Obrázky na stránke
PDF
ePub

mus. Lavamini, mundi estote, Isai. 1. Levatio manuum significat cordis elevationem, ait D. Thomas; hâc cæremonia auxilium ab alto petitur. Proprium erat sacerdotum veteris Testamenti levare manus. Hoc autem Apostolus vult fieri ab omnibus Christianis, quia omnes sunt sacerdotes, ait Theodoretus. Regale sacerdotium.

SINE IRA ET DISCEPTATIONE. Mundum sit et cor ab irå et inimicitiâ. Quia viros nominavit, vitia excludit in viros magis cadentia. Disceptatione. Græc., Staλcδιαλο riopov. Latini interpretantur de disputatione, seu discordiâ cum fratribus. Juxta quos sensus est : Pacificus sit animus, sine odio, et disputatione, hocque conforme est orationi Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc.

Orationis fructus est reconciliatio cum Deo : huic autem reconciliationi cum Deo nihil sic obest ac discordia cum fratribus; hinc sine odio et discordiâ orandum. D. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, versio Arabica, Ethiopica, etc., interpretantur diffidentiam, hæsitationem. Glossa etiam apud D. Thomam : Ut non disputemus contra Deum increduli verbis ejus. Grotius etiam: Duo sunt, quæ maximè preces Deo ingratas faciunt; odium adversùs fratrem, quod hic iram dixit, et dubitationem de Dei promissis. Hi omnes volunt quòd oremus sine odio in fratrem, et sine diffidentia i.: Deum; sed cum fiduciâ, juxta D. Jacob. i: Postulet in fide nihil hæsitans.

cum

VERS. 9. SIMILITER ET MULIERES. Quomodò orabunt mulieres? Similiter precari volo, puris manibus, sine odio, et disputatione. Sed præter hæc viris et mulieribus communia, volo ut honestè et modestè sint ornatæ. Syrus: In habitu casto vestimenti, verecundiâ et pudicitiâ sit ornatus earum. A mulieribus removet vitia muliebria: pleræque enim peccant nimio corporis ornatu; vult habitum illarum mundum quidem esse, sed non luxuriantem, sed qui castitatem redoleat.

IN HABITU. Græcè., iv xatastoλãi, tunicam undique honestam, compositam, significare voluit, ait D. Curysostomus. Habitum longiorem dicit, hoc est, ut undique vestiantur et contegantur, et ne impudenter delegantur, Theophylactus.

ORNATO. Per ornatum non intelligit exquisitum, sed moderatum, D. Chrysostomus. Habitus itaque illarum sit mundus, id est, modestus et decens.

CUM VERECUNDIA ET SOBRIETATE ORNANTES SE. Pudor et modestia sint illarum ornamenta. Volo igitur mulieres orare in habitu modesto, qui honestatem et castitatem redoleat. Sed NON IN TORTIS, seu calamiStratis CAPILLIS. Non se comant.

NON IN AURO... Nec aurum, nec margaritas ge

VERS. 9. Similiter et mulieres in habitu ornato, id est, honesto, decenti. Ornato, id est, modesto ac moderato, et qui deceat mulieres. Nam quod decet, id demùm ornat.

Cum verecundiâ et sobrietate, id est, verecundè, sobriè, moderatè et modestè ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosâ, id est, vestitu sumptuoso.

S. S. XXV.

[blocks in formation]

Contra luxum mulierum in templo, vide D. Joan. nem Chrysostomum hic. Deum precatura pergis, et ornamenta aurea circumsers, flavosque crines, et ip. sos auro compositos? An verò saltatura ad ecclesiam pergis? Numquid hic nuptias et lasciviæ oblectamenta conquiris? Num ut tui spectaculum præbcas advenisti? Num tibi nunc instruendus est tha'a. mus, etc.? Accessisti ut Deum pro peccatis tuis depreceris, etc., non iste supplicis habitus. Quo enim paclo potes ingemiscere, etc., quæ ejusmodi ornatu compta procedis? Nam, etsi lacrymas fuderis, risum cernentibus hujusmodi lacrymæ movebunt, etc. Fst enim scena quædam atque simulatio, si ex eodem animo ex quo tanta sumptus magnificentia tantaque ambitio prodit, inde etiam lacrymas profundi viderint. Amputa omnem hujusmodi simulationem, circumcide abs te omnem illum scenæ atque histriouum gestum. Deus enim profectò non irridetur.

