Obrázky na stránke
PDF
ePub

deinde Eve (ex Adamo et propter Adamum).

14. (Non doceat mulier;) quia ut imbecillior, et deceptioni magis obnoxia, fuit à serpente in prævaricatione divini præcepti decepta: Adam autem non

[ocr errors]

fuit à serpente deceptus (sed ab uxore allectus ).

15. Salvabitur autem mulier per piam liberorum educationem, si permanserit constans in fide, in charitate, in sanctitate, et morum sobrietate.

COMMENTARIA.

VERS. 1. OBSECRO IGITUR PRIMUM OMNIUM FIERI... Stabilito docendi modo in primo capite, in hoc publicum Dei cultum docet; seu Timotheum, episcopum jain factum, instruit quomodò debeat preces ecclesiasticas ordinare. Igitur. Hæc particula denotat subsequentia ex præcedentibus inferri; sive ex v. 15, eap. 1, ubi dicitur quòd Christus venit in hunc mundum peccatores salvare; sive ex v. 18, ubi hortatur Timotheum Apostolus ut bonam militet militiam; sive ex utroque, sic: Igitur ut Christo ad peccatorum salutem coopereris, utque bonam milites militiam; uno verbo, ut episcopali munere ritè fungaris, juxta prophetias de te factas. Obsecro, admoneo, et adhortor. Primùm omnium, id est, ante omnia: tum quia primun episcopi munus est orare pro se, et pro aliis; ad hoc enim constituitur; tum quia oratio ex se maximè necessaria, utpote à quâ cætera bona pendent; à Deo enim peti et exspectari debent, à quo omne bonum, etc. Fieri, id est, ut in publico et quotidiano cultu fiant.

ODSECRATIONES, id est, supplicationes ad avertenda mala, seu pro liberatione à rebus tristibus. ORATIONES, id est, bonorum petitiones. POSTULATIONES, id est, preces pro aliis. GRATIARUM ACTIONES pro beneficiis acceptis. Ita Theodoretus, Theophylactus, ita D. Thomas. Theophylactus tamen tria priora nomina idem hic significare putat probabiliùs.

Observationes dogmaticæ et morales.

Docet ergo Apostolus quòd ante omnia Deus sit orandus, et quidem omnibus orationum modis, sive ad avertenda mala, sive ad obtinenda bona, sive ad gratias agendas pro impetratis, idque omne tum pro nobis, tum pro aliis. Porrò id D. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Ambrosius, D. Augustinus, et omnes, tum Græci, tum Latini, interpretes, intelligunt de publicis Ecclesiæ conventibus, ubi sacerdotes et populus simul orant. D. Augustinus, epist. 59, ad Paulin., q. 5, hunc locum refert ad liturgiam missæ, ejusque partes. Idem eodem modo explicat D. Thomas. Quod præcipuè in D. Augustino notandum, quia inde probatur antiquitas missæ quoad omnes ejus partes.

PRO OMNIBUS HOMINIBUS, id est, pro universis et singulis hominibus, ita ut nullum prorsùs ab oratione excludamus, quod nota propter sequentia, v. 4. Sacerdos est quasi totius orbis pater; dignum igitur est

[blocks in formation]

ut omnium curam gerat, omnibusque provideat, sicut et Deus, cujus ministerio servit, et vice fungitur, ait D. Chrysostomus. Christianus est Dei filius; Christiani ergo charitas, sicut et Dei Patris sui, extendatur ad omnes; sit perfectus sicut et Pater cœlestis, etc. Ad omnes miseros, id est, ad omnes homines (quis enim hominum non miser): ad omnes, inquam, miseros extenditur et patet Dei miseratio: ad omnes igitur miseros, seu homines, extendatur fidelium oratio; oret Christianus pro omnibus et singulis bominibus. Et hæc est regula ecclesiastica à Magistro gentium tradita, quâ utuntur sacerdotes nostri ut supplicent pro omnibus, ait Ambrosianus. Hac eâdem regulâ utatur quilibet fidelis; nunc obsecret, nunc petat, gratias agat. Rursùs iterùm oret, statimque gratias agat, mox obsecret; hosque omnes mentis et cordis affectus simul misceat et alternet, exemplo Davidis in Psalmis. Hæc itaque in eâdem oratione sunt facienda et sæpiùs reiteranda.

