui, pour avoir la vie éternelle.

17. Au Roi des siècles, immortel, invisible, à l'unique Dieu, soit honneur et gloire dans les siècles des siècles. Amen.

18. Ce que je vous recommande donc, mon fils Timothée, e'est qu'accomplissant les prophéties qu'on a faites autrefois de vous, vous vous acquittiez de tous les devoirs de la milice sainte,

19. Conservant la foi et la bonne conscience, à laquelle quelques-uns ayant renoncé ont fait naufrage en la foi.

20. De ce nombre sont Hyménée et Alexandre, quo j'ai livrés à Satan afin qu'ils apprennent à ne plus blasphemer.

ANALYSIS.

Præmissa salutatione Timotheo propriâ et singu lari, v. 1 et 2, Apostolus Timotheum instruit de doctrinâ.

Ac primò abstinendum à vanis quæstionibus : hinc obsecrat illum ut sese viriliter opponat quibusdam legis doctoribus fabulas inutiles et genealogias quæ lites generant docentibus, v. 3 et 4.

Docenda verò sunt quæ fidem, charitatem et bonos mores promovent, quia charitas scopus est legis, v. 5. A scopo itaque aberrant illi doctores ad vaniloquia conversi, legemque ignorant, cujus se doctores esse gloriantur, v. 6, 7.

Hoc dicens in eos, ait Apostolus, homines carpo, legem non vitupero: lex enim in se bora, sed eâ utendum juxta scopum legis, v. 8.

Inprimis autem sciendum quòd lex justis non est po

sita, sed peccatoribus et sceleratis, quales erant plerique Judæi, et ideò ob legem sibi datam non est eis ita gloriandum, v. 9, 10, 11.

Paulus, facto sibi sensim sine sensu à lege ad Evangelium sibi creditum transitu, Deo gratias agit ob misericordiam sibi exhibitam, quâ ex blasphemo factus fuit apostolus, v. 12, 13, 14.

Hæc Dei in Paulum misericordia debet omnibus peccatoribus spem et fiduciam inspirare, eisque suadcre quòd venit Christus peccatores salvos fucere, v. 16. Ob id rursus Deo gratias agit, v. 17.

Denique Timotheum hortatur ad benè juxta regulam hic sibi traditam decertandum in fide et bond conscientiâ, sine quâ timendum fidei naufragium, quale accidit Hymenwo et Alexandro.

PARAPHRASIS.

1. Paulus apostolus Jesu Christi ex mandato Dei, nostræ salutis auctoris, et ex mandato Jesu Christi, in quo spes nostra,

2. Timotheo, suo in fide germano filio: gratia tibi sit et misericordia et pax à Deo Patre nostro, et à Jesu Christo Domino nostro.

3. Rogo, sicut et rogavi te, Epheso discedens in Macedoniam iturus, scilicet ut Ephesi remaneres, et

quibusdam præciperes ne aliter docerent quàm nɔs. 4. Neque judaicis fabulis intenderent et longissimis generationum narrationibus, quæ disputationes pariunt, pietatem verò non promovent, quæ per fidem ædificatur.

5. Præcepti divini scopus est charitas, precedens. à voluntate pravis cupidatibus purificatâ, ex conscien tiâ bana, et ex fide sinceră.

6. A quibus (charitatis conditionibus, et ab ipsâ charitate, legis scopo) aberrantes illi doctores, ad vaniloquia deflexerunt.

7. Ambiunt magisterii titulum et honorem, et ipsi legem et legis scopum ignorant; et ea de quibus audacter affirmant non intelligunt.

8. (Hoc in eos dicens, legem non vitupero;) scimus quia bona est, si quis eâ, juxta legis scopum,

utatur.

9. Inprimis si sciat quòd lex data non est ad coercendos justos, sed exleges et effrenes, impios et flagitiosos, nefarios et prophanos, partricidas et matricidas, homicidas,

10. Scortatores, masculorum concubitores, mancipiorum fures, mendaces et perjuros ; et in universum omnes quoscumque, quorum vita contraria est sanæ doctrinæ, rectaque morum institutioni.

11. Quæ sana doctrina concordat cum Evangelio Dei summè beati, gloriam nobis promittente, cujus Evangelii prædicatio mihi commissa est.

12. Gratias ago Domino nostro Jesu Christo, qui mihi vires ad id suppeditavit; gratias, inquam, ago, quia fidelem me judicavit, cui tantum committeret ministerium.

