Obrázky na stránke
PDF
ePub

Romam. Cupiebat, antequàm excederet è vitâ, plurima illi commendare, ait D, Chrysostomus.

DEMAS ENIM DEreliquit me, dILIGENS HOC SECULUM, id est, quietem et requiem amans, et esse in tuto absque periculo; maluit domi deliciis frui quàm mecum ærumnas pati, præsentiaque ferre pericula. Si frangantur cedri, quid de arundinibus? Si viri apostolici cadunt victi amore seculi, quis erit securus? Nec apostoli Pauli societas, nec exempla, nec miracula hunc à lapsu præservârunt; semper et ubique cadendi periculum. Qui stat ergo, videat ne cadat.

VERS. 10. CRESCENS IN GALATIAM, supple abiit, sed à me missus, ad prædicandum Evangelium. Galatia nomen fuit ambiguum; sic enim Gallia vocata fuit à Græcis. Unde Theodoretus ait: Gallias sic appellavit, ita enim appellabantur antiquitùs; et Asiæ pars à Gallis antiquitùs habitata, Galatia fuit dicta : hinc Epistola ad Galatas. S. Epiphanius in sui temporis codicibus, Galliam legisse nos docet, hæres. 51. Quin et vetus fuit hâc de re fama; putatur enim quòd Crescens fuerit episcopus Moguntinus. Vide Emmanuelem Sâ, qui citat multos.

[blocks in formation]

penula putatur pallium, seu vestis extima ad pluviam et frigus arcendum.

QUAM RELIQUI TROADE APUD CARPUM. Carpus ergo Pauli hospes et depositarius.

VENIENS AFFER TECUM. Hinc apparet Apostoli pauperies rem tantillam et tam longè distantem repetentis. Apparet et cura ne cuiquam foret gravis, si rem sibi necessariam ab aliis accepisset.

ET LIBROS sacræ Scripturæ, aliorum manu scriptos;

MAXIMÈ AUTEM MEMBRANAS, id est, schedulas meas, seu scripta, manu propriâ exarata. Membranæ pelles erant aptatæ ad scripturam. Dictæ sunt Pergamena, quia inventæ sunt ab Attalo Pergami rege. In his membranis, seu pellibus Pergameis, Paulus quædam sibi utiliora excerpserat. Unde colligitur quòd, licèt à Spiritu sancto esset afflatus, et ab ipso Christo edoctus, nihil tamen negligebat humani laboris et studii, quo instrueretur. Sed quid tunc illi opus erat libris, cùm brevi esset migraturus ad Dominum?-Maximè ut eos fidelibus commendaret habendos et ab illis servandos, doctrinæ illius vice, ait D. Chrysostomus. Addi potest quòd D. Paulus otium oderat, et sacræ Scripturæ lectioni, studio et meditationi volebat immori. Si autem doctor gentium, ab ipso Christo in cœlis fidei mysteria edoctus, et per tot annos ubique apostolatu functus, libros desiderat quos legat, quantò magis nobis sacræ Scripturæ lectio, studium et meditatio sunt necessaria! Et in lege Domini meditabor die et nocte; etiam brevi et citò moritu

[blocks in formation]

nantem, Actor. 15; postea verò eum in gratiam recepit Paulus, etc.

VERS.12.-Tychicum autem misi Ephesum, ut scilicet vices Timothei, Ephesini episcopi, Romam à me evocati, Ephesi suppleat.

VERS. 13. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum. Penula significat vestem aptam imbribus ac frigori depellendo; quâ potissimùm iter agentes uti solent.

Et libros, maximè autem membranas, in quibus scripta erat S. Scriptura, sive libri veteris Testamenti, ita ut scripta sit à Paulo hæc Epistola brevi post ipsius in Urbem adventum, et proinde multis annis ante mortem. Non enim reposceret vestem, aut libros ab annis fermè decem Troade relictos, si diem obitus jamjam sibi instare sentiebat. Quorsùm requirat ista, sibi jam nulli usui futura?

