Obrázky na stránke
PDF
ePub

credidit Deo, el reputatum est illi ad justitiam. Hic est secundus modus petitus ab exemplo Abrahæ, quo probat hominem non justificari ex lege, sed ex fide; non à Moyse, sed à Christo. Quasi dicat: Abraham, existens adhuc incircumcisus, et ante legem accepit Spiritum, et justificatus est non ex operibus legis, utpote quæ tunc necdùm erat, sed ex fide Christi venturi; ergo et vos non ex operibus legis, sed ex fide Christi justificamini. Vide et illa quæ desuper dicta sunt in cap. 4 Epist. ad Rom., quæst. 2. Tertiò eamdem veritatem probat, alteram adversamque partem destruendo, videlicet quòd homo non justificetur ex lege Quicumque enim, inquit vers. 10, ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt, id est, qui opera legis sectantur, et ex iis justitiam expectant, usque adeò benedictionis Abrahamo olim promissæ exortes sunt, ut etiam maledictioni sive exccrationi sint obnoxii, quia graviter in præcepta legis peccant, quæ non possunt impleri sine fide et gratiâ Christi. Scriptum est enim (Deuter. 27, v. ult.): Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Licèt loco cit. Deuter. Tò omnis et omnibus non habeantur in textu Hebræo, tamen subintelliguntur, quia in doctrinalibus propositiones indefinitæ æquivalent universalibus. Exempla passim obvia sunt, inquit Estius, etiam in lege Mosaicâ, nominatim Exod. 21 et 22. Hoc igitur attendentes septuaginta interpretes, mox dicta signa universalia in suâ versione addiderunt. Sensus autem argumenti est hic: Maledictus est quicumque non servaverit omnia quæ lex sub gravi servari præcipit; atqui illi qui justitiam ex operibus legis Mosaicæ expectant, non servant omnia quæ lex sub gravi servari præcipit : siquidem à verâ et rectâ fide declinant, sine quâ tamen nemo universa legis præcepta, præsertim Decalogi, observare potest; ergo tales sub maledicto sunt. Minorem hujus syllogismi Apostolus non exprimit, sed tanquàm Galatis aliunde notam subintelligendam relinquit. Interim quia eam non concessuri erant judaizantes, sed dicturi se permanere in omnibus præceptis legis, ideòque nihil ad se istam maledictionis sententiam pertinere, idcircò subintellectam minorem probat v. 11 : Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivit; hoc est, neminem verò per legem justificari apud Deum, inde manifestum est quòd propheta Habacuc, cap. 2, dicat justum ex fide vivere. Quia autem rursùs nonnulli potuissent hoc argumentum eludere, dicendo legem et fidem inter se non pugnare, sed ex utrâque justitiam expectandam esse (hoc enim judaizantes docebant), ideòque testimonium prophetæ nihil contra se facere, responsioni hujusmodi Paulus occurrit, v. 12, dicens : Lex autem non est ex fide, hoc est, opera legis, quatenùs legis sunt, non proficiscuntur ex fide, ac proin. de ex illis non justificatur homo: nam, ut observat Aug., in Exposit. Epist. ad Galat., legem pro ipsis operibus legis nunc posuit, quod in posterioribus manifestatur. Ait enim: Sed qui fecerit ea, vivet in

illis; non ait : Qui fecerit eam, vivet in eâ, ut intelli gas legem in hoc loco pro ipsis operibus positam. › Quo sensu Apostolus, v. 13, dicat Christum pro nobis factum esse maledictum, expositum est in cap. 21 Deuter.

Petes 1o quo sensu, v. 19, lex dicatur posita propter transgressiones? Resp. cum Estio: Dicitur posita vel subinducta propter transgressiones coercendas terrore et minis, ut saltem metu retraherentur homines à manifestis transgressionibus. Sic exponunt S. Hieron. et Chrysost. cum suis sequacibus. Aliter Augustinus, inquit interpres citatas, qui legem propter transgressiones ostendendas, imò et quodammodò occasionaliter augendas, positam interpretatur ; idque longè probabiliùs, si alia Scripturæ loca consulamus; nam Per legem cognitio peccati, Rom. 3; et: Ubi non est lex, nec prævaricatio, ibid., cap. 4; item, cap. 5: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Vide dicta in cap. 5 et 6 ad Rom.