13. Mihi scilicet qui priùs fui blasphemus, et persecutor, et hostis contumeliosus: sed Deus mei misertus est, quia per ignorantiam feci, et cùm adhuc essem in tenebris incredulitatis.

--

14. In me autem superabundavit gratia Domini nostri, cum fide et dilectione christianâ (at in me non constitit Dei misericordia ).

15. Veritas certa est, et digna planè quam recipiant omnes, scilicet quòd Christus Jesus in hunc mundum venit ut peccatores salvaret, quorum ego sum pessimus.

16. Sed propterea mef misertus est Christus Jesus, ut in me, primo et maximo peccatore, summam patientiam et misericordiam suam ostenderet, ad exemplum et consolationem eorum qui credituri sunt in ipsum ad vitam æternam.

17. Ob hoc æterna gloria, æternusque honor, sit unico solique Deo, seculorum temporumque omnium Regi immortali et invisibili. Amen.

18. Totam doctrinam præcedentem, seu hoc præceptum, de quo in hoc capite, commendo tibi, fili mi Timothee, ut juxta prophetias de te factas, illisque respondens, bonam milites militiam.

19. Fidem servans sinceram, bonamque habens conscientiam, quam, quia repulerunt quidam, fidei naufragium, seu jacturam fecerunt.

20. E quorum numero est Hymenæus et Alexander, quos per excommunicationem tradidi Satana, in corpore cruciandos, ut discant non ampliùs blasphemare.

COMMENTARIA.

VERS. 1. PAULUS, APOSTOLUS JESU CHRISTI... Officii sui dignitatem hic ascribit, ut Epistolæ suæ conciliet auctoritatem, non apud Timotheum, Paulo obsequentissimum, sed apud omnes, ac præsertim apud Ecclesiæ ministros, qui hanc Epistolam legerint. Ut enim in præfatione dixi, sic ad Timotheum scribit Apostolus, ut et ad omnes Ecclesiæ antistites et ministros pleraque verba sua dirigat, quibus edoceat eos quales ipsi debeant esse, et qualiter in domo Dei sese gerere. Hanc itaque Epistolam unusquisque Dei minister legat ac meditetur, tanquàm sibi sub Timothei nomine à D. Paulo directam, usibasque suis adaptet ea quæ ad suum ministerium spectant.

SECUNDUM IMPERIUM DEI. Græc., secundùm ordinationem. Syr., ex mandato. Quasi diceret : Non sponte meâ, sed per mandatum Dei, seu à Deo jussus, apostolatum suscepi. Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos; Act. 13, v. 2. Vade, quoniam ego in nationes longè mittam te; Act. 22, 21, Dei SALVatoris nostri, id est, qui est nostræ salutis auctor; quippe qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.

ET CHRISTI JESU, SPEI NOSTRÆ, id est, qui est spes nostra, in quem et per quem speramus salutem.

[blocks in formation]

Observatio moralis.

Ecclesiasticæ potestatis origo est Dei voluntas, Deique jussus. Ante omnia in quocumque Ecclesiæ ninistro requiritur Dei vocatio. Et ideò hanc suam vocationem Apostolus pro cæterorum fundamento ponit. Attendat hic sibi Dei minister, et vocationis suæ requirat originem, an Dei jussu ministerium suscepit, an verò sponte suâ, hominum arbitratu, aut favore. Pœnitentia reparet quæ vocationi suæ defuerunt; humilis et supplex divinam imploret gratiasn, eòque abundantiorem quò magis defuit prima vocationis gratia. Suum coram Deo renovet ingressum in ministerium; illud suscipiat ad obediendum Deo, hominum salutis auctori; ad cooperandum Christo, hominum Salvatori. Dei minister est in hominum salute procurandâ ; Dei itaque Salvatoris imperio perfeetè subdatur. Secundùm imperium Dei salvatoris aga t. Christi Salvatoris nostri cooperarius est in salvan dis hominibus; Christi itaque Spiritu animetur, et charitate moveatur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

niùs instruxit, sibique simillimum et unanimem fecit; ad Philipp. 2, v. 20. Omnis Christianus, omnis præsertim Ecclesiæ minister, debet esse, sicut et Timotheus, apostolorum filius germanus, verus, legitimus, unanimis; eamdem cum illis fidem habens, eumdem animum, idem cor, eamdem charitatem, eosdem sensus, et mores. Sed heu ! quot spurii, quot degeneres, quot in quorum mente, corde, sensibus et moribus, nihil apostolicum! Væ filii desertores, Isai. 30, 1. Attendat sibi quisque, et se cum apostolis conferat.

