Obrázky na stránke
PDF
ePub

VIVAMUS SOBRIE, id est, randevatè quoad nos. JUSTE erga proximum, ET PIÈ erga Deum.

Servos negligebant pagani, hinc erant apud eos flagitiosissimi. Hos instruit fides christiana et bonos efficit. Servi itaque benè morigeri, fideles, obsequentes, modesti, patientes, christianæ fidei specialia sunt ornamenta. De servis vide plura Coloss. 3, 22., Ephes. 6, 5.

[ocr errors]

VERS. 11. -APPARUIT ENIM GRATIA DEI SALVATORIS. Hæc particula enim hanc propositionem nectit cum superioribus. Itaque cum D. Thomâ puto hic plenam supradictorum rationem assignari, seu cur Tito præscripserit omnes homines, senes, anus, adolescentulas, juvenes et servos ipsos, verbo et exemplo docere; nimirùm quia Christus ipse Salvator noster, animarum nostrarum Episcopus, exemplo et verbo erudivit omnes et liberos et servos. Apparuit, Græc., illuxit, Syr. patefacta est, Gratia Dei, Salvatoris NOSTRI; Græc., salutifera; id est Christus, Filius Dei, Deus et Salvator noster, fons gratiæ, ipsaque gratia substantialis, essentialis et divina; hæc, inquam, gratia Dei Salvatoris nostri, apparuit, illuxit, patefacta est, visibilis facta est.

OMNIBUS HOMINIBUS, seu liberis, seu servis, cùm V.rbum caro factum est, et habitavit in nobis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

fide et morum integritate doctrinam christianam apud heros suos commendatam reddant, quò plures ad eam amplectendam alliciantur.

VERS. 11. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus. Nomine gratia Dei, ipsa beneficentia Dei intelligitur, quam benignitatem et humanitatem Dei appellat. Salvatoris nostri, id est, illa salutaris gratia, quæ omnibus salutem affert, apparuit. Gratia ergo hæc est misericordia et benevolentia Dei omnibus hominibus exhibita in incarnatione Christi; sive gratia hæc est ipsa incarnatio Verbi gratuita, aut ipse Deus Salvator gratuitè incarnatus, afferens nobis reconciliationem, remissionem peccatorum, omnemque gratiam, sapientiam, doctrinam et salutem. Ita Hieronymus.

VERS. 12. Erudiens nos, ut abnegantes impieta · tem et secularia desideria. Impietatem, id est, incredulitatem, quâ Deum nec credebamus, nec colebamus, inquit Bernardus. Secularia desideria, id est, mundanas concupiscentias, hoc est, cupiditates omnes carnis, opum, honoris et gloriæ.

Sobriè, et justè, et piè vivamus in hoc seculo. Sobrietate seu temperantià, quâ quisque benè sit ordinatus erga seipsum; justitiâ, quâ erga proximos; pietate, quâ erga Deum. Quisquis ergo vult ad regnum pervenire cœlorum, vivat sobrius in semetipso, justitiam servet in proximo, pius perseveret in Deo. Fulgentius, lib. 1 de Remiss. pecc., cap. 28.

VERS 13. Expectantes beatam spem, dùm interim spe expectamus promissain beatitudinem, tanquàm præmium bonorum actionum hujus vitæ.

Et adventum gloriæ magni Dei, el Salvatoris nostri Jesu Christi, id est, illustrationem, sive illustrem ad

8. S. XXV

VERS. 13. EXPECTANTES BEATAM SPEM, id est, beatitudinem æternam, quam speramus, et quæ bo nis hujus vitæ operibus promissa est, quasi merces.

ET ADVENTUM GLORIÆ, id est, gloriosum MAGNI Der ET SALVATORIS NOSTRI JESU CHRISTI. Sicut duplici constamus parte, sic et duplicem expectamus beatitudinem; animæ scilicet in morte, corporis autem in adventu Christi, per quem nostra resurgent corpora.

VERS. 14. QUI DEDIT SEMETIPSUM PRO NOBIS : qui non tantùm natus est et apparuit ut nos erudiret, sed et semetipsum obtulit pro nobis in arâ crucis.