Petes 2o quo sensu, v. 22, dicatur quòd Scriptura omnia concluserit sub peccato. Resp. hoc sensu, quatenùs nempe declarat omnes homines velut conclusos et captivos teneri sub dominio peccati. Declarat autem, cùm passim docet omnes esse peccatores. Unde S. Hieron., Epist. ad Algasiam, hunc locum conferens cum eo qui est ad Rom. cap. 11 : Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, ita scribit: Auctoritatem sequimur Scripturarum, <quòd nullus homo sit absque peccato; sed conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnium misereatur; ‹ absque eo solo qui peccatum non fecit, nec inven«tus est dolus in ore ejus. »

CAPUT IV.

Comparatione hæredis parvuli, qui est sub tutori bus, ostendit Judæos ad tempus fuisse sub servitute, donec veniret Christus. Revocat Galatis in memoriam suum pristinum fidei fervorem. Deinde ex allegoriâ duarum uxorum et duorum filiorum Abrahæ ostendit filios novi Testamenti non esse sub servitute. Nonnulla resolvuntur.

Petes 1° quænam sint infirma et egena elementa ad quæ, v. 9, dicit Apostolus iterùm conversos esso Galatas. Resp.: Sunt cæremoniæ, seu sacramentalegis Mosaicæ, non dii gentium, quibus antea servierant Galatæ. Nam totus sensus versus citati est hic: Cùm Deus jam vos à cultu idolorum liberare, et ad sui cognitionem seu fidem vocare, imò et filios suos adoptare dignatus sit, quomodò vultis iterùm in servitutem relabi? Quomodò iterùm vos convertitis ad infirma el egena elementa, ut de novo, quasi nullam antea servitutem passi, sub illis servire velitis ?Volebant enim Galatæ denuò servire elementis mundi, et ad ea iterùm convertebantur, non eadem numero vel specie, sed genere. Quia enim antea servierant idolis, jam servire volebant sub signis et cæremoniis legis Judaicæ. Hæc enim per egena elementa intelligi patet ex verbis proximè sequentibus: Dies observatis, et menses, el tempora, et annos, id est,

hæc sunt elementa quibus servitis, quæque colitis, videlicet dies, menses et anni judaici cum suis respectivè cæremoniis, quæ statutis festis aut temporibus occurrere, et servari à Judæis solent. Vocat autem illa Apostolus infirma et egena elementa, non tantùm quia post Christi passionem viribus destituta erant, uti quidam hunc locum exponunt, sed quia omnia illa veteris legis instituta, sive sacramenta, vel sacrificia, quatenùs ad illam legem pertinebant, nihil confercbant ad justitiam et salutem vitæ æternæ. Unde ad Hebræos 7 ait: Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex.

:

