Obrázky na stránke
PDF
ePub

571

IN EPIST. AD EPHES. DILUCIDATIO. QUÆST. IV. DE RESURRECTIONE, ETC.

Latinos interpretes, communiter etiam intelligenda sunt de his quæ in resurrectione mortuorum fient. Quæritur autem hic primò an feminæ in resurreclione sexum suum sint retenturæ; secundò in quâ ætate et corporis staturâ simus resurrecturi.

Circa primum sciendum est quòd multi ex præfatis Apostoli verbis probare conati fuerint feminas non in proprio sexu, sed in virili resurrecturas, et in viros transformandos, ut testatur, S. Aug. lib. præcit., cap. 17. Verùm hic est error qui jam ab omnibus Catholicis rejicitur. Unde

Resp. et dico 1o Omnes resurgent in proprio sexu; viri in virili, et feminæ in femineo.

Prob. 1o, quia Christus, Matth. 22, interrogatus à Sadducæis de uxore quæ habuerat septem viros, cujus futura esset uxor in resurrectione, non respondit nequaquàm futuras ibi feminas, sed quòd ibi non nubent neque nubentur ; ergo supponit et implicitè saltem asserit in resurrectione futuras feminas, sed non ad eum usum ut nubant. Hinc S. Hieron., epist. 27, cap. 11, ita scribit: Ubi dicitur : Non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Neque enim de lapide, et ligno dicit: Non nubent, neque nubentur, quæ naturam nubendi non habent; sed de iis qui possunt nubere, et gratiâ Christi ac virtute non nubunt. » Simili ferè modo etiam ratiocinatur S. P. Aug., lib. 22 de Civ. Dei, cap. 17, ubi, rejectâ contrariâ opinione, ait: Mihi meliùs sapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Et postquàm id variis argumentis probâsset, ita pergit: Denique et ipse Jesus interrogatus à Sadducæis, qui negabant re«surrectionem, cujus septem fratrum erit uxor, quain << singuli habuerunt, dùm quisque eorum vellet de◄ functi semen, sicut lex præceperat, excitare : Erratis, inquit, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Et cùm aptus locus esset, ut diceret : De quâ enim me << interrogatis, vir erit ipsa, non mulier, non hoc dixit, «sed dixit: In resurrectione enim neque nubent, neque « uxores ducent; sed sunt sicul angeli Dei in cœlo... «Nuptias ergo Dominus futuras negavit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negavit, ubi talis quæstio vertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriori facilitate dissolveret, si eum ibi prænosceret non « futurum; imò etiam futurum esse firmavit dicendo: «Non nubent, quod ad feminas pertinet; neque uxores ‹ ducent, quod ad viros. Erunt ergo, quæ vel nubere hic solent, vel ducere uxores, sed ibi hoc non facient. Vide etiam D. Thom., Supplem. q. 81, a. 2. Prob. 2o Deus reparabit quod in homine fecit in primâ conditione; atqui fecit utrumque sexum ; ergo utrumque reparabit.

Prob. 3o Homines resurgent integri secundùm omnia sua membra; ergo et secundùm illa quæ pertinent ad diversitatem sexuum. His adde quòd aliqua sint merita ratione sexûs, ut quòd feminæ in sexu fragili, pro fide et castitate certantes, mortem subierint; quòd B. Virgo Christum conceperit, pepererit et lactaverit; ergo in suo sexu glorificabuntur.

Obj. 1o: Verba Apostoli supra relata: Donec occur

572

ramus omnes... in virum perfectum, videntur manifesté insinuare quòd feminæ sint resurrecturæ in sexu virili. Resp. Neg. assumpt., quia rò vir non sexum, sed partim ætatem, partim perfectionem ac virtutem animi, robur et constantiam virilem per catachresin significat. Unde, ut observat S. P. Aug. lib. 22 de Civ. Dei, cap. 18, nihil impedit, nominato viro, intelligere et feminam, ut virum pro homine positum accipiamus, sicut in eo quod dictum est: Beatus vir qui timet Dominum, utique ibi sunt et feminæ quæ timent Dominum.