Eumdem ibidein vide contra mulieres quæ purpurisso vultum inficiunt, stibio oculos pingunt, etc. Vide et contra cas quæ vilibus quidem pannis induuntur, sed in veste etiam nigrå nimium magnâ arte quærunt ornatum. Si vanitas, si luxus, si ornamentorum amor tantum sit mulieribus vitium, quantò majus in viris! Fateamur necesse est sumptuositatem, luxum, ornatuum amorem nimium, in quibuscumque sint, Christianismo esse opposita, et orationis spiritui contraria. Christianismus est humi!itatis, pœnitentiæ et mortificationis status, est quippe Christi imitatio. Quid ergo ci plus oppositam quàm amor mundi pomparum, quibus in baptismo fit renuntiatio. Compunctio, pœnitentia, annihilatio coram Deo, sunt animæ ad bonam orationem dispositio, et quasi orationis spiritus. Huic spiritui quid magis contrarium quàm superbia cordis, ornatus corporis, mollities utriusque. Conteratur igitur cor, sacco et cinere induatur corpus; saltem utrumque sit humile, pœnitens, humiliatum : sicque humiliati et compuncti Dei misericordiam supplices ore

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

in Ecclesia: Turpe est illi loqui. 1 Cor. 14, v. 35.

VERS. 12. - DOCERE AUTEM MULIERI NON PERMITTO, NEQUE DOMINARI IN VIRUM... In Ecclesià docere non potest mulier, nec ullam ubicumque in virum auctoritatem sumere. Domi tamen docere potest et debet puellas, filios; imò et Prisca docuit Apollinem, Act. 18, v. 26, et mulier fidelis virum infidelem, 1 Cor. "7, ait Theophylactus.

VERS. 13. ADAM ENIM PRIMO FORMATUS EST. Duo sunt in versu præcedente; scilicet mulieri docere non permitto, et eam in virum dominari nolo. Hinc duæ in hoc et sequenti versu rationes utrique asserto, ordine tamen inverso, correspondentes. Non dominetur in virum, quia vir est illâ præstantior, ut patet ex utriusque formatione. Adam enim prior formatus est, Eva posterior; Adam non propter Evam, neque ex Evâ; sed Eva propter Adam et ex Adam; ergo non se præferat viro, cui Deus primatum dedit, quemque hoc signo præstantiorem declaravit.

[blocks in formation]

Peccavit uterque Adam et Eva, sed adverte discrimen in Scripturis notatum, et quod hic exprimit Apostolus. Adam non est seductus, MULIER AUTEH SEDUCTA. Eva peccavit seducta, serpens decepit me; credidit serpenti dicenti: Nequaquàm moriemini. Hocque credens, putavit vel quòd in Dei præcepto aliquod lateret mysterium, vel quòd verborum Dei sensum nec ipsa, nec maritus suus essent assecuti; et ita seducta, fructum pulchrum visu et gustu suavem comedit, virumque suum blanditiis suis ad comedendum induxit.

