Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

2. Qui Dei cultus dat spem vitæ æternæ, quam Deus verax et fallere nesciens promisit, seu dare decrevit ab æterno.

3. Hoc autem decretum suum, seu promissionem, in se ab æterno abscondita, patefecit tempore à se ad id destinato, per prædicationem meam, seu per illum nuntium qui mihi commissus et concreditus est, per delegationem Dei, Salvatoris nostri.

4. Tito, genuino filio, non secundùm carnem, sed secundùm fidem, mihi et illi communem, quâ eum in Christo genui, gratia et pax à Deo Patre et à Jesu Christo Salvatore nostro.

5. Ob id reliqui te in insulâ Cretâ (toti insulæ præpositum), ut in eâ corrigere pergas quæ corrigenda restant, et præsertim ut per singulas civitates constiLuas presbyteros, quales præcepi tibi, et quales iterùm describo.

6. Presbyter sit irreprehensibilis, non bigamus; cujus filii.(si quos habuit nondùm ordinatus) sint fideles, seu christiani; ita temperantes, ut nec de luxu nec de luxuriâ sint accusati, parentibus obedientes;

7. Oportet enim ut episcopus sit irreprehensibilis, quia domus Dei administrator est; non sit superbus, non iracundus, non obnoxius vino, non violentus, non

avarus.

8. Sed erga exteros hospitalis, proborum amicus,

in se sobrius, erga omnes justus, in Deum pius, qui se contineat à voluptatibus.

9. Sit tenax fidelis sermonis, sanæ scilicet Evangelii doctrinæ, ut juxta illam possit fideles ad pietatem hortari, et hæreticos contradictores convincere.

10. Sunt enim quàmplurimi refractarii, vaniloqui et seductores, et præsertim ex iis qui à Judaismo sunt conversi.

11. Quibus oportet ora obturare, quia familias integras suis erroribus pervertunt, falsa et erronea docentes, suâ avaritiâ ducti.

12. Unus autem ex Cretensibus, et quem illi reputant ut suum prophetam, de illis dixit: Cretenses semper sunt mendaces, malæ bestiæ, ad nocendum semper paratæ, gulæ et inertiæ dediti.

13. Hoc Epimenidis de Cretensibus testimonium est verum; quapropter severè et acriter illos admone et argue de his vitiis, et cura diligenter ut sanam fidei doctrinam servent.

14. Et non intendant Judæorum fabulis et traditionibus hominum, veritatem seu Evangelium aversantium, seu qui veritatem oderunt.

15. Christianis omnia munda sunt, seu nullus cibus immundus; immundis autem et infidelibus nullus cibus mundus est, non ex se, sed ob eorum infidelitatem et conscientiam erroneam.

16. Profitentur se nôsse Deum; sed factis professioni suæ contrariis negant, cùm sint ob peccata sua abominabiles, ob suam pervicaciam impersuasibiles, et vitio suo ad omne bonum opus inepti.

COMMENTARIA.

VERS. 1.-PAULus, servus Dei... Novo hìc honoris titulo gloriatur D. Paulus, et meritò gloriosum enim est, imò et fons gloriæ, Deo servire, Deo placere, Dei voluntatem exequi. Triplici autem titulo potest quis dici servus Dei: primò, per creationem : omnis quippe creatura, quà talis, tota est à Deo; et ideò tota Dei, serva et mancipium Dei; secundò, per fidem omnis enim homo christianus, per baptismum, se Deo lubens et volens consecrat; ejus mandata ex amore servaturum se, ejusque gloriam in omnibus se quæsiturum promittit; uno verbo, gratia divinâ fit filius et servus Dei; tertiò, per delegationem, seu specialem à Deo deputationem, ad aliquod in Dei familiâ et regno obeundum ministe

VERS. 1. Paulus servus Dei. Servum Dei Paulus se nominat, quòd in familiâ et regno Dei certum ministerium atque officium sibi injunctum habeat.

Apostolus autem Jesu Christi secundùm fidem electorum Dei servus Dei et apostolus, seu legatus

rium: v. g., ad prædicandum Evangelium; et de hâc præsertim servitute intelligendus hic locus. Paubus, servus Dei, non creatione tantùm, ut omnes creaturæ ; non fide tantùm, ut omnes Christiani, sed et publicâ deputatione et delegatione, id est, publicus Dei minister et legatus in prædicando Jesu Christi; Filii Dei, Evangelio.