GRATIA, MISERICORDIA ET PAX. Omnibus aliis gratiam et pacem optare solet Apostolus; Timotheo charissimo filio suo misericordiam, ipsum gratiæ et pacis fontem, etiam apprecatur. Quare? primò, quia ex majori et paterno affectu majora ei exoptat. Secundò, quia ex eodem affectu metuit ei, et ejus nomine tremit. Tertiò, quia præceptores et prælati majore opus habent misericordiâ, ait D. Chrysostomus, et Theophylactus. Quartò, ut ex Ruperto refert Cornelius à Lapide, quia Timotheus erat, sicut aliqui juvenes episcopi et inexperti, in objurgando et castigando severior et acrior. Vide Cornelium ibidem explicantem quæ fuerit Angeli Ephesi cuipa, de quâ in Ap., c. 2.

A DEO PATRE, à quo scilicet omne datum optimum, et à Christo Jesu, per quem maxima nobis et prætiosa promissa sunt, 1 Petr. 2.

VERS. 3.-SICUT ROGAVI TE. Supplendum, rogo te, sicut rogavi. Vel, fac sicut rogavi. Velim ut facias sicut, etc.

Ad majorem hujus versus intelligentiam, supponendum est ex Actis apost., cap. 20, quòd Paulus Epheso discedens, vocavit discipulos, etc. In hâc verò Epistola supplendum est quòd Timotheus erat inter illos; quòd Paulus eum per manuum impositionem constituit episcopum Ephesiorum; quòd illi mandavit ut injuncto officio intenderet, ac præsertim ut doctores inutilia et noxia docentes cohiberet. Hoc supposito, rogo te, sicut et rogavi Epheso discedens et in Macedoniam proficiscens, primò UT REMANERES EPHESI, seu ut illius Ecclesiæ curam susciperes, ibique resideres ad docendum et ad regendum. Episcopus residere debet, ut suuin accuratè gerat officium. Secundò, UT DENUNTIARES QUIBUSDAM. Syr., ut præciperes. Hoc verbum auctoritatem denotat. Hinc benè infertur quòd illi quidam, quos Apostolus non nominat, Christiani erant; ex Judæis scilicet qui Judaismum Christianismo miscebant; nec enim exnit, ex quodam singulari erga Timotheum affectu, coacervans vocabula beneficentiæ divinæ, tum etiam ut fontem gratiæ et pacis, omniumque Dei beneficiorum quibus salvamur, apertiùs monstraret.

VERS. 3. Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, etc. Aliter docere, idem est evangelizare præter id quod evangelizatum est, et præter id quod acceperant fideles: ubi præter idem est quod contra. Qui docet ea quæ dissentanea sunt et contraria doctrinæ priùs acceptæ.

-

VERS. 4. Neque intenderent fabulis et gencalogiis interminatis (quæ finem non habent) quæ quæstiones

[blocks in formation]

ET GENEALOGIIS INTERMINATIS, id est, longissimis et quasi infinitis, quibus conabuntur Judæi genus suum ab Abraham deducere. Hincque gloriabantur, tum ob generis sui antiquam nobilitatem, tum ob hanc tam antiquarum generationum scientiam, ut notat D. Chrysostomus. Ante Christum illæ genealogiæ utiles erant, ut Judæi suam scirent tribum, et terræ portionem suæ tribui assignatam, et maximè ut constaret Christum natum esse ex tribu Judâ, juxta Jacobi prophetiam, Genes. 49, 10; at everso Judaismo, Christo que nato, sunt inutiles.

QUÆ QUÆSTIONES PRÆSTANT MAGIS QUAM ÆDIFICATIO NEM... In texendis enim longissimis illis genealogiis infinitæ difficultates occurrunt, quæ altercationes pariunt et lites; pietatem verò in Deum non promovent, quæ pietas non per hominum disputationes, sed per fidem in Deum, solidè ædificatur. Fidem intellige operantem per charitatem, seu charitate vestitam. Talis fides est brevior, securior et simplicior ad pietatem via; vera quippe pietas in Dei veritate fundatur, non in hominum vanitate. D. Chrysostomus et alii post ipsum legant oixodquíav, dispensationem Dei, scilicet circa salutem nostram. Sed Syrus cum interprete nostro legit oixovouíav, ædificationem, et melior est illa lectio. Verissimum est tamen quòd divina circa salutem nostram dispensatio fide meliùs percipitur quàm ratiocinationibus, cùm religionis mysteria sint humano sensui incomprehensibilia.