VERS. 2. PRO REGIBUS, Et omnibus qui in subliMITATE. Gr. dignitate vel eminentiâ. Syr., magnatibus. Ambrosius: Qui in sublimiori loco positi sunt. Pro regibus, etiamsi ethnicis, nec enim alii tunc erant in mundo. Pro illorum ministris, et omnibus quibuscumque, qui sub illis rem publicam gerunt, orandum est à Christianis. Hoc illorum postulat conditio, regia quidem dignitas, quæ divinæ Majestatis est radius et participatio. Ministerialis etiam, quæ regiæ potestatis radius est et emanatio. At hoc exigit nostrum et totius Ecclesiæ commune bonum; illorum quippe salus est nostra tranquillitas, ait Theophylactus.

UT QUIETAM ET TRANQUILLAM VITAM... Id est, ut sub regimine principum, rempublicam justè administrantium, vitam agamus pacatam et quietam. Temporalis nostra et Ecclesiæ pax pendet à pacé regnorum; regnorum autem pax pendet à regimine principum : hinc pro illis et illorum ministris nostra interest orare: ad nos præterea extenduntur bona et gratiæ quæ pro illis obtinemus à Deo. Pax regni debet esse regum et magistratuum scopus; hoc idem à Deo debemus eíflagitare.

In omni pietate ET CASTITATE. Explicat Apostolus ad quid pacem optamus, non ad conimessationes, et ad libidines, sed ad sacros cœtus faciliùs et frequentiùs celebrandos, et ad mores honestos, probos et pudicos, liberiùs et perfectiùs excolendos. Græc., xx1 dep.votti, non tantùm castitatem significat, sed et VERS. 2. Pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, id est, in dignitate vel eminentiâ. Ora ut orationibus humilium Deus præstet salutem sublimium.

Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. In omni reverentia Dei et puri

tate.

morum gravitatem et honestatem. His itaque duobus nominibus, pietate et castitate, omnes externos pietatis actus et omnem morum gravitatem et honestatein exprimit. Qui actus externi pietatis et honestatis tempore pacis liberiùs exercentur ab Ecclesiâ. Tein pore quippe belli, templa profanantur, sacri cætus cessant, Dei cultus negligitur, grassantur vitia ; cæœdibus, rapinis et impudicitiis omnia loca replentur. Cùm ergo à regibus pendeat subditorum pax, et à pace temporali multùm pendeat externum religionis exercitium; cùm aliundè corda regum sint in manu Dei, hinc ab omnibus fidelibus orandum est pro regibus.

[blocks in formation]

VERS 4. QUI OMNES HOMINES VULT SALVOS FIERI... Probat hoc, id est, pro omnibus orare, pulchrum et Deo gratum esse; quia scilicet hoc Dei voluntati conforme est ; ipse enim Deus et salvator noster vult omnes homines salvos fieri.... Græc., servari. Et quia hoc ipse vult, gratum est illi quòd nos idem velimus, idem optemus, et consequenter oremus id quod optat ipse, scilicet, ut omnes convertantur, et propterea ad cognitionem veritatis evangelicæ perveniant, scu ad fidem in Christum, sine quâ non est salus. Deus valt omnes homines salvos fieri. Imitare ergo Deum tuum; illius concorda voluntati; velis quod omnes salvi fiant : quod si vis, et ora; quippe volentium est orare, D. Chrysostomus.