Obj. 2o Christus, Matth. 22, v. 30, dicit quòd homines in resurrectione sint futuri sicut angeli Dei; atqui angeli carent sexu; ergo et in resurrectionem homines eo carebunt. Resp. Neg. conseq. ; nam erunt sicut angeli Dei, non quoad naturam, vel sexûs privationem, sed quoad puritatem, vitam spiritualem, immortalem et beatam. Hinc S. Hieron., epist. 27, cap. 11, ait: «Si opposueris : Quomodò ergo erimus (similes angelorum, cùm inter angelos non sit masculus et femina? breviter ausculta: Non substantiam << nobis angelorum, sed conversationem et beatitudi«nem Dominus repromittit... Quando enim dicitur :

Erimus similes angelorum, similitudo promittitur, ‹non natura mutatur.› Erimus igitur æquales angelis immortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, quâ non indiguerunt angeli; quoniam nec mori potuerunt, inquit S. Aug., lib. 22 de Civ. Dei, cap.17.

Obj. 3o Sexuum diversitas est contra dignitatem status qui erit in resurrectione, siquidem illa diversitas oculis objecta pudorem et motus libidinis excitat. Resp. Neg assumpt., et ad ejus probationem dico quòd sicuti in statu innocentiæ Adam et Eva nudi erant, et non erubescebant, Gen. 2, ita multò magis pudor excludendus sit à statu gloriæ, ubi nec erit libido, nec ad eam declinari poterit. Erunt itaque in resurrectione « membra feminea non accommodata usui « veteri, sed decori novo, quo non alliciatur aspicienatis concupiscentia, quæ nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit à corruptione quod fecit, inquit S. Aug. loco ultimè citato.

Dico 2o D. Thomas, Supplem. q. 81, a. 1, et post ipsum theologi communiter docent homines resurrecturos esse in eâ staturæ magnitudine, in eo robore et in eâ corporis compositione quæ convenit ætati hominis perfectissimæ, qualis esse solet triginta trium annorum; unde penè certum est, etsi ab Ecclesiâ non definitum, saltem electos in ætate juvenili resurrecturos esse, qualis ea fuit in quâ Christus mortuus est et resurrexit. Hanc sententiam non obscurè innuit Apostolus dicens: Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi; etenim hæc verba, quatenùs intelliguntur de resurrectione mortuorum, habent hunc sensum: Donec resurgamus omnes in mensurà, magnitudine et staturâ corporis plenâ et perfectà: ut sicut Christus anno ætatis trigesimo tertio justam habuit humani corporis staturam, ita et in resurrectione homines habeant

573 IN EPIST. AD I HILIPP. DILUCIDATIO. QUÆST. II. AN HÆC EPISTOLA, ETC.
justam corporis sui magnitudinem et staturam; non
hoc sensu quòd omnes staturâ corporis æquales futuri
sint Christo, sed quòd omnes eâ sint futuri magnitu-
dine et staturâ, quam habuerunt vel habuissent in
ætate virili, puta anno ætatis trigesimo tertio, quæ
fuit ætas Christi. Hinc S. Aug., lib. 22 de Civ. Dei, cap.
15, in præcitata Apostoli verba ita scribit: Sic acci-
piamus dictum, ut nec ultra, nec infra juvenilem
formam resurgant corpora mortuorum: sed in eâ
ætate et robore usque ad quam Christum hìc perve-
nisse cognovimus... Et ideò non est dictum : In
mensuram corporis, vel, in mensuram staturæ,
sed:
In mensuram ætatis plenitudinis Christi. ›

