Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vers. 7 Fide Noe, responso accepto de iis quæ aahuc non videbantur (de futuro orbis diluvio), metuens apravit arcam in salutem domus suæ. Loco metuens in textu Græco habetur reveritus Deum. Cùm enim alii homines reverentiam, metum et fidem abjecissent, riderentque minas Dei de futuro diluvio, solus Noe timuit et reveritus est Deum judicem ac vindicem, certòque credidit Deo prædicenti diluvium, ideòque ad illud evadendum arcam construxit.

al

Per quam damnavit mundum. Dictionem quam, qui referunt ad fidem, sed videtur rectiùs referenda ad arcam; unde sensus est: Noe, dùm pro salute suæ domus arcam immensæ molis fabricat, et in eo opere multos annos consumit, palàm verbo factoque monens metuendum esse diluvium, excusationem hominibus abstulit, eosque exitio, quod credendo et poenitentiau agendo præcavere nolebant, dignos esse ostendit. Vers. 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit..., quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Quæri potest quomodò Apostolus propter fidem hic commendet Saram, quandoquidem ex Gen. 18, v. 12, constet quòd ad Dei promissionem de Isaac ex ipsâ nascituro risert, quasi hæc ridicula foret et impossibilis; adeòque incredula fuerit.

Ad hoc quæsitum respondet Lyranus quòd hic non fidem Saræ, sed Abrahæ commendet Apostolus. Unde juxta ipsum sensus est hic: Per fidem Abrahæ etiam ipsa Sara uxor ejus, cùm sterilis esset, virtutem accepit concipiendi fetus. Sed hæc expositio repugnat verbis Apostoli, qui hìc clarè dicit quòd Sara per fidem virtutem concipiendi acceperit, quoniam fidelem eredidit esse eum qui repromiserat.

Dicendum igitur quòd Sara initio, dùm audivit promissionem tantam, quæ naturaliter erat impossibilis et incredibilis, riserit quidem quasi incredula, sed posteaquàm ab angelo reprehensa fuit, et admonita de divinâ promissione, tum et ipsa, ut docet S. P. Aug., lib. 16 de Civ. Dei, cap. 31, in fide confirmata est, ac nasciturum sibi filium credidit, et propter hanc fidem eam hic laudat Apostolus.

Vers. 33: Per fidem vicerunt regna. Apostolus quorumdam antiquorum, quos hic tantùm per transennam nominaverat, justorum heroica per fidem gesta pergit breviter enarrare. Et quidem Gedeon devicit Madianitas; Jephte Ammonitas; Barac regem Asor; Samson et Samuel Philistæos; eosdem cum Ammonitis et Amalecitis rex David ; alii alia regna devicerunt ac devastârunt.

Operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Licèt operari justitiam sit commune omnibus justis, Apostolus tamen hic laudat jam memoratos justos, quòd etiam bella justè gesserint, et per ipsa et in ipsis non violentias,ac rapinas exercuerint, sed adininistraverint justitiam, quòd in suis bellis nec divina mandata, nec debitos vindictæ limites excesserint. Et ita omninò oportet agere in omni bello; alioquin non est bellum, sed latrocinium. Porrò præfati sancti in bellis virtutem justitiæ exercuerunt ex fide in Domi

num Deum : ideòque promissas ab ipso victorias sunt per fidem consecuti.

Obturaverunt ora leonum. Id aliqui referunt ad Samsonem et Davidem; nam ille leonem interfecisse legitur Judic. 14, hic verò, 1 Reg. 17. Hi igitur ob turâsse sive occlusisse dicuntur ora leonum, quia, leonibus in pugnâ fortiores, effecerunt ne dentibus eorum discerperentur. Attamen magis propriè al Danielem id referendum esse videtur, ad cujus declarandam justitiam, sicut ipse loquitur Dan. 6, misit Deus angelum suum, et conclusit ora leonum, ita nimirùm ut ad eum devorandum, quamvis fame urgerentur, nec ora sua possent aperire. Estque nolandum, inquit Estius, in Græco apud Danielem idem esse verbum, quod hoc loco; ut prorsùs appareat illùc Apostolum respexisse, et hic numerum pluralein pro singulari posuisse.