VERS.-5. UNUS ENIM DEUS UNUS ET MEDIATOR... ProLat Deum velle omnium hominum salutem. Primò, quia unus et idem est omnium Deus, Creator, Pater et Dominus; omnes ergo homines, utpote opus suum, filios suos, servos suos, diligit et salvos cupit: secundò, quia unus et idem est omnium hominum mediator apud Deum, scilicet Jesus Christus, homo Deus, qui mediationis suæ beneficium extendit ad omnes; omnium ergo reconciliationem vult et salutem. Et ne dubites quin id seriò velit et sincerè.

VERS. 6.

QUI DEDIT REDEMPTIONEM SEMETIPSUM PRO OMNIBUS. Tertiò hic Jesus Christus, homo Deus, mediator noster, semetipsum dedit in pretium redemptionis omnium hominum, seu pro redimendis

[ocr errors]

VERS. 3. Hoc enim (ut scilicet oretur pro omnibus hominibus) bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Nota: Non Christum, sed Deum, vocat Salvatorem, quia Deus vult omnes salvos beri, ideòque Christum Salvatorem omnibus dedit. VERS. 4. - Qui (Deus) omnes homines vult salvos fieri, etc. Quantùm ex parte suâ ̧ seriò et ex animo cupit et optat Deus omnium salutem, omnesque cò vocat, et ad eam sufficientia dat media. Vult enim Deus omnes salvos fieri, sed si accedant ad eum : non enim sie vult, ut nolentes salventur, sed vult illos salvari, si et ipsi velint, inquit S. Ambrosius.

VERS. 5. Unus enim Deus, elc. Unus est Deus, emnium hominum creator; unus etiam homo Chri

atque salvandis omnibus hominibus. Non redemit auro et argento, sed semetipsum dedit in avriλuspcv Lytrum, pretium redemptionis, qualecumque sit; antilytrum, pretium vicarium, quo res cum re simili et vicariâ redimitur; vita pro vitâ, caput pro capite. Hoc fecit Christus, qui semetipsum dedit pro nobis, vitam suam pro vitâ nostrâ, vitam Dei pro vitâ hominum, vitam Filii Dei, pro vità Dei inimicorum.

O ineffabilis dilectio! ô sanè vera et seria volun tas salutis omnium hominum! Moyses, cæterique se cundarii et ministeriales mediatores, hostias et preces obtulerunt pro iis quorum erant mediatores; at Jesus Christus primarius, principalis ac propè unicus mediator noster, semetipsum obtulit hostiam in ara crucis, pro reconciliandis Deo omnibus hominibus.

TESTIMONIUM TEMPORIBUS SUIS. Græc.: Testimonium temporibus propriis. Syr.: Testimonium, quod evenit tempore suo. Correctio Romana: Testimonium temporibus suis. Et ita legendum putant Estius, Cornelius à Lapide, ita legerunt Lovanienses. Sensusque tunc videtur valdè naturalis. Authenticum sanè et indubi-tatum testimonium quod, tempore in Scripturis destipato, dedit divinæ suæ erga nos dilectionis, et quod reverà et seriò velit omnes homines salvos fieri. Hoc quippe probandum suscepit Apostolus, hoc ergo ex dictis concludit. Quòd si non placeat hæc explica tio, accipe Theodoreti interpretationem. Testimonium, inquit, vocat passionem, quia omnes prophetas testes habet. Tempora propria testimonii sunt quæ ad Gal. capite 4, vocantur plenitudo temporis.

Disquisitio veritatis.

In quâ verus versuum 4, 5 et 6 sensus sincerè, et sine præventione quæritur. Attendo ad Apostoli scopum et ad sermonis contextum. Primò, asseruit pro ominibus hominibus orandum esse. Hæc propositio universalis est, et nullam prorsùs suscipit exceptionem, nec enim nobis fas est quemquam ab orationibus nostris excludere : hoc fatetur etiam Estius. Se

cundò, ut hanc propositionem universalem probet Apostolus, seu ut nos ad illam in praxi redigendam excitet, id est, ut nos excitet ad orandum pro omnibus, affirmat talem orationem bonam esse, et Deo gratam. Tertiò hoc ipsum, scilicet orare pro omnibus, pulchrum et gratum esse Deo probat ex eo quòd Deus Salvator noster vult omnes homines salvos fieri, et propterea vult ut ad veritatis cognitionem veniant.

