Obrázky na stránke
PDF
ePub

611

IN EPIST. AD TIT. ET PHILEM. DILUCID. QUÆST. III. DE EP. AD PHIL.

Timotheum, ea ratio reddi potest, quia Titus, uti ætate provectior, ita et ecclesiasticis rebus gerendis erat exercitatior; Timotheus autem junior atque recentior, ideòque pluribus informandus. Ita Estius.

QUÆSTIO II.

Nonnulli textus explicantur.

Petes 1o quid Paulus significare velit, dùm cap. 1, v. 4, dicit: Tito dilecto filio secur.dùm communem fidem. -Resp. Per hoc significat quòd Titus in fide Christi, ejusque sincerà prædicatione, nusquàm ab ipsius vestigiis discesserit; cujus rei plura alia testimonia habentur 2 ad Cor. 8. Communem igitur fidem dicit suam et Titi, ut benè exponit S. Hieron. in hunc locum, non autem communem omnibus fidelibus; quæ commendatio nimiùm esse generalis.

-

Petes 2o quosnam nomine presbyterorum intelligat Apostolus, dùm v. 5 ait: Hujus rei gratiâ reliqui te Cretæ, ut... constituas per civitates presbyteros. Resp. eum intelligere episcopos; id enim clarè patet ex eo quòd subjungat, v. 7 : Oportet enim episcopum sine crimine esse; etenim ex hâc conjunctione causali manifestum est quòd in v. 6 et 5 de episcopis egisset. Nec obest quòd juxta Homerum, Iliados 2, Creta haberet centum civitates, in quibus singulis Titus non videtur constituisse episcopos : nam Apostolus loquitur juxta morem et consuetudinem Ecclesiæ. Jam autem consuetudo Ecclesiæ nunquàm fuit ut omnia prorsùs oppida proprios episcopos haberent, sed majora tantùm et insigniora, quæ et ecclesiastico more civitates vocabantur. Præterea loquitur de illis duntaxat civitatibus in quibus erant multi fideles, quales civitates tunc in istâ insulâ adhuc paucæ fuisse videntur.

Petes 3o de quo poetâ aut prophetâ loquatur Paulus, v. 12, dicens: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. — Resp. eum loqui de Epimenide Cretensi, non autem de Callimacho, ut putat S. Chrysostomus; nam Callimachus non Cretensis, sed Cyrenensis poeta fuit. Unde D. Hieron. in hoc caput ita scribit : « Sunt qui putant hunc versum de Calli<< macho Cyrenensi poetâ sumptum, et aliquâ ex parte non errant, siquidem et ipse in laudibus Jovis adversùs Cretenses scriptitans, qui sepulcrum ejus se custodire gloriabantur, ait: Cretenses semper mendaces, qui et sepulcrum ejus sacrilegâ mente fabricati « sunt. Verùm, ut supra diximus, integer versus de Epimenide poetà ab Apostolo sumptus est, et ejus Callimachus in suo poemate est usus exordio. Ex hujus verò Epimenidis libro de Oraculis, Apostolus istum versum desumpsit, ut domestico testimonio Cretenses convincerentur. Vocat autem eum prophetam, quia de oraculis scripsit, et arcanorum notitiam profitebatur. Non tamen simpliciter eum prophetam vocat, utpote quem noverat à cultu veri Dei fuisse alienum, sed prophetam ipsorum, Cretensium; ipsi enim eum ut talem habebant.

Dices: Apostolus ait : Testimonium hoc verum est ;