(

Dico 3o Omnes homines, etiam senes et infantes, in staturâ juvenili resurgent, non tamen omnes in æquali mensurâ. Ita rursùs docet S. Aug., loco mox citato, dicens: Christus in eâ mensurâ corporis, in <quâ mortuus est, resurrexit ; nec fas est dicere, cùm <resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori ejus eam magnitudinem quam non habuit, quando in eâ discipulis in quâ illis erat notus appa

571

ruit, ut longissimis fieri possit æqualis. Si autem dixerimus ad Dominici corporis modum, etiam quo<< rumque majora corpora redigenda, peribit de multo<rum corporibus plurimùm, cùm ipse nec capillum «periturum esse promiserit. Restat ergo ut suam quisque recipiat mensuram, quam vel habuit in ju<< ventute, etiamsi senex est mortuus, vel fuerat habi<turus, si ante est defunctus. De infantibus idem docet lib. cit. cap. 14, ubi ait: «Quid ergo de infan‹tibus dicturi sumus, nisi quia non in eâ resurrecturi < sunt corporis exiguitate quâ mortui? Sed quod eis ‹ tardiùs accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere miro atque celerrimo recepturi. Ex his concluditur abortivos, modò animam rationalem habuerint, in perfectâ corporis staturâ resurrecturos, et quidem monstra resurrectura docet S. Aug. Enchir. cap. 87, sed correctâ emendatâque naturâ. Denique quidquid homo fuit, additâ plenâ perfectione, vitæ restituetur. Si monstrum geminum fuerit et duplici animâ donatum, duo homines sejuncti resurgent; si verò unâ animâ, unus.

IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES Dilucidatio.

QUÆSTIO PRIMA.
Quid hæc Epistola contineat.

Resp. et dico: Quamvis Apostolus, act. 16, dùm primò fidem Philippensibus prædicavit, illic, ob ejectum è puella spiritum pythonem, fuerit flagellatus et in carcerem detrusus, postea tamen à fidelibus quos ibi converterat, accepit maxima signa illorum benevolentiæ et liberalitatis: dicit enim hic, cap. 4, v. 15: Scitis autem et vos Philippenses quòd in principio Evangelii, quando profectus sum à Macedoniâ, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Quando verò jam erat Romæ captivus, iterùm suam liberalitatem illi ostenderunt, ibidem, v. 10, mittentes illi subsidia necessaria per Epaphroditum, suum apostolum, cap. 2, v. 25, qui tantum laborem ad portandum pecuniam et diligentiam adhibuit, ut morbum lethalem Romæ contraxeri, ibidem v. 26 et 27. Philippenses autem, audito eum ægrotare, multùm contristati sunt; quare mox, ut convaluerat, eum remisit cum hâc Epistolà, dicens, cap. 2, v. 28: Festinantiùs ergo misi illum, ut viso eo iterùm gaudeatis, et ego sine tristitiâ sim; v. 29 : Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; v. 30: Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. Itaque cum hoc Epaphrodito hanc Epistolam Apostolus misit omnibus sanctis in Christo, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus, cap. 1, v. 1: id

est, juxta communem interpretationem, cum presbyteris et diaconis. Vide tamen dicenda infra, quæst. 2. In hâc igitur Epistolâ magnum suum erga Philippenses affectum ostendit et gratitudinem. Majoris tamen facit meritum quod inde apud Deum acquisiverant, quàm sublevationem inopiæ suæ : nam sciebat et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati, cap. 4, v. 12. Porrò illos exhortatur ut bonis operibus luceant inter paganos sicut luminaria in mundo, cap. 2, v. 15; deinde cos animat et corroborat contra judaizantes, quos vocat inimicos crucis Christi, cap. 3, v. 18. Illos etiam exstimulat ad omnem virtutem, præsertim ut vivant inter se in sanctâ unione et charitate. Unionem illam maximè commendat duabus feminis, Evodia et Syntichæ, cap. 4, v. 2, quæ quidem bonis operibus abundabant, et cum Apostolo laboraverant in Evangelio; sed videntur inter se habuisse aliquam dissensionem; quare rogat aliquem ex præcipuis dicens: Rogo et te, germane compar, juva illas quæ mecum laboraverunt in Evangelio; ibidem, v. 3.