stus, Dei atque omnium hominum mediator, omnium redemptor: ergo sive beneficium creationis spectetur, quod omnium commune est, sive beneficium reconci liationis ac redemptionis, quod omnibus propositum est, vult Deus omnes homines salvos fieri. Necesse fuit in Christo hypostaticè naturam divinam et humanam copulari, ut odia inter Deum et homines componeret. Unus (Christus) est conciliator pacis, qui ea quæ erant inter se disjuncta et distantia conjunxit, inquit Theodoretus. Nota : In Christo, solus Deus nou est mediator, nec solus homo, sed Deus homo; hic enim exercuit opera mediatoris, seu redemptionis nostræ in humanitate à se assumptâ.

VERS. 6. Qui dedit redemptionem semetipsum pro

Affirmans autem Apostolus quòri Deus vult omnes homines fieri salvos, nobis concludendum relinquit quòd, cùm Deum oramus pro omnium hominum salute, divinæ tunc voluntati conformamur; quod Deo gratum et acceptam est.

His omnibus seriò et sincerè attentis, sie ratiocinor: Si accuratè loquitur Apostolus, sique rectè probat (quod in dubium revocare nefas), tam latè et universa❤ liter sumit in v. 4 : Omnes homines, quàm in v. 1 latè et universaliter sumpsit Pro omnibus hominibus.

Ideò enim vult Apostolus pro omnibus hominibus orari à fidelibus, quia Deus vult omnes homines salvari. Sicut ergo pro omnibus prorsùs hominibus, nemine excepto, nobis orandum esse asseruit in v. 1, ita et in v. 4 affirmat Deum velle omnes prorsùs homines, nemine excepto, salvos fieri. Hoc ipsum confirmant rationes quibus v. 5 et 6 probat Deum velle omnium hominum salutem ; nimirùm, quia omnium hominum Deus est; quia Jesus Christus omnium hominum mediator est; et quia hic mediator noster semetipsum dedit pro omnibus redimendis hominibus. Deus enim omnium, nemine excepto, creator est hominum; Jesus Christus omnium, nullo excluso, mediator est hominum; pro omnibus redimendis, nemine excepto, semetipsum obtulit hic mediator Dei et hominum.

Mens D. Pauli.

Mens itaque D. Pauli est quòd Deus, Salvator noster velit et omnium prorsùs hominum, nemine secluso, salutem, voluntate scilicet antecedente, ut explicabitur infra.

Illatio qua tres rejiciuntur interpretationes.

Unde infero apostolicæ menti non convenire très aliquorum interpretationes. Primò interpretationem illorum qui dicunt: Deus vult salvos ficri omnes hotnines, id est, quicumque salvantur. Secundò illorum qui dieunt : Deus vult salvari omnes homines, id est, omnis generis homines, sive Judæi sint, sive gentiles, sive hberi, sive servi, sive principes, sive subditi, ete. Tertiò, illorum qui dicunt: Deus vult servari omnes homines, id est, quamplurimos et tot, ut aliquo modo dici possent omnes. Hæ tres, inquam, interpretationes, apostolicæ menti non conveniunt (nisi vera supponatur communis interpretatio quam mox attulinus de voluntate antecedente salvandi omnes homines), primò, quia limitant propositionem quam S. Paulus fecit universalem. Deus vult omnes homines salvos fieri, ait Apostolus. Nulla est in terminis, nec in mente, exceptio, ut visum est supra ex sermonis apostolici contextu. Contra hanc apostolicæ propositionis universalitatem, Deus vult tantùm salvandos salvari, ait prima interpretatio; Deus vult aliquos tantùm ex omni genere hominum salvari, ait

omnibus. Redemptionem, id est, pretium redemptionis. Christus pro nostra vità suam tradidit quasi nost: um. Ita Theophylactus.