Dices S. Aug. per infirma et egena elementa intelligit idola, et idololatrici cultûs cæremonias: Nam in Exposit. Epist. ad Galat., num. 33, ita scribit : In eo quod dicit (Apostolus): Revertimini...., non utique ad circumcisionem dicit eos reverti, in quâ nunquàm fuerant, sed ad infirma, inquit, et egena elementa, quibus rursùs, ut antea, servire vultis. Quod de gentibus intelligere debemus; his enim supra dixerat; sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui na⚫tura non sunt dii, servîstis; ad quam servitutem reverti eos velle significat, cùm ait : Quomodò reverti« mini? › ctc. Ergo, juxta S. Aug., per egena elementa necessariò intelligendi sunt dii gentium quibus antea servierant Galatæ. Resp. Neg. conseq. : nain num. 34 subjungit S. doctor: «Fortassè tamen non copus est ut hoc de gentilium errore intelligamus, ne intentionem causæ quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subitò in aliud temerè detorquere velle videamur; sed de his potiùs de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et Judæi serviliter observant dies, et « menses, et annos, et tempora in carnali observatione sabbati et neomeniæ et mense novorum, et «septimo quoque anno, quem vocant sabbatum sab. batorum. Quæ quoniam erant umbræ futurorum, «jam adveniente Christo, in superstitione remanserunt, cùm tanquàm salutaria observarentur à nescientibus quo referenda sint ; tanquàm hoc dixerit Apostolus: Quid prodest vos evasisse servitutem, « quà tenebamini, cùm serviretis elementis mundi, quando rursùs ad talia reditis, seducti ab eis, qui nondùm agnoscentes libertatis suæ tempus, inter cætera opera legis, quæ carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt; quibus et vos ut antea servire vultis, et observare cum eis dies, et menses, «et annos, et tempora, quibus serviebatis et antequàm Christo crederetis? Id est, antequàm ad fidem Christi conversi essetis, observabatis dies, Inenses et annos juxta ritum gentilium, et jam vultis eos observare juxta ritum Judæorum, adeòque rursùs subjici servituti, à quâ tamen per Christum liberati estis. Deinde concludit S. Aug. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodò intelligat ad 1 tantum periculum animæ pertinere superstitiosas 4 temporum observationes, ut huic loco subjecerit Apostolus: Timeo vos, ne fortè sine causâ laboraverim

in vos. Ex quibus patet quòd S. Aug. nec unam, nec aliam determinatè opinionem tradat, sed in hâc re dubius hæreat.

Petes 2o quid Apostolus intelligat per infirmitatem carnis, dùm dicit, v. 13: Per infirmitatem carnis evangelizavi vobis. -- Resp.: Nonnulli per infirmitatem carnis intelligunt morbum corporalem, ita ut sensus sit Cùm Evangelium vobis prædicarem, vidistis me hominem corpore infirmum et morbo afflictum. Addunt, referente S. Hieronymo, Paulum sæpè gravissimo capitis dolore vexatum, et hunc fuisse angelum Satanæ datum ei, ut ipsum colaphizaret. Verùm probabilior est alia ejusdem Hieronymi expositio, quæ per infirmitatem carnis intelligit persecutiones, labores, paupertatem, ærumnas, afflictiones, et pericula; nam ob omnia hæc Apostolus videbatur omninò abjectus, vilis, infirmus et miserabilis. Potest etiam, ait Estius, intelligi illa infirmitas, de quà 2 ad Cor. cap. 10 dicit: Præsentia corporis infirma, et sermo contemptibilis. Quo loco humilitatem corporalis suæ præsentiæ voluit significare, quemadmodùm et 1 ad Cor. cap. 2, dicens: Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos. Juxta hunc sen. sum, id quod hic dicit v. 13 est quasi probatio istius quod immediatè ante, v. 12, dixit: Ego sicut vos; et sic totus sensus est hic: Ut me vobis accommodarem, magnâ cam humilitate, velut homo abjectus, Evangelium apud vos prædicavi.

Ea quæ hic subjungit Apostolus de matrimonio Abrahæ cum Agar, item de ejectione Ismaelis, vide exposita in cap. 16 et 21 libri Genesis. Interim circa hæc ulteriùs

natos.

Petes 3o quid mysticè seu allegoricè significetur per duplex matrimonium Abrahæ, et filios ex eodem Resp. Apostolum id satis exprimere, dùm dicit: Quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Nempe duæ istæ matres, Agar et Sara, juxta sensum allegoricium significans vetus et novum Testamentum. Agar significat vetus, quod in monte Sinai datum fuit. Similitudo autem inter Agar et vetus Testamentum est hæc, quòd sicut ipsa generat servos vernaculos domino suo Abrahamo, ita vetus Testamentum generat servos legis, magno fasce cæremoniarum et præceptorum subditos suos prementis. Sara verò significat novum Testamentum, quod non in servitute timoris, sed in amore justitiæ per fidem, spem et charitatem Christo generat filios, maximè ex gentilitate ad fidem conversos; hoc enim significatur v. 27, ubi dicitur: Lætare, sterilis, etc., ô Ecclesia Christi, pro maximâ tuî parte ex gentilitate congregata. Filii similiter, utriusque Testamenti filios designant, nempe Ismael Judæos, et Isaac novi Testamenti fideles. Unde sicut tunc Ismael persequebatur Isaac, ei illudendo, malè tractando, etc., ita nunc etiam Judæi persequuntur Christianos, eos affligendo, occidendo, etc. Et rursùs, sicut tunc propierea Ismael ejectus est è domo paternâ, ita nunc etiam Judæi, imò et carnales Christiani, quia derident bonos et spirituales, ejiciuntur à glorià cælesti, et in

