Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EXTRA PORTAM, urbis Jerusalem, PASSUS EST, ut per proprium sanguinem, POPULUM SUUM sanctificaret. VERS. 13. EXEAMUS ERGO AD EUM EXTRA CASTRA; Syr.: Enimverò nos quoque exeamus ad eum extra castru; id est : Exeundum itaque nobis et omnibus qui volunt ipsius sacrificii participes fieri, exeundum, inquam, extra castra, veteris scilicet Testamenti, extra synagogam et Judaismum: accedendum ad novæ christianæ Ecclesiæ castra; accedendum ad Christum;

IMPROPERIUM EJUS PORTANTES; Syr.: Induti opprobrio ipsius, id est, ignominiam passionis illius ferentes. Erat tunc non modicum opprobrium Christianum dici, discipulum et sectatorem Crucifixi nominari.

VERS. 14. NON ENIM HABEMUS HIC MANENTEM... : Nec turbet aut terreat nos hoc voluntarium è Jerusalem aut synagogâ exilium nostrum; nec enim nos Christiani fixam ac stabilem habemus in hoc seculo civitatem, sed velut peregrini in tabernaculis habitan

sic quicumque tabernaculo deserviunt, edere non possunt de altari crucis, id est, fructum percipere de sacrificio super illud altare oblato, præsertim cùm extra portam fuerit igne passionis consumptum, etc.

VERS. 12.-Popter quod et Jesus, etc. Propter quod, id est, ut impleretur illa figura quæ est de carnibus extra castra cremandis, etiam Jesus, ut per suum proprium sanguinem populum sanctificaret, extra portam civitatis Ilierosolymæ passus est.

VERS. 13. Exeamus igitur ad eum extra castra, vel extra civitatem; vitæ scilicet ac morum conformatione faciamus quod ille fecit, patiamur quæ passus est. Improperium ejus portantes. Ejus, inquam, qui extra portam passus est; nam qui ducebantur extra portam, ignominiosâ morte mulctabantur. Improperium Christi, propriè illud Apostolo dicitur, quo vocabantur Christiani, de quo Petrus 1. Epist., 4: Si autem ut Christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine. Erat enim magnum probrum vocari sectatorem ac discipulum Christi crucifixi.

VERS. 14. Non enim habemus hic manentem civi

-

tes, futuram inquirimus, cœlestem nempe Jerusalou. Nota ex quatuor causis quæ dari possunt de hâc cæremonia, cur scilicet hircus et vitulus extra castra comburerentur, tres à D. Paulo in versibus præcedentibus assignari. Primò allegoricam, significabat Christum extra portam passurum, v. 12; secundò tropologicam, significabat nos extra castra exire debere ut ad Christum accederemus; tertiò anagogicam, significabat nos in hâc vitâ civitatem non habere. Litteralem omisit: hæc autem erat, ut hâc crematione excitaretur horror peccati; significabatur enim quòd peccatum et peccator deberent extra mundum crenari, scilicet in inferno.

VERS. 13. - PER IPSUM ERGO OFFERAMUS HOSTIAM LAUDIS SEMPER; Græc., per omne, Deo; id est : Cruentarum hostiarum vice, per Christum pontificem et mediatorem nostrum scmper offeramus Deo hostian laudis, hymnos, psalmos, gratiarum actiones.

FRUCTUM LABIORUM, primò quia labiis pronuntiantur; secundò quia quasi fructibus in agro nostro natis, et Deo in sacrificium oblatis, ipsum laudamus et glorificamus. Benè etiam per hostiam laudis sanctissima Eucharistia potest intelligi, quæ per excellentiam est hostia laudis et gratiarum actio, estque fructus labiorum cONFITENTIUM NOMINI EJUS, id est, opus labiorum sacerdotalium, Dei nomen benedicentium. Et hunc sensum videtur exigere v. 10: Habemus ultare; hinc in paraph. primus est.

[ocr errors]

VERS. 16. BENEFICENTIÆ AUTEM ET COMMUNIOKis...; Syr. Nec obliviscamini commiserationis er communicationis in pauperes. Beneficentiæ, id est, liberalitatis, et communionis, id est, communicationis facultatum vestrarum in pauperes.

NOLITE OBLIVISCI, licèt vos ipsi sitis effecti pauperes, rapinis bonorum vestrorum; quasi diceret, ait D. Thomas: Olim opere exhibebatis opera misericordiæ, nunc autem saltem corde, si non potestis opere. Ilinc nolite oblivisci, quasi ob eorum paupertatem non audeat præcipere.

