Obrázky na stránke
PDF
ePub

Petes 2o quo sensu, cap. 3, v. 1, Apostolus dicat: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. - Resp.: Si agatur de honore et dignitate episcopali, absoluta est sententia S. P. Aug., quòd hoc sensu episcopatum non liceat appetere; nam, lib. 19 de Civ. Dei, cap. 19, tractans bunc Apostoli textum, ita scribit: Locus superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. › Quòd si de opere seu functione episcopali agatur, ita ut aliquis dicatur episcopatum appetere, quia opus episcopale appetit, nec illud simpliciter appetendum est, sed urgente Ecclesiæ necessitate, si imponitur, suscipiendum. Unde consequenter loco jam citato prosequitur S. Aug. Quamobrem otium sanctum • quærit charitas veritatis, negotium justum suscipit necessitas charitatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati; si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. › Itaque præcitato loco tantùm docet Apostolus quòd ille qui episcopatum desiderat opus in se honestissimum ac optimum desideret; nam publicam et æternam populi salutem procurare, opus est excellenter bonum et honestum; sed an huic sarcinæ ferendæ quis sit idoneus, non est ipsius judicare, sed aliorum; et ideò non debet illam appetere, sed ab aliis sibi impositam, propter salutem populi humillimè suscipere.

Petes 3° quid Apostolus cap. 5 doceat de viduis. - Resp. Loco citato, v. 11, monet Timotheum ut adolescentiores seu juniores viduas, in quibus ælas nondùm deferbuit, devitet, hoc est, eas non admittat in numero viduarum quæ aluntur eleemosynis Ecclesiæ; idque specialem hanc rationem: Cùm enim luxuriata fuerint in Christo, nubere volunt; hoc est, cùm genio et deliciis ex bonis Ecclesiæ indulserint; omnis enim excessus, non tantùm in re venereå, sed et in cibo, potu ac corporis ornatu, Latinè luxuriari vocatur : rò autem in Christo, juxta Fromondum et Estium, idem denotat ac in Christum, id est, contra Christum ; idque dicunt patere ex textu Græco. Unde Arias et alii vertunt: Cùm lascivierint adversùs Christum, nempe tanquàm sponsum suum, quo alebantur, et cui per votum desponsatæ erant. Sensus igitur est non admittendas, sed rejiciendas esse juniores viduas, quia postquàm in domo Dei ab Ecclesià benè alitæ et pastæ fuerint, et in delicias carnales resolutæ cœperint lascivire et protervè agere adversùs Christum, quem sponsum elegerant, nubere volunt homini mortali, Christum fastidientes.

Petes 40 an Apostolus, dùm hic, cap. 5, v. 14, subjungit Volo ergo juniores nubere, non contradicat iis quæ docuerat 1 ad Cor. 7, ubi omnes ad castitatem exhortans, ait: Volo omnes esse sicut meipsum; et peculiariter de viduâ: Beatior erit si sic permanserit. — Resp. negativè, quia hoc loco id velle se dicit, quod absolutè et omnibus circumstantiis consideratis expedire videbat istis junioribus viduis. Ai Cor, autem tantummodò desiderium suum expo

nit, id est, ibidem significat quid velit, hie quid velle cogatur, ait S. Hieron. epist. 11; hoc est, vult seu optat ut omnes sint continentes sicut ipse, quia hoc est absolutè et secundùm se melius; sed si se non continent, nubant, quia talibus melius est nubere quàm uri, ut dicitur cap. cit. ad Cor., v. 9. Hinc S. P. Aug., reflectens ad præcitata Apostoli verba : Volo juniores nubere, lib. de Bono viduit., cap. 8, ait : Non legem figit junioribus viduis, sed remedium ostendit, scilicet ut nubant, dùm in eis est periculum luxuriæ et incontinentiæ.

Resp.