tenebras exteriores detruduntur. Hæc omnia satis patent ex toto contextu Apostoli, et legendo facilè præcipiuntur. Qui tamen plura desuper desiderat, legat Fromondum.

CAPITA V, VI.

Hortatur ut jugum legis abjiciant, et in libertate spiritûs et charitatis ambulent. Deinde, cap. 6, eos admonet ut alii aliorum ferant infirmitates, et ut bonis operibus sese exerceant, ac subjungit non esse gloriandum nisi in cruce Domini.

Proponuntur et resolvuntur variæ quæstiones. Quæres 1° quomodò Apostolus, cap. 5, v. 3, dicat quòd omnis homo qui circumcidebatur foret debitor universæ legis faciendæ, cùm in totâ hâc Epistolâ doceat quòd observatio cæremoniarum legalium esset Galatis prorsùs illicita ac mortifera; ad quam proinde nec per circumcisionem obligare se poterant. Resp. quòd, juxta Apostolum, ille qui permittebat se circumcidi, teneretur ad observationem cæremoniarum legalium, non simpliciter, neque ex parte operis, sed ex intentione operantis; dùm enim putat circumcisionem sibi esse necessariam ad salutem, et ex hâc opinione, seu cum tali intentione eam suscipit, eadem opinione durante, tenetur ad totam legem observandam; nam circumcisio est tacita legis veteris et Judaismi professio, quemadmodùm Baptismus est professio legis novæ et Christianismi. Quia igitur Galatæ putabant circumcisionem esse ad salutem necessariam, et per eamdem adscribi se curabant ecclesiæ judaicæ, ac illam, illiusque leges et onera subire ac amplecti se profitebantur, ideò tenebantur ad observationem omnium cæremoniarum legalium, ita ut peccarent si easdem non observarent. Tenebantur, inquam, non absolutè, sed suppositâ istâ opinione, quæ falsa erat et abjicienda. Atque hoc est quod theologi docent, conscientiam erroneam, quamdiù non deponitur, obligare hominem.

Quæres 2o de quâ abscissione sen separatione agat Apostolus, dùm, versu 12; dicit : Utinam et abscindantur qui vos conturbant! Respondeo quòd vero similiter agat de separatione quæ fit per excommunicationem. Unde sensus est : Utinam abscindantur ab Ecclesià, vestroque consortio, ne totam Ecclesiam corrumpant! Hæc explicatio eruitur ex toto contextu; nam jam antea, v. 9, dixerat Apostolus : Modicum fermentum totam massam corrumpit; in quibus verbis continetur excommunicationis causa, videlicet periculum contagii. Deinde videtur excommunicationem minari, dùm subjungit, v. 10: Qui autem conturbat vos, portabil judicium; nam secundùm Tertullianum, excommunicatio prævium quoddam judicium est ad extremum judicium Dei.

Idem sensus etiam confirmatur ex collatione hujus loci cum co qui habetur 1 Cor. 5, ubi fornicarium excommunicandum decernit Apostolus. Nam et illic adducit eamdem sententiam: Modicum fermentum, etc.; et ante ibidem dixerat: Ut tollatur de medio vestrùm qui hoc opus fecit, quod idem ferè est cum his verbis : Utinam et abscindantur, qui vos conturbant! Unde et

ibidem concludit : Auferte malum ex vobis ipsis, quod est abscindere. Sed et judicii meminit eo loco, primùm cùm ait: Jam judicavi ut præsens tradere hujusmodi hominem, etc.; et postea : Quid mihi de eis qui foris sun! judicare? Nonne de iis qui intùs sunt vos judicatis?