TALIBUS ENIM HOSTIIS PROMERETUR DEUS; Græc.: Benè placet sibi Deus; Syr.: Per has hostias komo gratus est Deo. Proneretur, passivè, id est, conciliatatem, sed futuram inquirimus, improperium ejus portantes. Ad quod ideò hortatur, quia non habemus, inquit, nos Christiani in hoc seculo, manentem, id est, fixam ac stabilem civitatem; sed, inquit, velut in tabernaculis agentes, ad eam civitatem tendimus quæ nobis in futuro promittitur, id est, ad Jerusalem cœlestem. VERS. 15. - Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, etc. Per ipsum ergo, Christum scilicet tanquàm pontificem et mediatorem nostrum, qui hæc omnia bona nobis conciliavit, quique nostra vota Deo offert, offeramus hostiam laudis, id est, sacrificium missæ; quæ rectè dicitur hostia laudis, quia à Christo Domino Deo Patri primùm fuit oblata in gratiarum ac tionem et laudem, idemque Christus nobis, ut initaremur, præscripsit et instituit, indeque dicta est Eucharistia, id est, gratiarum actio. VERS. 16. Beneficentiæ autem, et communionis nolite oblivisci. Dicit autem: Nolite oblivisci, sicut et supra de hospitalitate, scilicet in pauperes et egentes. Talibus enim hostiis promeretur Deus. Hostia hæc ofertur Deo per manus pauperum, qui ex eå vivunt;

tur Deus, p'acetur Deo, placatur Deus, possumus promereri Deum.

VERS. 17. OBEDITE PRÆPOsitis vestris; Græc., ducibus vestris; Syr., gubernatoribus; obedite ET SUBJACETE, et debitam reverentiam exhibcte. Duo debentur prælatis, obedientia et honor; idque duas ob rationes prima respicit prælatos, IPSI ENIM PERVIGILANT; secunda respicit subditos, UT CUM GAUDIO, id est, ut cum alacritate munere tam gravi fungantur, et NON GEMENTES, quod sanè NON EXPEDIT VOBIS, imò noxium est, quia, ut ait D. Chrysostomus, gemitus prælati omni ultione deterior est; invocat enim Dominum, ut ipse puniat; cui Theophylactus addit: Metue, quia Deo te tradit. Nota in præcedente versu triplex sacrificii genus, laudis Deo, v. 15; charitatis proximo, 16; obedientiæ prælatis, quæ melior est quàm victime; per victimas enim, ut ait D. Greg. Magnus, aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur. VERS. 18. ORATE PRO NOBIS, seu pro me. Si Hebræorum adhuc in viâ, imò in lubrico stantium, preces implorat Apostolus, quis dubitet nos sanctorum cum Christo regnantium orationes utiliter implorare? CONFIDIMUS ENIM..... Prudenter amovet impedimentum quod ex falsis rumoribus poterat apud illos contraxisse, quasi legis esset inimicus et apostata; simul et insinuat quòd mereatur eorum orationibus adjuvari, ut qui nihil non facit, ut omnibus prosit : Confidimus, quòd nullius in vos commissi criminis sim conscius; testis est mihi conscientia; imò benè meritus sum,

gratissima autem est Deo, adeò ut Deus sibi dari et offerri æstimet id quod datur pauperi. Promeretur Deus, id est nos promeremur Deum.

VERS. 17. Obedite præpositis vestris, et subjacele ets. Constat autem Apostolum loqui de præpositis ecclesiasticis, id est, episcopis. Præpositos vocat pastores et episcopos, hisce obedientiam humilem, subInissam et supplicem exhibere jubet.

Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Pervigilant, id est, pervigilare debent, etverò, cùm boni sunt, uti jam sunt reipsà, pervigilant.

Ut cum gaudio hoc faciant, et non_gementes. Obediens leve onus facit præposito, ut scilicet gaudeat in ejus obedientiâ et profectu, inquit Theoph. Sensus est: Ut curam vestri agant cum alacritate et gaudio, et non gemant sub onere, sed leviùs illud ferant, dùm vident se non inaniter in vobis laborare.

Hoc enim non expedit vobis, scilicet, ut gementes id faciant, quia, ut ait Chrysostomus, gemitus prælati ob inobedientiam subditi invecat Dominum, ut ipse eam graviter ulciscatur.