VERS. 14. Alexander ærarius multa mala miki ostendit, etc., fecit, exhibuit, intulit. Hunc Alexandruin tanquàm hæreticum Paulus excommunicaverat, ut ipse testatur 1 Tim. 1.

VERS. 15. - Quem et tu devita, etc. id est, observa, et cave tibi ab illo.

VALDE ENIM RESTITIT, prædicationi nostræ.

--

VERS. 16. — IN PRIMA MEA DEFENSIONE, id est, cùm in hisce secundis vinculis causam meam primùm dixi, sive ante ipsum Neronem, ut credunt aliqui, sive ante alium inferiorem judicem, ut volunt alii. NEMO familiarium mihi adfuit.

SED OMNES, id est, penè omnes, nec enim D. Lucas et alii sancti illum dereliquerunt, vel omnes qui poterant aliquid in aula.

Me dereliquerUNT, Neronis crudelitatem pertime scentes.

NON ILLIS IMPUTETUR, scilicet ad peccatum, sed illis ignoscat Deus. Quia ex infirmitate peccaverunt, veniam illis precatur.

-

VERS. 17. DOMINUS AUTEM MIHI ASTITIT ET CONFORTAVIT ME..., aρioTM, astitit, vertunt aliqui, apparuit; quidquid sit, sive apparuerit, sive non, Dominus mihi fuit auxilio, mihique robur et animos dedit, ad meam scilicet defensionem.

UT PER ME PRÆDICATIO IMPLEATUR...; quasi diceret: Tali dignus non sum auxilio, sed propter verbi divini prædicationem mihi collatum est. Indicat finem ob quem Christus illi præstò fuit, nimirùm ut impleret Evangelii prædicationem; simul et finem ob quem ipse sui defensionem suscepit, suamque causam dixit, scilicet non amore vitæ, sed prædicationis gratiâ.

ET CONFORTAVIT ME, id est: Et Dominus me roboravit ad met defensionem, seu et ipse divino roboratus auxilio me defendi, ut per me prædicatio expleretur, id est, suam consequeretur consummationem, eamque per me gentes omnes audirent, Romæ scilicet et in Cæsaris aulâ. Urbs erat tunc orbis centrum; aula Cæsaris erat totius mundi caput: in utramque quamplurimi undequàque ex omnibus nationibus confluebant. Voluit Christus ut in hoc mundi centro Paulus suam compleret prædicationem, et ibi doctorem gentium audirent omnes gentes. ET LIBERATUS SUM EX ORE LEONIS. Ideò liberatus sum ex ore Neronis, ob feritatem leonis dicti, sive è carcere de facto eductus fuerit penitùs liber, ut insinuare videtur D. Chrysostomus, dicens: Quam verò dicit primam defensionem? Neroni jam astiterat et illæsus effugerat; ubi verò pincernam ejus instituit, et fidei sacramentis instruxit, tunc jam ipsum capite truncavit; sive mortis tantummodò periculum evaserit, sub quâdam tamen custodiâ relictus; vel, sicut olim, Act. 28, 16, permissum sit Paulo manere sibi cum custodiente se milite. Hoc vocat ex ore leonis liberari. Ecce quasi fuit ipsi proximus morti, et in ipsas penè leonis decidit fauces. Leonem Neronem vocat, pro feritate et imperii robore, summâque potentià, ait D. Chrysostomus. At, Christo auspice, causam suam ita dixit, ut è

[blocks in formation]

mortis faucibus ad tempus sit ereptus, et quâda: libertate donatus, ut suam Romæ compleret prædicationem, camque in hoc mundi centro audirent omnes gentes varias ob causas undequàque hìc congregatæ; ita ut hæc secunda Pauli vincula, sicut et prima, manifesta fierent in Christo, in omni prætorio et in cæteris omnibus, id est, in totâ aulâ et in totâ urbe Christus cum gloriâ cognosceretur per D. Pauli prædicationem.