Observatio moralis.

Paulus, servus Dei. Cùm hoc lego, et ex ore D. Pauli audio, legatum à rege missum mibi videre et audire videor, qui cum apparatu, veneratione simul et pompå, se sui regis servum dicit, regemque suum, cum reverentiâ, suum dominum vocat. Sed quid nos

Christi, in hoc missus ut iis qui sunt à Deo electi fidem quâ salventur annuntiem, ut scilicet omnes fideles, maximè sanctos et electos, doceam veram, sinceram et sanctam fidem, quâ cognoscant veritatem.

Et agnitionem veritatis, quæ secundùm pietatem est

docet hic apostolicus gloriandi modus? Ut in Dei famulatu gloriemur, ut cum gaudio et glorià nos Dei servos reputemus. Servus Dei. Apostolis equidem hic titulus eximiè convenit; omni tamen Ecclesiæ ministro, imò et cuilibet fideli, pro suo modulo, competit; et quilibet illorum, in suo statu glorians, dicere potest: Ego servus Dei. Servus tuus sum ego.

Creatione tuus sum totus, ô fons entis, motûsque principium! à te pendeo in esse, in servari et in operari; totus ergo sum tibi mancipatus. Fide in Baptismo totus tibi devotus et consecratus ; hinc et unctus, quasi res tibi sacra. Ordine meo; quilibet ecclesiasticus ordo est specialis cujuslibet clerici à Deo deputatio, ad tale in Ecclesià ministerium. Conditione meâ; quælibet conditio in Ecclesiâ est uniuscujusque Christiani destinatio ad tale vel tale quid in Dei regno faciendum, juxta Dei voluntatem; v. g., magistratus, ad justè judicandum; mercatura, ad æquum commercium; artes, ad fideliter laborandum et reipublice serviendum. Conditiones quidem sunt aliæ aliis eminentiores; sed in hoc conveniunt omnes quòd Deisint erga nos voluntatis signa et quasi deputationes, ita ut de unaquaque verè dici possit: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, in tali talique statu.

Quid ergo cuilibet fideli faciendum ad sui sanctificationem? Se Dei ministrum in suo statu consideret, et ut Dei servus sic agat quod officii sui est, ut in hoc Dei famulatu seu in Dei voluntatis adimpletione unicè glorietur.

Magna, parva, sublimia, humilia sint mea ministeria; quid meà refert, dummodò Regis regum volantatem facio; dummodò ipsi placeo, et quod ipsi placet, hoc ago? Imò, si parva aut ferè nihil operor, mentis elationem, cordis arrogantiam, animæ pestem, salutis hostem, minùs timebo; christianæ humilitatis emolumenta faciliùs assequar. Quid magni coram hominibus Christus per annos triginta fecit? ignotus mundo, et Deus verè absconditus. Amemus ergo parva aut nihil agere, humiles, non pigri; Deo obedientes, non pusillanimes, Christi imitatores, non desidiosi. Unum hoc æstimemus. Deo servire, Deum amare, à Deo amari, Deo placere, quod Deo placet ex charitate facere; in omnibus Deo corde et voluntate uniri. Hoc plusquàm regnare est; hoc infinitè superat omnes seculi celsitudines; hoc præstat omnibus mundi regnis et imperiis, quia cœlestis et æterni cœlorum regni comparatio est et meritum. Sine hoc omnia nihil; quidquid ad hoc non tendit, nihilum est, et in nihilum abit.

Da mihi, Deus misericors, hoc plenè, integrè et semper sentire, ut verè dicam : Mihi mundus crucifixus est; mundum ut crucifixum horreo, aversor,

[blocks in formation]

fugio, ipsi nunquàm serviam. Ego servus tuus, servus Dei, hæc est gloria mea; hoc unum æstimo, diligo, volo, cætera sperno.

APOSTOLUS AUTEM JESU CHRISTI. Explicat in quo sit Dei servus scilicet legatus, missus ad prædicandum Jesu Christi Filii Dei, per totum terrarum orbem, Evangelium.

Finis apostolatus evangelici est ubique serere verbum Dei. Ad hoc Christus ipse venit in mundum : Exiit qui seminat seminare..., Matth. 13, 3. Ad hoc suos apostolos misit in omnem terram: Euntes docete omnes gentes..., Matth. 28, 19; sicut misit me Pater, ita ego mitto vos...