UT NOS AB OMNI INIQUITATE REDIMERET sanguinis sui pretio, utque nos à peccatorum sordibus per baptismi lavacrum mundatos adlegeret populum sibi seleclum, peculiarem, peculium suum, suamque possessionem egregiam et præstantissimam. Hæc omnia significat POPULUS ACCEPTABILIS. Alludit D. Paulus ad Exod. 19, 5: Eritis mihi in peculium de cunctis populis.

SECTATOREM, id est, zelatorem, summè et ardenter studiosum BONORUM OPERUM, seu ardenti studio virtutis exercitia capessentem.

VERS. 15. HÆC LOQUERE ET EXHORTARE: hæc doce nescientes, exhortare scientes, ut juxta ea vivant; argue cum plenȧ potestate refractarios et contradicentes: ita te gerens in officio, ut nemo te despiciat.

Quot in toto quidem hoc capite, ac præsertim in his ultimis versibus, veræ pietatis principia atque documenta? Sit ergo:

ventum et apparitionem. Adventum gloriæ, id est. gloriosum, splendidum. Expectantes manifestationem gloriæ magni Dei, quâ scilicet ejus majestas et magnitudo tunc omnibus innotescet; necnon manifestationem gloriæ Salvatoris nostri Jesu Christi, etc., cùm Filius magna luce et majestate venturus sit ad judicium, ut fideles suos præmiet et remuneretur;

VERS. 14. Qui dedit semetipsum pro nobis, hoc est, qui in assumptâ carne semetipsum spontè tradidit in passionem et mortem pro nobis,

Ut nos redimeret ab omni iniquitate : q. d. : Ideò seipsum tradidit in mortem, ut eo pretio nos redimeret ab omni peccato, quo mortem merehamur;

Et mundaret sibi populum acceptabilem: sic vocat peculiariter electum et dilectum à Deo, ut nos, ab oinni iniquitate redemptos et emundatos, possideret tanquàm populum peculiarem,

Sectatorem bonorum operum, id est, zelatorem, æmulatorem bonorum operum. Vides, inquit Chrysost., ut non simpliciter opera virtutis à nobis exigantur; ait enim sectatorem, hoc est, magnâ cum alacritate, et ingenti studio et animo, virtutis opera capessentem.

VERS. 15. Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Hæc quæ dixi de redemptionis Christi fine et scopo, ut scilicet sectemur bona opera, sobriè, justè et piè vivendo, hæc, inquam, exhortare; et si qui hortationi suavi non pareant, uti sunt tui duri Cretenses, arque eos cum omni imperio, plenâ potestate et auctoritate.

Nemo te contemnat; q. d.: Ita te gere in officio tuo, ita sanctè vive, ô Tite, ut nemo te contemnere audeat.

7

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maxime notanda, et ad praxin redigenda.

4' Ex v. 11, disce quòd Christus Salvator noster ait salutifera Dei gratia: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri, etc., quia Christus Jesus est primum Dei in nos peccatores gratuitum donum; at donum in quo omnia continentur salutifera Dei dona. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit, Rom. 8, 32; fons omnis doni et gratiæ, ex quo, per quem et propler quem omnis emanat ad nos gratia Dei. Hinc collige quantus debeat esse tuus in Christum affectus; quàm continua et intima tui cum hoc gratiarum fonte cordis unio, sine quo nihil es, nihil habes, nihil potes, à quo, et in quo, et per quod habes et potes omnia: Omnia possum in eo qui me confortat. Christo itaque Jesu, gratia substantiali, gratiarum omnium fonti, mente et corde frequenter unire, dicens: Diligam le, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, adjutor meus, susceptor meus, liberator meus, protector meus, vita mea.