QUÆSTIO II.

An hæc Epistola directa sit ad omnes fideles Philippenses.

Cap. 1, v. 1: Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi. Timotheum in fronte Epistolæ sibi conjungit, non tanquàm secum Epistolam hanc scribentem (nam non est scripta à duobus, sed à solo Paulo), sed tanquàm secum salutantem Philippenses. Omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis. cum episcopis et

diaconibus. Moderna exemplaria Græca, et quædam antiqua legunt sicut nos: Com episcopis; quædam verò antiqua habent coepiscopis, et ita legerunt Chrysostomus, Theophylactus e! OEcumenius; atque adeò juxta ipsos sensus est hic: Paulus et Timotheus episcopi, omnibus sanctis coepiscopis et diaconis qui sunt Philippis. Et sic hæc Epistola dirigitur ad solos ecclesiasticos.

Resp. et dico Scripta est ad omnes omninò fideles Philippenses. Ita Theodoretus Græcus, et modò interpretes communiter. Probatur, quia præcepta, laudes, exhortationes, consolationes et doctrina quæ in hâc Epistolâ leguntur communia sunt omnibus, ut patet legenti. Item liberalitas Philippensium erga Paulum non erat solius cleri, sed totius Ecclesiæ.

Obj. 1o Si scriberet ad omnes, non postponeret episcopos et diaconos laicis; ergo, etc. — Resp. Apostolum non postposuisse episcopos plebi, sed cùm generaliter dixisset : Omnibus sanctis, in quibus utique sunt episcopi et diaconi, illos deinde specialiter et nominatim, honoris causâ salutat; quasi diceret : Omnibus sanctis, præsertim episcopis et diaconis. Deinde, ut supra in Epist. ad Galat., cap. 2, quæst. 1, dictum est, in initio Ecclesiæ istum ordinem non tam scrupulosè observabant. Sic Act. 7, v. 2, S. Stephanus postponit patres fratribus, dicens: Viri fratres et patres.

Obj. 2o: Paulus scribit tantùm ad unam civitatem; ergo non potuit dicere : Cum episcopis. Prob. conseq., quia, secundùm Canones apostolorum, et antiquissimum Ecclesiæ morem, una civitas poterat tantùm habere unum episcopum. — Resp. eodem modo inde s qui quòd non potuerit scribere: Coepiscopis. Dico itaque eum scribere pluribus episcopis, quia hæc Epistola non dirigitur ad solos fideles qui erant Philippis, sed etiam ad illos qui erant in vicinis civitatibus, sicut Epistolam ad Colossenses voluit Paulus etiam legi à Laodicensibus. Præterea in primitivâ Ecclesiâ poterant in unâ civitate sub uno primo episcopo esse plures alii, qui destinabantur ad hanc vel illam civitatem, mox ut fides fuisset ibi sufficienter propagata. Nec hoc contrariatur Canonibus apostolorum, quia illi videntur tantùm respicere tempora futura; vel potiùs unius ejusdemque Ecclesiæ episcopos, et æqualis inter se auctoritas, ne scilicet inter fideles fieret divisio. Aliqui cum S. Chrysostomo dicunt quòd per episcopos intelligantur presbyteri; sed, ut ex jam dictis patet, non est necesse istam dictionem sumere impropriè. Interim non est improbabile quòd hic sub nomine episcoporum etiam comprehendantur presbyteri, quemadmodùm et in Epistola ad Titum, cap. 1, v. 5, sub nomine presbyterorum intelliguntur episcopi.

QUÆSTIO III.

Quale sit nomen Christi quod dicitur esse super omne

nomen.