SECUNDUM FIDEM ELECTORUM DEI. Karà, secundùm, significat hic materiam et finem prædicationis, seu ad quid missus sit prædicare Evangelium; quasi diceret: Apostolus, legatus missus sum à Christo, ut me prædicante Verbum Dei, credant electi Dei; seu missus prædicare, ut electos instruam in fide. Finis prædicationis evangelicæ est fides. Fides ex auditu, auditus per Verbum Dei; fides autem est initium creaturæ Dei; per fidem homines animales et terreni fiunt genus electum, gens sancta..., nova in Christo creatura, et ob Christum Deo charissimi, electi Dei.

ET AGNITIONEM VERITATIS...; et ut credentes, seu per fidem cognoscant veritatem, quæ spectat ad veram religionem, seu quæ verum Dei cultum docet. Primarius et formalis effectus fidei est cognitio veritatis, sicut effectus lucis est illuminatio; ipsa autem fides est cognitio veritatis, non cujuslibet, sed veritatis quæ dat religionem, tenditque ad Dei cultum. In quo differt à philosophià : hæc dat rerum naturalium cognitionem; fides verò dat cognitionem veritatis, quæ spectat ad veram pietatem. Pietas itaque est alter fidei effectus, imò et finis.

VERS. 2. IN SPEM VITÆ ÆTERNÆ; Græc., sub spe.... Quæ pietas spem vitæ æternæ secum annexam habet; seu, quà pietate fideles Deum verum colant, sub spe vitæ æternæ, id est, sperantes vitam æternam. Sub lege, se colentibus Deus promiserat terram fluentem lac et mel, id est, bona terrena; sub fide, se colentibus Deus promittit regnum cœleste, vitam æternam, summè beatam. Finis apostolatús Moysis (fuit enim à Deo missus) erat terra Hevæi et Amorrhæi, ait bic D. Thomas. Finis apostolatus Christi et discipulorum ejus est regnum cœlorum, vita æterna. In spem vitæ æternæ missi sunt apostoli, seu ut hanc spem nobis darent; in hâc spe et sub hâc spe nos Christiani Deum colimus; piè et sanctè vivimus; temporalia et terrena spernimus, æterna, cœlestia, divina sperantes.

QUAM PROMISIT QUI NON MENTITUR... Hæc autem

sost. Promisit, inquit, id est, dare decrevit, proposuit, prædestinavit apud se in suâ mente divinâ dare fidelibus suis vitam æternam. Ante tempora secularia, ante mundi constitutionem, priusquàm mundus esset, puta ab omni æternitate. Ut sit sensus, Deum ab æterno præordinâsse et constituisse dare electis

nostra spes, non inanis, aut frustatoria; sed certa firmaque est, sicut Deus ipse certus firmusque, utpote tota in Deo fundata.

Hanc enim vitam æternam, Deus ipse, qui non mentitur, áfæðis, expers mendacii, fallere nesciens, id est, summè verax, PROMISIT ANTE TEMPORA SECULAKIA, id est, ab æterno proposuit, prædestinavit, dare decrevit.

Duo sunt in promittente sincero, voluntas dandi et ipsa promissio; hic voluntas, seu decretum Dei sumitur pro promissione. Spes itaque nostra firma est, primò ex parte Dei promittentis, qui summè verax est et fallere nescit; secundò, ex parte promissi, seu propositi et decreti, quod æternum et immobile est. Æternâ, immobili, Dei summè veracis proInissione innixi, firmiter speramus et gloriamur in pe filiorum Dei.

VERS. 3. -MANIFESTAVIT AUTEM... VERBUM SUUM... Totus contextus indicat per verbum suum Lic intelligendum esse decretum promissionis de quâ supra. Sed hoc indicat præsertim et articulus, tov yov aúTOD, verbum illud suum. Articulus enim vim habet repetendi quod præcessit. Et conjunctio adversativa autem, quæ hæc præcedentibus annectit. Itaque sensus est: Hoc quidem decretum seu promissio ab æterno latuit in Deo; tempore autem ad id à se destinato, illud patefecit per publicam Evangelii prædicationem, quæ mihi concredita est, ex mandato et delegatione Dei Salvatoris nostri. Hinc in Deum, summè veracem, non tantùm credendum et sperandum est, sed Deum summè bonum, nosque summè diligentem diligere debemus. Ipse prior dilexit nos, ab æterno, suâ sponte, gratis et ultrò nobis æterna promisit, dare decrevit. Ipse prior dilexit nos, in tempore, nobis clarè, manifestè, publicè, per apostolos, imò per ipsum Christum, suam erga nos beneficam voluntatem declaravit. Hæc est voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, kabeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum, Joan. 6, 40. Deum taliter et tamdiù nos diligentem diliganius, adoremus, colamus, ipsi gloria in secula.