2o Ex v. 12, disce quòd Christus, Filius Dei, æterna sapientia, sol, lux, Doctor mundi, apparuit illuxitque mundo, per incarnationem, tanquàm noster pædagogus, ut nos omnes erudiret suis primùm exemplis, suis deinde prædicationibus per Evangelium ad nos usque transmissis (quod et de exemplis Intellige), tandem internis gratiæ suæ illustrationibus et motionibus, quibus nostrum quotidiè illuminat intellectum, et affectum movet. Quid ergo homini verè Christiano faciendum, ut huic suminæ Dei bonitati respondeat? Primò, sciat et recordetur se Dei discipulum esse, in hocque glorietur: El erunt omnes docibiles Dei; secundò, sibi ab æterno Patre dictum putet quod de nube omnibus hominibus inclamavit: Hic est Filius meus, etc., ipsa veritas et sapientia, ipsum audite. Huic ergo voci divinæ obediens, Filio Dei, æternæ veritati, Doctori suo, continuè sit attentus; audiat attentè exemplorum ipsius vocem. Lege, relege, meditare Christi vitam et mortem; audi præsertim quod omnibus commendat super omnia : Discite à me quia mitis sum et humilis corde. Audiat attentè præceptorum et consiliorum evangelicorum vocem. Lege, relege, meditare Christi doctrinam: Beati pauperes, etc., beati mundo corde, etc. Vide, Matth. cap. 5, 6 et 7, sermonem in monte. Audiat attentè internam inspirationem et gratiæ vocem, quâ externæ exemplorum et verborum voci dat virtutem ; hæc enim vox est Domini in virtule, vox Domini in magnificentiâ, id est, vox magna faciens, vox potentes efficiens, vox contritione cordis humani humilians superbos, conterens per poenitentiam, ex D. Augustino, psalm. 28, v. 4. Hanc ergo Domini vocem audiat attentus; huic voci obediat sedulus, jaxta illud Psalmistæ : Ilodiè si vocem Domini audieritis, nolite, etc. Ad hanc Domini vocem continuè recurrat, hancque assiduè imploret, ut ipsius efficaciâ et virtute valeat exemplorum et verborum vocem adimplere. Verbum Dei, Doctor meus, doce me! Ve

ritas æterna, lux et sol mundi, sapientiæ tuæ spien-
dore illumina, perfunde, penetra animam meam, ul
ego, tui luminis radio perfusus, penetratus, omnium
temporalium vanitatem despiciam, teque solum dili:
gam, o veritas æterna! Verbum Dei, Salvator meus
Fili Dei vivi, qui, cum æterno Patre tuo, æternum
spiras amorem, hujus amoris æterni scintillam spira
in corde meo, amoris tui igne sic ure renes meos et
cor meum, ut te solum diligam, ô charitas æterna!

3o Ex eodem v. 12, disce quòd primum Doctoris
nostri erga nos documentum sit abnegatio, hic, et
Luc. 9, 23: Dicebat ad omnes : Qui vult venire post
me, abneget semetipsum. Abnegantes primò impietatem
doctrinæ, doctrinam Dei cultui contrariam, perversa
dogmata, ait D. Chrysostomus; secundò, impietatem
morum, scelestam atque improbam vitam, idem D.
Chrysostomus, seu omnia peccata quibus homo aver-
titur à Deo, convertitur ad creaturas; tertiò, mun-
dana desideria, quibus homo creaturæ, quasi fini suo
adhæret, quibus cor suum dat creaturis, quod soli
Creatori debet, quibus creaturas, quasi idola, colit in
corde et quasi in abscondito.