Postquàm Apostolus, cap. 2, Philippenses ad humilitatem et fraternam charitatem adhortatus fuisset.

eisque proposuisset exemplum humilitatis Christi, qui se amore nostrî humiliavit usque ad mortem crucis, subjungit, v. 9: Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. In hæc verba ita scribit Estius: Nemo existimet Apostolum loqui de nomine Christi proprio, quod est Jesus; nam illud nomen multò ante exaltationem et impositum ei fuit, et ab hominibus agnitum ; idemque multis aliis commune. Sed nomen intelligit Dei, aut Filii Dei, de quo archangelus Gabriel, Lucæ 1, ad B. Virginem ait : Quod nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei, et de quo Isaia 7, et Matth. 1: Vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum : Nobiscum Deus; et ad Heb. 1: Quantò differentius præ illis (angelis) nomen hæreditavit. Hoc enim est nomen quod infinitè superat omne aliud nomen. Ita Estius.

Interim his non obstantibus, satis fundatè dicitur cum A Lapide quòd Apostolus hic non tantùm loquatur de nomine Dei, sed etiam Christi proprio, quod est JESUS. Et ratio hujus est quòd nomen JEsu sit titulus Salvatoris et Redemptoris, quem per humilitatem et obedientiam usque ad mortem meruit et accepit Christus, quia per mortem crucis factus est Salvator et Redemptor mundi. Licèt igitur nomen Jesu multò ante exaltationem, nempe in circumcisione, sit illi impositum, non tamen tunc actu proprio et perfecto fuit Salvator, sed tantùm destinatione et incoha. tione; tunc enim destinatum et declaratum fuit illum fore mundi Salvatorem, quando nimirùm pretium sanguinis sui pro salute nostrâ in cruce persolveret; ideòque nomen JEsu non à præsenti, sed à futurâ salute Christo in circumcisione inditum est. In cruce ergo consummavit Christus salutem et redemptionem nostram, ac consequenter in cruce factus est actu perfecto salvator et redemptor, indeque nomen et titulum JESU accepit, ut omnes eum nominent, celebrent et invocent tanquàm Jesum, id est, Salvatorem ac Redemptorem suum, ac consequenter tanquàm verum Deum, Deique Filium, ac Messiam patribus promissum; hæc enim omnia includit nomen JESU. Hinc sequitur nomen Jesu sano sensu esse majus, sanctius, venerabilius quàm sit nomen Dei et nomen tetragrammaton JEHOVA (de quo egimus in cap. 6 Exodi), prout eruditè probat Abulensis quæst. 7 in cap. 20 Exod. Et ratio fundamentalis est quòd Deus significet Deum quatenùs Dominus et Creator est; Jesus verò significat Deum, quatenùs Salvator et Redemptor est. Sicut ergo majus fuit beneficium opus redemptionis quàm creationis, ita majus est nomen Jesu, sive Redemptoris, quàm sit nomen Dei, sive Creatoris. Unde canit Ecclesia in benedictione cerei paschalis ex S. Gregorio in Pastorali: Nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset, hoc est, omnia, quæ propter nos fecit Deus, sive creatio, sive nativitas, sive quidquid aliud, frustra fuissent, nec nobis profuissent, nisi fuisset subsecuta redemptio.

Adde nomen Dei Redemptoris includere nomen Dei Creatoris, non contra; redemptio enim præsupponit creationem, non contra. Quod ut clariùs videas, ac