VERS. 18. Orate pro nobis. Apostolus, more suo, sub finem Epistolæ commendat se precibus eorum ad quos scribit.

Confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus benè volentes conversari. In omnibus, id est, per omnia studentes benè conversari, ut ne cuiquam dictis aut factis meis ullum præbeam offendiculuin.

VERS. 19. — Ampliùs autem deprecor vos hoc facere, etc. Deprecor vos hoc facere, id est, pro me orare. Non enim apud vos inutilis ero, si vobis restituar. Vobis autem intellige, in Judæå morantibus. Nam Epistola ad Hebræos scripta quò perferenda erat, nisi in Judæam? Quia multo jam tempore ab illis ab

erat.

quia in omnibus sincerè processi, et ex bonâ voluntate, ut omnibus prosim.

VERS. 19.-AMPLIUS AUTEM DEPRECOR vos...; Græc., hoc facere; id est : Impensiùs autem rogo vos pro me

orare;

Quò CELERIUS, id est, ut ad vos citiùs revertar, quod vehementer exopto. Hinc conjicitur hanc Epistolam Romæ scriptam fuisse à D. Paulo in primis vinculis, paulò antequàm liberaretur et in Judæam rediret ; quod tamen non videtur omninò certum, ob absolutum loquendi modum, v. 23: Videbo vos, qui non convenit homini in vinculis detento, nisi fortè de liberatione jam certo. Hinc etiam infertur, ex verbo scilicet RESTITUAR VOBIS, quòd ab Hebræo scripta sit hæc Epistola.

VERS. 20. - DEUS AUTEM PACIS, id est, auctor et amator,

QUI EDUXIT DE MORTUIS PASTOREM MAGNUM OVIUM, id est qui Jesum Christum à mortuis suscitavit, magnum illum pastorem ovium spiritualium, id est, principem pastorum, cujus omnes alii sunt vicarii ;

IN SANGUINE; Syr., per sanguinem, id est, pastorem ovium per sanguinem suum, seu quem fudit pro ovibus suis, seu quas pascit sanguine suo;

TESTAMENTI ÆTERNI, et per quem sancivit novum et æternum Testamentum, seu quod durabit usque ad finem mundi.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In sanguine testamenti æterni. Christum ait à morte reductum ac resuscitatum esse, virtute ac merito sanguinis ipsius in morte effusi, quo confirmatum est testamentum æternum. Ipse enim, inquit Thomas, per suam passionem meruit sibi et nobis gloriam resurrectionis.

Dominum nostrum Jesum Christum. Benè Dominum vocat, post factam mentionem mortis ejus et sanguinis, quo nos redemit ac servos suos fecit; 1 Cor. 6: Non estis vestri; empti erim estis pretio magno.

VERS. 21.-Aptet vos in omni bono. Deus pacis vos, tanquàm unius corporis membra, componat, aptet ac perficiat in omni genere bonorum operum, sic ut alius in hoc, alius in alio opere juxta suam vocationem sedulò se exerceat.

Ut faciatis ejus voluntatem. Deus aptet vos in omni bono, præstans nimirùm ut voluntatem ejus faciatis.

Faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum, hoc est, per gratiam suam efficiens, efficaciter operans in vobis opera sibi placentia; optat enim et precatur Apostolus ut Deus hæc in illis efficiat et præstet per meritum Christi Filii sui, quod et Ecclesia passion in suis orationibus imitatur.

Syr. Ipse vos perfectos reddat in omni opere bono ; UT FACIATIS EJUS VOLUNTATEM, id est, ut exequamini quod à vobis vult fieri;

FACIENS IN VOBIS, per suam scilicet inspirationem et cooperationem,

QUOD PLACEAT CORAM SE; Græc.: Benè placitum coram se; Syr.: Quod bonum est coram ipso. Deus dicitur facere id cujus faciendi dat gratiam.

PER JESUM CHRISTUM, id est, per merita Jesu Christi, filii sui, cui est GLORIA...

VERS. 22.- ROGO AUTEM VOS, FRATRES, UT (licèt non sim tam vester quàm gentium Apostolus)

SUFFERATIS VERBUM SOLATII, id est: grato tamen animo recipiatis hanc Epistolam exhortatoriam simul et consolatoriam.