Vers. 34: Extinxerunt impetum ignis, nempe socii Danielis, Ananias, Misael et Azarias, quos in ardentem fornacem conjectos ignis omninò non læsit, ut dicitur Dan. 3. Non igitur extinxerunt ignem, sed, quod erat mirabilius, impetum seu virtutem ignis, ne scilicet ipsos ureret; idque fecerunt eâ fide quâ dicebant ad regem: Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis. Quòd si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, elc.

Effugerunt aciem gladii. David effugit gladium regis Saulis, Elias evasit gladium impiæ regina Jezabelis; ab illis enim quærebantur ad gladium, seu ad mortem.

Convaluerunt de infirmitate, nempe rex Ezechias, quem Dominus liberavit de lethali morbo, et ad ejus vitam adjecit quindecim annos.

Fortes facti sunt in bello, etc., scilicet David et Jephte, qui cum modicâ milituma manu numerosissimos cæciderunt exercitus. Etianı solus Samson grandia percussit castra. Item reducti è Babylonicâ captivitate Judæi, licèt pauperes et pauci, à Domino Deo facti sunt fortisissimi, et copiosissimos hostes devicerunt; atque id, omnium generosissimi, fecerunt Machabæi. Et omnes istorum hostes erant castra, seu exercitus exterorum, sive alienigenarum.

Vers. 35 Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. De idem hìc significare potest quod ex; et sic sensus est: Ex resurrectione, aut, ut Fromundus vult, post resurrectionem miraculosè faclam receperunt filios suos, qui mortui fuerant. Ita Sunamitis filium resuscitatum ab Eliseo recepit, 4 Reg. 4. Pari modo vidua Sareptana filium suum ab Eliâ ad vitam revocatum recepit, 3 Reg. 17.

Alii autem distenti sunt, Græcè, tympanizati sunt, id est, extensi instar tympani, vel potiùs in tympano. Etenim tympanum apud antiquos fuit instrumentum in quo homines ad instar tympani extendebantur et pulsabantur. Theodoretus autem rectè advertit ab Apostolo hic laudari Eleazarum et alios septem Machabæos, siquidem, lib. 2 Machab., cap. 6, ubi in nostrâ Vulgata de Eleazaro dicitur: Ad supplicium trahebatur, in textu Græco habetur: Trahebatur ad

lib. de Spir. et Litt., cap. 24, ita scribens: Et ide velut priores reperiuntur minores (id est, tempore posteriores) quia minùs dilati sunt; sicut in illo evan

tympanum; et hinc ille in supplicio positus clamavit ad Dominum Deum : Duros corporis sustineo dolo res, quia nempe tympanum erat durissimum tormentum. Et ibidem, cap. 7, de septem fratribus Macha-...gelico denario per similitudinem dicitur, quem prius bæis dicitur eos flagris et taureis fuisse cruciatos, id est, nervis et loris taurorum, quibus in tympano extensi pulsabantur, et quasi tympanum cogebantur

resonare.

Non suscipientes redemptionem ; etenim rex Antiochus redemptionem, seu à pœnis liberationem et Eleazaro, et septem fratribus obtulit. Verùm omnes constantissimè eadem respuerunt, in tormentis dicentes ad Dominum Deum: Propter timorem tuum libenter hæc patior. Propter Dei leges hæc despicio, etc.

Ut meliorem invenirent resurrectionem; etenim istorum septem fratrum, dùm cruciabantur et trucidabantur, unus dixit ad regem Antiochum: Tu quidem scelestissime, in præsenti vitâ nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit ; quod ipsum et alii fratres, saltem quoad sensum, dixerunt. Cætera, quæ afliet onibus sanctorum subjungit Apostolus, vix expositione indigent, et ideò illa transilimus.