Observatio litteralis.

Ex his ergo versibus nihil concluditur contra sententiam antiquiorum affirmantem quòd hæc Epistola in secundis vinculis scripta sit, et sub finem vitæ D. Pauli. Imò hoc ipsum indicant et confirmant alique in his versibus expresse circumstantiæ. In primâ meâ defensione... omnes me dereliquerunt, Neronis crudelitatem extimescentes. Liberatus sum de ore leonis, id est, Neronis ob feritatem sic dicti. Hi duo loquendi modi primis D. Pauli vinculis non conveniunt, nec possunt convenire: ex unâ parte enim constat apud auctores ecclesiasticos quòd contigerint in primis Neronis annis, plerique dicunt anno secundo aut tertio; ex alterâ verò parte constat apud on. nes historicos quòd quatuor aut quinque primi Neronis imperatoris anni fuerint, non tantùm innoxii, sed et benignissimi. Vide Moreri, nomine Nero. Audiatur Seneca, lib. 1 de Clement., cap. 11: Præstitisti, Cæsar, civitatem incruentam, et hoc quòd magno animo gloriatus es, nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eò majus est et mirabilius, quòd nulli unquàm citiùs gladius commissus cst. » Idem Seneca, lib. 1 de Clem., cap. 1 : ‹ Animadversurus in latrones duos Burrhus, præfectus tuus, vir egregius, et tibi principi natus, exigebat à te ut scriberes, in quos et ex causâ animadverti velles; hoc sæpè dilatum, ut aliquando fieret, instabat: invitus invito cùm chartam protulisset, exclamâsti : Vellem nescire litteras !

Quæro igitur cur fideles omnes deseruerint Paulum? cur timuerint imperatorem tunc benignissimum ? cur leonem eum vocat Apostolus? Præstò responsum erit, si hæc supradicta de secundis vinculis intelligantur, quæ anno Neronis decimo tertio contigerunt; tunc enim monstrum erat crudelitatis.

Sensus itaque naturalis horum versuum hic est : In primâ meâ defensione, seu, ut est in Græco, apologiâ, id est, cùm in his secundis vinculis causanı meam dixi; primam vocat, quia cùm hæc scriberet, vel jam pluries fuerat interrogatus et auditus, vel sperabat pluries audiri; tunc ferè omnes me dereliquerunt, quia metuebant Neronem, quem sciebant mihi Paulo infensum, et aliunde crudelissimum; sed Dominus mihi, ab hominibus derelicto, astitit, sive

tavit me. Necesse est enim adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium, inquit Philo, ibique plus est auxilii, ubi plus est periculi, teste S. Ambrosio, lib. de Joseph.

Ut per mc prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Servatus erga

præsentiâ suâ recreaverit, sive internæ gratiæ auxilio roboraverit; confortavit me, fiduciam dedit, ait Chrysostomus, seu vires et animum dedit ad mei defensionem; ut per me prædicatio..., non quòd id ego meruerim, sed ut compleam ejus Evangelii prædidicationem.

Christo igitur auspice, causam sic dixi, ut dilutis omnibus illatis in me calumniis, liberatus sim ex ore leonis, et è mortis faucibus ereptus, et quâdam libertate donatus, sed sufficienti, ut per me, juxta Christi finem et placitum, Evangelii prædicationem consummem, non percurrendo nationes, sed residens in mundi centro, in quod undequàque confluunt omnes gentes; quod sic adimpleo, ut hæc vincula mea, simul et prædicatio, Christum manifestum et gloriosum reddiderint in totà urbe, in totâ Neronis aulâ, hincque in toto orbe.

VERS. 18. - LIBERAVIT ME DOMINUS AB OMNI OPERE BILLO, ET SALVUM FACIET IN REGNUM SUUM COELESTE...