Dices Si voluntas aut consilium Apostoli est ut juniores viduæ nubant, sequitur quòd malè faciat Ecclesia, dùm passim adolescentulas seu juniores filias ad professionem castitatis admittit. negando sequelam, quia non est eadem de virginibus et viduis ratio: nam vidua multò difficiliùs quàm virgo concupiscentia resistit; et tantò vehementiùs in eâ superandâ laborabit, quantò majores ei vires consuetudo addidit, inquit S. Aug., b. 6 cont. Julian., cap. 7. Similiter etiam loquitur S. Hieron., epist. 11 ad Ageruchiam, cap. 3: ‹ Virginitas in eo • facilior est, quòd carnis incentiva non novit ; et viduitas in eo sollicitior, quòd præteritas animo re

(

« colit voluptates, maximè si se virum putet perdidisse, non præmisisse, quorum alterum doloris, alterum gaudii est. »

QUÆSTIO V.

Quo tempore et ob quam causam Paulus scripserit

Epistolam secundam ad Timotheum.

Hanc Epistolam è vinculis Romanis esse scriptam eruitur ex cap. 2, v. 9, omnesque interpretes desuper conveniunt ; sed an è primis, an verò è secundis vinculis scripta sit, controvertitur. Attamen è primis non esse scriptam satis evincunt ea quæ dicta sunt in cap. 28 Act. apost., quæst. 2, in respons. ad obj. 2; quòd autem è secundis vinculis scripta sit,

Probatur, quia hæc Epistola scripta est dùm Paulus jam proximus erat morti; atqui in secundis vinculis proximus erat morti; ergo, etc. Prob. maj. ex cap. 4, v. 6, ubi ait: Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi; ad quæ verba reflectens S. P. Aug., lib. de Grat. et lib. Arb., cap. 6, dicit : « Apostolum ‹Paulum, quem certè invenimus sine ullis meritis bonis, imò cum multis meritis malis, Dei gratiam <consecutum, reddendis bona pro malis, videamus quid dicat suâ jam propinquante passione scribens ad Timotheum: Ego enim jam immolor, etc. Similiter S. Chrysost., hom. 1 in hanc Epistolam, ait: Videtur autem tunc scripsisse Epistolam, cùm proximus esset fini. EGO ENIM, inquit, JAM DELIBOR; et hom. 9 vocat eam testamentum Pauli morientis.

Obj. 1° Hæc verba: Ego enim jam delibor, etc., non intelliguntur de jam imminente passione mortis, sed per ea tantùm insinuare vult Apostolus quòd pedetentim ad mortem tenderet, quia, licèt foret incertus de tempore, videbat tamen se paulatim per

carceres et tribunalia parari ad victimam. Resp. ita quidem istum locum explicare Baronium et Estium; sed his præferendi sunt SS. Aug. et Chrysost., qui, ut supra vidimus, exponunt de jam imminente passione mortis; deinde ista explicatio repugnat textui originali, seu Græco, in quo ponitur : Jam immclo, etc., id est, jam incipio sacrificium martyrii mei. Inst. cum Fromondo: Adverbium jam non significat semper tempus omninò præsens aut planè proximum, ut patet Matth. 3, v. 10, ubi dicit S. Joannes Baptista: Jam securis ad radicem posita est; quod aliqui interpretantur de excidio Jerosolymitano, quod tamen adhuc multis annis postea demùm contigit.

Resp. 1o istam interpretationem non subsistere, siquidem genuina interpretatio videtur esse eorum qui per memorata S. Joannis Baptistæ verba dicunt significari jam imminere irreparabile excidium, infligendum per æternam damnationem, quia nimirùm illud post Christi adventum omnino palàm cœpit in mundo prædicari et hominibus annuntiari. Interim, ctiam dato quòd præfata verba intelligerentur de excidio Jerosolymitano, resp. 2o inde nibil sequi contra nostram sententiam, primò, quia Joannes Baptista, utpote propheta, ibidem numerabat tempus secundùm computum Dei, in cujus conspectu mille anni sunt unus dies, Apostolus autem loquitur de approximatione suæ mortis secundùm usum humanum; secundò, Joannes loquitur de excidio urbis, quæ jam steterat à tempore Melchisedech; respectu autem istius longi temporis anni illi quibus post prædicationem S. Joannis Baptistæ adhuc stetit postea, ferè nihil sunt; Apostolus autem loquitur de morte proximâ unius hominis, qui nondùm habebat octoginta annos; respectu cujus ælatis aliquot menses, quibus adhuc post scriptam hanc Epistolam supervixit, parùm vel nihil reputantur; sed non quinque anni quibus post illud tempus quo in prima vincula conjectus fuit, adhuc supervixisset.