ETENIM PERPAUCIs...; Græc. : Per brevia misi vobiɛ ; id est: Perpaucis consideratâ materiâ scripsi vobis, ne fatigarem.

VERS. 23. COGNOSCITE, id est : Scitote et gaudete mecum fratrem nostrum TIMOTHEUM DIMISSUM ; Græc., absolutum; Syr., solutum esse, scilicet à vin

Cui est gloria in secula seculorum. Amen. Non minùs verè ad Jesum Christum, qui et ipse Deus est, quàm ad Deum Patrem referri potest. Amen vim habet confirmandi id quod dicitur vel optatur, ut si dicas: Ita fiat.

VERS. 22.-Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; q. d. Ergo Paulus, non impero, sed rogo vos, ut æquo animo suscipiatis banc meam consolatoriam et exhortatoriam ad majora pro fide Christi certamina obeunda Epistolam.

Etenim perpaucis scripsi vobis. Perpaucis, si videlicet spectetis rei argumentum et dignitatem; meumque erga vos, ô Hebræi, zelum et affectum. Hoc dicit Paulus, ait Chrysost., quòd Hebræi pusillo essent animo in suis tribulationibus: nam talíum est non ferre sermonem longum.

VERS. 23. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum. Significat Timotheum fuisse alicubi in vinculis, licèt id alibi non narretur. Ita Chrysost., Theoph., Primas., Anselm.

culis. Ignoratur ubi fuerit in vinculis : aliqui interpretantur dimissum ab amicis, à negotiis, quibus detinebatur.

SI CELERIUS VENERIT. Non erat tunc cum Paulo: Si citò redierit ad me, brevi VIDERO vos; Syr.: Cum eo vos invisam: de hâc absolutâ locutione vide v. 19. VERS. 24. SALUTATE OMNES PRÆPOSITOS; Græc., duces; Syr. Postulate pacem eorum omnium qui præsunt vobis; scilicet omnes qui in singulis oppidis præsunt in Judæå et in Syria.

SALUTANT VOS DE ITALIA FRATRES; Syr., quotquot sunt ex Italiâ, qui ad Paulum ex totâ Italiâ confluebant.

VERS. 25. GRATIA CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN. Græc. Ad Hebræos scripta est ab Italia per Timotheum. Syr.: Epistolæ ad Hebræos ex Italiâ Romanâ scriptæ, missæque per Timotheum, finis. Quod tamen non est certum, cùm, ut dictum est v. 23, Timotheus Romæ tunc non esset, nec cum D. Paulo; dubitatur ergo per quem missa sit.

Cum quo (si celeriùs venerit ) videbo vos. Cum illo, inquit, comite, si maturè ad me venerit aut redierit, vos invisam; alioqui, sine eo ad vos iturus, moræ longioris impatiens. Indicant hæc verba magnum in Paulo desiderium invisendi fratres suos Judæos.

VERS. 24. Salutate omnes præpositos vestros, id est, episcopos Ecclesiarum, maximè per Judæam et Syriam.

Et omnes sanctos, id est, omnes fideles, qui apud vos sunt, id est, Christianos, qui vocatione, professione, officio et debito sancti sunt, id est, esse debent.

Salutant vos de Italiâ fratres. Significat Judæos christianos per varias urbes Italiæ dispersos; unde plus dicit quàm si scriberet: Salutant vos Romani. Utrùm autem Romæ scripta sit Epistola, an in aliâ quapiam Italiæ parte, non liquet.

VERS. 25. Gratia cum omnibus vobis. Amen. Concludit Epistolam apprecatione gratiæ, significans eo nomine beneficentiam Dei, quatenùs ab eo nobis omnia dona salutis proveniunt.

Corollarium pietatis, seu in hoc capite ad pietatem maximè notanda, et ad praxim

redigenda.

Primum. Honorabile connubium in omnibus, v. 4. Recordentur conjugati connubium magnum esse sacramentum; de quo vide Ephes. 5, ubi fusè explicantur ea quæ ad illud pertinent. Et quia magnum est sacramentum, recordentur quòd sanctum et honorabile esse debeat. In omnibus, omninò conjugatis, non in solis provectioris ætatis hominibus, sed et in juvenibus, ait Theophylactus. In omnibus quæ ad conjugium spectant; omninò, omni ex parte, et omnibus modis. Sit puritas in intentione, honestas in inodo, moderatio in usu. Caveant ergo conjugati ne thorum maritalem contaminantes, ex magno sacramento magnum faciant sacrilegium. Vide dicta v. 4.