Græcè in futuro: Et eripiet me Dominus, ctc.; ita cliam Syrus; ita et D. Chrysostomus, qui sic explicat Attende quid dixerit : Eripuit me de ore leonis; et rursùm eripiet, non jam ex ore, sed quid?

EX OMNI OPERE MALO, id est, ab omni peccato, non à leone corporali, Nerone, sed à leone spiritali, diabolo, qui longè sævior ac nocentior est; ab illo, inquam, servabit Dominus, ut innocens et illæsus merear ingredi in regnum cœlorum et æternam salutem consequi. Sensus itaque est quòd sicut eripuit à noxâ, spero quòd sic eripiet ab omni culpâ, et in refuit à Deo in vitâ, ut in Hispaniis et alibi prædicaret, propagaret, et compleret Evangelii prædicationem, eamque omnes gentes audirent. Paulus servatus est è primis vinculis ut prædicaret in Hispaniis. Chrysost. Theodor. per LEONEM intelligunt Neronem, qui crudelis erat ut leo.

VERS. 18. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, id est, ab omni peccato; non patiatur me superari à tentatione, sed daturus sit constantiam usque ad mortem. Liberavit, id est, liberabit.

Et salvum faciet in regnum suum cœleste, q. d. : Salvabit me hoc fine, ut scilicet regnum coelorum assequar. Ita Theophyl.

VERS. 19, 20. Saluta Priscam.... Erastus remansit Corinthi. Hic unus erat eorum qui Paulo ministrabant, ut habetur Act. 19.

Trophimum autem reliqui infirmum Mileti, id est, Maltæ. Fuit et hic è comitibus Pauli. Etiam in Creta fuisse urbem, cui nomen esset Miletus, grammatici

gnum transferet æternum. CUI GLORIA IN SECULA. VERS. 19. SALUTA PRISCAM ET AQUILAM; de quibus vide Rom. 16, 3; ET ONESIPHORI DOMUM, non ipsum Onesiphorum salutat, sive quia Romæ erat, ut putat D. Chrysostomus, sive quia mortuus jam erat, ut volunt alii. VERS. 20. ERASTUS REMANSIT CORINTHI; erat hujus urbis arcarius. Vide Rom. 16, 23.

TROPHYMUM AUTEM RELIQUI INFIRMUM MILETI; Græc., Syr., Arab., Æthiop., legunt Mileti. D. Chrysostomus et ejus sequaces: Cur reliquisti ? cur non sanâsti? ait D. Chrysostomus. Non omnia potuerunt sancti, ut homines apparerent, non dii putarentur. Adde quòd signa infidelibus data sint, ut eis tacti convertantur; non fidelibus, qui his non indigent. Hinc D. Paulus Timotheum etiam non sanat divinitùs, sed consulit uti vino.

[blocks in formation]

VERS. 22. DOMINUS JESUS CHRISTUS CUM SPIRITU TUO. Noli mœrere, quia discedo; Dominus tecum est; neque simpliciter tecum, sed cum spiritu tuo, D. Chrysostomus.

GRATIA VOBISCUM, id est, tecum et cum omnibus Ecclesiæ tuæ fidelibus. AMEN, ita sit.

probant ex Homero et Strabone, lib. 12; in hâc potuit relinqui Trophimus ægrotus cùm Cretam adnavigaret Paulus captivus, Act. 27.

VERS. 21. Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia. Pudens vir erat apud Romanos clarissimus, senatorii ordinis, pater sanctarum Praxedis et Pudentianæ virginum, de quo vide Martyrologium, ad 14 cal. Junii, et Claudia, quæ hic nominatur, ipsius uxor. Linus vero, idem qui Petro proximus, in episcopatu Romano postea successit, et antea Paulo ministravit, Ignatio teste in Epistolâ ad Trallianos.

Et fratres omnes. Qui Romæ erant fideles complectitur.

VERS. 22.-Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo, id est, tecum sit per gratiam suam.