Quot ergo Christiani non sunt verè Christiani, non sunt verè discipuli Christi, quippe qui primo Christi documento nondùm obaudierunt! Nimirùm quotquot perversa de Deo rebusque divinis dogmata sequuntur; quotquot peccatis suis à Deo sunt habitualiter aversi, ad creaturas conversi; quotquot suis secularibus desideriis adhærent creaturæ, interiùs colunt creaturas, imò et interiùs et exteriùs, et desideriis et actionibus toti occupantur creaturis, has cogitant, has amant, has colunt, in his sunt toti! Tales sunt avari omnes, anri et argenti idololatræ; ambitiosi omnes, gloriæ et honoris idololatræ; voluptuosi omnes, seu ventricolæ, scu Veneris idololatræ. Quid potest homini statuas et ex. terna idola contemnere, evertere, confringere, si idola interna habet in corde, quibus se et omnia sua devovit, et in quibus colendis totus occupatur, vero Deo oblito, neglecto, contempto? Maledictus homa qui facit sculptile, etc., ponitque illud in abscondito. Deuter. 17, 15. Consule cor tuum, et vide ne fortè aliquod abscondat idolum. Hoc ne fiat, abrenuntia Satanæ, omnibusque externis et internis idolis; baptismum renova, teque Christo, solique Deo vero et vivo consecra; illum unicum ama, adora, cole, cæteris contemptis. Externorum tibi necessarius usus conceditur, prohibetur amor et cultus, ut Deum, tuum et illorum Creatorem, unicè diligas et colas. 4o Ex eodem v. 12, disce secundum Christi documentum, et quod est primi consequentia. Ad quid enim prædictam abnegationem nobis discipulis suis præcipit? Ut vivamus sobriè, justè et piè. Piè et religiose erga Deum : hanc autem erga Deum pietatem in corde nostro destruunt seculares cupiditates, quibus avertitur cor à Deo, ad creaturas convertitur. Justè erga proximum, ad quam justitiam charitatis of

1

t.cia reducuntur quia sunt à Deo præcepta: hanc autem utramque, et justitiam et charitatem violare semper paratus est qui suis obedit cupiditatibus. Sobriè et temperatè quoad nosmetipsos; hanc quoque sobrietatem nescit cupiditatun servus. Abnegationis ergo fructus et finis est, ut in hoc seculo vivamus sobriè, justè et piè. Attende igitur huic Doctoris nostri secundæ lectioni, quæ est totius Evangelii epitome, omnisque justitiæ christianæ summa, quæ tribus verbis omnes officii nostri partes nos docet; et vide num erga Deum verè pius sis, unum adoras in spiritu et in veritate; num erga proximum justus, illum nec verbo nec facto lædis, illum diligis, adjuvas, etc.; num sobrius in rerum externarum usu. Dia, est mensura, ait D. Thomas; sobrietas, inquit, accipitur pro mensurato usu rerum exteriorum et extrinsecarum passionum. An uteris mensuratè ? Recordare hanc mensuram concludi debere intra necessitatis limites, intra regulas utilitatis, et intra charitatis finem. Requiritur necessitas, aut saltem utilitas, et in utentis corde gratiarum actio. Externorum usus necessarius conceditur, etc. Vide superiùs.

5o Ex v. 13, disce quòd si vita sobria, justa e: pia, sit abnegationis fructus, ipsa semen est beatitudinis æternæ. Tertium est ergo hoc Christi documenturn, que nos hic sobrios, justos et pios docet expectare beatitudinem æternam in cœlis promissam. Expectantes beatam spem... Quasi diceret: Peregrini estis super terram, estis autem cives sanctorum, et domestici Dei: hic permanentem non habetis civitatem, sed futuram exquiritis ct expectatis : sitis itaque expectantes beatam spem, æternam beatitudinem, vitæ piæ, justæ et sobriæ scopum, finem et præmium; hanc æternam felicitatem cogitate, amate, desiderate, semper expectate.

Hic rursus consule cor tuum, et vide an huic Christi documento respondeat; an, à terrenis separatum, æternam expectat beatitudinem ; an è contra, terrenis adhærens, in terren's suam quærit beatitudi

nem.

Et expectantes adventum gloriæ, etc. Quia duabus constamus partibus, animâ et corpore, duas expectamus partiales beatitudines, animæ beatitudinem post mortem, corporis beatitudinem post gloriosum Christi adventum, qui corpora nostra vivifi

CAPUT III.

1. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum para

tos esse;

2. Neminem blasphemare, non litigiosos esse, scd modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduti, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidiâ agentes, odibiles, odientes invicem.