612

atqui tamen Epimenides, et post eum Callimachus turpiter erraverunt, dùm dixerunt Cretenses semper esse mendaces, siquidem ideò vocaverunt eos mendaces, quia Cretenses Jovem, qui de mente poetarum regnabat in cœlis, in suâ insulà fingebant sepultum; ergo istum versum Paulus non desumpsit ex Epimenide. Resp. Neg. conseq., et dico cum S. Hieron.: Breviter respondendum est, sicut in eo quod ait: Corrumpunt mores bonos colloquia prava, et in illo: « Ipsius enim et genus sumus, non statim totam Menan‹ dri comœdiam, et Arati librum probavit, sed oppor<tunitate versiculi abusus est; ita et in præsenti loco non totum opus Callimachi, sive Epimenidis, quorum e alter laudes Jovis canit, alter de oraculis scriptitat, per unum versiculum confirmavit; sed Cretenses 4 tantùm mendaces vitio gentis increpavit, non ob illam opinionem, quâ sunt arguti à poetis, sed ob ingenitam mentiendi facilitatem, de proprio eos gentis auctore confutans. Itaque Apostolus nullo modo approbat illam opinionem de Jovis divinitate, cujus occasione hoc dixerunt præfati poetæ, sed tantùm rem ipsam, scilicet quòd Cretenses sint mendaces, ob ingenitam nimirùm mentiendi et fallendi proclivi tatem. Et eatenùs præmemoratum testimonium verum esse dixit.

Petes 4o quid intelligatur per habitum sanctum, in quo, cap. 2, v. 3, Apostolus jubet esse anus, seu provectæ ætatis matronas. Resp. non tantùm corporis indumentum intelligi, sed etiam externam vitæ morumque probitatem: nam verbum Græcum xaτáστua non vestimenta tantùm, sed etiam incessum, motum omnemque gestum significat. Quasi dicat: Anus in amictu, incessu ac toto corporis gestu decorem pietatis servent; atque hæc est illa gravitas quam in co sexu et ætate singulariter commendat S. Ambrosius, lib. de Viduis.

[ocr errors]

Petes 5o ad quid referantur verba sequentia : Benè docentes. - Resp.: Nonnulli ista reserunt ad exempla vitæ; sed ex versu 4 liquet Apostolum agere de doctrinâ et institutione sermocinali; adeòque ad hanc, non autem ad solum bonæ vitæ exemplum illa verba referenda sunt. Nec huic sensui repugnat illud 1 ad Timoth. 2: Docere mulieri non permitto; non enim ibi prohibetur ne domi ac privatim filios ac filias instruant, sed ne doceant in ecclesiâ aut in cœtu publico. Mulieres, inquit 1 Cor. 14, in ecclesiâ taceant. Vult igitur in hâc Epist., cap. 2, ut feminæ natu grandiores sint adolescentularum magistræ, easque doceant non aniles fabulas, non artes amatorias, non superstitiosas observatiunculas, sed ea quæ bona sunt et honesta, id est, pietatem, charitatem, pudicitiam, artemque benè et christianè regendi familiam; hæc enim in sequentibus versibus explicantur. Ita Estius.

QUÆSTIO III.

De Epistola ad Philemonem.

Hanc Epistolam è primis vinculis Romanis esse scriptam, omnium interpretum est sententia, idque constat ex eo quòd vinculorum quinquies meminerit,

nempe V. 1 9, 10, 13 et 22. Scopus ejus præcipuè consistit in quatuor instructionibus dogmaticis; primò per illam monentur prædicatores evangelici nihil, quantùmvis humile,negligendum pro animarum salute; secundò, servilem conditionem non esse despiciendam, etiamsi servus sit onustus peccatis; tertiò, servos non esse dominis subtrahendos, quamtùmvis sint nobis utiles; quartò, servos non esse erubescendos, si probi sint. Ita S. Chrysost. in hanc Epistolam. Atque hæc omnia facilè confirmantur ex iis quæ de Onesimo, servo Philemonis, ad eumdem Philemonem hic seribit Apostolus.

Petes 1o quo sensu Paulus, v. 1, Philemonem vocet sul et Timothei adjutorem. Resp.: Non hoc sensu quòd episcopus esset Colossensium (is enim Epaphras erat, uti dictum est quæst. 1 in Epist. ad Coloss.), sed quòd rebus et opere Evangelium Christi promoveret, quo sensu ad Rom. 16, et ad Philipp. 4, mulieres aliquæ laudantur, quòd Evangelii essent cooperatrices.

Petes 2o qualis fuerit ista Appia, de quâ loquitur Apostolus, v. 2. — Resp.: Vero simile est istam Appiam fuisse Philemonis uxorem, idque inde conjicitur

quòd Paulus eam anteponat Archippo, quod aliàs non fecisset.