Testimonium temporibus suis. Ut scilicet hæc ipsa Christi redemptio suis temporibus esset testimonium, tum divinæ charitatis, fidelitatis (quà hanc redem

secunda interpretatio; Deus vult tantùm quamplurimos salvari, ait tertia interpretatio. Ecce maximas exceptiones, quæ, si omninò locum habeant, Apostoli verba, mentem et scopum immeritò coarctant. Secundò, quia hæ tres interpretationes (seculså aliâ quam supra tetigimus) non modò D. Pauli mentein et scopum non assequuntur, sed ex illis, contra expressissimam Apostoli mentem, sequeretur non esse pro omnibus hominibus orandum, sed tantùm pro aliquibus, nimirùm, pro salvandis tantùm; pro aliquibus ex omni genere; pro quamplurimis.

Hæc sequela manifesta est. Ex D. Paulo, Dei volun tas circa salutem hominum est ratio nos movens et excitans ad orandum pro omnium hominum salute. Seu ideò, secundùm Apostolum, debemus pro omnibus orare, quia Deus vult omnes salvari. Sed ex primâ interpretatione, Deus vult tantùm salvandos salvari; ergo et pro salvandis tantùm debemus orare. Ex secundâ interpretatione, Deus vult aliquos tantùm ex omni genere homines salvari; ergo et pro aliquibus tantùm ex omni genere nobis est orandum. Ex tertiâ interpretatione, Deus vult quamplurimos tantùm homines salvari: ergo et pro quamplurimis tantùm orare debemus. Et hoc cuilibet homini S. Paulum attentè legenti ita perspicuum est, ut ipse Estius has tres interpretationes rejiciat tanquàm apostolicæ menti et instituto non congruas. Quia, inquit Estius, sensum faciunt haud prorsùs universalem, ut manifestum est, multos enim homines exceptos relinquunt, et proinde non conveniunt instituto Apostoli, qui docere vult orandum esse pro omnibus hominibus, sine exceptione. Adde quòd ita dicitur Deus omnes velle salvos fieri, ut etiam addi possit quòd neminem velit perire; nam utrumque conjunxit Petrus apostolus, 2 Epist. 3, dicens Deum nolle aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti : atqui hæc negatio non recipit dictas tres interpretationes; ergo nec illa affirmatio. Hucusque Estius, pag. 772, col. 2, cirea medium.

Examinatur celebrior interpretatio.

Sed quid dicendum de aliâ interpretatione celebri, ab Estio et quamplurimis, et quidem doctissimis viris laudatå et approbatâ, scilicet: Deus vult omnes homines salvos fieri, id est, Deus dat suis fidelibus servis voluntatem salutis omnium hominum. Sen Deus facit ut sui fideles servi velint omnium hominum salutem, et pro eâ laborent et orent. Itaque, inquiunt, hæc propositio: Deus vult omnes homines salvos fieri, est locutio causalis quâ dicitur Deus velle, vel facere, id quod facit ut nos ipsi velimus et faciamus; sicut Rom. 8 dicitur Spiritus sanctus postulare gemitibus inenarrabilibus,quia facit sanctos ita postulare.

Hanc interpretationem hucusque reveritus sum, ptionem hominibus per prophetas promisit, et reipsà præstitit), Christi enim sanguis effusus testatur et fidem facit quantùm Deus nos diligat, et quantoperè cupiat omnes salvos fieri; tum æquitatis et justitiæ divinæ in futuro judicio.