Obj. 2o: Cap. 4, v. 16, Apostolus Timotheo scribit : «la primâ meâ defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; › et addit, v. 17: « Dominus cautem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis, » hoc est, è manibus Neronis, qui ut leo crudelis erat. Ex his autem verbis manifestum videtur quòd Paulus scripserit hanc Epistolam è vinculis quibus solutus et liberatus fuit; atqui non secundis, sed primis vinculis solutus et liberatus fuit; ergo non è secundis, sed è primis vinculis cam scripsit. R. Neg. maj., et ad citatos textus dico satis plausibiliter ab aliquibus sustineri quòd per primam defensionem hic intelligatur ea quam fecit Paulus in primis vinculis, cùm scilicet quinto Neronis anno Jerosolymis captus, ad Neronem Romam missus est, ibique per biennium mansit; et anno nono Neronis liberatus fuit; tunc enim Deum habuit adjutorem, qui Neronem ei benevolum redidit, ut è carcere liberatus sit et per Occidentem Evangelium gentilibus prædicaverit.

Itaque Paulus è secundis vinculis scribit Timotheo illa quæ ipsi contigerant in primis; atque hanc responsionem confirmat S. Hieron., lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, verbo Paulus, dicens: Sciendum autem in prima satisfactione, necdùm Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera, quan<ta de eo narrant historiæ, Paulum à Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus prædicaret, sicut ipse scribit 2 ad Timoth., eo a tempore quo passus est, et de vinculis dictat Episto‹lam; › ubi clarè habet quòd Paulus è secundis vinculis, ex quibus liberatus non fuit, sed martyrium subiit, scribat quæ ipsi contigerant in primis.

Inst. Omninò inutiliter Paulus Timotheo scriberet illa quæ ipsi in primis vinculis contigerant, nam Timotheus ea ignorare non poterat, tum quia Romæ concaptivus ejus fuerat, tum etiam quia aliunde ea novisse poterat, siquidero jam à quatuor vel quinque annis transacta erant.- Resp. Neg. assumpt., primò, quia non videtur Timotheus omnia ista cum suis circumstantiis novisse; nam non constat quòd Timotheus ab initio primorum vinculorum Romæ Paulo adfuerit; et deinde Timotheus ante Paulum è vinculis liberatus fuit, et Româ ad alia loca ante liberationem Pauli videtur divertisse; secundò, etiamsi aliunde ea novisset, non noverat tamen ex litteris Pauli. Igitur Apostolus hæc ipsi scribit, tum ut memoriam ejus refricet, et eorumdem recogitatione animet ac excitet (sicut etiam fecit referendo ea quæ circa ipsum in primis vinculis facta sunt ab Onesiphoro, quæ tamen Timotheus noverat, ut patet ex cap. 1, v. 18), tum denique quia futuris seculis hæc scribere et consignare volebat. Vide etiam cap. 3, v. 10 et 11, ubi rursùs aliqua narrat quæ Timotheo non erant incognita.