cipe has antitheses. Jehova significat eum qui est, reque idem est cum eo nomine quo se nominat Deus, Exod. 3, dicens: Ego sum qui sum; Jesus significat eum qui creator est, et perditos salvat, vivificat, justificat ac beatos facit. Jehova fons est et principium entis; Jesus fons est et principium gratiæ, gloriæ et salutis. Jehova fuit contritor ac debellator Pharaonis et Ægypti; Jesus contritor est diaboli ac inferni. Jehova Judæorum et veteris Testamenti; Jesus Christianorum et novi Testamenti est legislator. Jehova Hæbræos per mare Rubrum duxit in Chanaan; Jesus per sanguinem suum deducit nos in cœlum. Hinc nomen Jesu in nomine JEHOVA repræsentabatur, et Jehova erat quasi ænigma Jesu, ac vicissim nomen Jesus est declaratio nominis Jehova. Unde infert Abulensis, paulò ante præcitatam quæstionem 7: Majus peccatum est accipere nomen Jesu in ranum, quàm istud nomen Dei, additque rationem novam, quia Ecclesiæ communis et laudabilis consuetudo magis honorat istud nomen Jesus, quàm nomen Deus. Unde audito nomine Jesu, devoti fideles aut caput inclinant, aut genuflectunt, quod non faciunt <audito nomine Dei; qui ergo contra hoc offendit, 1 dehonorando nomen Jesu, magis peccat quàm si dehonoret nomen Dei. › Unde S. P. Aug., lib. 3 Confess., cap. 3, sibi hoc nomen semper in veneratione et deliciis fuisse testatur, cùm ait: Hoc nomen Sal<vatoris mei, Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, te‹nerum cor meum piè biberat, et altè retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteraatum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat. >

Hinc sequitur, inquit A Lapide, nomen Jesu, cùm sit proprium et adæquatum Verbi incarnati, omnia alia Christi nomina (quæ plurima et præstantissima ei tribuit Scriptura) complecti et transcendere, ut sit nomen super omne nomen. Atque hinc ulteriùs sequitur quòd nihil contra resolutionem jam datam faciat secunda ratio ab Estio supra allegata, nempe quòd nomen Jesus etiam multis aliis fuerit commune; nam quamvis Josue et nonnullis aliis veteris Testamenti sanctis illud nomen fuerit impositum, tamen tunc non complectebatur aut significabat ea omnia quæ jam complectitur ac significat, dùm dicitur de Christo Domino ac Salvatore nostro.

QUÆSTIO IV.

Quinam intelligantur per cœlestes, terrestres et

infernos.

De laudibus nominis Jesu subjungit Apostolus cap. 2, v. 10, dicens: Ut in nomine Jesu omne genu fleclatur cœlestium, terrestrium et infernorum. Particula u!, juxta Estium, hìc idem significat ac ita ut, genuflectio verò metonymicè subjectionem et humiliationem sui denotat. Itaque sensus est: Adeò ut omnes quicumque usquàm sunt, cognoscentes hominem illum, qui Jesus vocatur, esse Dei Filium ac verum Deum, sese illi tanquàm Deo, et omnium Domino submittant, eumque adorent. Porrò per cœlestes intelliguntur illi qui in cœlis sunt, nempe angeli et homines beati; per

terrestres intelliguntur homines viatores, qui versantur adhuc in terris; per infernos, seu, ut in textu Græco habetur, subterraneos, intelliguntur spiritus, quorum locus est in subterraneis. Sunt autem nonnulli, inter quos Innocentius III, serm. de omnibus Sanctis, qui putant hìc ab Apostolo significari solas animas quæ sunt in Purgatorio: nam has in nomine Jesu cum omni humilitate genuflectere omninò certum est. Conantur verò hanc opinionem stabilire ex Apoc. cap. 5, v. 13; ubi dicit S. Joannes: Et omnem creaturam quæ in cælo est, et super terram, et sub terrâ, et quæ sunt in mari, et quæ in eo; omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in secula seculorum. Non enim sub terrå videntur esse, qui benedicunt et glorificant Deum et Agnum, quàm animæ, quæ sunt in Purgatorio: nam dæmones non benedicunt, sed maledicunt, non glorificant, sed blasphemant; cæteri verò damnati aut blasphemant, aut certè non diligunt Deum, ut glorificare el benedicere possint, cùm sint ab co aversi.