Petes 3o quo sensu Apostolus, v. 19, Philemonem dicat sui debitorem.-Resp. Philemonem fuisse ipsius debitorem, quia à discipulo ejus Epaphrâ, Colossensium apostolo, quem Paulus illùc miserat, unà cum aliis Colossensibus ad fidem conversus fuerat.

Petes 4° quid significet Apostolus, v. 20, ubi dicit : Ita, frater; ego te fruar in Domino. - Resp. cum siguificare ac exprimere vehemens desiderium suum, quo optabat Onesimi cum Philemone reconciliationem. Quasi dicat: Ego voluptatem miram capiam ex te, cùm hanc rem tam piam et justam in Domino concesseris, ut Onesimum, qui ad tempus à te divertit, rursùs in gratiam recipias. Dùm autem subjungit : Refice viscera mea in Domino, juxta S. Hieron. bic, Tò in Domino vel ad riscera potest referri, vel ad refice; si primum fiat, sensus erit: Refice Onesimum, quem, ut viscera mea, christiano amore prosequor; si secundum, sensus erit: Onesimum tanquàm viscera mea recrea, et hanc gratiam ei præsta propter Christum, ut nempe illum tibi reconciliatum habeas.

IN EPISTOLAM AD HEBRÆOS Dilucidatio.

QUÆSTIO PRIMA

An hæc Epistola sit canonicu.

Utrùm hæc Epistola Scripturis canonicis annumeranda foret, quondam in Ecclesià dubitatum fuit, idque asserit S. Hieron., epistolâ 129 ad Dardanum, infra citandâ. Ecclesia Græca quidem eam semper pro canonicâ habuisse videtur, non verò Latina, utpote quæ demùm seculo V de auctoritate ejus canonicâ cum Ecclesiâ Græcâ convenit. Denique nostro tempore de ejus auctoritate adhuc dubitavit Cajetanus; quod tamen valdè mirandum est. Lutherus eam simpliciter rejicit, quoniam, inquit, pœnitentiam tollit. Calvinus verò eam admittit, non quidem ob Ecclesiæ auctoritatem, sed quia existimat ex hujus Epistolæ doctrinâ, quæ traditur de uno Christi sacrificio, convellere ac subvertere se posse sacrificium missæ. Resp. et dico: Certissimè tenendum est Epistolam ad Hebræos esse Scripturam sacram, eamque inter canonicas ab Ecclesià receptam.

Prob. 1o quia quotquot exstant, sive in conciliis, sive in decretis pontificum, sive in scriptis Patrum indices seu catalogi divinarum Scripturarum, hanc Epistolam inter eas recensent. Ea autem concilia sunt sequentia: Laodicenum, ante S. Ilieronymi tempora cele

bratum, can. ult.; Carthaginense III, can. 47: hujus autem canonis auctoritatem allegat S. P. Aug., epist. 236; concilium Romanum septuaginta episcoporum, sub Gelasio I pontifice; denique concilium Florentinum in Decreto Armenis dato, et concilium Tridentinum, sess. 4. Ilis adde Innocentium I, in epistolâ 3 ad Exuperium; Athanasium in Synopsi Scripturæ sacræ; Gregorium Nazianzenum, in Carmine de Scripturis authenticis, et Joannem Damascenum, lib. 4 de Fide, cap. 18. Qui omnes librorum canonicorum catalogum texentes, Epistolam ad Hebræos eidem in

seruerunt.

Prob. 2o: Satis vero simile est Patres concilii Niceni hanc Epistolam etiam canonicis Scripturis annumeråsse. Cùm enim S. Hieronymus, in Præfatione quam præfixit libro Judith, significet Nicæni concilii Patres constituisse certum numerum Scripturarum canonicarum, et aliunde constet Athanasium isti concilio interfuisse, nequaquàm vero simile est hunc relaturum fuisse Epistolam ad Hebræos inter Scripturas canonicas, nisi concilium Nicænum eamdem quoque inter Scripturas canonicas retulisset.

Prob. 3o S. Petrus videtur hujus Epistolæ mentionem facere; nam, postquàm primam ad Hebræos inter gentes dispersos Epistolam scripsisset, secundam

ad eosdem scripsit, ut colligitur ex verbis cap. 3. Hanc vobis, charissimi, secundam scribo Epistolam; in eodem autem capite postea subjungit: Sicut et charissimus frater noster Paulus scripsit vobis ; ergo Paulus aliquam Epistolam scripsit ad Hebræos; atqui non est alia assignabilis quàm hæc; ergo, etc.