4. Cùm autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

cabit et glorificabit. Hæc est igitur secunda pars spei nostræ, expectantes adventum, etc. : sperate, desiderate, expectate adventum gloriæ, etc. Hunc adventum quotidiè petimus, orantes: Pater noster, etc. : adveniat regnum tuum. Sed, heu! ne adveniat reformidamus. Ut hanc formidinem in spem convertat Apostolus, paucissimis verbis hic conglobat omnia quæ spem nostram possunt roborare. Primò, advertus est gloria: veniet gloriosus suam nobis gloriam communicaturus, nosque sibi similes in æternâ felicitate redditurus; secundò, magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi; quasi diceret: De hoc ne dubitetis Jesus est, Salvator noster est; magnus Deus est: quia Jesus, misericors est; quia Salvator, vult in æternum salvare; quia Deus magnus, omnipotens est, facit omnia quæ vult: quòd si hæc vobis non sufficiunt, attendite quæ sequuntur.

Tertiò: Qui dedit semetipsum pro nobis. Perpende hæc Jesus, Salvator, magnus Deus, dedit semetipsum pro nobis peccatoribus et inimicis suis, cùm inimici essemus, etc. Quid ergo faciet nobis nunc amicis suis, filiis et fratribus suis? Attende finem ob quem dedit semetipsum, etc., ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret, cte. Quid ergo non sperabit tanto pretio redemptus, et in Christi sanguine per omnia sacramenta mundatus? Et mundaret sibi populum, eic. Obstupesce hic, et obstupefactus, clama: Domine, quid est homo, quòd memor es ejus; quòd pro co nasci, vivere, pati, mori dignatus! Ad quid? ut re dimeres, ut mundares, ut à peccatis mundatum seligeres populum tibi peculiarem, qui esset instar peculii tui (le propre bien de Dicu).

Hinc, ô peculium Dei, disce in infinitam et inetfabilem hane Dei misericordiam sperare; disce huic incomprehensibili bonitati respondere; Jesum, Salvatorem nostrum, magnum Deum diligere; peccata, ob quæ mortuus est, detcstari; omnia opera bona sectari; totum Dei esse, et in hoc solo gloriari. Sum Dei peculium, thesaurus, Dei possessio præstantissima! Cave ne quidquam tanto honore indignum facias: hæc loquere, hæc alios doce, hæcque faciens et docens, spera, desidera, expecta adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi.

CHAPITRE III.

1. Avertissez-les d'être soumis aux princes et aux magistrats, de leur rendre obéissance, d'être prêts à faire toutes sortes de bonnes œuvres;

2. De ne médire de personne, de fuir les contentions, d'être modérés, et de témoigner toute espèce de douceur à l'égard de tous les hommes.

3. Car nous étions aussi nous-mêmes autrefois insensés, désobéissants, égarés, asservis à une infinité de passions et de voluptés, pleins de malignité et d'envie, dignes d'être hais, et nous haissant les uns les autres.

[ocr errors]

4. Mais depuis que la bonté de Dieu, notre Sauveur, et son amour pour les hommes, a paru dans le monde,

5. Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti,

6. Quem effudit in nos abundè per Jesum Christum Salvatorem nostrum;

7. Ut justificati gratiâ ipsius, hæredes simua, secundùm spein vitæ æternæ.

8. Fidelis sermo est, et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona et utilia hominibus.

9. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vana.

10. Hæreticum hominem, post unam et secundam correptionem devita,

11. Sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cùm sit proprio judicio condemnatus. 12. Cùm misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.

13. Zenam legisperitum, et Apollo sollicitè præmitte, ut nihil illis desit.

14. Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

15. Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

5. Il nous a sauvés, non à cause des œuvres de justice que nous eussions faites, mais à cause de sa miséricorde, par l'eau de la renaissance, par le renouvellement du Saint-Esprit,

6. Qu'il a répandu sur nous avec une riche effusion, par Jésus-Christ, notre Sauveur,

7. Afin qu'étant justifiés par sa gråce, nous devinssions les héritiers de la vie éternelle, selon l'espérance que nous en avons.

8. C'est une vérité très-certaine, et dans laquelle je désire que vous affermissiez les fidèles, que ceux qui croient en Dieu doivent être toujours les premiers à pratiquer les bonnes œuvres. Ce sont-là des choses vraiment bonnes et utiles aux hommes.

9. Mais évitez les questions impertinentes, les généalogies, les disputes et les contestations de la loi, parce qu'elles sont vaines et inutiles.