Verùm, his non obstantibus, dicendum est per infernos non tantùm intelligi animas in Purgatorio degentes, sed etiam dæmones cæterosque damnatos, siquidem et hi, non quidem ex corde, sicut animæ in Purgatorio, sed quodammodò inviti genuflectunt, id est, agnoscunt, tremunt et reverentur nomen Jesu, id est, Jesum Deum, Redemptorem ac remuneratorem bonorum, impiorum verò et suum Dominum, judicem ac vindicem.

Confirmatur hæc explicatio ex alio Pauli loco, nempe ad Rom. 14, v. 10 et 11, ubi, cùm dixisset: Omnes stabimus ante tribunal Christi, id probat, quia scriptum est apud Isaiam, cap. 45, v. 24 : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam flectetur mihi omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Cùm enim mali quoque sistendi sint ante tribunal Christi, manifestè inde sequitur ad eos quoque pertinere testimonium Prophetæ. Jam verò Apostolus non solùm ad Rom. 14, sed etiam hic, cap. 2, videtur respexisse ad jam memoratum testimonium Isaiæ prophetæ, siquidem v. 11 subjungit : Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloriâ est Dei Patris; ergo Apostolus loco præcitato per infernos non tantùm intelligit animas quæ sunt in Purgatorio, sed etiam dæmones cæterosque damnatos qui sunt in inferno.

QUÆSTIO V.

Quinam cap. 3, v. 18, intelligantur per inimicos
crucis Christi.

Toto ferè capite 3 agit Apostolus adversùs falsos magistros, graviterque in eos invehitur, ac diligentissimè Philippenses admonet ut ab eorum doctrinâ sibi caveant. Quæritur autem hic quinam illi fuerint; nam, licèt Apostolus, v. 18, eos vocet inimicos crucis Christi, tamen perspicuè non designat an fuerint Judæi, an verò alii.

Ante resolutionem notandum est quòd Cerinthus, Jesum à Christo dividens, illum esse passum ac resurrexisse doceret; hunc verò qui passionis tempore ab

:

illo recesserat, impassibilem perseveråsse, prout Paulus scilicet in carne et circumcisione, et in clatestatur S. Epiphanius, hær. 28. Tradebat Basilides ritate generis gloriari; et eam quæ ex lege est, justiJesum se transformâsse in Simonem Cyrenæum ; tiam statuere. Unde üdem, etsi non verbis, reipsa hunc proinde, non illum, esse crucifixum. Ita rursùs tamen monstrabant se inimicos crucis Christi : nam testatur S. Epiphanius, hær. 24. Hæ verò hæreses qui justitiam prædicabant ex lege quærend m, quamnon tantùm Judæam, sed et Græciam ac Asiam inva- vis in Christum crucifixum credere se dicerent, tamen serant, prout hic scribit A Lapide. Putat autem idem ex consequenti, ut hic, lect. 3, benè reflectit D. Thointerpres quòd istos hæreticos per inimicos crucis Chri- mas, hostes crucis Christi se declarabant, quia, sicut sti Paulus loco præcitato intelligat, eò quòd illi veri- ad Galat. 2, v. 21, dicit Apostolus, si per legem justitia, tatem crucifixionis ac mortis Christi negarent, et in ergo gratis (id est, sine utilitate) Christus mortuus est; figmentum converterent. Attamen hæc opinio non et, ut ibidem, cap. 5, v. 11, ait : Ergo evacuatum est videtur commodè sustineri posse: nam, ut ex hoc scandalum crucis, hoc est, ergo frustra crucem Chricapite 3 manifestum est, Paulus agit contra illos sti prædicamus cum tanto Judæorum scandalo. pseudo apostolos qui justitiam ex lege Mosaicâ quærebant; atqui nec de Cerintho, nec de Basilide apud ullum scriptorem legitur quòd justitiam ex lege Mosaicâ quæsiverint; ergo, etc. Itaque