Ex quibus omnibus apparet Apostolum dicentem : Utinam abscindantur! optare ut non solùm portent qualecumque judicium, qui Galatarum statum turbabant, verùm etiam anathema fiant, per excommunicationis gladium amputandi penitùs ab illorum consortio. Ita Estius. Neque tamen hoc optando peccavit Apostolus, quia ista optio non ex odio aut vindicandi animo, sed ex justitiâ et vero zelo Dei erga religionem et Christi fidem procedebat.

Quæres 3° quid v. 17 intelligatur per carnem, et quid per spiritum. — Resp. : Per carnem intelligitur carnalis concupiscentia, per spiritum verò intelligitur Spiritus sanctus. Nam quod Apostolus hoc loco carni tribuit, dicens, v. 19: Manifesta sunt opera carnis, etc., id ad Rom. 7 tribuit concupiscentiæ sub nomine peccati, dùm ait : Peccatum operatum est in me omnem concupiscentiam, id est, omne genus pravorum desideriorum; et iterùm : Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, hanc quoque pugnam carnis concupiscentis contra spiritum eodem loco concupiscentiæ tribuit, sub nomine legis membrorum et peccati dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati; per spiritum autem Spiritum sanctum significari clarè eruitur ex cap. 8 ejusdem ad Rom. Epistolæ : nam quod hic, v. 18, habetur : Quòd si spiritu ducimini, non estis sub lege, illic de Spiritu sancto exponitur iis verbis: Quicumque spiritu Dei aguntur, sive ducuntur, ii sunt filii Dei. Quo loco sunt et alia sententiæ, in quibus Apostolus carni spiritum opponens, eumdem modò spiritum Dei, modò spiritum Christi interpretatur.

Porrò, juxta Apostolum, hic, v. 10, caro concupiscere dicitur adversùs spiritum, quia carnalis concupiscentia, quam ex peccato originali traximus, excitat et commovet in nobis prava desideria Spiritui sancto contraria. Spiritus autem concupiscere dicitur adversùs carnem, quia sancta desideria, quæ carni contraria sunt, in nobis excitat. Ac breviter: Caro concupiscit, id est, concupiscere nos facit, adversùs spiritum, es spiritus concupiscit, id est, concupiscere nos facit, adversùs carnem, videlicet eâ locutione quâ alibi dicitur idem spiritus postulare et clamare quia postulantes et clamantes non facit. Ita exponit S. P. Aug., lib. Enchir. cap. 1, et lib. 1 de Nupt. et Concup., cap. 28. Quæres 4° qualia fuerint stigmata quæ Apostolus in corpore suo se portare dicit cap. 6, v. 17.

• Prænotandum quòd stigma sit vox Græca, significans notam cuti impressam. Stigmata enim, inquit S. Thomas, lect. 5 in cap. 6 ad Galat., propriè sun! quædam notæ impressæ alicui cum ferro candenti, ( sicut cùm servus ab aliquo domino signatur in facie, cut nullus eum sibi vendicet, sed quietè dimitta! do« mino suo, cujus stigmata portat. » Hoc notato,

Respondeo: Mox citato versu non vult Paulus significare quod Christi crucifixi vulnera in carne suâ portaverit, sicut de S. Francisco legitur; sed stigmata Domini Jesu vocat plagas et cicatrices, ex verberibus, vulneribus et afflictionibus propter Christum susceptis, corpori suo impressas, de quibus 2 Cor. 11, v. 23, dicit: In laboribus plurimis, in carceribus abun

dantiùs, in plugis supra modum, in mortibus frequenter. Ad quæ verba reflectens S. Hieron., in cap. 6 ad Galat., ita scribit: «Qui in plagis supra modum, in carceribus frequenter, ter virgis cæsus est, semel lapidatus est, et cætera quæ in catalogo scripta sunl gloriandi, hic stigmata Domini Jesu in corpore suo portat.