Non sic Adamus: ipse enim à serpente non fuit seductus, à quo nec fuit aggressus; neque etiam ab Evå propriè deceptus fuit, quæ, non fallendi animo, sed seducta et decepta, fructum obtulit: peccavit itaque tum inordinato conjugis amore, tum quâdam superbiæ titillatione, et excellendi libidine : cùmque

jectione. Jubet mulierem discere cum omni subjectione.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

potuisset facilè hos motus inordinatos reprimere, spontè permisit eos in se suboriri, et prævalere; quibus tandem victus, deliciasque suas contristare nolens (ut ait D. Augustinus), uxori roganti et blandienti morem gessit, et contra Dei præceptum comedit, sciens quidem se peccare, sed divinæ severitatis inexpertus, credens quòd ei facilè remitteretur, ait D. Thomas. Hinc infert Apostolus: Non doceat illa, utpote errori magis obnoxia, quæque legem Domini tam malè interpretata, virum et omnes filios suos in peccatum pertraxit. Semel docuit mulier, et cuncta pervertit ideò ultra non doceat, D. Chrysosto

mus.

VERS. 15. SALVABITUR AUTEM PER FILIORUM GENERATIONEM... Quia vetuit mulieri loqui, nunc, eam consolans, tradit ei quos doceat. Quasi diceret : Sileat ergo mulier, subjiciatur; non deerit tamen illi pia occupatio. Salvabitur per filiorum educationem, si illos benè instituat atque doceat. Loquitur hic conjugatis, quales erant pleræque, easque docet officiurn quo salvari debeant. Virginibus autem sua privilegia reservat, de quibus egit 1 ad Cor. cap. 7.

Ex D. Thomå, per non dicit causam, sed non repugnantiam, estque sensus: Mulier salvabitur, etsi incedat per generationem filiorum; id est, etsi nubat, es non sit virgo. Si filios benè educaverit, si ipsa in fide permanserit.

SI PERMANSERIT IN FIDE. Si Evæ exempluin non sequatur, nec se à Satanâ seduci permittat, sed constars permaneat in fide Christi, in charitate Dei et proximi, in sanctitate morum, et sobrietate, seu temperantia cupiditatum, in matrimonio scilicet, seu si legitimè in matrimonio conversetur, ita Theophyluctus. Plerique legunt in plurali, si permanserint. D. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Græc., Syr., Arab., Æthiop., multi etiam Latini. Jam verò bipertiuntur: aliqui enim volunt illud plurale ad filios referri, sitque sensus : Si filios educet, et quantum est in se, curet ut filii permaneant in fide, etc. Alii relerunt illud ad mulierem in genere, seu quæ sic sumpta æquivalet plurali. De communi mulierum naturâ, ait Theodoretus. Parùm refert quomodò sumatur cùm tamen sensus primò allatus sit valdè naturalis, nostraque versio à Romanis correctoribus non sit immutata, huic adhæreo.

[blocks in formation]

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maximè notanda, et ad praxim redigenda.

1° Dei minister plenè persuasus quòd Christus Jeɛus venit in mundum peccatores salvos facere, cap. 1, v. 15, et quòd Deus vult omnes homines salvos fieri, hujus capitis v. 3; omnibus modis oret; nunc peccatorum remissionem obsecrans; nunc gratiæ largitionem petens; nunc liberationem à malis, et bonorum concessionem postulans; nunc pro beneficiis acceplis gratias agens; præsertim verò sacrificium Redemptionis hominum, quod ita propitiatorium est ut impetratorium simul sit et eucharisticum, frequenter et quasi jugiter offerens; pro omnibus omninò hominibus, quia, ut sacerdos, quasi totius orbis est pater: speciatim autem pro regibus et omnibus in dignitate constitutis, ut sub illis quietè et pacificê Deo servia

CAPUT II.

1. Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

2. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

3. Non vinolentum, non percussorem, sed modestam; non litigiosum, non cupidum, sed 4. Suæ domui benè præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate.

5. Si quis autem domui suæ præesse nescit, quoFodò Ecclesiæ Dei diligentiam habebit?

6. Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

7. Oportet autein illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

8. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes;

9. Habentes mysterium fidei in conscientiâ purâ. 10. Et hi autem probentur primùm; et sic miniGreat, nullum crimen habentes.

11. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12. Diaconi sint unius uxoris viri; qui filiis suis benè præsint, et suis domibus.