quia à doctis et sanctis pariter viris usurpatur. Sed nunc veritatem in semetipsâ quærens, non in hominum auctoritate, nunc, inquam, D. Pauli mentem in suis propriis verbis et argumentis perscrutans, nɔn in alienis ratiocinationibus, aut præjudiciis, animadverto hanc interpretationem (nisi nostra priùs adhibeatur) esse à D. Pauli mente alienam; sic enim argumentor: Mens D. Pauli hæc est: Vult et ordinat ut in Ecclesia oretur pro omnibus prorsùs hominibus; hoc jam supra monstratum est. Ut fideles excitet Apostolus ad orandum pro omnibus prorsùs hominibus, affirmat eis quòd hæc oratio Deo grata sit et accepta, utpote divinæ voluntati conformis, quia Deus ipse, qui Salvator noster est, vult etiam omnes homines salvos fieri. Mens itaque D. Pauli est quòd per hoe nostrum votum, circa salutem omnium, divinæ conformamur voluntati, hincque Deo grata et accepla est oratio nostra. Supponit ergo D. Paulus esse reverà in Deo voluntatem salutis omnium, cui nostra voluntas et desiderium circa salutem omnium hominum conformetur. Quomodò enim hâc in re Dei voluntati conformabimur, nisi reverà sit in Deo voluntas salutis omnium, et nisi id Deus in seipso velit ?

Addo. Ex D. Paulo, voluntas Dei, circa salutem omnium, est regula nostræ voluntatis circa eamdem ominjum salutem; nostram ergo voluntatem præcedit, sicut regula regulatum; est ergo reverà in Deo talis voluntas, antequàm sit in nobis. Addo rursùs, D. Paulus, hâc Dei voluntate salutis omnium utitur tanquàm medio et motivo quo nostram excitet et moveat voluntatem ad orandum pro omnium salute. In mente ergo D. Pauli hæc Dei voluntas non est ipsa fidelium volitio ut à Deo excitata, cùm è contra hac Dei voluntas sit quid nostram voluntatem excitans, movens, et consequenter eam præcedens, et ab eå prorsùs distinctum. Denique ex D. Paulo placet Deo nostra pro omnium salute deprecatio, quia Deus vult omnium prorsùs hominum salutem. Sicut ergo hæc Dei complacentia, circa nostram orationem, est reverà Dei et in Deo, ita et Dei voluntas de saJute omnium est reverà Dei et in Deo. Quomodò enim Deus sibi complacebit circa quidquam, nisi in seipso? Et quomodò complacebit sibi, in seipso, ob nostras pro omnium salute deprecationes nisi reverà velit in seipso omnium salutem? Sed ut clariùs pateat hanc interpretationem à D. Pauli mente alienam hâc interpretatione gratis admisså reflectamus ad sensum quem format: Orate pro omnium prorsùs hominum salute. Quare? Quia hoc Deo gratum? - Unde nosti hoc Deo gratum ? Quia Deus vult omnes salvari, id est, Deus vobis dat voluntatem salutis omnium. Quænam est vis hujus argumenti tui? Excitas ut velim, quia Deus dat mihi velle. Si dat velle, ut supponis, reverà volo, et infallibiliter volo; frustra igitur hortaris ut velim; quòd, ex te, jam volo, cùm Deus mihi dederit velle.

[ocr errors]

--

Nullum et inutile redditur argumentum Apostoli per talem interpretationem; est itaque ab ejus mente

aliena. Prætereà ab Apostolo sic interpretato quæri posset: Unde nôsti quòd Deus talem mihi voluntatem dederit? Nec enim illam in me sentio, imò mens et voluntas mea repugnat orare Deum pro infideli, pro idololatra, pro fidelium persecutore, pro tyranno, pro homine pessimo, vitiis corrupto, et penitùs perdito. Ad quid prætereà Deum orabo pro homine quem Deus ipse videtur reverà deseruisse ? Unum tantummodò potest ad id me movere; nimirùm, si sciam quòd Deo placitura sit hæc oratio mea; utpote qui vult etiam istius hominis pessimi salutem; quia, scilicet, Deus, omnium hominum creator, vult omnes homines salvos fieri.

Et hinc redditur vis et robur Apostoli argumento. Orate pro omnibus hominibus: quia hoc Deo gratum, utpote ejus voluntati conforme, ipse enim Deus, om. nium hominum creator, vult omnes omninò homines salvos fieri.

Conclusio.