IN EPISTOLAM AD EPHESIOS

Dilucidatio.

QUÆSTIO PRIMA.

Quare, ex quo loco et quando hæc Epistola scripta sit. Hanc Epistolam dirigit Apostolus ad fideles Ephesios, præcipuè ad illos qui ex gentibus crediderant, ut patet ex cap. 2, v. 11: Memores estote quòd aliquando vos gentes in carne, etc.; et cap. 3, v. 1: Ego Paulus, vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus. Quanquàm autem præcipuus Apostoli scopus in hâc Epistolâ sit confirmare Ephesios in fide et doctrinâ quam acceperant, tamen ita laudat ipsorum fidem et sanctimoniam, ut simul pleniùs eos instruat de præcipuis fidei mysteriis et perfectis sanctimoniæ præceptis.

Communis est omnium interpretum sententia quòd hæc Epistola scripta sit Româ, dùm Paulus erat in vinculis, quia illorum meminit cap. 3, v. 1, cap. 4, v. 1, et cap. 6, v. 20.

A Lapide, Calmet et nonnulli alii putant illam scriptam esse quando Paulus fuit primâ vice vinctus, 1o quia missa est per Tychicum, per quem etiam misit Epistolam ad Colossenses, et in fine utriusque Epistolæ utitur iisdem terminis, ut discipulum illum utrisque commendet; atqui Epistola ad Colossenses certò scripta est in primis vinculis; ergo, etc.; 2° quia in Epistola illâ Apostolus nihil loquitur de suâ morte instante, de quâ tamen loquitur in Epistola 2 ad Timoth. cap. 4, quæ scripta est in secundis vinculis; 3° quia, cap. 6, v. 19, petit ipsorum orationes. Ut, inquit, detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiduciâ, nolum facere mysterium Evangelii; ergo non judicabat se adhuc tam citò moriturum. Baronius, Estius et varii alii dicunt illam esse scriptam in secundis vinculis, citantque pro se Hieronymum, in Epist. ad Ephes., cap. 4; alii verò putant eum ibi esse contrarium; interim fundamenta hujus opinionis sunt sequentia: 1o quia Onesimus non jungitur in hâc Epistolâ cum Tychico, sicut in Epistola ad Colossenses; 2o quia in Epistolis ad Philippenses, Colossenses et ad Philemonem, quæ scriptæ sunt in primis vinculis, habetur in initio : Paulus et Timotheus; atqui in hâc Epistola Timotheus omittitur; ergo signum est quòd non in primis, sed in secundis vinculis scripta sit.

Ad primum motivum oppositæ sententiæ dico Tychicum fuisse à Paulo missum in Asiam non tantùm in primis, sed etiam in secundis vinculis : nam Epist.

2 ad Timoth. (quæ scripta fuit in secundis vinculis ), cap. 4, v. 12, dicit: Tychicum autem misi Ephesum ; adeòque vero similiter cum illâ Epistolâ. Ad secundum et tertium dico quòd hæc Epistolâ scripta sit ante secundam ad Timoth., et antequàm Paulus sciret mortem suam instare; vel quòd hoc Ephesiis noluerit significare, vel fortè quia id scripserat Timotheo ipsorum episcopo. Videtur igitur utraque sententia esse probabilis nam motiva secundæ etiam solvi possunt, et quidem faciliùs quàm primæ. Itaque

Ad primum dico ideò fieri mentionem Onesimi in Epistolâ ad Colossenses, et non ad Ephesios, quia Onesimus erat Colossensis, servus Philemonis, et Ephesis fortè ignotus: nam tantùm fuerat à Paulo Romæ ad fidem conversus. Unde etiam de ipso nulia fit mentio in Epistolâ ad Philippenses, quæ tamen scripta fuit in primis vinculis. Ad secundum dico quòd Paulus in hâc Epistolâ non nominet Timotheum, vel quia non judicavit id expedire, vel quia Timotheus crat modo è vinculis liberatus, et Româ discesserat.