13. Qui enim benè ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide quæ est in Christo Jesu.

14. Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire citò: 15. Si autem tardavero, ut scias quomodò oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16. Et manifestè magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, ereditum est in mundo, assumptum est in gloriâ. ·

mus. Meminerit ergo sacerdos se ad hoc, scilicet ad orandum et ad sacrificandum pro omnibus constitutum esse sacerdotem, Dei et hominum mediatorem; v. 7.

2o Quia oratio omnibus est necessaria et totius est Ecclesiæ orare, sacerdos, Dei minister, doceat omnes, et viros, et mulieres, modum ubique ac pra:sertim in Ecclesiis orandi. Curet ergo ut viri orent purė, manibus et corde mundis; v. 8. Ut mulieres præterea orent modestæ, verecundiâ et pudicitiâ ornatæ; v. 9, 10.

Sacerdos et populus sic purè et humiliter orans, et quasi manu factâ ambiens thronum gratiæ Dei, misericordiam consequentur.

CHAPITRE III.

1. C'est une vérité certaine, que si quelqu'un souhaite l'épiscopat, il désire une œuvre sainte.

2. Il faut donc que l'évêque soit irrépréhensible, qu'il n'ait épousé qu'une femme, qu'il soit sobre. prudent, grave et modeste, chaste, aimant à exercer l'hospitalité, capable d'instruire;

[ocr errors]

3. Qu'il ne soit ni sujet au vin, ni violent et prompt à frapper; mais équitable et modéré, éloigné des contestations, désintéressé;

4. Qu'il gouverne bien sa propre famille, et qu'il maintienne ses enfants dans l'obéissance et dans toute sorte d'honnêteté.

5. Car si quelqu'un ne sait pas gouverner sa propre famille, comment pourra-t-il conduire l'Eglise de Dieu ?

6. Que ce ne soit point un néophyte, de peur que s'élevant d'orgueil, il ne tombe dans la même condamnation que le diable.

7. Il faut encore qu'il ait bon témoignage de ceux qui sont hors de l'Eglise, de peur qu'il ne tombe dans l'opprobre, et dans le piége du démon.

8. Que les diacres de même soient honnêtes et bien réglés; qu'ils ne soient point doubles dans leurs paroles, ni sujets à boire beaucoup de vin; qu'ils ne cherchent point de gain honteux;

9. Mais qu'ils conservent le mystère de la foi avee une conscience pure.

10. Ils doivent aussi être éprouvés auparavant, puis admis dans le ministère, s'ils ne se trouvent coupables d'aucun crime.

11. Que les femmes de même soient honnêtes et d'une conduite réglée, exemptes de médisance, sobres, fidèles en toutes choses.

12. Qu'on prenne pour diacres ceux qui n'auront épousé qu'une feinme, qui gouvernent bien leurs cufants et leurs propres familles.

13. Car le bon usage qu'ils auront fait de leur ministère les fera monter à un degré plus haut, et leur donnera une grande confiance dans la foi qui est en Jésus-Christ.

14. Je vous écris ceci, quoique j'espère aller bientôt vous voir;

15. Afin que si je tardais plus longtemps, vous sa · chiez comment vous devez vous conduire dans l maison de Dieu, qui est l'Eglise du Dicu vivant, la colonne et la base de la vérité.

16. Et sans doute c'est quelque chose de grand que ce mystère d'amour qui s'est fait voir dans la chair, qui a été justifié par l'Esprit, qui a été manifesté aux anges, prêché aux nations, cru dans le monde, reçu dans la gloire.

ANALYSIS.

Agitur de ordinatione ministrorum. Primò, quales in episcopo requirantur dotes, v. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7. Secundò, quales in diacono, v. 8, 9, 10, 12. 13. Tertiò, quales in eorum uxoribus, v. 11.

Denique Timotheum monet ut juxta præcepta hìc sibi

tradita gubernet Ecclesiam Dei, quæ est veritatis columna, v. 14, 15. Quæ sit autem hæc veritas, explicat v. 16, brevi, sed distinctâ incarnationis Dominicæ expositione.