Cùm omnes supradictæ interpretationes (nisi nostra vera supponatur) sint à D. Pauli mente alienæ, illiusque intringant argumentum, quod à simplici et litterali verborum sensu totam vim suam habet, concludo simpliciter et ad litteram credendum esse D. Paulo, gentium apostolo, veritatisque doctori, formaliter et expressè dicenti : Deus vult omnes homines salvos fieri.

Credendum et D. Petro, apostolorum principi, Ecclesiæ fundamento et veritatis columnæ, contirmanti Paulum et quasi explicanti: Deus vult omnes homines salvos fieri, ait Paulus. Nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti, ait D. Petr., secu·1dæ Epist. cap. 3, v. 9. Ecce veritatem eamdem, propositionibus æquè universalibus, tum affirmativis, tum negativis, à duobus præcipuis apostolis formaliter expressam, et multis à D. Paulo rationibus probatam, v. 5 et 6. Ut quid dubitamus? Quia, inquis, magnæ hine diflicuitates oriuntur. Fateor: sed primò, an minores oriuntur ex hujus veritatis opposito? Secundò an propter difficuitates ex aliquâ veritate nascentes, licet de eâdem veritate formaliter et expressè revelata dubitare? Quot, quæso, difficultates ex mysterio sanclissimæ Trinitatis? Quot ex mysterio sanctissimæ Incarnationis, ex mysterio sanctissimæ Eucharistiæ ? Has omnes superamus, quia hæc mysteria formaliter in Scripturis sunt revelata. Sic et superandæ diflicultates ex hac veritate nascentes, quia ipsa expressè revelata. Et sanè licèt inextricabiles ex ea difficultates orirentur, mallem ingenii mei imbeciliitatem sateri (quæ divinæ voluntatis immensitatem non potest attingere, multò minùs comprehendere), quàm veritatem ita formaliter expressam et probatam à D. Paulo, et confirmatam à D. Petro, aut denegare, aut alieris interpretationibus detorquere. Sed non sunt hujusmodi difficultates, quæ hic possent objici, et quas tamen scholasticis relinquo solvendas, quia hic locus est non disputandi, sed mentem D. Pauli in suis verbis agnoscendi. Agnoscamus itaque veritatem, et ipsa benè nota difficultatum tenebras dissibabit,

modumque nobis præbebit veritatem cum veritate conciliandi.

Veritates in S. Pauli verbis incluse.

Prima itaque veritas in verbis D. Pauli nobis revelata bæc est: Deus, utpote omnium hominum creator. sincerè et seriò vuit omnes homines salvos fieri. Secunda, Deus omnium hominum creator, ita serio et sincere vult omnium hominum salutem, ut propterea Filium suum unigenitum Jesum Christum, Deum et hominem, eis omnibus dederit salutis mediatorem. Tertia, Jesus Christus, Filius Dei, homo Deus, hominumque cum Deo mediator et reconciliator, ita sincerè vult omnium hominum reconciliationem et salutem, ut semetipsum dederit pro omnibus redimendis hominibus, Deoque reconciliandis. Quarta veritas in præcedentibus inclusa : Per et propter hunc omnium hominum Redemptorem, Deus gratiam suam, sacramenta et alia media ad salutem necessaria, omnibus subministrat hominibus.

Explicatur hæc Dei voluntas.