Interim tamen, quia jam data responsio utcumque contorta videtur, nec ex Actibus apostolorum, nec ex epistolis quas Paulus in primis vinculis scripsit ullo modo probari potest quòd tunc fuerit in tanto vitæ discrimine ut omnes amici ejus ipsum deseruerint, et solus Dominus eum confortaverit, meliùs ad argumentum supra propositum, negatâ majore, respondetur quòd Paulus agat de defensione non omnium primâ, sed quam primam habuit post secundum suum adventum in urbem Romanam; tunc enim coram Nerone comparuit, et ab eo semel auditus fuit ac absolutus, uti insinuat S. Chrysost., hom. 10 in Epist. 2 ad Timoth., ita scribens : Quam verò dicit primam defensionem? Neroni jam «adstiterat, et illæsus effugerat ; ubi verò pincernam « ejus instituit, ac fidei sacramentis instruxit, tunc jam ipsum capite truncavit. » Item quòd defensio illa de quâ Paulus hic loquitur, contigerit dùm secundâ vice Romam venit, clariùs adhuc exprimit idem Chrysost., Præfat. in Epist. ad Philip., ubi agens de primis vinculis Romanis, ita loquitur: «E vinculis, in quibus fuerat, dimissus est; idque ostendit ad Timotheum scribens: In primâ meâ defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt... Vincula

igitur illa significat, quæ defensionem istam antecessserunt; nam ipso quidem defensionis ac liberationis tempore minimè adfuisse Timotheum constat. In<quit enim: In primâ meâ defensione nemo mihi ad4 juit; idque etiam hoc ipso ostendit, quòd hoc modo scribit; non enim illi per litteras nuntiâsset, quod notum ipsi esse sciret. ›

[ocr errors]

Inst. Paulus dicit se in primâ suâ defensione liberatum fuisse ad prædicandum gentibus Evangelium; ait enim Ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes; atqui, dùm secundâ vice venit Romam, non fuit liberatus, sed ex mandato Neronis occisus; ergo, etc. Resp. Licèt fuerit liberatus ad prædicandum gentibus Evangelium, id tamen non necessariò intelligi debet de prædicatione extra urbem Romanam, sed de prædicatione Roma comp'endâ commodè intelligi potest; adeò ut sensus sit quòd Dominus eum confortaverit et liberaverit, ut predicatio Evangelii, quæ adhuc Romæ ab ipso erat facienda, reipsà impleretur antequàm à Nerone occideretur. Nec obest quòd addatur: Et audiant omnes gentes, quia sensus horum verborum, juxta S. P. Chrysost., hom. 10, in 2 ad Timoth., est hic: ‹ Ut omn.bus manifesta sit gentibus prædicationis ex<imia laus, providentiæque ipsius (Dei) in me dispositio. Ideò igitur Deus Paulum confortavit et liberavit è manibus Neronis, ut ex illâ mirabili confortatione et liberatione cognoscerent gentes quibus Aposto'us usque ad ultimam senectutem fidem prædicaverat, quàm præclara, sincera et vera esset Evangelii prædicatio ac fidei christianæ professio, et quantam curam Deus habeat eorum qui sincerè et absque humano timore hanc veritatem annuntiant et profitentur. Jam autem hoc potuerunt omnes vicina gentes, quibus Apostolus Evangelium prædicaverat, cognoscere, quamvis ipse è vinculis liberatus Lon fuerit, nec ampliùs ad eas diverterit; ergo ex onanibus istis non potest concludi quòd hæc Epistola scripta sit in primis vinculis. Insuper non malè videtur reflectere auctor Analyseos quòd omnes gentes audirent fidem, dùm Paulus post primam suam defensionem Evangelium prædicabat in solâ urbe Romanâ, siquidem in hâc urbe tunc erant, et ad eamdem, tanquàm ad caput imperii, quotidiè concurrebant omnis generis et omnium ferè nationum homines; adeòque prædicationem fidei, sano sensu, audiebant omnes gentes, dùm Paulus coram omnibus Romam confluentibus prædicabat.

Quod ad causam hujus Epistolæ attinet, eadem ferè est quæ prioris. Timotheum enim adhortatur, docens quæ sint pastoris et episcopi officia; dicitque primum esse intrepidè ac instanter evangelizare, atque ex sacrâ Scripturâ sanam doctrinam docere ; deinde monet ut juvenilia desideria et stultas quæstiones vitet, sectando justitiam, fidem, charitatem et pacem; atque hæc facit duobus primis capitibus.