Prob. 4° ex S. P Aug., qui, l.b. 2 Doctr. christ., dicit librorum novi Testamenti auctoritatem terminari quatuor libris Evangelii, quatuordecim Epistolis Pauli Apostoli, ad Romanos, etc., ad Hebræos; el tunc enumerat reliquos libros. Item, lib. 1 de peccat. Merit., cap. 27, ait : Quanquàm nonnullis Epistola ad Hebræos incerta sit, tamen magis me movet auctoritas Ecclesiarum orientalium, quæ hanc etiam in canonicis habent.

Obj. 1° S. Hieron. videtur asserere hanc Epistolam non esse canonicam; dicit enim epist. 103, cap. 7 : Epistola ad Ilebræos à plerisque extra numerum ponitur; et in cap. 8 Isaiæ: Apostolus in Epistolâ quæ ad Hebræos scribitur, docet, licèt eam Latina consuetudo non recipiat. Resp. inde tantùm sequi quòd hæc Epistola tunc temporis ab omnibus omninò non fuerit recepta; sed tamen inde nequaquàm concludi pote! quòd jam recipi non debeat, siquidem progressu tem. poris, accedente præsertim conciliorum definitione, dubitatio de authenticitate hujus Epistolæ æquè sublata fuit ac de libris Machabæorum et Apocalypsi, qui etiam in principio omnium consensu non statim approbati fuerunt. Quòd autem S. Hieron. tantùm retulerit quosdam putare eam non esse canonicam, non verò ipse id existimaverit, satis clarè patet ex epist. 129, ubi ait : ‹ Quòd si eam Latinorum consue< tudo non recipiat inter Scripturas canonicas, nec Græcorum quidem Ecclesiæ Apocalypsim Joannis eâdem libertate recipiunt; et tamen nos utraque suscipimus, nequaquàm hujus temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequen«tes, qui p'erùmque utriusque utuntur testimoniis, <«non ut interdùm de apocryphis facere solent; quippe qui et gentilium litterarum rarò utantur exemplis ; sed quasi canonicis et ecclesiasticis. ›

Obj. 2o Multa in hâc Epistolâ ponuntur quæ non conveniunt cum aliis Scripturis canonicis, primò, quia, cap. 1, videtur negare Filium esse ejusdem naturæ cum Patre; ait enim v. 3: Qui cùm sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus; et v. 4: Tantò melior angelis effectus; quæ designant eum non esse genitum, sed factum; secundò, cap. 6, v. 4, asserit peccata post Baptismum commissa esse irremissibilia; tertiò, cap. 7, v. 27, et cap. 10, v. 14, tantùm astruit unum novæ legis sacrificium, nempe cruentum. Resp.: Neg. assumpt., et ad primum dico Filium vocari splendorem substantiæ Patris, quia sicut splendor à luce, ita Filius à Patre per æternam generationem procedit; unde et in lib. Sapient., cap. 7, de Sapientià increatâ, quæ est Filius, dicitur: Candor lucis æternæ; et in Symbolo dicitur: Lumen de lumine; vocatur autem figura substantiæ ejus, quia sic Patrem repræsentat, ut essentia, seu natura Patris in ipso

perfectissimè reluceat. Unde Græcè pro figura habetur xxρaxTM3, quod alii vertunt: Expressa imago, seu character quasi ceræ impressus ; ac proinde significat Apostolus Patrem per generationem æternam expressissimam imaginem essentiæ suæ in Filium imprimerc. Quia verò Filius non est imago artificialis, sed naturalis sui Patris, ideò est ejusdem naturæ cum suo prototypo. Denique dicitur melior angelis effectus, quia angelus est prælatus, seu tanquàm excellentior præ angelis honoratus; eodem modo, sicut Joan. 1 dicitur ante Joannem Baptistam factus, id est, ipsi prælatus.

Argumenta de irremissibilitate peccatorum et uno novæ legis sacrificio solvuntur à theologis in tractatibus de Pœnitentiâ et de Sacrificio missa.