Videtur igitur sententia ista quæ dicit Epistolam ad Ephesios esse scriptam in primis vinculis, esse plausibilior quàm illa quæ asserit eam esse scriptam in secundis vinculis. Unde eamdem etiam amplectitur S. Hieronymus in Epist. ad Philemonem, ubi dicit: Scribit igitur ad Philemonem Romæ vinctus in carcere; quo tempore mihi videntur ad Philippenses, Colossenses et Ephesios Epistolæ esse dictatæ. »

D

QUÆSTIO II.

Quo sensu dicatur cap. 1, v. 10, Deum instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis et quæ in terrâ sunt. Resp. cum S. P. Aug., Enchir. cap. 62: Instaurantur quæ in cœlis sunt, cùm id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Restaurantur autem quæ in terris sunt, cum ipsi homines qui prædestinati sunt ad vitam æternam, à corruptionis ve«tustate purgantur. Et hanc instaurationem theoJogi vocare solent restaurationem ruinæ angelicæ, quæ fit ex hominibus electis. Instaurat igitur Christus ea quæ in cœlis sunt, cùm sedes gloriæ, dæmonum lapsu vacuas, et numerum angelorum, hoc eodem lapsu immunitum, per homines restaurat et implet; cùm, ut ait S. Gregor., lib. 31, cap. 35, illùe humiliati homines redeunt, unde apostatæ angeli super

biendo ceciderunt ; sicque homines et angelos ad unam domum, scilicet Ecclesiam, et ad unum caput revocat. Dissociata enim et divisa per Adæ peccatum erat hæc Ecclesiæ domus, et uno pariete, angelorum scilicet societate, integro et perfecto, inquit S. Chrysost., paries alter corruerat, nos nempe homines ab Ecclesià et societate angelorum collapsi eramus in societatem jugumque dæmonis; Christus ergo hunc domûs parietem, id est, nos homines Ecclesiæ restituit, sicque totam domum, scilicet Ecclesiam angelorum restauravit, ut jam una ex utrisque integra et perfecta sit domus, sibi quasi capiti et lapidi angulari devincta, astricta et unita. «Tanto itaque dono, tanto honore (ait S. Chrysost.), tantâ benignate cùm nos dignatus sit Deus, ne dedecoremus benefactorem, ne tantanı gratiam inanein reddamus; vitam angelicam, angelicam planè, oro ac supplico, virtutem et conversationem ostendamus. » Ita A Lapide.

Nec obest quòd S. Hieron., in cap. 1 ad Ephes., non legat instaurare, sed recapitulare; nam recapitulare hic idem significare potest quod instaurare; recapitulatio enim est figura rhetorices, quâ orator in summam colligit multa quæ priùs dixit : sic et Deus per Christum restaurans angelorum ruinas, in summam collegit angelos, et homines in cœlo sub uno Ecclesiæ capite, ut jam dictum est.

QUÆSTIO III.

Quid cap. 2, v. 20, intelligatur per fundamentum apostolorum et prophetarum.

Resp. et dico Per fundamentum non Christus, sed apostoli et prophetæ intelliguntur; ratio hujus est quòd Apostolus verbis sequentibus Christum à fundamento distinguat, dùm eum vocat summum lapidem angularem, cui fundamentum incumbit. Igitur fundamentum apostolorum et prophetarum intransitivè exponendum est, ait Estius, id est, fundamentum quod sunt apostoli et prophetæ. Apostolorum enim et prophetarum fidei, doctrinæ, prædicationi et institutioni, quasi fundamento Ecclesia incumbit. Unde et Apoc. 21 duodecim apostoli vocantur duodecim fundamenta cœlestis Jerusalem. Sensus igitur præcitati versus 20 est hic: In fundamentum Ecclesiæ positi sunt apostoli et prophetæ ; vos, Ephesii, cæterique Christiani, illis superædificati estis, et reliquam stru cturam domûs hujus et templi completis. Ita S. Chrysost., Theophylact., ŒEcumen. et S. P. Aug., in illa verba psal. 86: Fundamenta ejus in montibus sanctis.