Capite autem tertio præcipit ut à doctrinà traditâ nullatenùs recedat; unde et multa ibidem dicit de Lalsis profanorum dogmatum magistris, partim exor

tis, et partim exorituris, quos præcipit vitari; animat eum etiam adversùs afflictiones et persecutiones imminentes; denique, cap. 4, eum obtestatur ut arguat peccatores, et confutet hæreticos, quorum mores describit; atque martyrium suum imminere significat, dicens, v. 6: Ego enim jam delibor, etc. Hæc enim verba sunt exultantis ad mortis præsentiam, et ad coronam anhelantis, inquit S. P. Aug., in psal. 31.

[ocr errors]

QUÆSTIO VI.

Quo sensu, cap. 1, v. 9, sumatur -ò secularia; item quid, ibidem, v. 16, intelligatur per Onesiphori domum. Apostolus adhortans Timotheum ut strenuè laboraret in prædicando Evangelio secundùm virtutem Dei, subjungit, v. 9: Qui nos liberavit et vocavit « vocatione suâ sanctâ, non secundùm opera nostra, «sed secundùm propositum suum, et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora secularia. Per gratiam hic non intelligitur gratia creata quæ in nobis est; hæc enim effectus est prædestinationis; sed intelligitur gratia increata, id est, gratuita Dei beneficentia, quam mox dicit manifestatam per adventum Christi, quamque ad Tit. 3 misericordium vocat dicens: Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit. Igitur hoc nomen gratiæ proposito addit rationem gratuiti; quasi dicat Apostolus: Secundùm propositum suum, quo gratis ac præter omne meritum nostrum constituit nos salvos facere.

[ocr errors]

Porrò tò secularia hic aliter sumitur quàm 1 Cor. 6, v. 3, ubi dicitur : Secularia, judicia, negotia, deside ria; idque patet ex textu Græco, in quo hic loco secularia ponitur æterna. Itaque per æterna seu secularia tempora intelligit Apostolus perpetuam temporum seriem, quæ ab orbe condito elapsa fuit. Quia autem quidquid hanc temporum seriem antecedit, propriè æternum est, idcircò dicens : Ante tempora secularia, æternitatem designavit; ita ut sensus sit : Quæ gratia seu misericordia quoad effectus suos, nobis per Christum data, hoc est, intuitu meritorum Christi, præparata fuit ab æterno. Et hic sensus etiam aliis Scripturæ locis omninò consentaneus est, ut Ephes. 1: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem; et iterùm : Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum.

Porrò, dùm Apostolus Timotheum admonuerat ut depositum bonæ doctrinæ arctè custodiret, et simul significaverat quòd omnes, hoc est, plerique, Asiani ab ipso aversi essent, ab his Asianis aversis excipit Onesiphorum, dicens, v. 16: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, etc. Sciendum autem est, inquit Estius, bonam hanc Apostoli pro eo præcationem effectu non caruisse nam, ut refertur in Martyrologiis tam Græcis quàm Latinis, Onesiphorus tandem in Hellesponto pro Christi nomine martyrio coronatus est; si tamen est idem, subdit interpres mox citatus, quem illa commemorant. Nam profectò probabiliter dici potest Onesiphorum, de quo Apostolus loquitur, jam tum fuisse defunctum; non enim, v. 16, dicit :