Sunt quidem etiam nonnulla in hâc Epistolâ quæ videntur repugnare veteri Testamento, sed hæc passim apud interpretes conciliantur.

QUÆSTIO II.

An Paulus sit auctor hujus Epistolæ. Resp. affirmativè. Prob. 1o, quia, ut dictum est quæst. præced., S. Petrus videtur hujus Epistolæ mentionem facere, eamque Paulo attribuere. Jam autem Petrus, Epist. 2, cap. 3, hortans Judæos conversos ad spem vitæ æternæ, ait: Sicut et Paulusscripsit vobis; atqui Paulus in hâc Epistolâ, cap. 10 et seq., usque ad finem, totus est in exhortando suos Hebræos ad retinendam fidem et spem promissorum cœlestium, propositis in hunc finem etiam longâ serie sanctorum patriarcharum exemplis; ergo, etc. Prob. 2o, quia, ut patet ex quæst. præced., S. Aug. etiam hanc Epistolam attribuit Paulo; item S. Hieron., epist. 129, ait: Vas electionis loquitur ad Hebræos; idem facit concilium Tridentinum, sess. 4.

Obj. 1o Paulus nomen suum solet præfigere Epistolis à se scriptis; atqui huic Epistolæ nomen ejus non est præfixum; ergo hæc non est ab ipso scripta. Resp. Neg. conseq.; nam ab Eusebio Cæsareensi

et aliis antiquis scriptoribus tres adducuntur rationes ob quas hic nomen suum omisit: prima est quòd S. Paulus esset apud omnes, non tantùm perfidos, sed etiam fideles Judæos, suspectus ac exosus. Erat apud perfidos exosus, tanquàm apostata et manifestus prævaricator; apud fideles autem erat suspectus, eò quòd legis Mosaicæ observantias quas illi, quamvis jam in Christum credentes, mordicùs adhuc retinebant, per Christum abrogatas esse doceret. Hoc igitur sciens Paulus, suppressit suum nomen, ne videlicet illo viso Judæi Epistolam statim abjicerent, et tanquàm hostilem legere nollent. Secunda ratio fundatur in verbis Apostoli, Epist. ad Rom., cap. 15, v. 8: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est, populi circumcisi, seu Judæorum ; et in verbis præsentis Epistolæ, cap. 3, v. 1: Considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostræ Jesum; cùm igitur utroque loco jam citato affirmet proprium gentis Judaicæ Apostolum fuisse ipsum Christum Dominum, tantum titulum noluit huic Fpistolæ pre

figere, siquidem congruum non erat ut, ubi Christus Apostolus erat dicendus, ibi etiam Paulus Apostolus diceretur. Tertia ratio desumitur ex apostolorum ante sul divisionem concordato, de quo Paulus ad Galat. 2: Creditum est mihi Evangelium præputii, sicut Petro circumcisionis, ubi affirmat vicarium pro Christo Domino ad Judæos apostolatum non sibi, sed S. Petro fuisse commissum. Hinc, ne S. Petri munus videretur invadere, subticuit hic suum nomen et tituJum apostoli.

Obj. 2o: Auctor hujus Epistolæ, cap. 1, v. 5, hæc verba Psal. 2: Filius meus es tu, ego hodiè genui te, exponit de æternâ Christi generatione, Paulus verò, Act. 13, v. 33, refert illa ad temporalem ejus à morte suscitationem ; ergo hæc Epistola non est S. Pauli.

[ocr errors]

Resp. Neg. conseq., quia unus et idem S. Scripturæ locus potest habere plures sensus, etiam litterales, modò sibi non repugnent, uti fatentur omnes interpretes.

Obj. 5° Auctor hujus Epistolæ, cap. 2, v. 3, dicit se confirmatum in salute evangelicâ ab aliis qui eam à Domino audierunt; atqui Paulus hoc de se negat ad Galat. 1, v. 12, dicens : Neque enim ab homine accepi illud, scilicet Evangelium Christi; ergo, etc.-Resp.: Neg. maj., quia Apostolus loquitur in primâ persona, non quasi velit suam personam comprehendi, sed more concionatorio, ut sic gratior sit sermo; atque hoc videtur propterea facere, quia ad Hebræos scribit ipse Hebræus. Ita etiam paulò ante, v. 1, ibidem dixerat: Ne fortè superfluumus, id est, ne audita nobis excidant è memoria, et simus instar dolii pertusi, quod liquorem infusum non retinet; neque hoc insolitum est in Scripturâ; nam Isaias etiam tali modo loquitur cap. 64: Facti sumus velut immundi omnes

nos.