Observationes dogmaticæ et morales.

floc quidem et omnes supra tactas veritates hic omnibus Christianis obiter insinuat Apostolus ; sed apostolicos viros de suis officiis, juxta Epistolæ suæ scopum, specialiter instruit. Cur enim apostolatûs sui finem et functiones fusiùs hic explicat quàm alibi, nisi ut Tito et omnibus Ecclesiæ prælatis et animarum ministris, in ipsâ salutatione, quasi in speculo, exponat quid esse, et quid agere debeant ?

Exordium itaque longiusculum quidem, simos atvitam æternam, quæ dari decreta sive prædestinata est. Quod enim nobis dari decretum est, idipsum nobis quasi promissum est. Deus promisit se nobis per Christum daturum esse vitam æternam.

VERS. 3. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione (id est, per prædicationem) quæ credita est mihi, etc., id est, per delegationem mihi factam à Deo Salvatore nostro. Verbum suum,

tendatur Apostoli, sed valdè breve, si doctrina spectetur quam continet; totum enim doctrina est, et totius Epistolæ quasi epitome.

Attendant igitur ad illud apostolici viri: quid est apostolus? episcopus, pastor, doctor, concionator, confessarius et quilibet salutis animarum minister. Servus Dei, missus à Christo, ut prædicatione, doctrinâ, serat verbum Dei, verbum salutis, Evangelium Christi. Ad quid illa divini verbi satio? primò, ut ex ejus auditu fides vel nascatur vel nutriatur et crescat in electorum animabus, et per fidem homines terreni fiant nova in Christo creatura, Deo chari, electi Dei. Secundò, ut per fidem cognoscant verum Dei cultum, sanctè pièque vivant. Tertiò, ut piè viventes, sperent vitam æternam eò firmiùs quò hæc nostra spes in Deo summè veraci, summè bono nititur. Quartò, ut in Deum ab æterno promittentem sic sperent, ut et gratis, ultrò, et ex solà bonitate promittentem, gant; priùs et ab æterno diligentem diligant. Apostolicarum itaque functionum quasi epitome hæc est, docere, verbo Dei fidem in fidelibus nutrire, pietatem augere, spem firmare, charitatem accendere. Hoc qui præstat, verus et fidelis Dei servus est; hec qui non facit, servus inutilis est. Qui verò vel verbis, vel operibus suis, contrarium facit, servus requam est et antichristus.

dili

Deus bone! Deus clemens! Deus misericors ! parce mihi indigno, inutili et nequani servo tuo, tot et tot in officio meo prævaricationes, tot negligentias et omissiones, tot verba, totque opera inutilia, nociva, scandalosa, animas à te avertentia. Da mihi, ô piissime Pater, voluntatem tuam fideliùs exequi; verbis et operibus fidem in electorum tuorum animabus augere, pietatem nutrire, spem roborare, charitatem accendere, ut ex ore Domini mei Jesu Christi, Filii tui, audiam aliquando: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca...

Hoc ut in aliis præstare valeas, in temetipso primùm operari stude; assiduâ verbi divini meditatione, digestione, et ia tuam quasi substantiam transformatione, fidem tuam robora, pietatem refove, spem firma, charitatem inflamma. Ignitus alios illuminabis et calefacies.

VERS. 4. - TITO DILECTO; Græc., germano, id est, vero et genuino filio, secundùm fi tem mihi et illi communem, quâ illum in Christo genui. Fides est initium creaturæ Dei; hinc qui fidein alteri communicat, ipsius in Christo pater est, huncque in Christo gignit. Omnes Christiani debent esse apostolorum germani filii. Vide primam ad Tim. 1, v. 2.