Gratia vobiscum. Amen. Vobiscum, id est, tecum, el cum universâ Ecclesiâ tibi commissâ.

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maximè notanda, et ad praxim

redigenda.

Omnis Dei et animarum minister attendat seriò ad documenta sibi ab Apostolo data, v. 2.

1° Observet quatuor officii sui partes, ibi quatuor verbis expressas : Prædica, argue, obsecra, increpa. Videat ibi in commentario dicta.

2o Observet harum quatuor partium alternationem jisdem verbis ab Apostolo indicatam. Hincque agnoscat se medicum, qui ad animarum salutem, omnibus debeat uti remediis. Videat in commentario observationem moralem, n. 3.

3o Observet modum quo suas debeat partes exequi,

scilicet in omni patientiâ et in omni doctrinâ. Semper pati, semper docere, semper cum omni patientiâ docere debet. Vide commentarium et observationem moralem, n. 4.

4o In se reversus, attendat an has quatuor officii sui partes impleat, et quomodò impleat. Eheu! ecce mundus plenus est sacerdotibus, et rarus tamen in Dei messe sacerdos operator. Vide observ. mo ral., n. 2.

5o Audiat animarum minister, velut sibi dictum, illud Apostoli: Testificor coram Deo et Jesu

Christo, etc.; prædica, seu doce, argue, increpa, obsecra, officiique sui partes fideliùs adimpleat.

Ex versu septimo et octavo omnis, non modò Dei minister, sed et omn's Christianus, discat: 1° Quòd vita christiana sit agon, stadium, militia; omniumque nostrum sit luctari, currere, fidem servare. Vide dicta in commentario, v. 7. 2o Ut alacriùs certemus, curramus, fideles simus; discamus ad exemplum sancti Pauli, coronam aspicere, quam Dominus

noster Jesus Christus, Agonotheta, Brabeuta et Imperator noster, asservat dandam omnibus benè certantibus, benè currentibus, suo Imperatori fidelibus. 3o Hunc nostrum Imperatorem, coronas victoribus asservantem, sic intueamur, ut et ipsum audiamus nos suis exemplis et voce sui sanguinis excitantem ad victoriam. Vide dicta in commentario. v. 8, el observationes litterales et morales.

IN EPISTOLAM AD TITUM

Præfationes.

Hæc ad Titum Epistola est quasi compendium utriusque ad Timotheum Epistolæ ; in hâc enim, sicut in illis, docet Apostolus, sed paucioribus verbis, quæ sunt episcopi munia: In primo quidem capite, quales Titus debeat in episcopos ordinare; in secundo, quid unicuique fideli, pro suo statu prædicare debeat; in tertio, notat aliqua omnibus fidelibus communia.

Hæ tres igitur Epistolæ pontificales, sunt ejusdem argumenti, sibique persimiles: hinc ex D. Augustino, lib, de Doctr. christ., cap. 16, illas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesiâ doctoris persona imposita.

Hujus Epistolæ, quam ad Titum, suum ex gentilitate discipulum, scripsit Apostolus, idem ferè argumentum est cum duabus ad Timotheum, præsertim cum priore. Nam, sicut Timotheum Asia Minori præfecerat, ita Titum Crete celeberrimæ et amplissimæ insulæ, quæ nunc vulgò Candia vocatur. Erat igitur uterque de iis quæ ad regimen Ecclesiarum pertinerent, etiam per litteras instruendus. Quamvis enim non sit dubium quin Apostolus eos coram satis et doctrinâ et monitis instruxisset, quando eis curam Ecclesiarum delegabat, idipsum tamen denuò per Epistolam sibi faciendum putavit, tum ut eadem inculcata magis hærerent memoriæ, tum quòd sciret se non illis solùm scribere, sed quòd profuturum esset toti Ecclesiæ; tametsi scribendi occasione ex emergentibus quibusdam causis acceptâ; maximè ex eo quòd iis in locis quidam doctrinis ac fabulis suis Judaicis sinceritatem fidei christianæ studerent corrumpere. Nain adversùs hoc genus agit in utrâque Epistolâ, non longè post initium. Quòd autem multò breviùs ad Titum scribat quàm ad Timotheum, ea ratio reddi potest, quia Titus ut ætate provectior, ita et ecclesiasticis rebus gerendis erat exercitatior; Timotheus autem junior, atque recentior; ideòque pluribus informandus. Primùm ergo de presbyteris, sive episcopis ordinandis Titum admonet; mox adversùs judaizantes insurgit, quos jubet acriter increpari. Deinde ad morum præcepta accedens, ætatum ac personarum officia præscribit; inprimis autem obedientiam et subjectionem commendat tam servis erga dominos quàm fidelibus in universum omnibus erga principes. Et inter hæc semel atque iterùm præclaram admiscet mentionem gratiæ, quâ nullo nostro