Vers. 59: Et hi omnes testimonio filei probati non acceperunt repromissionem, v. 40, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummaren tur; hoc est, non acceperunt perfectam et consummatam beatitudinem: nam hanc tantùm accipient, quando resuscitatis ad immortalitatem corporibus, omnes sancti homines cum Christo reguabunt in cœlis, siquidem ante illud tempus animæ solæ regnant et beatæ sunt, non homines, nisi synecdochicè; Apostolus autem loquitur de hominibus ; ergo per repromissionem videtur intelligenda perfecta et consummata beatitudo. Ilunc sensum tradunt SS. Chrysost. in jam citatum D. Pauli locum, et Aug., epist. 99 ad Evodium.

Idem etiam eruitur ex ultimâ parte ipsius constructionis, in qua Paulus non dicit : Ne sine nobis remunerarentur, sed : Ut non sine nobis consummarentur, id est, consummatam ac totam, quæ promissa est, acciperent remunerationein. Præterea, quia paulò ante de quibusdam dixit : Ut mcliorem invenirent resurrectionem, inde rursùs satis patere videtur quòd agat de consummatâ beatitudine, quam post generalem resurrectionem accipiemus.

Dices: Apostolus dicit quòd Deus pro nobis aliquid melius providerit quàm pro sanctis veteris Testamenti; atqui, si per repromissionem intelligatur perfecta ac consummata beatituda, Deus pro nobis nihil melius providit, siquidem nos et ipsi hanc simul in die extremi judicii recipiemus; ergo, etc.-Resp. Neg. min., et dico cum S. Chrysost. Apostolum loqui more huimano, juxta quem censentur honoratiores qui expectantur quàm qui expectant, prout videmus fieri in conviviis; et ita quodammodò melior est conditio nostra quàm antiquorum, quia, cùm illi tantò ante laboraverint, tamen ad convivium regni coelestis expectant nos, qui postremi venimus. Sic etiam S. P. Aug, intellexit,

accipiunt qui posteriùs venerunt ad vineam.» Voluit autem ita loqui Apostolus, ut Hebræos suos magis animaret ad ferendum patienter dilationem præmii promissi; quasi dicat: Longè facilius est vobis habere patientiam quàm antiquis justis. Nam illi multò diutiùs expectârunt, et adhuc expectant, donec vos sitis parati; non autem è contra erunt vobis expectandi; sed simul atque tempus, quod jam propinquat, advonerit, unà cum illis accumbetis in regno Dei.

QUÆSTIO II.

De quâ commotione cœli et terræ loquatur Apostolus cap. 12, v. 26.

Notandum 1o quòd Paulus capite jam citato in memoriam revocet, et Hebræis proponat duas insignes commotiones sive concussiones: unam minorem, quâ terra concussa fuit, dùm lex lata est in monte Sinai; alteram majorem, quâ non solùm terra, sed et cœlum commovendum est.

Notandum 2o quòd verba illa v. 26: Adhuc semel, et ego movebo non solùm terram, sed et cœlum, desumpta sint ex prophetiâ Aggæi, cap. 2, v. 8, ubi habetur Dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes. Hæc autem verba, prout apud Prophetam reperiuntur, propriè intelliguntur de primo Christi adventu, prout docent S. Hieron., in jam citatum Aggæi locum; D. Cyrillus, lib. 5 in Gen., et S. P. Aug., lib. 18 de Civ. Dei, cap. 35.