VERS. 5.- FINIS AUTEM PRÆCEPTI EST CHARITAS. Ostendit supra quid non docendum, scilicet falsa, fabulosa, inutilia, et quæ disputationes pariunt. Hic autem quid docendum, scilicet quæ fidem, bonos mores, puritatem cordis et charitatem, pariunt. Simul et probat à fine legis aberrare vaniloquos. Finis præcepti, παραγγελίας. Per παραγγελίαν alii legem Mosaicam intelligunt, quæ à D. Paulo lex mandatoruın dicitur; alii Evangelium; alii prædicationem, doctrinam, denuntiationem. Sed hæc facilè conciliantur; de omni enim præcepto divino, seu de lege veteri, seu de

præstant magis, etc. Id est, quæ scilicet fabulæ et genealogia magis altercationes et rixas pariunt, quàm profectum in cognitione et cultu Dei, qui consistit in fide et pietate.

VERS. 5. Finis autem præcepti est charitas, qria lex per charitatem impletur, et sine eà impleri non potest. Augustinus, præfatione in Psal. 31, finem præcepti exponit quo perficiuntur et consummantur præcepta. Ille tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribas. Augustin., in serm. de Laud. charit. Judæi fabulis et genealogis attendunt velut adminiculis ad legem obser

[ocr errors]

novâ, et de utriusque prædicatione, verum est quod finis præcepti est charitas. Scopus quippe veteris et novæ legis, et utriusque prædicationis, est, primò, fidem parere, seu Dei et rerum divinarum cognitionem: ostendit enim quid placeat Deo, quid displiceat; quid faciendum sit, quid non faciendum. Secundò, per hanc cognitionem faciendorum et non faciendorum intendit lex bonam et sanctam parere conscientiam; scilicet abstinentiam à malo, bonorum operum exercitium. Tertiò, ex bonâ conscientiâ nascitur interior cordis puritas, et ex cordis puritate procedit charitas. Cùm ergo lex intendat et præcipiat ea ex quibus charitas nascitur, intendit et præcipuè charitatem; sicque charitas est finis et scopus à lege intentus. Docenda sunt ergo quæ fidem, quæ bonam conscientiam, quæ puritatem cordis, quæ pietatem et charitatem, pariunt. Ergo à scopo legis aberrant qui vana et inutilia docent.

Nota quòd hic charitatis genealogiam à lege deduximus, lineâ quasi descendente, quam Paulus describit quasi ascendente lineâ, dùm dicit quòd procedit charitas, primò, à voluntate pravis purificatà cupiditatibus; secundò, ex conscientiâ bonâ, peccatis non fœdata; tertiò, ex fide sincerà et non fictâ. VERS. 6.-A QUIBUS QUIDAM ABERRANTES... A quibus, scilicet à fide, à bonâ conscientiâ et à cordis puritate, intentis à lege, cùm longè distent illi vaniloqui doctores (fiden: quippe negligunt, bonam conscientiam, etc.), hinc longè aberrant à scopo et à fine legis.

[ocr errors]

VERS. 7. Volentes esse LEGIS DOCTORES... Probat eos longè distare à charitate; nec enim ad talia docendum charitate moventur, sed ambitione suâ affeciantes scilicet titulum et honorem magisterii. Volunt vocari legis doctores et magistri; hinc suas fabulas et deuteroses narrant et explicant, et ipsi legis scopum ignorant, à quo longè aberrant. Prædicant legem et legalia tanquàm necessaria, et ipsi non intelligunt ea de quibus loquuntur, cùm ea Christianis applicant, legalia eis necessaria affirmantes. Ignorant et scopum legis, et ignorant quibus lex et legalia conveniunt ; ergo non intelligunt ea quæ loquuntur, etc. Quàm antiquum in doctoribus vanitatis vitium! quàm antiquus doctoratûs et magisterii affectus! Plerique docere volunt, non discere; magistri videri et dici, non discipuli fieri. Hinc docent quæ nesciunt, binc cæci cæcos ducunt; magna oberratio et oberrationis causa. Multi alii suâ vanitate rapti, non charitate moti, vana vandam. At illa quæstiones et contentiones magis