PARAPHRASIS.

1. Certa et indubitata res est, quòd si quis episcopatum desiderat, præclarum optat ministerium.

2. Oportet autem ut episcopus sit vitæ prorsùs irreprehensibilis; non bigamus, sit sobrius, et consequenter vigilans, prudens, compositus, castus, amans peregrinos, aptus et paratus ad docendum.

3. Vino non sit obnoxius, non violentus, et qui percutiat; sed sit mansuetus, rixarum et litium abstinens, non amator argenti;

4. Propriæ domui suæ benè præsideat, filios contineat in obedientià sibi subditos, et in omni honestate et gravitate morum.

5. Nam si familiam suam nescit regere, quomodò Ecclesiæ Dei curam geret?

6. Non sit nuper baptizatus et Christo insitus, ne ob episcopatus honorem inflatus superbiat, et ob superbiam in eamdem cum dæmone damnationem incidat.

7. Oportet etiam illum benè audire apud eos qui sunt extra Ecclesiam, id est, infideles, ne apud eos contemptus, et probro subditus, incidat in laqueum diaboli.

8. Eodem quoque modo oportet ut diaconi casti sint et honesti, duplicia non loquantur, non sint bibaces, et ad vinum proclives; neque turpiter et avarè pecunias quærant : ·

9. Sed fidem christianam servent et custodiant per bonam conscientiam.

10. Et hi primùm probentur, et longo tempore ex

plorentur : et si inculpati et irreprehensibiles reperiantur, tandem ordinentur, et ministrent.

11. Sic etiam oportet ut mulieres eorum castæ sint et graves, non calumniatrices, sobriæ, per omnia fideles.

12. Diaconi sint monogami, qui filios suos suamque domum benè rexerint :

13. Qui enim diaconatûs officio ritè perfuncti fuerint, honestam viam sibi parant ad altiorem gradum, multamque sibi pariunt alios, juxta Christi fidem, docendi et monendi confidentiam.

14. Hæc tibi scribo sperans me ad te brevi ven

turum :

15. Si autem tardiùs venero, hæc tibi scribo ut scias quomodò ordinanda et gubernanda sit domus Dei, Ecclesia Dei vivi, quæ est columna et fulcrum firmissimum veritatis.

16. (De eâ veritate loquor) quæ sanæ maximum est pietatis sacramentum ( quæque omnis christianæ veritatis, seu religionis, est caput), de Dominicæ scilicet incarnationis mysterio ( in hoc consistente) quòd Deus, in se invisibilis, in humanâ carne manifestus et visibilis factus est, quòd per Spiritum S. (seu per stupenda miracula à Spiritu sancto facta) hic homo visibilis, verè Deus et Dei Filius justificatus et probatus est; quòd hic Deus-Homo ab angelis visus et adoratus est; quòd annuntiatus est gentibus; quòd per universum mundum creditus et adoratus; quòd in cœlum assumptus, sedet ad dexteram Dei.

COMMENTARIA.

VERS. 1. - FIDELIS SERMO. Hæc verba D. Chrysostomus et Theophylactus referunt ad ultimò dicta in præcedenti capite, sed meliùs ad jamjam dicenda referuntur, ob rationem statim dicendam. Timotheus erat, non solùm Ephesiorum episcopus, sed et omnium totius Asiæ Ecclesiarum archiepiscopus et primas, cui incumbebat cura episcopos et ministros per singulas urbes instituendi et ordinandi. Hinc illum Apostolus instruit de episcoporum et aliorum ordinandorum qualitatibus. Et quia res hæc est maximi momenti et ad omnes in Ecclesià, per universum mundum, usque ad consummationem seculorum, ordinandos pertinens, hinc Apostolus vult omnes ad ea quæ circa rem hanc jam dicturus est attentos esse, et propterea utitur consuetâ sibi in rebus majoris momenti præfatiunculâ. Fidelis sermo, verissi

id est,

VERS. 1. Fidelis sermo, etc. Opus, non dignitatem laborem, non delicias: opus per quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio, ità S. Hieron. Bonum, id est, præclarum et arduum, opus desiderat. Vult docere Apostolus munus excelsum esse et ar

mus, ideòque attentè audiendus et fideliter amplectendus, seu veritas certa est et fide digna. Seu verissimum est et omni fide dignissimum quod jam dicturus sum. Etsi vera sint et indubitata quæcumque nobis à Spiritu sancto revelantur, quò tamen nobis utiliora sunt et scitu inagis necessaria, eò etiam sunt fide et attentione digniora. Hinc in sacris Scripturis variæ sunt locutiones quibus aliquorum revelatorum veritas præcipuè commendatur, v. g., Apoc. 22: Hæc verba fidelissima sunt et vera: ita et apud D. Paulum hic et alibi in rebus gravioris momenti, in re fidei, vel in opere ministerii: Fidelis sermo...

vel

SI QUIS EPISCOPATUM. Επισκοπὴ significat omnem in genere inspectionem, hic autem inspectionem in Ecclesiam, seu super Ecclesiam; seu præfecturam, prælaturam, cui incumbit ex officio animarum

duum. Episcopatus est onus angelicis humeris formidabile: nam non tantùm pro suâ, sed et pro omnium sibi subditorum animabus ab episcopo rationem exiget Deus, ut docet Concil. Trident.

sibi subditarum saluti assiduè vigilare. Sensus est: Si quis inspectionem in alios, seu munus et onus aliorum saluti segniter invigilandi, et pro eâ indefessè allaborandi, desiderat, is xáλov, bonum, pulchrum, præclarum, ipyov, opus, munus, officium, functionem et ministerium optat, sed arduum sanè et maximè periculosum, ut patet ex ipso nomine et officio inspectionis, seu superinspectionis, imxons.

Observationes litterales.

Duo sunt in episcopatu, honor et onus, dignitas et opus. Videns ergo D. Paulus quia et suo forsan tempore nonnulli episcopatum ob dignitatem et honorem desiderabant, at certè spiritu prophetico prævidens quòd in Ecclesiâ multi futuri erant qui episcopatum nescientes illum erant appetituri ob ea quæ ipsum circumstant et subsequuntur, hinc de episcopis acturus, ante omnia exponit quid sit episcopatus, ut sciant omnes quid sit episcopatum desiderare. Exponit autem quid sit illa prælatura, ipso nomine. ÉлIaxon, inspectio, munus et onus inspiciendi, invigilandi, laborandi, etc. Episcopatus ex eo dicitur quòd omnes inspiciat, cunctaque speculetur, ait D. Chrysostomus. Episcopatus nomen est operis, non honoris, ait D. Augustinus, deductum ab ini oxonзiv, super-intendere; ut intelligat non se episcopum esse, qui præesse dilexerit, non prodesse, August., lib. 10 de Civitate Dei, cap. 19. Exponit etiam quid sit illa prælatura, dicendo quòd sit opus, seu onus operandi et laborandi. Munus proponit, sed per opus exponit, ait D. Chrysostomus, bonum opus. Si quis ergo episcopatum, superinspectionem, munus in alios inspiciendi, et pro eorum salute continuè laborandi, desiderat,

BONUM OPUS quidem DESIDERAT, aliorum scilicet utilitatem, sed opus difficultatibus et periculis plenum, us patet ex nomine et officio inspiciendi, cum onere rationem de animabus reddendi. Non dicit: Qui episcopatum desiderat bonum desiderium habet, sed bonum opus, scilicet utilitatem plebis, ait D. Thomas.

Observationes morales.

Itaque tantùm abest ut his verbis Apostolus ambitioni faveat, quin imò illam, si benè perpendantur, omninò reprimit. Episcopatus, prælatura, inspectio,est munus et onus in alios inspiciendi et invigilandi. Labor igitur et opus est. Episcopatum ergo desiderare, est opus arduum et laborem maximè periculosum optare. Ipsa itaque nominis et muneris episcopalis expositione D. Paulus dicit implicitè quod verbis expressis concilium Tridentinum docet, scilicet episcopatum onus esse angelicis etiam humeris formidandum. Quia nimirùm munus est, onus et cura inspiciendi, vigilandi, laborandi continuè et assiduè circa æternam animarum sibi subditarum salutem de quibus rationem D o redditurus est episcopus, animam pro animâ ; dicit et consequenter temerarium et præsumptuosum esse hoc opus et onus, licèt in se bonum, ambire, appetere, cùm sit sese aliorum salutis sponsorem, et vadem sportè et ultrò reddere cum propriæ salutis

periculo. Dicit et consequenter tale munus suscipiendum non esse, nisi impositum, ut ait D. Thomas, et urgente Ecclesiæ necessitate, ut dixit D. Augustinus. Dicit et eis quibus sic imponitur quo animo debeant hoc munus et onus suscipere, scili. cet ut inspiciant, vigilent, laborent, ministrent, etc., utque martyrium subeant. Tempore D. Pauli episcopatus non tam erat honor quàm ingens labor, et proximus ad martyrium gradus. Ut enim, ait D. Hieronymus, quisquis plebibus præerat, primus ad martyrii tormenta trahebatur; tunc ergo fuit laudabile episcopatum quærere, quando per hoc non dubium erat ad supplicia graviora pervenire, D. Hieronymus. Nunc verò mutatis temporibus, et res mutatæ sunt; episcopatus ingens est honor, magna dignitas, copiosis stipata proventibus et divitiis: hinc illius appetentia plerùmque honoris et divitiarum cupiditas est. Fugiendus itaque non appetendus episcopatus. Sic tamen fugiendus, ut si imponatur, tunc, extincto omni cupiditatis instinctu, consulatur charitatis genius, quo saltem cordis martyrium quæratur, per sollicitudines, per opus et laborem, per omnia ministeria, quibus animarum sibi subditarum saluti allaboret, totusque incumbat episcopus.

Quæstio moralis.

Sed, inquies, cùm ex D. Paulo episcopatus sit bo num opus, nonne hoc bonum opus licitè desiderari potest, seu nonne hujus operis boni desiderium bonum est? Respondeo cum D. Thomâ tale desiderium videri maximè præsumptuosum; propria refero verba Ille benè episcopatum desiderare posset, cujus facultas episcopatui esset proportionata ad hoc autem nullus est idoneus, quia prælatus, sccundùm gradum et convenientiam, debet omnes alios excedere omni conversatione et contemplatione, ita ut in respectu suî alii sint grex, et hanc idoneitatem de se præsumere est maximæ superbiæ. Aut ergo appetit circumstantias, et tunc nescit quid appetat, quia non est hic episcopatus; vel ipsum opus appetit, et hoc est superbiæ, et ideò non est accipiendum nisi impositum, D. Thomas, hic.

Hoc idem distinctiùs et fusiùs docet et probat 2-2, quæst. 185, a. 1. Tria in episcopatu possunt considerari; unum quod est principale et finale, scilicet episcopalis operatio, per quam utilitati proximorum consulitur. Aliud, scilicet altitudo gradûs, quâ episcopus super alios constituitur. Tertium, quod se consequenter habet ad ista, sicut reverentia, honor, sufficientia temporalium. Appetere episcopatum ratione circumstantium bonorum, manifestè est illicitum, et pertinet ad cupiditatem vel ambitionem. Ap¬ petere autem episcopatum, ob gradus celsitudinem, est præsumptuosum; sed appetere proximis prodesse cst secundùm se laudabile et virtuosum. Verùm quia, prout est episcopalis actus, habet annexam gradás celsitudinem, præsumptuosum videtur quòd aliquis præesse appetat, ad hoc quòd subditis prosit, nisi manifesta necessitate imminente, ita sanctus

« PredošláPokračovať »