Notandum 3o quòd, licèt apud Aggæum in textu Hebraico habeatur: Adhuc unum modicum, prout vertit S. Hieron., tamen Paulus hic rectè dixerit : Adhuc semel, quia vox Hebræa achath significat unum, et etiam semel. Quo posteriori modo verterunt septuaginta Interpretes, quos sequitur Apostolus. Sensus ergo Hebraici textûs est: Adhuc unum tempus, et quidem modicum restat, et commovebo, etc., qui in idem eum sensu Septuaginta recidit. Modicum autein illud tempus sunt omnes illi anni, qui à prophetia Aggæi usque ad Christi adventum effluxerunt; qui quamvis ascendant ultra quingentos, tamen dicuntur modicum tempus, quia prophetis lumine divino illastratis, et ad Deum Deique æternitatem elevatis, omne tempus illi comparatum breve videtur et exile. Ve! etiam dici potest quòd isti anni vocentur modicum tempus respectivè ad totum tempus quod ab Adamo usque ad prophetiam Aggæi effluxerat; nam Aggæus tantùm incœpit prophetare post captivitatem Babylonicam. Ilis notatis,

Resp. et dico 1o : Varii interpretes cum S. Thomâ et Theophylacto istam cœli et terræ commotionem, de quâ hic loquitur Apostolus, ad secundum Christi adventum referunt, quando cœli magno impetu transieni, terra autem et quæ in ipsâ sunt opera exurentur, §

Petri 3, v. 10. Probant autem hanc suam resolutio

nem hoc modo: Apostolus factâ allusione ad vocem Domini in monte Sinai, quam tune filii Israel audire recusârunt, illum hic inducit hoc modo de cœlo loquentem: Adhuc semel, et ego movebo non solùm terram, sed et cælum; atqui hæc intelligi non possunt de primo, sed de secundo Christi adventu; ergo. Prob. min. Paulus hic loquitur de promissione Domini, quæ adhuc erat implenda, quando Epistolam hanc scripsit, dicens: Adhuc semel; atqui primus Domini adventus tunc erat transactus, et tantùm secundus expectabatur ut futurus; ergo, etc.

Dices Prophetia Aggæi, ut omnes communiter admittunt, agit de primo Christi adventu; ergo dici non potest quòd Apostolus, qui eamdem hic citat, loquatur de commotione cœli et terræ, quæ futura est tempore secundi adventûs. · Resp. verba quidem illa Aggæi præcipuè agere de primo Christi adventu, ita tamen ut nihil in eis inveniatur quod obstet quominùs extendatur ad omne tempus quod fluet usque ad consummationem seculi, quod hic facit Apostolus; et sic prophetia illa initiativè impleta est in primo Christi adventu, et hoc principaliter ibi intendit Propheta; sed ultimate et perfectè implebitur in secundo Christi adventu, quando veniet ad judicium; tunc enim, ut canit Ecclesia, cœli movendi sunt, et terra; et hoc hic ad intentum erat Apostoli, qui sæpiùs in bac Epistola Hebræis inculcat tremendum Christi judicium, ut eos tum metu futuri supplicii, tum spe retributionis ad patientiam in adversis excitct. Ita nonnulli ex auctoribus qui hanc opinionem tuentur.

Dico 2o : Licèt opinio jam relata sit satis probabilis, tamen plausibilior et verosimilior apparet sententia Fromondi et aliorum, qui dicunt quòd Apostolus agat de motione cœli et terræ, quæ fuit in primo Christi adventu. Ratio hujus est quòd propheta Aggæus satis apertè de primo adventu loqui videatur, et SS. Patres contra Judæos sic passim exponant. Unde S. Aug., lib. 18 de Civ. Dei, cap. 35, ita scribit: Movit cœlum, angelorum et siderum testimo. ⚫nio, quando incarnatus est Christus. Movit terram ⚫ ingenti miraculo, de ipso Virginis partu. Movit mare et aridam, cùm et in insulis, et in orbe toto (Christus annuntiatur. Ita moveri omnes gentes videmus ad fidem. Hæc autem mundi commotio in primo Christi adventu et legis novæ promulgatione fuit mutatio dexteræ Excelsi, omnipotentis et me

4

tuendi nimis. Unde hæc sunt satis magna divinæ et prodigiosæ potentiæ signa, ut terreantur Hebræi eun offendere, nec sit opus ad eos magis terrendos verba Apostoli contra mentem prophetæ Aggæi trahere ad cœli et terræ commotionem ac totius mundi innovationem, quæ fiet in secundo adventu. Ita Fromondus.