Secundum. Obedite præpositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus, etc., v. 17. His verbis instruuntur subditi simul et prælati. Subditi duo debent prælatis, obedientiam et reverentiam ; hic utrumque præcipit Apostolus. Obedientiam quidem: Obedite; quidquid vobis pastores sanctum præ

cipiunt, hoc facite. Reverentiam : Subjacete; Græc., ÚTEIXETE. Intensam obedientiam indicat, ait Theophylactus; quasi diceret Etiam in operibus servite. Reveremini et honorate tanquàm parentes, ait D. Thomas.

Subjacete, honorem illis exhibentes, qualem minores reddunt majoribus, qualem, v. g., filii parentibus, Adest subditorum officium obedire, revereri; at si malus est prælatus, numquid obediemus? ait S. Chrysostomus. Ipse respondet distinguendo malignum qualiter dicis. Si in causâ fidei, fuge illum, non solùnı si homo fuerit, sed etiam si angelus de cœlo descenderit. Si verò in vità et moribus malignus est, noli crutari. Audi Christum dicentem: Super eathedram Moysi sederunt, etc.; omnia ergo, etc.; quasi diceret. Habent dignitatem, hanc reverere, et ob illam eis obedi. Obediendum ergo etiam dyscolis et malis prælatis, honorque ipsis ob dignitatem exhibendus; ipsi enim pervigilant.... Rationem nostræ subjectionis et

reverentia dat Apostolus: Debemus eis obedire, cosque revereri, quia propter nos incumbit eis labor et periculum.

Instruit eisdem verbis prælatos: Ipsi enim pervigilant... Audiant ergo principes, prælati, rectores; quoniam sicut obedientes oportet esse subditos, sic vigilantes et sobrios oportet esse rectores, ait D. Chry

sostomus.

Quasi rationem reddituri..., id est : Imminet periculum ejus capiti, propter te subjiciuntur pœnis peccatorum tuorum, idem D. Chrysostomus. Hoc est maximum periculum de factis alterius rationem reddere, qui pro suis non sufficit, ait D. Thomas. Ad hoc attendat prælatus et contremiscat, omnium quos regit rationem redditurus est. Miror an fieri possit ut aliquis ex rectoribus sit salvus, ait D. Chrysostomus, quem vide hic, hom. 24 in Epist. ad Ileb., cap. 13.

Ut cum gaudio hoc faciant et non gementes... quod non, etc. In his etiam verbis instruuntur et subditi et prælati. Prælati quidem quid facere debeant cùm inobedientes sunt subditi, scilicet gemere, orare. Sic medicus contemptus ab ægroto, plorat, ingemiscit, non se ulciscitur, ait D. Chrysostomus. Non sinit Apostolus prælatum erumpere ad probra, ad contumelias; sed oportet eum ingemiscere cùm despicitur, etc. Hoc est prælati officium. Adest subditorum monitio: Hoc autem non expedit vobis, quia, ait D. Chrysostomus, gemitus prælati quâvis ultione deterior est; gemens enim Deum ultorem advocat. D. Chrysostomus hic docet quomodò debeat unusquisque se circa prælationem gerere. Considerantes periculum oportet fugere; comprehensos tamen oportet obedire. Præsentiens ergo fuge; comprehensus obedi, at nunquàm temetipsum in tantam molem ultrò te conjice, caput tuum tanto subjiciens supplicio.

Tertium. Per ipsum ergo offeramus hostiam..., 15. In totâ hac Epistolâ sæpè dixit Apostolus et probavit quòd habemus pontificem, cap. 8, v. 1; cap. 9, v. 11, etc.; dixit et multoties quòd habemus victimam, capite 9, v. 14: Semetipsum obtulit immaculatum Deo; cap. 6, v. 27; dixit in hoc capite 13, v. 10: Habemus altare, hocque triplex, ut ibi dictum est : ligneum in quo Christus, Agnus Dei, cruentè pro nobis immolatus est; lapideum in quo Christus secundùm ordinem Melchisedech sacerdos semetipsum immolat incruente; aureum in quo idem Pontifex Christus, Deo dexter assidens, ministerium suum peragit in cœlis; capite 8, v. 1 et 2; et Apoc., cap. 8, v. 3; sed ex his omnibus quæ conclusio?