Nicopoli scriptam esse docent Græca et Syriaca, et colligitur ex v. 12, cap. 3, sive sit Nicopolis in Epiro, ut vult D. Hieronymus, sive Nicopolis in Thraciâ, ut opinatur D. Chrysostomus, et alii post eum Græci. Liber, et non captivus, scripsit Apostolus, tum quia de vinculis mentionem non facit, tum quia, cap. 3, v. 12, dicit: Statui ibi hiemare, quæ hominis liberi est locutio.

Hinc Baronius vult hanc Epistolam ante prima vincula scriptam fuisse; D. Chrysostomus, inter utramque captivitatem; anno Christi 64, juxta D. de Tillemont, Mémoires, etc., sur saint Paul, art. 47.

merito salvamur per Christum. Denique à vanis quæstionibus avocat, et hæreticum fugiendum monet. Quando scripta sit hæc Epistola, non liquet, nec facilè ex Actis apost. colligi potest, quòd in iis non legitur Paulus Cretam ingressus fuisse. Verisimile est scriptam esse ante captivitatem Apostoli, quia vinculorum hic nulla mentio. Imò, cùm dicit, cap. 3: Ibi enim statui hiemare, planè significat non esse vinctum. Putat Baronius Apost. tunc quando è Macedoniâ (sicut Act. 20 legitur) in Græciam profectus est, non statim recto itinere in Græciam venisse; sed navigatione usum priùs appulisse in Cretam, atque ibi prædicato Evangelio, ac Tito discipulo ad curandam ejus regionis Ecclesiam relicto, demùm in Græciam, sive Achaiam pervenisse, ubi tribus mensibus moratum fuisse Paulumn Lucas eodem Act. cap. 20 testatur. Igitur eo tempore scriptam esse hanc Epistolam existimat. Incidit autem illud tempus in secundum imperii Neronis annum. Videndum autem an hæc Baronii sententia satis congruat his quæ leguntur 2 Cor. 2. Quod ad locum attinet, Nicopoli scriptam esse censet Hieronymus; quod et legitur in argumento huic Epist. in Lătinis codicibus præfixo; idemque loquitur Hypographe Græcorum. Conjecturam isti capiunt ex eo quod dicit Apost., cap. 3: Festina ad me venire Nicopolim. Sed cun subjungat: Ibi enim statui hiemare, non utique. significat se Nicopoli esse cùm hæc scriberet, sed futurum esse; nisi dicas hæc à Paulo scribi ineunte hieme, quasi dicat: Nicopoli, ubi nunc sum, me invenies. Ibi enim totâ hienie sum mansurus. Utut est, illud saltem apparet, Epistolam hanc ex Achaiâ mis

sam esse.

IN EPISTOLAM AD TITUM

Commentaria.

CAPUT PRIMUM.

1. Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundùm fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundùm pietatem est,

2. In spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora secularia :

3. Mamfestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundùm præceptum Salvatoris nostri Dei :

4. Tito dilecto filio secundùm communem fidem, gratia et pax à Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore

rostro.