Ad fundamentum autem alterius opinionis neganda est probatio minoris, et dicendum quòd Apostolus per adhuc semel nequaquàm significet promissionem divinam, de quâ loquitur, adhuc fore implendam, quando Epistolam hanc scripsit, sed quòd tantùm designet veteris legis mobilitatem et abrogationem, ut alia lex immobilis subrogaretur. Hancque à Prophetâ insinuatam fuisse, ac proinde huic legi immobili immobiliter inhærendum esse satis insinuat, dùm ait: Quodautem, adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem..., ut maneant ea quæ sunt immobilia; hoc est, Deus per prophetam Aggæum declarat tabernaculi, altaris et omnium sacrorum illius temporis, ac proinde sacerdotii ac totius legis futuram aliquando translationem in alium statum: nam particula adhuc significat res illas esse mobiles et aliquando movendas; qui enim dicit: Ego commovi terram, quando legem veterem in monte Sinai dabam, sed adhuc semel movebo, satis indicat se aliam legem novam cuin illâ novâ terræ commotione vel e hominibus dare; ut nempe permaneant ea quæ ad novum Testamentum pertinent, et non ampliùs in alia sacra, ac aliam legem transferantur; hoc enim insinuat particula semel apud Prophetam, quàm hìc urget Apostolus, siquidem significat quòd non pluries quam semel, ac proinde post legem novam, quæ secunda est, non expectan⚫ dam esse aliam, seu tertiam.

Cùm igitur Apostolus præfatum Aggrei vaticin'um adducat ut probet legem veterem abrogatam esse, cique successisse legem novam, probabilius nobis videtur quòd loquatur de commotione cœli et terræ, quæ facta est in primo Christi adventu, non autem de câ quæ futura est in secundo: nam si de hâc loqueretur, intentum suum non satis efficaciter probare posset.

Cap. 13 Apostolus tradit varia moralia præcepta et consilia, quibus fideles Judæos instruit et confirmat in christianâ disciplinâ. Hæc autem omnia non continent particularem difficultatem. Itaque sit Dilacidationis in D. Pauli Epistolas finis.

FROMONDUS (Libertus), theologiæ doctor, sacrarumque Litterarum in academiâ Lovaniensi professor, ibidem in super ecclesiæ collegiata D. Petri decanus, necnon seminarii Leodiensis præses, seculo XVII floruit; quibus feliciter perfunctus muneribus, supremum diem obiit anno 1658, vir clarissimus, quem inter præcipua ætatis suæ ornamenta sapientiores numerârunt, omnisque divinæ ac humanæ scientiæ peritissimum prædicârunt. Enimverò litterariæ rei mathematicaque, physicæ simul et theologica rationem apprimè callebat, cui elegantior eruditio disciplinaque adjungebatur. Placent in ejus scriptis ipsa verba, ipse modus, et in opinionibus examinandis eruendisque singularis accuratio. Varias inter Fromondi in Scripturam sacram lucubrationes eminent absque dubio Commentaria qux in canonicas Epistolas exaravit. Omnem scilicet Estii substantiam medullamque comprehendit, nec tantùm inanes ac superfluas quæstiones ab hoe celebri auctore resecuit, scd etiam ejus laboris rimas passim explendo, res ab ipso prætermissas faustè admodùm supplet ac prosequitur.

Præter illud opus, quo ditescere posse nostrum hunc Scripturæ sacræ Cursum meritò gloriamur, in plures alios SS. Bibliorum libros exquisita omainò commentaria Fromondus edidit, nempe in Cantica, in Acta Apostolorum, in Epistolas S. Pauli et in Apocalypsin, quæ omnia unico volumine comprehensa, Parisiis impressa sunt, anno 1674, in-fol.

IN EPISTOLAM CATHOLICAM
R. JACOBI APOSTOLI

Præfatio.