GRATIA ET PAX; Græc., gratia, misericordia et pax. Ita Theodoretus, Theophylactus, OEcumenius. D

puta Dei; hic vocat Dei promissionem jam dictam de vita æterna. Verbum illud suum, vel promissionem illam suam, olim scilicet in Deo occultam et recondi tam, jam per prædicationem meam manifestavit. VERS. 4. Tito dilecto filio sccundùm communem fidem, etc. Communem fidem dicit suam et Titi, ut benè exponit Hieronymus. Eamdem mecum habes fidem; fides mea fides tua est, tibique communis.

1

tamen Chrysostomus in suo textu Græco non habet soc, misericordia. Sed quod plus est, juxta Erasmuin hic in Notis, Origenes in Epistolà ad Romanos annotans ac distinguens formas salutationum quibus D. Paulus usus est in singulis Epistolis, sic loquitur: Ad Timoth. primâ et secundâ, gratia, et misericordia, et pax, etc.; ad Titum verò, gratia et pax à Deo Patre. Cùm ergo aliunde nec Ambrosius, nec D. Hieronymus, nec alii Latini legerint misericordia, meritò creditur additum. Votum tamen est patre spirituali pro filio spirituali orante dignum ; quid enim spiritualis pater suo in fide filio utilius optaret, quàm gratiam, quâ secundùm fidem vivat; misericordiam, quâ Deus illius in fide defectus indulgeat; pacem internam, quà fidem et gratiam roboret; pacem æternam, quâ coronet in æternitate?

Hujusmodi precibus plus cæteris indigent doctores. et sacerdotes, ait D. Chrysostomus, ut quibus necessitatis plus immineat, plusque periculi divinæ offensionis incumbat ; nam, quantò fuerit celsior dignitas, tantò sacerdotis majora sunt pericula. Quod clariùs explicat Theophylactus, dicens: Magis enim episcopus et doctor gratiâ Dei indiget, ut qui multa onera bajulet; et misericordiâ, ut qui multis sit obnoxius ; et pace, ut qui turbis et innumeris telis impetitur. VERS. 5. HUJUS REI GRATIA RELIQUI TE CRETE..., id est, ideò te in insulâ Cretâ reliqui, episcopum, archiepiscopum et toti insulæ præpositum.

[ocr errors]

UT EA QUÆ DESUNT CORRIGAS, ut in eâ corrigas. Græc., supercorrigas, id est, pergas corrigere, quæ corrigenda restant; seu, ut in eâ ordines quæ restant ordinanda, et ob brevitatem temporis ordinare non potui.

ET CONSTITUAS, et præsertim PER singulas CIVITATES constituas PRESBYTEROS, in majoribus scilicet episcopos, in minoribus pastores.

SICUT, seu quales præcepi tibi. Hinc collige primò quòd Ecclesiarum fundamenta jaciebant apostoli ; deinde idoneis ministris, qui superædificarent, eas committebant, ipsi ad alias orbis partes properaturi. Collige secundò ab apostolorum tempore fuisse inter Ecclesiæ ministros subordinationem seu varios in hierarchia ecclesiasticâ gradus sibi invicem subordinatos D. enim Paulus in omnem terram missus, Titum toti insulæ Cretæ præponit episcopum, archiepiscopum et primatem; huic præposito præcipit ut alios constituat in singulis civitatibus inferiores sibi presbyteros, episcopos scilicet et parochos. Hanc

VERS. 5. Hujus rei gratiâ reliqui te Creta (id est, in Cretâ, scilicet insulâ), ut ea quæ desunt corrigas, id est, ut quæ reliqua sunt, scilicet quæ adhuc corrigenda restant, nec à me tam citò corrigi potuerunt, pergas corrigere.

Et constituas per civitates presbyteros, id est, per singulas civitates. De solis iis loquitur civitatibus in quibus crant justo numero fideles, quibus episcopus attribueretur.

Sicut et ego disposui tibi; sicut ego tibi ordinaveram sive præceperam; q. d. : Tales constitue episcopos, quales præcepi. VERS. 6.

[ocr errors]

Si quis sine crimine est; qui sic vixe

ergo ministrorum subordinationem vel ipse Christus instituit, vel apostoli ab ipso Christo edocti institue

runt.