Obj. 4o: Stylus hujus Epistolæ omninò differt à stylo aliarum Epistolarum S. Pauli, cùm sit multò elegantior; ergo hæc Epistola non est ab ipso scripta. -Resp. Neg. conseq., quia hæc Epistola vero similiter non est scripta Græcè, sed Hebraicè, In linguâ autem Hebraica Apostolus erat disertissimus, quia in eâ Jerosolymis enutritus, et à Gamaliele doctissimo viro instructus fuerat, ut videtur testari S. Hieron. in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum. Verùm, ut hoc ulteriùs pateat, sit

QUÆSTIO III.

Quâ lingua hæc Epistola sit scripta. Resp. et dico 1o: Nonnulli acriter contendunt eam esse scriptam linguâ Græcâ; et ut solvant difficultatem quæ movetur ex elegantiâ styli hujus Epistolæ præ aliis, respondent sententias quidem esse Pauli, verba autem Lucæ vel Clementis, quo tanquàm interprete seu amanuensi vsus fuit. Hoc satis rationabiliter dicitur, si nempe Paulus supponatur Hebraicà linguâ Epistolam dictâsse, et ipse amanuensis illud elegans Hebraicum de verbo ad verbum transtulerit in Græcum. Hæc sententia defenditur ab Estio et Calmet; et nou contemnenda, sed satis probabilis esse videtur. Interim tamen cum Baronio ad annum 60,

S. S. XXV.

Dico 2o Plausibiliùs sustinetur hanc Epistolam esse scriptam Hebraicè; et hujus sententiæ ipsomet Calmet teste, sunt S. Clemens Alexandrinus, Eusebius, lib. 5, cap. 32, et S. Hieron. in Catalogo de Scriptoribus ecclesiasticis, verbo Paulus; atque ex hoc S. doctore prob. 1°, quia loco jam citato ita scribit: Epistola quæ fertur ad Hebræos, non ejus creditur, propter styli sermonisque distantiam, sed vel Barnabæ, juxta Tertullianum, vel Lucæ evangelistæ juxta quosdam, vel Clementis, Romanæ Ecclesia postea episcopi, quem aiunt sententias Pauli proprio ordinâsse et ornâsse sermone; vel certè quia Paulus scribebat ad Hebræos, et propter invidiam suî apud eos nominis titulum in principio salutationis ampu‹taverat, scripserat ut Hebræus Hebræis Hebraicè, il est, suo eloquio disertissimè, ut ea quæ eloquenter <scripta fuerant in Hebræo, eloquentiùs verterentur <in Græcum; et hanc causam esse quòd à cæteris Pauli Epistolis discrepare videatur. Ubi vides S. Hieron. clarè docere hanc Epistolam esse scriptam Hebraicè, casu quo sit verè S. Pauli; jam autem hodiedùm desuper nullus catholicus dubitat; ergo, etc. Prob. 2o ex ratione congruentiæ: videmus quotid.è quòd, dùm Flander ad Flandrum, Gallus ad Gallum, etc., scribunt, communiter scribant in propria lingua; ergo etiam Paulus Hebræus videtur fratribus suis Hebræis in propriâ linguâ scripsisse, ut sic mysteria religionis dulciùs sonarent, et avidiùs audirentur. Unde et Lucas, Act. 22, v. 2, testatur quòd loquente Paulo in gradibus, Judæi cùm audissent... quia Hebræâ linguâ loqueretur ad eos, magis præstiterunt silentium. Prob. 3°: Evangelium Matthæi, quod, teste S. Hieron., Præfat. in Matth., scriptum est propter eos qui ex circumcisione crediderant, Hebraicè scriptum fuit, id est, linguâ Syriacâ, aut Syro-Chaldaicâ, quæ Hebræis tunc temporis nativa erat; ergo et propter eamdem rationem videtur Apostolus hanc Epistolam Hebraicè scripsisse. Prob. 4° ex elegantia styli hujus Epistolæ præ aliis; quod argumentum non benè, nisi divinando, in oppositâ sententiâ solvi potest. Dicere enim debent Paulum dictâsse Hebraicè, et S. Lucam vel alium amanuensem, scribendo transtulisse Græcè: hoc autem est divinare. Si verò dicant Paulum tantùm dictâsse sententias vel sensum Epistolæ, jam non ipse, sed alter erit dicendus hujus Epistolæ auctor.