10. Fuyez celui qui est hérétique, après l'avoir repris une et deux fois;

11. Sachant que quiconque est en cet état est perverti, et qu'il pèche, étant condamné par son propre jugement.

12. Lorsque je vous aurai envoyé Artémas ou Tychique, hâtez-vous de venir me trouver à Nicopole, parce que j'ai résolu d'y passer l'hiver.

13. Envoyez devant Zénas, docteur de la loi, et Apollon, et ayez soin qu'il ne leur manque rien.

14. Et que nos frères aussi apprennent à être tonjours les premiers à pratiquer les bonnes œuvres, lorsque le besoin et la nécessité le demandent, afin qu'ils ne demeurent point stériles et sans fruit.

15. Tous ceux qui sont avec moi vous saluent. SaJuez ceux qui nous aiment dans l'union de la foi. La grâce de Dicu soit avec vous tous. Amen.

ANALYSIS.

1o Monita dat omnibus communia; potestatibus obediant, v. 1; neminem despiciant, nec conritientur, sed sint ad omnes, etiam infideles, mansueti, v. 2; memores quid ipsi fuerint, v. 3; memores et Divinæ in nos misericordiæ, v. 4.

2o Immensam in nos Dei misericordiam exaggerat, quâ nos immeritos, in baptismo, per Spiritum sanctum regeneravit, ut hæredes simus æternæ vitæ, v. 5, 6, 7, hancque misericordiam vult à Tito fidelibus inculcari, ut ejus memores, bonis operibus præcellant, v. 8.

3° Inanes et futiles prohibet quæstiones et pugnas, 1. 9; hominem hæreticum, semel et iterùm admonitum, jubet devitari, v. 10, 11.

4° Titum ad se vocal, v. 12. Zenam autem et Apollo sollicitè præmittat, eisque necessarium curet viaticum, v. 13. Discant, te hortante, nostri Christiani, in talibus occasionibus, pro suo modulo, Evangelii promotioni deservire, v. 14.

5o Salutat, el solitâ adprecatione claudit Epistolam, v. 15.

PARAPHRASIS.

1. Admone Cretenses tuos, ut principibus, et quibuslibet potestatem habentibus, sint subditi ; ut illorum jussis promptè obediant, et sint parati ad omne bonum opus faciendum, si ab eis injungatur.

2. Ut nemini maledicant, nec sint contentiosi, aut rixarum amantes, sed æqui et placidi, summam in omnes prorsùs homines exhibeant mansuetudinem.

3. Nam et nos aliquando fuimus veræ sapientiæ lumine destituti, increduli, à viâ veritatis errantes, variis desideriis et voluptatibus mancipati, malignè et invidè cum aliis agentes, odio digni, et alios invicem odientes.

4. Cùm autem illuxit (per Evangelii prædicatio. nem) bonitas, et singularis in homines amor Dei, Salvatoris nostri

5. Non propter opera nostra justa, sed gratis et ex suâ merâ misericordiâ, salvos nos fecit per baptismum; quo, per gratiam Spiritus sancti, regeneramur in filios Dei, et novi homines eflicimur.

6. Quem Spiritum sanctum Deus Pater in nas largè et copiosè effudit, per Jesum Christum Sal

vatorem nostrum.

7. Ut, per gratiam ipsius a peccatis purgati, et justitiâ donati, simus hæredes vitæ æternæ, cum spe certà eam assequendi.

8. Certa sunt quæ dixi, et volo ut de his fratres tuos confirmes; ut qui Deo credunt, curent aliis præire in bonis operibus, quæ sola propriè bona sunt, et hominibus utilia:

9. Inanes autem quæstiones, et gencalogias, et

fiştiles circa legem pugnas rejice et devita, quia vanæ sunt et inutiles.

10. Hæreticum hominem, si post unam et alteram correptionem fuerit pertinax, devita,

11. Sciens quòd hujusmodi hæreticus sit subversus, el peccat sciens et volens, et ideò semetipsum intùs condemnans.

12. Cùm Artemam, aut Tychicum ad te misero, ut tuas vices suppleant, festina ad me Nicopolim venire; ibi enim hiemare statui.