607 IN EPIST. AD TIMOTHEUM DILUCIDATIO. QUÆST. VII. QUID INTELLIGATUR, etc.

› Det misericordiam Dominus Onesiphoro, sed Onesiphori domui, seu familiæ; deinde verò, v. 18, ipsi Onesiphoro bona apprecans, subjungit, v. 18: Det illi Dominus invenire misericordiam à Domino in die illâ. Per quæ verba videtur ipsi optare quod Christiani solent optare fidelibus defunctis, nempe requiem et misericordiam. Ergo valdè probabile est quòd Onesiphorus modò esset defunctus, quando Apostolus hanc scribebat Epistolam. Præterea, cap. 4, v. 19, jubet salutari Onesiphori domum; atqui, si illum adhuc vivere putâsset, non domum duntaxat, sed et cum domo ipsum Onesiphorum salutari jussisset, sicut fecit ad Coloss. 4, v. 15, ubi dicit: Salutate... Nympham, et, quæ in domo ejus est, ecclesiam; ergo, etc. Dices Apostolus sic etiam loquitur de viventibus, uti patet ex Epist. ad Rom. cap. 16, v. 11, ubi ait: Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo...; salutate <<< eos qui sunt ex Narcissi domo; item. 1 Cor. 16, v. 15: Nôstis domum Stephanæ, et Fortunati... Subditi sitis hujusmodi. Ergo ex eo quòd hic tantùm jubeat salutari Onesiphori domum, seu familiam, nequaquàm concludi potest quòd Onesiphorus modò esset defunctus. Resp. cum Estio non liquere quòd Aristobulus et Narcissus tunc vixerint; fieri etiam potest ut Apostolus sciverit eos Romæ non esse, quando ista scripsit ad Romanos; deinde forma sermonis non est omninò similis illi quæ hoc loco ad Timotheum. De Stephano autem et Fortunato certum est eos Corinthi non fuisse dùm Corinthiis priorem Epistolam Apostolus scripsit, sed Ephesi apud ipsum. Infra enim, præcit. cap. 16 ad Cor., dicit: Gaudeo in præsentiâ Stephanæ et Fortunati.

QUÆSTIO VII.

Quid intelligatur per magnam domum de quâ loquitur
Paulus cap. 2, v. 20.

Apostolus monens Timotheum ne turbetur aut mi retur quòd aliqui à justitià et fide excidant, dicit Deum in domo Ecclesiæ suæ varia vasa habere. In ‹ magnâ domo,› inquit v. 20, ‹non solùm sunt vasa < aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia, et quæ«dam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. Videtur autem alludere ad magnas principum aulas, in quibus sunt vasa diversa, non solùm in materiâ, ut aurea et argentea, testacea et lignea; sed etiam in formâ ac fine, quia quædam ad honorificos usus, alia verò ad vilia officia deputata sunt. Porrò quid parabolicè per magnam domum hic significare voluerit, non convenit inter interpretes. S. Chrysost., hom. 6 in 2 ad Timoth., Theophylactus ac Theodoretus, per magnam domum intelligunt mundum in quo sunt pii et impii, justi et peccatores; at multi alii, et quidem hodiedùm communiter omnes, docent quòd Paulus per magnam domum significare voluerit Ecclesiam in quâ sunt vasa aurea; id est, homines summè boni; item argentea, id est, boni tantùm; et denique lignea ac fictilia, id est, non boni, seu fragiles et infirmi in fide ac charitate. Hæc autem sententia est vero similior, atque.

608

Prob. 1o, quia quid Paulus significare voluerit per magnam domum, non meliùs scire possumus quàm ex primâ ejus ad Timotheum Epistolâ; atqui in hâc per domum istam intelligit Ecclesiam, ut patet ibideın ex cap. 3, v. 15, ubi ait: Ut scias quomodò oporteat in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi; ergo et hic per magnam domum videtur intelligere Ecclesiam. Prob. 2o ex S. P. Aug., qui, lib. 4 de Baptismo, contra Donatistas, cap. 12, relatis S. Cypriani verbis, ita scribit: Sic igitur arguens Cyprianus « eos qui tanquàm malorum consortium devitantes, se cab unitate diruperant, ostendit magnam domum, ubi ‹ essent non solùm vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi cessent boni et mali, donec in fine sicut area ventilata purgetur. Per magnam domum intelligi Ecclesiam etiam docet D. Thomas, lect. 3 in cap. 2 Epist. 2 ad Timoth., ubi præcitata Apostoli verba exponit hoc modo: In magnâ autem domo, id est, Ecclesiâ, non << solùm sunt vasa aurca, etc. Ubi aurea et argentea distinguuntur à fictilibus, item argentea ab aureis, << item fictilia à ligneis. In primo comparatio bonorum << et malorum innuitur, in secundo comparatio bonorum « et meliorum, in tertio malorum et pejorum; nam « aurea et argentea sunt boni, sed aurea meliores, argentea minùs boni; similiter lignea et fictilia sunt mali, <fictilia sunt pejores, lignea verò minùs mali. ›