Hine ad explicandas et solvendas difficultates, collige quòd hæc voluntas non sit tantùm signi et extra Deum, quâ scilicet Deus omnibus hominibus proponit doctrinam Evangelii et præcepta salutis, sed etiam beneplaciti voluntas, et in Deo, quà scilicet Deus verè, sincerè et seriò, vult et cupit omnium hominum salutem, imò et ex parte suâ efficaciter. Quòd non sit signi tantùm, patet ex eo quòd si significaret tantùm Deus se velle omnium hominum salutem, quam tamen reverà non vult in se; simulatè et dolosè ageret Deus: quod impium cogitare. Est ergo voluntas beneplaciti, non absoluta, aliàs omnes salvarentur, sed ex hypothesi quòd ipsi velint, ope gratiæ, præstare quæ ab ipsis ad salutem requiruntur. Hæc voluntas Dei dicitur eilicax ex parte Dei, quia Deus per eam, et Christum dedit Salvatorem, et media ad salutem necessaria suppeditat: non est tamen totaliter efficax et completa, sed incompleta, et ex parte Dei tantùm efficax. Hanc voluntatem D. Chrysostomus vocat primam ; et post ipsum Theophylactus ait: Prima voluntas Dei est quòd nemo pereat. Secunda voluntas est ut impii pereant, in epist. ad Ephes., c. 1, v. 6. D. Damasceuus et post ipsum theologi vocant hanc voluntatem antecedentem, ita etiam Theophylactus ibidem. Quia antecedit omnem prævisionem bonorum, aut malorum operum hominis. Posset dici naturalis voluntas Dei, quia manat ex Deo tantùm, qui de suo bonus.

[blocks in formation]

Instabis Satiùs videretur homines excitare ad volendum, quàm Deum exorare. Resp. utrumquo faciendum, quia salus à Deo, et ab homine. Vide dicta ad Philip., c. 2, v. 13. A Deo, inquam, hinc orandus ut det id sine quo nulla salus, gratiam scilicet; ab homine autem, hinc excitandus ut humiliter et sedulò divinæ gratiæ cooperetur; seu, sicut ait Apostolus, ut cum metu et tremore suam salutem operetur, loco citato. Qui enim fecit nos sine nobis, non salvabit nos sine nobis, D. Augustinus.

[ocr errors][merged small]

VERS. 8. VOLO ERGO VIROS ORARE IN OMM LOCO... Redit ad id quod v. 1 inchoavit; et postquàm docuit orandum, et quidem omnibus modis, et pro omnibus hominibus, nunc pergit docere à quibus, ubi, et quomodò sit orandum.

A quibus orandus est Deus? A viris pariter, et à mulieribus. Volo viros... similiter et mulieres... Oratio est alimonia mentis: hinc virorum et mulierum animæ tam necessaria quàm cibus eorum corpori. Par utrique sexui necessitas orandi. (Volo igitur, etc.) Una natura, una et gratia.

Ubi orandum? in omni loco. Per Christum tota terra sanctificata est, omnisque locus oratorium factus. Quoniam Christus adveniens expiavit universam terram, nobis omnis locus oratorium factus est, ait August., serm. 130, in parasc., de Cruce et Latrone. Hinc præcipit Apostolus orare ubique. Nobis itaque licet in omni loco orare. Sed quia hic agitur de publicis precibus, et præcipuè de sacrificio et synaxi, ut aiunt omnes interpretes, et ut manifestum est ex habitu decenti et ornato, quem Apostolus requirit in mulieribus quid enim refert quo habitu orent in cubiculis? Hinc in omni loco, intellige publicis precibus dicato, seu in quâvis Ecclesiâ, seu potiùs oratoriis. Tunc enim nondùm erant Ecclesiæ, sed fideles conveniebant quo poterant. His autem verbis affirmat illis Paulus, quòd eorum preces non minùs gratæ essent Deo in quocumque loco precibus dicato, seu oratorio, quàm si in templo Jerosolymitano facte fuissent; vult ergo ut ad orandum conveniant ubi poterunt eritque commodum orare.

Quomodò orabunt viri?

LEVANTES ad cœlum MANUS PURAS, non aquâ lotas; sed cupiditate, rapinâ, cædibus mundas, Chrysostodisceptatione, pugnis, rapina, avaritiâ, turpitudine, ac per eleemosynas eas sanctificando. Levare manus habitus est orantis. Sine irâ, id est, sine injuriarum memoriâ, sine vindictæ cupiditate. Ambrosius per disceptationem intelligit mentis evagationem, quæ in oratione excludi debet per attentionem animi.

« PredošláPokračovať »