Post quatuordecim Epistolas sancti Pauli sequuntur septem catholicæ : una Jacobi, duæ Petri, tres Joannis, et una Jude. Catholicæ, id est, universales vocantur, quia non ad unius urbis fideles, ut ad Romanos, aut Corinthios, etc., sed ad universitatem fidelium sunt scriptæ, exceptâ secundâ et tertiâ Joannis, quæ personis privatis scribuntur; omnes tamen eatholicæ appellantur à majori parte; ab aliquibus etiam canonica vocantur, quia generales canones sive regulas vite christianæ continent.

Sunt autem longe simul et breves, ait S. Hierobymus, breves verbis, longæ sententiis; sunt enim mirabiliter sententiosa, compendiose et inflammative, inquit Dionysius Carthusianus. Non eodem ordine recensentur à SS. Patribus; juxta correctionem sancti Hieronymi, Jacobi Epistola tenet primum locum, quia fortè ante alias scripta, vel ab Ecclesià in sacrorum librorum canonem recepta fuit.

Hanc Jacobi Epistolam contemnunt Lutherus et Lutherani, recipiunt eam nobiscum, et cum vetcre Ecclesià, Calvinus et Calviniste, licèt sic eam contorqueant, ne videatur hæresis corum everti, quâ docent fidem sine operibus ad salutem sufficere; qui error totis viribus à Jacobo oppugnatur.

De auctore Epistolæ nonnulli dubitant. Cajetanus, Secuius Erasmum, ut solet, ambigit an sit scripta ab

aliquo apostolo; sed tota antiquitas cam tribuit B. Jacobo. Verùm duo fucrunt Jacobi apostoli, Jacobus Zebedæus, sive Major, et Jacobus Alphæi, sive Minor, ad quos hæc controversia redigitur.

Flavii Dextri Chronicon, et ejus commentator Franciscus Bivarius, cum quibusdam Hispanis contendunt scriptam esse in Hispaniâ à Jacobo Majore, Hispanorum patrono, ad Judæos Ilispaniam incolentes, quos in fide erudierat existimant enim cum Ilispaniam adiisse anno 63, et inde rediisse anno Christi 41; Epistolam autem hanc scrip isse aiunt anno 40, qua tuor circiter annis ante suum martyrium, Actorum 12, v. 2; unde hanc Jacobi Epistolam volunt esse tempore primam inter omnes novi Testamenti Scripturas nam Matthæus, qui ab aliis passim primus habetur, anno tantùm sequenti 41 scripsisse colligitur ex Eusebio.

Sed Epistolam istam Jacobo Minori, qui vocatus est Justus et frater Domini, tribuit Euseb., Hieron. et Patres passim imò Trident., sess. 14, cap. 1, de Extrema Unctione. Chronicon autem illud Flavii Dextri à multis supposititium putatur, nec esse illius Dextri amici S. Hieronymi qui sub imperatore Theodosio seniore præfectus prætorii fuit. Deinde Jacobus, auctor hujus Epistola, teste S. Augustino, cap. 14 de Fide et Operibus, scribit contra eosdem hæreticos,

contra quos Petrus, Joannes et Judas, nempe contra Simonianos et Nicolaitas, qui dicebant fidem sine operibus ad salutem sufficere : hæresis verò ista non videtur tam latè fuisse sparsa ante martyrium Jacobi Majoris, anno Christi 44, ut pervenerit ad duodecim Israelitarum tribus toto orbe dispersas, ad quas hic Jacobus scribit. Præterea cùm Judæos istos non tam in doctrinâ fidei erudiat quàm ad opera fidei exhortetur, signum est scribere ad eos qui ab aliis apostolis in fide erant eruditi. Scripsit ergo post divisionem apostolorum, quæ à Baronio et aliis facta dicitur anno Christi 40, quo Jacobus Major ab Herode Agrippâ interfectus est.