Dices Si per magnam domum intelligatur Ecclesia, sequitur quòd ex mente Apostoli etiam hæretici sint in Ecclesiâ; atqui tamen hoc admitti nequit ; ergo. Prob. maj., quia inter vasa fictilia loco citato videtur numerare Hymenæum et Philetum, siquidem, v. 17, ait : Quorum sermo ut cancer serpit; ex quibus est Hymenæus et Philetus; atqui hi non solùm erant hæretici occulti, sed etiam manifesti, ut patet ibidem, v. 18. Imò Hymenæus erat à Paulo, 1 ad Timoth., v. 20, traditus Satanæ, id est, publicè excommunicatus; ergo, etc. Resp. Neg. maj., et ad ejus probationem dico quòd Apostolus, dùm eos numerat inter vasa fictilia, respexerit ad tempus quo isti nondùm per obstinationem et pertinaciam erant ab Ecclesià separati, quemadmodùm reflectit S. P. Aug., lib. 3 de Baptismo, cap. 19: Si Hymenæum, inquit, fecimus hæreticum, potest intelligi quòd Apostolus respexerit ad aliud tempus quo nondùm sic erat; quo tamen tempore vas erat in contumeliam, sicut Paulus, cùm persequeretur Ecclesiam, vas in honorem. Addit etiam S. doctor posse dici hæreticos esse in Ecclesia propter Sacramentorum administrationem, quia etiam ipsi quædam Sacramenta verè administrant; quod est dicere eos esse in Ecclesiâ secundùm aliquid, et non simpliciter. Petes pro quo tempore supponat tò in novissimis diebus, dùm Apostolus, cap. 3, v. 1, ait : In novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Resp. illud supponere non tantùm pro tempore quod erit in fine mundi, sed etiam pro tempore quod erat brevì futurum. Nam quod hic prædicitur etiam ad Pauli et Timothei tempora pertinet: dicit enim Timotheo, v. 5 : Et hos devita; item v. 6: Ex his enim sunt qui pene

609 IN EPIST. AD TIT. ET AD PHILEM. DILUCID. QUÆST. I. UBI ET CUR AD TIT. EP.,
trant domos, etenim hæc verba proxime secutura
tempora designare videntur. Itaque Apostolus utitur
rà novissimis phrasi Hebræis usitatâ, quâ generaliter
significatur omne id quod futurum est, ut inter alia
liquet ex Gen. 49, ubi Jacob, jam moriturus, ita allo-

ETC. 610 quitur filios suos: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in novissimis diebus; qui tamen multa ibidem prædicit, quæ diù ante Christi adventum impleta fuerunt.

IN EPISTOLAS

AD TITUM ET PHILEMONEM
Dilucidatio.

QUESTIO PRIMA.

Quo tempore et ob quam causam Paulus scripserit
Epistolam ad Titum.

Titus ante conversionem suam erat gentilis, ut dicitur ad Galat. 2, v. 3. In hâc autem Epistolâ quam Apostolus ad ipsum dirigit, eum vocat suum filium, ex quo aliqui volunt colligere Titum à Paulo ad fidem conversum fuisse, quem et secum duxit ad concilium Jerosolymitanum, ut habetur ad Galat. 2, v. 1. Postquàm autem Paulus in insulâ Cretâ, quæ hodiè Candia vocatur, Evangelium prædicâsset, et inde iterùm ad alias ecclesias recessurus esset, ut Cretenses non relinquerentur orphani, sed haberent apostolicum virum, qui ea quæ videbantur deesse corrigeret, Titum totius insulæ ordinavitepiscopum.