Obj. 1o S. Paulus, Epist. 1 ad Cor., cap. 3, ait : Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus; ergo per fundamentum hic non possunt intelligi apostoli et prophetæ, sed debet intelligi Christus Dominus. - Resp. : Neg. conseq., quia aliter Christus, aliter apostoli et prophetæ fundamentum vocantur : ille primarium fundamentum, isti secundarium; Christus enim fundamentum est Ecclesiæ, quatenùs per ejus fidem in fundamento collocatam solidatur et sustentatur universum Ecclesiæ ædificium.Et hoc quidem soli Christo competit, uti benè docet Apostolus 1 Cor.5, quia non est

in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Apostoli verò et prophetæ sunt fundamentum ejusdem Ecclesiæ per suum ministerium, quatenùs doctrinam salutis, quæ in solo Christo est, divinitùs acceptam hominibus annuntiarunt; prophetæ quidem obscuriùs, apostoli autem manifestiùs ac planiùs.

Obj. 2o Si per fundamentum S. Paulus intellexisset apostolos ac prophetas, non dixisset : Super fundamentum, sed: Super fundamenta, siquidem apostoli et prophetæ multi fuerunt. — Resp. Neg. assumpt., quia, licèt isti multi fuerint, non tamen hic dicuntur fundamenta, sicut in Apocal., sed fundamentum quasi unum, ut per hoc consensus et concordia doctrinæ apostolica cum eâ quam olim tradiderant prophetæ significetur.

Petes quinam cap. 3, v. 10, intelligantur per principatus et potestates. Resp.: Videntur loco citato sub principatibus et potestatibus cæteri quoque angelorum ordines intelligi; unde, licèt Ambrosiaster et Vatablus malos hic angelos intelligant, qui in colestibus, hoc est in aere et cœlo hoc aereo versantur, meliùs tamen S. Hieron. et Chrysost. bonos angelos designari tradunt; hos enim significant principatus et potestates, cùm absolutè ponuntur. Nam cùm dæJones intelliguntur, solet addi principes tenebrarum harum, aut aeris hujus, vel similis particula restringens et alienans. Deinde hoc propriè significat rò in cœlesibus, scilicet locis, commorantes.

QUÆSTIO IV.

Quid Apostolus cap. 4 doceat de resurrectione mor

tuorum.

Postquàm S. Paulus dixisset Christum dedisse apostolos aliosque ministros ut unusquisque eorum diligenter incumbat in opus sui ministerii, ad ædifi cationem, id est, ad spiritualem profectum corporis Christi, quod est Ecclesia, tandem subjungit, v. 15: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. His verbis explicat perfectionem ad quam ordinantur ministeria de quibus jam ante cgerat. Unde sensus est: Hi gradus et hic hierarchicus Ecclesiæ ordo, ut alii sint apostoli, alii prophetæ, alii evangelistæ, alii pastores et doctores, manebit durabitque, donec infideles per totum mundum dispersi ad unam Christi fidem et Ecclesiam vocentur, ut in Christum filium Dei credant, eumque agnoscant omnes quotquot Deus credituros præscivit et prædestinavit, et donec in ejus cognitione et dilectione omnes qui credidimus crescamus ad perfectam ætatem et solidam in Christo, Christique spiritu.

Quanquàm autem S. Chrysost. et nonnulli Græci interpretes illa verba: Donec occurramus in virum perfectum, etc., intelligant de virili robore et constantia in fide, seu de fructu ultimo præsentis vitæ, in quâ suo modo perficitur corpus Christi mysticum spirituali perfectione ad similitudinem corporis Christi veri, tamen, juxta S. P. Aug. lib. 22 de Civ. Dei, cap. 15 ct seqq., D. Hieron., Anselm., S. Thou,, alios que

« PredošláPokračovať »