Igitur Jacobus Minor, qui vixit usque ad annum Christi 63, id est, 19 annos post decollationem Jacobi Majoris, potiùs hujus epistolæ erit auctor. Vocatus est Minor, Marci 15, v. 40, non sanctitate et perfectione virtutum, sed quia ætate aut vocatione ad aposto

latum fuit Jacobo Majore posterior. Quidam ctrain corpore minorem fuisse dicunt. Fuit Alphæi filius, Matth. 10, versu 3, et frater Juda Thaddai, Judæ versu 1 vocatus etiam frater Domini, ad Galatas 1, versu 19, non tantùm quomodò Jacobus Major et Joannes, cæterique Christi cognati, sed etiam quia vultu Christo similis erat, ut testatur Ignatius martyr. Primus Hierosolymorum episcopus ab apostolis est creatus, et tam admirandæ sanctitatis, ctiam ab infidelibus Judæis habitus, ut excidium Jerosolymæ novem circiter annis post mortem Jacobi, Deo necem ejus vindicante, evenisse Judæi existimaverint, ut testatur Josephus.

Scripsit autem potiùs Græcè quàm Hebraicè, quia græca lingua erat quasi communis in Oriente, et plures Judæi extra Judæam dispersi magis eanı callebant quàm Hebraicam

IN EPISTOLAM CATHOLICAM
B. JACOBI APOSTOLI

COMMENTARIA.

CAPUT PRIMUM.

1. Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

2. Omne gaudium existimate, fratres mei, cùm in tentationes varias incideritis:

CHAPITRE PREMIER.

1. Jacques, serviteur de Dieu et de notre Seigneur Jésus-Christ, aux douze tribus qui sont dispersées, salut.

2. Mes frères, considérez comme le sujet d'une extrême joie les diverses afflictions qui vous arrivent, 3. Sachant que l'épreuve de votre foi produit la

3. Scientes quòd probatio fidei vestræ patientiam patience. operatur.

4. Patientia autem opus perfectum habet; ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5. Si quis autem vestrum indiget sapientiâ, postulet à Deo, qui dat omnibus affluenter, et non impro perat: et dabitur ei.

[ocr errors]

6. Postulet autem in fide nihil hæsitans; qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui à vento movetur et circumfertur.

7. Non ergo æstimet homo ille quòd accipiat aliquid à Domino.

8. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.

9. Glorictur autem frater humilis in exaltatione Бий;

10. Dives autem in humilitate suâ, quoniam sicut flos feni transibit.

11. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12. Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cùm probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

13. Nemo, cùm tentatur, dicat quoniam à Deo tenS. S. XXV.

4. Or, la patience doit être parfaite dans ses œuvres, afin que vous soyez parfaits et accomplis en toute manière, et qu'il ne vous manque rien.

5. Que si quelqu'un de vous manque de sagesse, qu'il la demande à Dieu, qui donne à tous libéralement sans reprocher scs dons, et la sagesse lui sera accordée.

6. Mais qu'il la demande avec foi, sans défiance; car celui qui est dans la défiance ressemble au flot de la mer, qui est agité et emporté ça et là par la violence du vent.

7. Il ne faut donc pas que celui-là s'imagine qu'il obtiendra quelque chose du Seigneur.

8. L'homme qui a l'esprit partagé est inconstant dans toutes ses voies.

9. Que celui d'entre nos frères qui est d'une condition basse se glorifie de sa véritable élévation;

10. Et que celui qui est riche se glorifie de son abaissement, parce que le riche passera comme la fleur de l'herbe.

11. Car au lever d'un soleil brûlant, l'herbe se sèche, la fleur tombe et perd toute sa beauté; ainsi le riche séchera et se flétrira dans ses voies.

12. Heureux celui qui souffre patiemment les tentations, parce que lorsque sa vertu aura été éprouvée, il recevra la couronne de vie, que Dieu a promise a ceux qui l'aiment.

13. Que nul ne dise, lorsqu'il est tenté, que c'est

(Vingt-une.s

« PredošláPokračovať »