Pagiunt, quàm fructum pietatis et observantiam

De corde puro, et conscientiâ bonâ, et fide non fictâ. Cor purum fons est bonæ conscientiæ. Bona conscientia resultat ex corde puro, sibique attestatur se purè et sanctè juxta Dei legem vivere. Charitas de corde puro, id est, procedens à voluntate vacuâ pravis cupiditatibus, ita ut nihil aliud quàm quod diligendum est diligatur, inquit August., lib. 1'de Doctrinâ christiana.

[ocr errors][merged small]

docent, non utilia; ad vaniloquia deflectuntur, non ædificantia loquuntur; sua quærunt, non quæ Jesu Christi; altera inordinatio et à scopo legis aberratio. A talibus inordinationibus libera nos, Deus misericors ; cor humile et docile da nobis; cor sincerum, veritatis amicum, et le super omnia diligens, et unicè quærens in omnibus. VERS. 8. SCIMUS AUTEM QUIA BONA EST LEX... Est occupatio quâ occurrit calumniæ, sibi sæpè à Judæis objectæ : nimirùm quòd esset legis hostis; quasi diceret: Dùm hæc in vanos legis doctores dico, legem non vitupero; scio enim quia bona est: utpote à Deo bono data, bona præcipiens, mala prohibens, ad Christum Salvatorem manu ducens. Sed lege bonâ, benè et legitimè, seu juxta finem et scopum legis, utendunt est. Cùm ergo finis legis sit charitas, cùmque finis legis sit Christus, intendit enim charitatem parere et ad Christum ducere, lege utendum est ad charitatem per fidem et bonam conscientiam producendam, et ad homines ducendos ad Christum. A quo sanè aberrant doctores vaniloqui, quia lege non utuntur ad charitatem in se et in aliis producendum. Aberrant rursùs, quia non ducunt ad Christum. Aberrant denique, quia legalia docent tanquàm necessaria, quæ tamen Christianis sunt inutilia; tum quia ad Christum jam pervenerunt, qui est finis legis, tum quia justifi cati per Spiritum sanctum, faciunt ex auore quod lex præcipit.

VERS. 9.- SCIENS HỌC QUÒD JUSTO NON EST LEX... Inprimis sciendum quod lex justis non sit imposita; non quòd eos non obliget lex, seu justi legem observare non teneantur, sed quia ipsi sponte suâ, et ex ainore justitiæ, faciunt quod lex præcipit, præmiorum spe, vel pœnarum timore. Tria præstat lex, obligat, dirigit, coercet, seu punit. Duo priora etiam erga sanctos facit, tertium in peccatoribus. Itaque justo lex minax non est posita, quia ipse sibi lex est, ipse legem prævenit, eamque sponte et ex amore complet. Sicut sanctis patriarchis, Abraham, Isaac et Jacob, lex data non fuit quia ipsi legem prævenerunt, legemque spontè et ex amore ante legem datam servaverunt, sic nec eorum filiis, si justi fuissent, justitiamque semper servâssent, lex data fuisset, ut pote non necessaria. Sed quia mali et injusti evaserunt, hinc lex eis neces· saria fuit, ad eos ab injustitiâ, pœnarum timore, coercendos, et ad eos, præmiorum spe, ad justitiam aliiciendos. Hic itaque D. Paulus taxat confunditque Ju

scopo aberrârunt, et in vaniloquium conversi sunt, id est, converterunt se, et spontè defluxerunt.

VERS. 7. Volentes esse legis doctores, etc. Hinc patet quòd de Judæis ad Christum conversis loquatur, qui ambitiosi erant, cupiebantque haberi legis Moy. sis periti et doctores, nec tamen scopum legis attin gerent, etc. Non intelligunt finem et scopum legis esse Christum, ejusque fidem, spem et charitatem.

VERS. 8. Scimus autem, etc. Legis autem mens et finis est, homines ad Christum ducere. Qui eŋgɔ lege utitur legitimè, id est, quemadmodùm lex ipsa jubet, hic Christum præfert legi, inquit Chrysostomus, et non à lege, sed à Christo justitiam exspectat. VERS. 9. Sciens hoc, qura iex justo non est po•

« PredošláPokračovať »