Resp. et dico: Verosimilius est quòd Apostolus per inimicos crucis Christi intelligat Judæos pseudo-apostolos, qui legem Mosaicam Christianis servandam esse docebant. Et ratio hujus est quòd his optimè con-veniant ea quæ hoc capite de falsis doctoribus dicit

Præterea valdè congruit, inquit Estius, quod de gloria generis hic dicitur, cum loco 2 Cor. 11, ubi Paulus commemorat pseudo-apostolos jactantes quòả Hebræi essent, quòd Israelitæ, quòd semen Abrahæ. Ergo admodùm vero simile est de Judæis, iisdemque judaizantibus, de quibus alibi toties, etiam hic Apostolum agere, atque adversùs eorum perniciosam doctrinam Philippenses instruere ac præmunire.

IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES

Dilucidatio.

QUESTIO PRIMA.

An Paulus Colossensibus Evangelium prædicaverit. Resp. et dico: Apostolus hic, cap. 2, v. 1, dicit : Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne; id est, qui me non viderunt. Ex quibus verbis interpretes communiter cum S. Chrysostomo colligunt Paulum Evangelium Colossensibus nunquàm prædicâsse. Solus Theodoretus (qui tamen communiter sequitur Chrysostomum) ex eisdem verbis contendit Paulum Colossensibus fidem prædicâsse, dicitque jam memoratorum verborum sensum esse hunc : Non solùm vestrî, sed etiam illorum qui faciem meam non viderunt, sollicitudinem habeo. Sed quis non videt sensum illum esse contortum? Sensus igitur magis naturalis est hic: Volo vos scire quantùm laboris sustineam pro vobis et pro Laodicensibus, et pro omnibus qui faciem meam non viderunt.

Dices: Dicitur Act. 18, v. 23, quòd Paulus perambulaverit ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos ; atqui Colossus est civitas Phrygiæ; ergo credibile est quòd Paulus illic fuerit, et etiam Laodiciæ, quæ similiter est civitas Phrygiæ.

Ut aliqui hoc argumentum solvant, respondent cum Suidâ quòd Colossenses sint iidem qui Rhodienses, populi insulares, ita vocati à famoso isto Colosso qui numeratus est inter septem orbis miracula. Sed illi

responsioni contradicunt illustriores historici et geographi, qui Colossenses planè diversos ponunt à Rhodiensibus. Et reverà Colossus est civitas Phrygiæ, non procul ab Hierapoli et Laodiciâ, atque ad illam civitatem se scripsissse insinuat ipse Apostolus, dicens, cap. 4, v. 16: Et cùm lecta fuerit apud vos Epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesiâ legatur; el eam, quæ Laodicensium est, vos legatis; et paulò superiùs, loquens de Epaphrâ, dicit, v. 13 : Habet mulium laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. Theophylactus autem de eâdem urbe narrat, dicens: Civitas Phrygiæ Colosse, quæ nunc ‹ vocatur Chona, vicina Laodiciæ, quæ urbes unà cum Hierapoli paulò post scriptam hanc Epistolam terræ motu corruêre. Idem earumdem civitatum infortunium, teste Fromondo præfat. in hanc Epistolam, narrat Eusebius in Chronico, ubi dicit tres istas urbes decimo Neronis anno corruisse, id est, juxta id quod antea diximus in Chronologia historiæ apostolorum, duobus annis post scriptam hanc Epistolam. Itaque ad argumentum supra propositum

Resp. Neg. conseq.; nam, quamvis Paulus Phrygiam peragraverit, non tamen sequitur quòd in omnibus omninò civitatibus Phrygiæ prædicaverit, quia, teste Plinio, lib. 6 naturalis Historiæ, cap. 32, erant in Phrygia plurimæ civitates; aliquas ergo illarum potuit Paulus Evangelio imbuisse, quamvis non omnes. Petes: Quis ergo Colossensibus Evangelium prædicavit? Resp. vero similiùs fuisse Epaphram : nam

« PredošláPokračovať »