VERS. 6. SI QUIS SINE CRIMINE EST... Conditiones notat in episcopo requisitas: ac primò, quòd sit sine crimine, Gr., inculpatus, inaccusabilis, irreprehensibilis, id est, de quo nulla fieri possit justa querela. Vide primam Timoth. 3, 2, ubi habes hujus conditionis explicationem et rationem.

UNIUS UXORIS VIR. Secundò, sit unius tantùm uxoris vir, seu non bigamus. Vide ibidem hujus præcepti sensum et rationem tum mysticam tum moralem.

FILIOS HABENS FIDELES. Tertiò, ut si quos filios habuit nondùm ordinatus, hi fideles sint, Christi scilicet fidem professi.

NON IN ACCUSATIONE LUXURIÆ. Luxui non sint obnoxii, sed in omni genere ita moderati ac temperantes, ut nec de luxu in comessationibus et potationibus, nec de luxuriâ fuerint accusati, aut suspecti. άoría universum intemperantiæ genus significat; benè tamen pro luxuriâ speciatim sumitur.

AUT NON SUBDITOS. Quartò, parentibus sint obedientes; non sint inobsequentes, intractabiles. Pietas, temperantia, obedientia filiorum, indicant patris probitatem et illius diligentiam in suis instituendis filiis. Hinc dignum eum demonstrant, cui majus et amplius regimen committatur. É contra qui proprios filios. negligit, quomodò alienorum curam habebit? Vide i Tim. 3, v. 4 et 5.

VERS. 7. OPORTET ENIM EPISCOPUM... Redit ad episcopum, et de eo repetit quod jam dixit: Oportet episcopum..., redditque rationem quia domus Dei dispensator est et œconomus : Sicut Dei dispensatOREM. Homini ob crimen in jus vocato nemo sapiens rerum suarum dispensationem committet; homini culpato, de crimine suspecto conferetur administratio domus Dei, dispensatio verbi divini et sacramentorum Dei? Quia ergo episcopus est œconomus Dei, sit ab omnibus vitiis liber, præsertim à quinque episcopum maximè dedecentibus:

Ab arrogantiâ, non superbum; Græcè, non arrogantem, id est, non protervum, inflexibilem, sui sensûs et judicii tenacem. Regimen ecclesiasticum humile debet esse: Reges gentium dominantur...; vos autem non sic, sed qui..., etc. Antigonus rex filio suo subditos ferociùs tractanti dixit: An ignoras, fili, regnum nostrum splendidam esse servitutem? Hoc Christus episcopis.

rit, ut nullus eum meritò possit in crimen vocare, quique sit boni nominis et famæ.

Unius uxoris vir, qui, si uxorem habeat, aut habuerit, non tamen acceperit secundam, sed unâ contentus vixerit. Filios habens fideles, id est, Christi fidem professos.

Non in accusatione luxuriæ, id est, qui de luxu non possunt accusari. Aut non subditos, qui subjici nolunt, qui in ordinem cogi non possunt.

VERS. 7. Oportet enim episcopum sine crimine esse, id est, sine graviori scelere; sicut Dei dispensaLorem, hoc est, tanquàm Dei vicarium ac ministrum in dispensatione Evangelii et sacramentorum,

Ab iracundiâ, non iracundum; ab ebrietate, non vinolentum, vide 1 Tim. 3, 3; a violentiâ, non percussorem, ibid.; medicus enim est: medicus autem vulnera curat, non ipse vulnerat, ait Theophylactus post S. Chrysost.; ab avaritiâ, non turpis lucri cupidum, ibidem.

VERS. 8. SED HOSPITALEM... Virtutes his vitiis oppositas notat: hospitalis sit, etiam erga ignotos et extraneos beneficus, 1 Tim. 3, 2.

BENIGNUM; Gr., amantem bonorum, pıλáyafov, seu sit proborum speciatim amicus, bonique amator.

SOBRIUM; Gr., Goppova, alii prudentem, alii sobrium, alii castum vertunt. Sapiens ergo, moderatus et sobrius sit in omnibus actibus suis.

JUSTUM, erga omnes, seu unicuique quod suum est tribuentem.

SANCTUM, pius sit et religiosus erga Deum.

CONTINENTEM, ab omni prorsùs intemperantià sit alienus. Syrus: Qui se contineat à concupiscentiis. Non malè Qui castitatem continuè servet; talis enim propriè dicitur continens.