Solvuntur argumenta.

Obj. 1° S. Hieron., Præfat. in quatuor Evange. listas, ad Damasum, ait: De novo nunc loquor Testamento, quod Græcum esse non dubium est, excepto " apostoio Matthæo, qui primus in Judæa Evangelium Christi Hebraicis litteris edidit; atqui hæc Epistola est pars novi Testamenti; ergo. Resp. S. Hieronymum ibi non agere de toto novo Testamento, sed tantùm de præcipuâ ejus parte, quæ sunt quatuor Evangelia; idque patet ex verbis quæ parum post subnectit: llæc præsens Præfatio, inquit, pollicetur quatuor TANTUM Evangelia; deinde, etiamsi de toto Rovo Testamento agere supponatur, inde nihil con

20

cludi potest contra nostram sententiam, quia com. modè dici potest quòd loquatur de illis duntaxat libris qui cjus tempore ab omnibus tanquàm verè canonici habebantur. Hi autem omnes, excepto Evangelio S. Matthæi, certò sunt scripti Græcè, siquidem Epistola ad Hebræos tempore S. Hieronymi nondùm ab omnibus omninò habebatur ut verè canonica.

Obj. 2o In hâc Epistola pauciores inveniuntur he braismi quàm in aliis D. Pauli epistolis; atqui tamen, si foret Hebraicè scripta, plures inveniri deberent; ergo. Resp. Neg. min.; nam hoc inde provenit quòd, cùm elegantissimè Hebraicâ linguâ scripta esset, à S. Luca vel alio interprete, Græcà linguâ optimè instructo, ex Ilebræo in Græcum translata fuerit, uti ex S. Ilieron. supra dictum est. Hoc autem non ita fieri potuit in aliis Epistolis Græcè scriptis, quia ipsemet Paulus Græco stylo hebraismos immi cuit, sicut Flander Gallicè scribens solet flandricismos admiscere propter assuetudinem ad nativam suam linguam.

Obj. 3°: Licèt Epistolæ S. Petri sint directæ ad Judæos in Palæstinâ conversos, tamen sunt scriptæ Græcè, ut apud omnes in confesso est ; ergo malè nos ex eo capite supra intulimus hanc Epistolam esse scriptam Hebraicè. Resp.. Neg. conseq., quia Epistolæ S. Petri non tantùm sunt directæ ad eos qui ex Judæis, sed etiam ad illos qui ex gentibus crediderant; deidque S. Aug., lib. 22 contra Faustum, cap. 89, ducit ex verbis Epist. 1, cap. 2: Vos autem genus electum, etc., dicens : Unde et Petrus scribens ad gertes; ob hanc igitur causam linguâ utrique parti commuri (quæ tunc erat Græca) istas Epistolas scribi consentaneum erat. Sed hæc D. Pauli Epistola fuit directa ad solos credentes ex Judæis, et ideò congruebat ut eorum linguâ scriberetur.

[ocr errors]

Inst.: Non tantùm scripta est ut prodesset Judæis, sed etiam ut prodesset gentilibus; ergo scribi debuit Græcè. Resp. equidem primariò et principaliter esse scriptam ad instruendos Hebræos; unde, sicut cæteræ Epistolæ scribi debebant Græcè, quia primariò scribebantur propter instructionem gentilium, ita et hæc scribi debuit Ilt braicè.