13. Zenam, legis Mosaicæ doctorem, et Apollo cura sic instructos omnibus ad iter necessariis præmittere, ut illis in viâ nihil desit.

14. Discant nostri Christiani, quod supra dixi, alis bonorum operum studio præire, ad usus aliorum (8! maximè evangelicorum prædicatorum) necessarios, ut non sint infructuosi in agro Domini.

15. Salutant te omnes qui mecum sunt fideles; saluta eos qui nos amant ob fidem et secundùm fidem Gratia Dei sit cum omnibus vobis. Amen.

COMMENTARIA.

VERS. 1.-ADMONE ILLOS PRincipibus et pOTESTATIBUS... In præcedenti capite singulis statibus monita dedit Apostolus; hic omnibus communia dat, ac primò ut superioribus obediant : Admone illos, id est, Cretenses tuos, etc. Vide paraphrasim.

Tria notantur his in verbis inferiorum erga superiores officia, ait D. Thomas: Reverentia subjectionis, sen illorum auctoritati submissio, SUBDITOS ESSE: obedientia jussionis, seu illorum jussis prompta et libens obtemperatio, Dicto odedire : cordis et animi præparatio ad omne bonum opus faciendum, si injungatúr, PARATOS ESSE. Dicit AD OMNE BONUM OPUS; alioquin, si malum opus imperaretur, Deo magis obediendum foret quàm hominibus. Hinc, discretio requiritur in obedientiâ, ait D. Thomas sicut et promptitudo.

VERS. 2.NEMINEM BLASPHEMARE, id est, ut nemini maledicant.

NON LITIGIOSOS ESSE, id est, non sint contentiosi et rixarum amantes. Græc.: à pagnâ alienos; Syr.: Non sint pugnaces, sed mansueti.

SED MODESTOS, id est, sed sint æqui, placidi, et suinmam IN OMNES HOMINES mansuetudinem exhibeant, non fideles tantùm, sed infideles et eis contradicentes.

[blocks in formation]

ERRANTES, à viå veritatis.

SERVIENTES DESIDERIIS ET VOLUPTATIBUS VARIS, id est, variis desideriis et voluptatibus mancipati.

In malitia et invidia agentes, id est, in spiritu maligno et invido cum aliis agentes.

Odibiles, odientES INVICEM, id est, digni odio et alios invicem odientes, seu mutuò infesti, ferarum more. Hujus ergo miseri status memores, compatiamur aliis; sed et attendentes ad benignitatem Domini nostri Jesu Christi erga nos, qui immeritos renovavit.

--

VERS. 4. CUM AUTEM BENIGNITAS ET HUMANITAS. Græc., xproτóns, bonitas, benevolentia, etc.; pihavOpoñía, singularis in homines amor.

DEI, Patris, distinguitur enim à Jesu Christo in v. 6. Cùm ergo illuxit bonitas et singularis Dei Patris in homines amor, qui volens nos ad salutem perducere, nobis Filium suum unigenitum dedit Salvatorem. Pater Salvator est, quia salvare voluit, deditque Filium Salvatorem: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suumn unigenitum daret, ut omnis qui credit.............. Joan. 3; et Filius Salvator est quia sanguinis sui pretio nos redemit et sacramenta instituit quibus salutem consequimur.

[blocks in formation]

Malitia est nocendi cupido. Odibiles, ut scilicet invicem odio prosequantur.

VERS. 4. · Cùm autem benignitas et humanitas, etc. Benignitas, id est, bonitas, benevolentia et beneficentia. Humanitus, id est, singularis ille Dei Patris erga homines amor, studium, dilectio, et clementia. Nota Dei amorem in nos, quòd ab æterno nos amârit ille qui est Deus, id est, qui est summa majestas et felicitas, qui in se omne bonum habet. Deus diligit nos propter se, quia summè bonus est, adeòque bonitate abundat, ut bonitatem et liberalitatem suam in nos omni dilectione indignos effundere velit. Infinita ergo Dei bonitas radix est et ratio amandi homines, cisque se et sua bona communicandi.

VERS. 5. Non ex operibus justitiæ, id est, non merito operum justorum, quæ fecimus nos, sed secur

« PredošláPokračovať »