VERS. 9. AMPLECTENTEM EUM....; Gr., tenacem ejus, etc. Tria hic notantur: diligentia studii, sit tenax, etc.; materia studii, sermo fidelis, etc.; finis seu utilitas studii, ut possit, etc. Vide D. Thomam. Indicat ergo qualitates ex parte ingenii requisitas; non sufficit enim vita bona in episcopo, sed præterea requiritur ut sit doctus, sit doctrinæ sanæ ; ut possit alios docere; fideles ad pietatem et ad quamlibet virtutem hortari; hæreticos autem redarguere et convincere.

Multis explicat hic quod ad Tim. primæ cap. 5, 2, uno verbo dixit, doctorem. Sit ergo tenax fidelis sermonis, seu per fidem traditi, doctrinæ fidei, seu evangelicæ. Hanc scientiam curet, in hanc incumbat, Chrysostomus, Theophylactus. Non statuit ut sit disertus, sed ut divinorum eloquiorum sit peritus, ait Theodoretus; ut per sanam, integram et incorruptam Evangelii doctrinam possit exhortari, etc. Non opus est fastuosis verbis, sed summâ Scripturarum peritia, etc., quà Paulus longè majora perfecit quàm Plato, ait D. Chrysostomus.

Non superbum, id est, sui sensûs ac judicii tenacem. Non iracundum, etc. Qui lucrum captet undecumque, etiam repugnante honesti ratione.

VERS. 8. Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, qui innocenter inter homines versetur. Sanctum, qui purè et incontaminatè Deum colat. Continentem, qui cupiditates refrenet, eas potissimùm quæ sunt à libidine et gulâ. VERS. 9.- Amplectentem eum, qui secundùm doctrinam est, fidelem sermonem. Doctrinam vult intelligi pietatis christianæ. Fidelem sermonem suo more vocat eum qui est certæ et exploratæ veritatis.

Ut potens sit exhortari in doctrinâ sanâ, hoc est, sufficiens et idoneus sit qui exhortetur ad pietatem et ad omne genus virtutis; idque per sanam, integram et incorruptam Evangelii doctrinam.

Et eos qui contradicunt arguere, id est, eos qui sanæ doctrinæ resistunt et obloquuntur, tum Scripturæ testimoniis, tum firmis rationibus revincere.

VERS. 10. Sunt enim multi etiam inobedientes, va

[blocks in formation]

VERS. 12. - DIXIT QUIDAM EX ILLIS..., id est, unus ex illis Cretensibus, et ideò qui eos benè noverat, et cujus testimonium recusare non possunt, quia illum ut prophetam suum reputant; dixit de eis:

CRETENSES SEMPER MENDACES; hoc nomine semper infamati fuerunt. Hinc proverbium Græcorum: Cum Cretensi cretizandum, seu cum mendacibus mentiendum. Cretizare apud Græcos mentiri. Adagium Græcum: Tρíα Káñña xaxíoτa, tria pessima Kappa, Cilices, Cretenses, Cappadoces.

MALE BESTIÆ, ad nocendum semper paratæ, ictu,

cornu, morsu, veneno.

Ventres pigri, gulæ et inertiæ dediti. Hic poeta Cretensis est Epimenides. Dicitur autem à sancto Paulo propheta, quia pro tali habebatur à Cretensibus; hinc, proprius propheta. Dicitur etiam propheta,

niloqui et seductores, hoc est, mentium deceptores, id est, qui pravis opinionibus mentes hominum inficiunt, qui errores seminant inter fideles.

Maximè qui de circumcisione sunt, id est, Judæi; nam et Creta multos habebat ex dispersione Judæos. VERS. 11. Quos oportet redargui, id est, obturare

illis os.

Qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet; docentes falsa et noxia, quæ faciunt ad subversionem fidei.

Turpis lucri gratiâ; significat eos avaritia excæcatos fala docere, dùm quæstum existimant pietatem, ut ait 1 Tim. 6.

VERS. 12.--Dixit quidam ex illis, etc. Propheta, id est, doctor et ethicus, qui vitia gentis nativa describit, quod perinde est atque mores posterorum prædicere, quia vitia nativa parentûm ferè in posteros derivantur. Male bestia vocantur, quòd essent ad nocendum prompti more bestiarum earum quæ ictu morsuve venenum relinquunt.

« PredošláPokračovať »