[ocr errors]

Obj. 4° Apostolus in hâc Epistolâ textus veteris Testamenti ferè semper citat ex versione septuaginta Interpretum; atqui, si Hebraicè scripsisset, certò eos citare debuisset ex textu Hebraico; ergo, etc. Resp. Neg. min., quia, ut notat Baronius, tempore Apostolorum etiam apud Judæos in usum frequentiorem recepta erat editio septuaginta Interpretum; et hoc inter alia liquet ex eo quòd Josephus, quamvis Judæus, in suis Commentariis illà editione potiùs quàm Hebraicâ usus fuerit, siquidem ab initio mundi esque ad excidium Jerosolymitanum computat annos 5000. Item S. Matthæus, etsi Hebraicè scripserit, tamen etiam usus fuit editione Septuaginta; nam, cap. 13, v. 15, citans textum Isaiæ 6, v. 9, habet : Incrassatum est cor populi hujus; qui textus sic non habetur in Hebræo; nam in eo dicitur: Incrassa cor populi hujus; sed ita habetur in versione Septuaginta. Nonnulli putant quòd Pauius quidem istos texts ci

[ocr errors]

taverit ex ilebræo, sed quòd interpres qui hane Epistolam transtulit, eos citaverit ex versione Septuaginta. Verùm id dici non potest, quia interpres non tantam licentiam potuisset sibi arrogare, ut quod Apostolus secundùm textum Hebraicum scripsisset, ipse secundùm versionem Septuaginta transferret.

Obj. 5° Apostolus verba Hebraica interpretatur; dicit enim cap. 7, v. 1: Melchisedech... qui interpre`tatur Rex justitiæ; atqui hoc inaniter fecisset, si scripsisset Hebraicè; ergo, etc. Resp. Neg. min., quia interpretatur illud nomen Hebraicè, eò quòd ex etymologia et vi istius nominis aliquid probare intendat; quemadmodùm si quis Latinè dicat: Homicidium, id est, cædes hominis.

nisi

Obj. 6o Cap. 9, v. 16, loquens de Testamento propriè dicto, quod morte testatoris confirmatur, et inde probans nos non consequi hæreditatem æternam, per mortem Christi, ait: Ubi enim testamentum est, si mers necesse est intercedat testatoris, etc.; atqui, Hebraicè scripsisset, argumentum ejus non fuisset validum; ergo, etc. Prob. min., quia tunc debuisset uti voce berith (cùm alia vox non detur); alludit enini ad locum Exod. 24: Hic est sanguis fœderis (Hebraicò berith) quod pepigit Deus vobiscum. Jam autem berith significat Latinè pactum, quod potest esse firmum, etiamsi morte testatoris non confirmetur; ergo, etc. - Resp. Neg. min., quia, ut notat A Lapide, vox berith est nomen genericum, et significat tam pactum mortuarium, seu testamentum, quàm quodlibet aliud. Unde et Septuaginta, quos sequitur Apostolus, non transtulerunt istum locum Exodi per vocem význv, id est, pactum, sed per Szív, id est, tum, et meritò, quia ex circumstantiis satis colligitur quòd in Exodo agatur de pacto mortuario. Nam pactum illud inter Deum et Hebræos de adeundâ hæreditate temporali, non fuit confirmatum seu sancitum, nisi morte et sanguine animalium; et sic optimum inde argumentum, cap. 9, à versu 15 usque ad 23 inclusivè, desumit Apostolus hoc modo: Pactum seu testamentum vetus de adeundå hæreditate temporali, non fuit confirmatum nisi per mortem et sanguinem animalium, seu per typicam Christi mortem; ergo novum testamentum de adeundâ hæreditate cœlesti non est confirmatum nisi per veram Christi mortem, ejusque sanguinis effusionem.

QUÆSTIO IV.

testamen

Quodnam sit argumentum, seu scopus hujus Epistolæ.

Resp. et dico: Hæc Epistola scripta est ad Hebræos in Palæstinâ, seu Asiâ degentes; hi autem, licèt Christum jam pro Messiâ recepissent, tamen cæremoniis legis Mosaicæ adhuc adeò addicti erant, ut remissionem peccatorum sacrificiis expiatoriis, eâdem lege præscriptis, attribuerent. Hunc autem errorem lic destruit Paulus; unde hæc Epistola magnam habet aflinitatem cum illis ad Romanos et ad Galatas. Hæc interim inter eas est differentia, quòd in Epistolâ ad Romanos doceat veram justitiam non ex lege morali, seu Decalogo, sed à Christo per fidem esse petendam;

« PredošláPokračovať »