5. Hujus rei gratiâ reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,

E. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.

7. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

8. Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9. Amplectentem eum qui secundùm doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrinâ sanâ, et eos qui contradicunt arguere.

10. Sunt enim multi etiani inobedientes, vaniloqui, seductores; maximè qui de circumcisione sunt ;

11. Quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratiâ.

12. Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces; malæ bestiæ, ventres pigri.

15. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos durè, ut sani sint in fide,

14. Non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se à veritate.

15. Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum; sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia,

16. Confitentur se nôsse Deum, factis autem negant; cùm sint abominati, et incredibiles, et að omne opus bonum reprobi.

CHAPITRE PREMIER.

1. Paul, serviteur de Dieu, et apôtre de JésusChrist, pour instruire les élus de Dieu dans la foi et dans la connaissance de la vérité, qui est selon la piété,

2. Et qui donne l'espérance de la vie éternelle, que Dieu, qui ne peut mentir, a promise et destinée avant tous les siècles,

3. Ayant fait voir en son temps l'accomplissement de sa parole dans la prédication de l'Evangile qui m'a été confiée par l'ordonnance de Dieu, notre Sauveur ;

4. A Tite son fils bien-aimé dans la foi qui nous est commune que Dieu le Père, et Jésus-Christ, notre Sauveur, vous donnent la grâce et la paix.

5. Je vous ai laissé en Crète, afin que vous y régliez tout ce qui reste à y régler, et que vous établissiez des prêtres en chaque ville, selon l'ordre que je vous en ai donné,

6. Choisissant celui qui sera irréprochable, et qui n'aura épousé qu'une feinme, dont les enfants seront fidèles, non accusés de débauche, ni désobéissants.

7. Car il faut que l'évêque soit irréprochable, comme étant le dispensateur et l'économe de Dieu; qu'il ne soit point altier, ni colère, ni sujet au vin ni violent et prompt à frapper, ni porté à un gain hoa

teux :

[ocr errors]

8. Mais qu'il exerce l'hospitalité, qu'il soit affable, sobre, juste, saint, tempérant.

9. Qu'il soit fortement attaché aux vérités de la foi, telles qu'on les lui a enseignées, afin qu'il soit capable d'exhorter selon la saine doctrine, et de convaincre ceux qui s'y opposent.

10. Car il y en a plusieurs, et surtout d'entre les Juifs, qui ne veulent point se soumettre, qui s'occupent à conter des fables, et qui séduisent les âmes.

11. Il faut fermer la bouche à ces personnes qui renversent les familles entières, enseignant, par un intérêt honteux, ce qu'on ne doit point enseigner.

12. Un d'entre ceux de cette île, dont ils se font un prophète, a dit d'eux Les Crétois sont toujours menteurs; ce sont de méchantes bêtes, qui n'aiment qu'à manger et à ne rien faire.

13. Ce témoignage, qu'il rend d'eux, est véritable. C'est pourquoi reprenez-les fortement, afin qu'ils conservent la pureté de la foi,

14. Et qu'ils ne s'arrêtent point à des fables judaïques, et à des ordonnances de personnes qui se détournent de la vérité.

15. Or, tout est pur pour ceux qui sont purs; et rien n'est pur pour ceux qui sont impurs et infidèles : mais leur raison et leur conscience sont impures et souillées.

16. Ils font profession de connaître Dieu, mais ils le renoncent par leurs œuvres, étant détestables, et rebelles, et réprouvés à l'égard de toute bonne œuvre.

ANALYSIS.

1° Paulus se Dei servum, et Jesu Christi apostolum dicit, statimque apostolatûs sui finem et effectus ita describit, ut Tito et aliis apostolis viris breviter exponat

quid csse et facere debeant; ipsa itaque salutatio est totius Epistolæ velut epitome, v. 1, 2, 3, 4.

2o Docet expressiùs quales Titus episcopos ordinare

« PredošláPokračovať »