Exeamus igitur ad eum extra castra, id est, exeamus è nobis, ad Pontificem nostrum accedamus affectu; ipsique fide et charitate uniti, per ipsum, cum ipso et in ipso offeramus hostiam laudis semper Deo. Per ipsum, cum ipso et in ipso offeramus semper Deo immaculatum Agnum Dei in cruce, ad Dei gloriam immolatum, hostiam laudis. Nihil unquàm Deum æquè glorificavit; vide cap. 8, in coroll., v. 3. Per ipsum, cum ipso et in ipso offeramus semper Deo hostiam laudis, Jesum Christum, mysticè crucifixum

in Eucharistiâ; et ibi continuè et ubique terrarmusese ad Dei gloriam immolantem; hostiam laudis Deo verè dignam, gratiarum actionem Deo proportionatam. Per ipsum, cum ipso et in ipso offeramus Deo semper Agnum Dei, tanquàm occisum, coram throno Dei stantem, et sese ad æternam Dei gloriam offer entem. Hostiam laudis Deum cum sanctis omnibus dignè laudat in æternum.

Elige quod ex his tribus altaribus malueris; at ne cessaveris unquàm, nec in vitâ, nec in morte, nec in æternitate, super unum aut alterum, hostiam laudis Deo semper offerre. Ad hoc Pater æternus Filium suum, in quo sibi benè complacuit ab æterno, tibi dedit in tempore, ut illum ei offeras semper hostiam laudis. Ad hoc Filius Dei unigenitus, splendor et gloria Patris, se totum tibi dedit, seque tuum totum fecit in Incarnatione, et in Incarnationis extensione, sanctissimâ Eucharistiâ, ut illum Deo semper offeras hostiam laudis. Tu nihil es, nihil vales, nihil potes, malè Dco servis. Exiens ergo à temetipso, à tuo nihilo omnimodò, ad ineffabile Dei donum accede ; illud cum reverentiâ recipe, illoque juxta Dei beneplacitum utere. Fide igitur et charitate Christo, summo Pontifici unire frequenter, et, si fieri potest, continue; per il'um cum illo et in illo, offer Deo semper hostiam laudis, Deo dignam, infinitam, Deo proportionatam: offer Christum ipsum, splendorem Patris, ad Dei gloriam : offer Christum, Eucharistiam, ad gratiarum actionem: offer Christum, Agnum Dei, tollentem pcccata mundi, ad peccatorum remissionem: offer Christum, donum donorum Dei, ad gratiarum obtentum. Vide corollarium pietatis in fine capitis 9. Ulteriùs perge, et temetipsum huic victime, Deo digne, jungens, nihilum tuum offer Deo cum illo donorum dono, in quo sunt omnes thesauri, etc.

Patere, ô Christe Deus-Homo, ut meum miscrum esse, meamque miseram vitam tuo esse divino et humano, tuæque vitæ theandricæ uniens, me tecum offeram Deo Patri, ut infinita, et plus quàm infinities infisita vitæ tuæ merita, omnia vitæ meæ demerita reparent, tuaque superabundans abundantia sit inopiæ meæ supplementum. Patere, ô Christe DeusHomo, peccatorum mundi victima, Agnusque Dei qui tollis peccata mundi; patere ut ego peccatorum miserrimus tecum sim peccatorum meorum victima, mortemque meam tuæ morti sanctissimæ conjungens, utramque simul offeram Deo in peccatorum meorum expiationem. Mortem infinities merui, fateor; mortem accepto contritus et pœnitens. Da, ô Deus Salvator, qui pro meis peccatis mori dignatus es; da ut in tuo spiritu moriar, in tuis vulneribus moriens abscondar, et per aperti cordis tui vulnus, quasi per os amoris tui, dicam expirans: Per passionem et mortem Filii tui, ó Deus, miserere mei. Concede, ô Christe DeusHomo, Salvator mundi, Sacerdos æterne, qui Deo dexter assidens, in æterno sanctuario pontificatus tui ministerium peragis, Deum cum omnibus sanctis laudans, adorans, benedicens, etc.; concede per infinilam misericordiam tuam ut post mortem mean san

clus angelus tuus animam meam per sanguinem tuum Deum cum sanctis omnibus adoret, amet, landet, beà vitiis purgatam deferat in sublime altare tuum, ut nedicat in æternum. Amen. tibi Pontifici æterno unita, in te, tecum et per te,

IN EPISTOLAS S. PAULI

DILUCIDATIO.
Auctore Wouters (1).