Quandonain autem hæc Epistola scripta sit, ex Scripturâ non facilè colligi potest, quia nec in Actibus apostolorum ponitur quòd Paulus in Cretâ Evangelium prædicaverit, nec ex ejus Epistolis colligi potest quandonam illud ibidem prædicaverit.

Interim Baronius putat Apostolum, quando è Macedonia (sicut Act. 20,v. 2, narratur) in Græciam profectus est, non statim recto itinere in Gæciam venisse, sed navigatione usum, priùs appulisse in Cretam, atque ibi prædicato Evangelio, ac Tito ad gubernandam Cretensem ecclesiam relicto, demùm in Græciam sive Achaiam venisse; ubi tribus mensibus moratum fuisse Paulum, eodem capite Act. apost. Lucas testatur. Igitur illo tempore scriptam esse hanc Epistolam existimat jam memoratus auctor. Verùm hæc opinio non videtur subsistere, primò, quia in Actibus apostolorum nulla prorsùs fit mentio de istâ navigatione in Cretam ; imò contrarium potiùs insinuatur præcit. cap. 20, v. 2, ubi dicitur quòd Paulus, dùm perambulaverat partes Macedoniæ, et exhortatus fuerat fideles multo sermone, venerit in Græciam. Hæc enim verba videntur significare quòd ex Macedoniâ iminediatè in Græciam profectus sit. Secundò, quia ex Epist. 2 ad Cor., cap. 2, v. 13, constat Titum fuisse illo tempore Corinthi, atque inde ad Paulum, in Macedonia existentem, venisse ut statum Corinthiorum

ei exponeret, uti dicitur ibidem, cap. 7, v. 6 Deinde Paulus Titum (vero similiter cum Epistolâ secundâ) ad Corinthios remisit, ut in eis perficeret liberalitatem erga pauperes Jerosolymitanos, prout colligitur ex cap. 8, v. 6 et 23.

Vero similius igitur est hanc Epistolam esse scriptam post prima vincula Romana, eo nempe tempore quo Paulus Epheso in Macedoniam trajecit, ibique apud Philippenses mansit, ut dictum est in Chronologia, ad annum 65. Et hujus sententiæ videtur esse S. Chrysost., hom. 1, in hanc Epistolam, dicens: Brevem scripsit Epistolam, meritò : quod virtutis testimonium fuit ipsius Titi... Videtur autem mihi eam præcedere quam ad Timotheum scripsit (scilicet secundam) ; illam enim, cùm jum finisset (sive, ut habetur in margine: Illam enim instante morte), scripsit; hic autem liber et absolutus esse deprehenditur : nam quod ait : DECREVI HYEMARE NICOPOLI, certum argumentum est quòd necdum fuerit in vincula (scilicet ultima) conjectus, illic autem vinctum se assiduè vocat.

Cùm autem, cap. 3, v. 12, Tito scribat : Festina ad me venire Nicopolim, ibi enim statui hyemare, inanifestum est quòd hanc Epistolam scripserit cùm jam paratus esset Philippis Nicopolim proficisci. Itaque eodem moraliter tempore scripta est quo prima ad Timotheum; unde an prima ad Timotheum hanc, an verò hæc illam ordine temporis præcedere debeat, omninò incertum est.

Argumentum, seu scopus hujus Epistolæ idem ferè est ac Epistolarum ad Timotheum, siquidem instruit Titum de iis quæ ad regimen Ecclesiæ pertinent, monetque de modo episcopos et presbyteros ordinandi, ac graviter contra judaizantes insurgit, quos jubet acriter increpari. Deinde ad morum præcepta accedens, ætatem ac personarum officia prescribit. Iaprimis autem obedientiam et subjectionem commendat tam servis erga dominos, quàm fidelibus omnibus erga principes. Et inter hæc semel atque iterùm præcləram admiscet mentionem gratiæ, quâ nullo nostro merito salvamur per Christum. Denique à vanis quæstionibu avocat, et hæreticos fugiendos esse monet.

Quòd verò multò breviùs ad Titum scribat quàm ad

« PredošláPokračovať »