Præfatio.

Sanctus Paulus scripsit quatuordecim Epistolas, quarum decem diriguntur ad integras Ecclesias, aliæ verò quatuor ad particulares personas, nempe ad Timotheum, Titum, et Philemonem. Scripsit autem potissimùm quatuor de causis: primò, ut illos in fide confirmaret, quos vel ipse, vel alii apostoli per Evangelium Christo genuerant; secundò, ut illos erudiret scriptis, quibus præsens Evangelium prædicare non po1erat; tertiò, ut prava dogmata, quibus Judæi et hæretici conabantur imbuere fideles, penitùs convelTeret; quartò et maximè, ut Ecclesiam usque ad mundi finem cœlesti suâ doctrinâ illustraret, illamque per universas mundi nationes propagatam, quam vivå voce non poterat, quovis tempore et loco suis scriptis erudiret.

Illæ autem Epistolæ ferè non nisi quæstiones theo logicas continent, et paucas scripturisticas, quarum aliquas jam elucidavimus. Unde his, et theologicis omissis, illas quæ adhuc pertractandæ restant, simul cum difficilioribus textibus clucidare et explicare conabimur.

Ad rectam intelligentiam harum Epistolarum plurimum juvat scire tempus quo scriptæ sunt. Unde Baronius ad annum Christi 58, num. 42, dicit: Sed hic et illud breviter necessariò monendum putamus lectorem, nonnullis accidisse, ut temporum ignoratione in maximos errores incidant... Quamobrem scrupulosa, quæ videtur in historià temporum <indagatio, quantùm conferat ad veram atque germanam divinæ Scripturæ interpretationem, quisque (facilè judicabit. Hæc sentiens Joannes Chrysostomus, cet ipse quibus in locis, quandove Pauli Epistolæ <fuerint scriptæ, pervestigans, in præfatione Epistolæ

(1) Vide Wouters Vitam vol. 23 Curs. compl. Scripturæ sacræ, col. 767-768, ad Quæstiones dilucidatas in Historiam et Concordiam evangelicam.

ad Romanos ait: Proinde hunc laborem nemo extra rem, neve hanc indagationem supervacaneæ curiositatis esse putet; confert enim nobis non parùm ad quæstiones explicandas ipsum Epistolarum tempus. Tempus autem et ordinem quo Epistolæ S. Pauli sunt scriptæ supra in Chronologiâ historiæ apostolorum insinuavimus, et deinceps in decursu suo loco probabimus. Interim pro commoditate lectoris eumdem etiam hic breviter subjicimus. Primo loco conscripta est Epistola prima ad Thessalonicenses, Corinthi, anno æræ vulgaris 52; 2o secunda ad Thessalonicences, scripta Corinthi, anno 53; 3° illa ad Galatas, scripta Ephesi, anno 56; 4° prima ad Corinthios, scripta Ephesi, anno 57; 5o secunda ad Corinthios, scripta anno 58, postquàm Paulus Troade navigaverat in Macedoniam : sed è quà civitate, incertum est; 6o Epistola ad Romanos scripta Cenchris prope Corinthum, anno 58; 7o sequuntur Epistolæ ad Philippenses, ad Philemouem, ad Colossenses, ad Ephesios et ad Hebræos, quas Paulus scripsit Romæ in primis vinculis, anno 62; 8° Epistola ad Titum, scripta Philippis, anno 65; 9o prima ad Timotheum, pariter scripta Philippis, anno 65; 10° secunda ad Timotheum, scripta Romæ in secundis vinculis, anno 66.

Ratio ob quam Ecclesia in Bibliis Epistolas Pauli non disposuerit eo ordine quo scriptæ sunt, certò sciri non posse videtur. Putant quidem communiter omnes quòd Epistolam ad Romanos posuerit primo loco, tum ob Romanæ Ecclesiæ præstantiam et præ cæteris eminentiam; tum, ut vult S. P. Aug., epist. 105, ad Sixtum, quia in illà pertractantur profundissima gratiæ et prædestinationis mysteria, et regina omnium vitiorum, superbia, retunditur; tum denique, ut vult Theodoretus, ob exactam omnis generis doctrinam. Verùm quare Epistola prima ad Corinthios ponatur secundo loco, etc., non facilè est indagare.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »