Obrázky na stránke
PDF
ePub

mes et monstrosi sunt? Monstrosus autem pastor est, ut majora crimina taccantur, qui modò calicem Domini signat, modò talos agitat, qui in avibus cœli ludit, aut canes instigat, ait S. Gregorius. Væ ergo, væ a ternum prælatis et præsidentibus vitam carnalem, negligentem, scandalosam ducentibus, quia universa subditorum peccata in ipsos redundabunt, inquit Carthusianus. Ex Animo, exempla illa virtutum quæ subditis præbent, ex corde et amore erga Deum et salutem spiritualem ovium procedant, non fingantur ex hypocrisi, ut videantur ab hominibus. Particula tamen hæc, ex animo, abest à textu Græco. Per tres ergo illas superiores particulas, non coactè, non turpis lucri gratiâ, non ut dominantes in cleris, indicantur tres generales vitiosi fines, propter quos ambiri solent pastoratus et dignitates ecclesiastica; nempe fuga paupertatis, avaritia et superbia.

[ocr errors]

VERS. 4. ET CUM APPARUERIT, in judicio universali, redditurus unicuique prout gessit sive bonum sive malum, PRINCEPS Pastorum, id est, Christus, qui et ovium et pastorum princeps, archipastor, et Dominus est, utpote qui oves et pastores proprio suo sanguine emerit. Unde non repugnat quòd Romanus Pontifex dicatur etiam archipastor et princeps pastorum, quia id aahet participativè tantùm et tanquàm supremus Christi in terris vicarius, neque est Dominus ovium sicuti Christus. PERCIPIETIS, tanquàm præmium providentia et cure vestræ pastoralis, IMMARCESCIBILEM GLORIÆ CORONAM, gloriosam coronam, quæ est vita æterna, que nullo fine desinit, nullo fastidio marcescit. Significat ergo vitam æternam reddi bonis operibus ex justitiâ, sicuti olim coronæ ex floribus aut foliis lauri, oleæ, quercûs, etc., contextæ donabantur victoribus in stadio et agone: sed illa celeriter marcescebant, texarescebant; corona verò gloriæ, quam reddet Christus, æterna est et immarcescibilis. Thomas Anglicus per coronam gloriæ intelligit aureolam doctorum et prædicantium verbum Dei, quæ est præmium quoddam accidentale, sicut aureola virginum et martyrum. VERS. 5. SIMILITER, simili modo et reciprocè; videtur enim respicere ad versum primum, ubi episcopos et pastores vocavit seniores, quibus jam juniores correlativè opponit, et officii sui admonet. ADOLESCENTES; Græcè, juniores, inferiores et subditi seniorum; maxima enim turba subditorum solet esse adolescentium, aut saltem ætate juniorum suis episcopis et pastoribus, præsertim olim circa prima tempora Ecclesiæ, quando senes tantùm aut ætate valdè maturi solebant assumi ad regimen aliorum. Hinc etiam Romulus ad reipublicæ suæ regimen concilium ex senibus instituit, quem ideò senatum patrum appellavit : « Delecti, inquit Sallustius, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiâ validum erat, reipublicae consultabant : hi vel ætate vel similitudine curæ patres appellabantur. Multi tamen interpretes adolescentes el juniores, non tantùm pastoribus subditos, sed generaliter qui ætate juniores sunt intelligunt; nam tales etiam aliquam reverentiam senioribus impertiri debent, propter experientiam et virtutes quas longo usu

senes acquisivisse supponitur: unde illud: Coram cano capite consurge, et honora personam senis, Levit. 19, v. 32. Etsi verò senectus sit signum virtutis, hoc tamen signum aliquando deficit, ait S. Thomas 2-2, quæst. 63, art. 3, hinc illud: Senectus venerabilis cst, non diuturna, nec annorum numero computata, Sapient. 4, v. 8. Creduntur etiam Hispani, Itali, Galli, dominum vocare signor, signore, seigneur, quasi seniorem, quia juniores cæteris paribus debent seniores tanquàm dominos honorare. SUBDITI ESTOTE, per obedientiam; magnum enim est inobedientiæ vitium, ait S. Bernardus, per quod angelus cœlum, homo paradisum, Saul regnum, perdiderunt. Senioribus, presbyteris, sive episcopis et pastoribus vestris, ut v. 1 exposuimus: Obedite præpositis vestris et subjacete eis, ad Hebr. 13, v. 17. Non erat autem necesse plura præcipere subditis quàm subjectionis præceptum, ait Beda, quia senioribus, v. 3, præceperat ut essent forma commissi sibi gregis: urde sufficiebat ut juniores aspicerent in formulas et exempla seniorum, ut cœtera omnia discerent. Ne autem seniores, qui aliis præsunt, putarent se exceptos esse ab officiis humilitatis, addit: OMNES AUTEM INVICEM. Unusquisque erga alterum, etiam superior erga inferiorem. HUMILITATEM INSINUATE, exhibete et ostendite; Græcè, humilitatem induite, tanquàm formosam vestem, injectâ fibulâ arctè corpori adhærentem, ut quidam vocis Græcè energiam explicant; quasi S. Petrus omnes tam inferiores quàm superiores admoneat ne pretiosis vestibus corpus ornent, sed potiùs humilitate et perpetuâ modestiâ erga alios, tanquàm amictu pretio. sissimo et quòcumque incedunt sibi adhærente, se induant; qui enim superiores sunt dignitate, habent etiam quod in suis inferioribus venerentur, et se humilient, si cogitent eos esse imagines sanctissimæ Trinitatis, filios Dei adoptivos, membra Christi : Multi enim unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, ad Rom. 12, v. 4. Deinde cogitet superior quòd etsi diguitate sit major, multos tamen habeat subditos gratiâ et charitate majores, inquit Carthusianus; unde Paulus jubet nos honore invicem prævenire, ad Rom. 12, v. 10, et in humilitate superiores sibi invicem arbitrari, ad Philipp. 2, v. 3. QUIA DEUS SUPERBIS, erigentibus se contra ipsum, reSISTIT, deprimendo et humiliando eos in hoc aut in futuro seculo; HUMILIBUS AUTEM, humiliantibus semetipsos per Dei gratiam, DAT GRATIAM, copiosiorem ; gratia enim est instar pluviæ, quæ de tumoribus collium defluit ad profunda vallium. Vide que de hâc eâdem sententiâ diximus, Jacobi 4, v. 6. Valdè autem pensenda et magni ponderis est ista sententia, ait Carthusianus, ideòque princeps apostolorum et Jacobus frater Domini suis Epistolis inseruerunt; nullum enim est vitium generalius et per omnes homines magis diffusum quàm superbia; hæc Luciferum cum dæmonibus, hæc primos parentes nostros perdidit, et eodem fermento totam posteritatis massam. Sumpta verò est illa sententia ex Proverb. 3, v. 34, juxta versionem Septuaginta, ubi S. Hieronymus ver

tit: Ipse deludet illusores, id est, humiliabit et ludibrio exponet superbos qui aliis illudunt, et mansuetis dabit gratiam, ubi humiles vocat mansuetos, quia mansuetė et modestè cum omnibus conversantur, nec adversùs quemquam arroganter se elevant.

[ocr errors]

VERS. 6. et cum timore, SUB POTENTI MANU DEI, quæ elevata est ut feriat et deprimat superbos. Manus Dei omnipotentiam ejus significat, quâ Deus decreta suæ voluntatis tanquàm manu dextrà exequitur. UT vos EXALTET, gloriâ cœlesti et æternâ, quæ est maxima gratia quam Deus dat humilibus. In tempore VISITATIONIS, in fine seculi, quando visitabit gregem suum, dividetque oves ab hædis. Deus dicitur visitare tam eos quibus beneficia confert, quàm quibus pœnas irrogat. In Græco abest genitivus visitationis, et putatur hic additus in Latino ex cap. 2, v. 12.

HUMHIAMINI IGITUR, humiliter ambulate

VERS. 7.-OMNEM SOLLICITUDINEM VESTRAM, anxiam curam omnium rerum, quæ ad vos, sive in tempore, sive in æternitate pertinent. Vox Græca, quàm interpres sollicitudinem vertit, propriè significat anxiam quamdam sollicitudinem, quæ dividit et distrahit mentem, et, ut ait poeta:

...Animum nunc hùc, nunc dividit illuc,

Et rapit in partes varias...

Non prohibetur ergo modica cura quæ à Dei voluntate et providentiâ tota suspensa sit, ut anima quidquid evenerit de manu sponsi sui tranquillo animo excipere parata sit; cogitans omnia quæ in tempore et æternitate eveniunt, sapientissimè à Deo sic ordinata esse, ad bonum electorum et Dei gloriam. PROJICIENTES (celeriter et expeditè) IN EUM, inter brachia ipsius, quae sunt, bonitas et providentia. Jacta super Dominum curam tuam, ps. 54, unde sententiam suam B. Petrus mutuatus esse videtur. QUONIAM IPSI CURA EST DE VOBIS; Non ergo, inquit S. Augustinus, serm. 5, de Verbis Apostoli, subducet se ut cadatis, ille qui vos creavit, et de ipsis capillis vestris, securitatem vobis dedit, Matth. 10, v. 30, Luca, 21, v. 18. Quid ergo times hominem, ait ibidem Augustinus, ô homo in sinu Dei positus? Tu de illius sinu noli cadere, quidquid ibi passus fueris ad salutem valebit, non ad perniciem. Fortasse inimicus novaculâ contra te arinatus venit, secundùm illud: Sicut novacula acuta fecisti dolum, ps. 51; igitur, inquit ibi Augustinus, non nisi ad superflua tua radenda admittitur, sicut capilli corporis novaculâ sine detrimento carnis raduntur. Imò etiam stu vita, inquit, cogitantibus aliam vitam inter superflua deputanda est; nam et martyres contempserunt illam. Cæterùm, ista projectio omnium sollicitudinum et curarum in Deum, unicum et solidissimum est tranquillitatis hujus vitæ fundamentum; igitur oportet nos sub potenti manu Dei ita humiliari et cum timore iucedere, ut tamen timor noster sit tranquillus, Lon sollicitus, projectâ omni sollicitudine in Deum, et tevando jugiter oculos nostros ad eum, sicut dicebat David: Oculi mei semper ad Dominum, psal. 24, et quasi illi diceretur, inquit ibi Augustinus, quid agis de pedibus tuis càm non ante te attendis? Quoniam

ipse, inquit Psalmista, evellet de laqueo pedes meos. Non est ergo necesse ut ille sit multùm sollicitus de pedibus suis, qui oculos semper erectos habet ad Dominum, quia super talem Dominus ipse firmat oculos suos, et gressus ejus dirigit. Unde oculis alienis quasi utitur, juxta illud: Instruam te in vià hảc quâ gradieris; firmabo super le oculos meos, ps. 51.

VERS. 8.SOBRII ESTOTE, in cibo, potu, somno et cæteris hujus vitæ commoditatibus et solatiis; usus enim moderatus horum omnium sub sobrietate et temperantià comprehenditur, juxta illud Christi : Attendite ne graventur corda vestra in crapulâ et ebrietate, et curis hujus vitæ, Lucæ 21, v. 34. Græcè, curis vitalibus, quæ pertinent ad victum et amictum, et vitæ hujus commoditates. ErT VIGILATE; militibus enim civitatem custodientibus maximè necessaria est sobrietas et vigiliæ, ne comessationibus aut somuo deditos hostis opprimat. QUIA ADVERSARIUS VESTEP, qui ex professå malitiâ humano generi adversatur, qui totius naturæ lapsus in primo parente causa fuit, nec cessat posteros ejus quos polest usque ad finem mundi peccatis insuper actualibus pertrahere in ruinam; et ideò meritò ab Hebræis J, Satan, id est, adversarius et hostis per antonomasiam est appellatus. DIABOLUS, calumniator, à verbo Græco dix6áìdeir, quod propriè trajicere et transfigere significat, quia calumniatores jaculo linguæ famam alienam transverberant et interficiunt. Lucifer autem princeps dæmonum per excellentiam diabolus appellatur, quia per se et ministros dæmones existimationem hominum perdere, et eos Deo invisos reddere perpetuò studet. TANQUAM LEO, rex et fortissimus animalium, cui nemo resistere facilè potest; unde non est nobis colluctatio adversùs carnem et sanguinem, id est, homines mortales, sed adversùs principes et potestates, ad Ephes. 6, v. 12. RUCIENS (præ fame) CIRCUIT circumambulat unumquemque nostrûm, ut videat à quâ parte eum commodissimè invadere possit; licèt enim regnum diaboli morte Christi destructum sit, ipse tamen regno depulsus per deserta et avia circumiens adhuc usque ad finem seculi latrocinatur, ait Origenes, lib. 5, in Epist. ad Rom.; circuit autem diabolus Lucifer per satellites suos demones, qui hic in aere nobiscum versantur ad tentationem et exercitium eleetorum; ipse verò diabolus princeps demonum per mortem Christi ejectus est foràs, Joan. 12, v. 31, et missus est in inferni abyssum, et ibi religatus usque ad mille annos, id est, ad tempora Antichristi, Apoc. 20, v. 2 et 3. QUÆRENS, tanquàm hostis clausos obsidens muros explorat quæ pars membrorum nostrorum minùs stabilis sit, cujus aditu ad interiora penetret, ait S. Cyprianus, offert oculis formas illicientes, canorâ musicâ aures tentat, linguam convitio provocat, etc. Quem devoret, spiritualiter occidat, ac eum quodammodò deglutiat et sibi incorporet; sicuti enim justi dicuntur membra Christi, ita impii membra diaboli.

[blocks in formation]
[ocr errors]

tentat invadere civitatem, FORTES IN FIDE; Græcè solidi in fide, id est, scuto fidei solido et impenetrabili armati, divinis nempe futuræ vitæ promissionibus solidè et immobiliter adhærentes: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, ad Ephes. 6, v. 16. Hæc autem fides non est sola, sed comitem charitatem habet, quæ pugnando et operando brachia movet: Neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ per charitatem operatur, ad Galat. 5, v. 6. SCIENTES, considerantes et perpendentes ad solatium vestrum, quia levamen tribulationis quoddam est habere socios in tribulatione. EAMDEM PASSIONEM; Græcè, easdem passiones, similes tribulationes et afflictiones, EI QUÆ IN MUNDO EST VESTRÆ FRATERNITATI, fratribus vestris Christianis, qui per alias mundi partes dispersi sunt inter infideles et persecutores. Fraternitas ergo hic sumitur concretim, ut Sup. c. 2, v. 17. FIERI, inferri ab infidelibus; Græcè, perfici, seu impleri, ut significet divino consilio, non casu accidere, ut Christiani ab impiis in hoc mundo multa patiantur, usque ad illam mensuram quam Dei prædestinatio præfinivit. VERS. 10. DEUS AUTEM (Pater) OMNIS GRATIÆ, auctor et largitor omnium donorum gratuitorum, quibus electos suos perducit ad vitam æternam ; qui VOCAVIT NOS, per fidem : Quos enim prædestinavit, hos et vocavit, ad Rom. 8, v. 30. IN ÆTERNAM SUAM GLORIAM, ut æternæ suæ gloriæ participes faceret ; hic enim vocationis nostræ et omnium gratiarum quas in hac peregrinatione largitur, est finis. IN CHRISTO JESU, per Christi Filii sui merita; ex hoc enim meritorum fonte fluunt omnes gratiæ quas Pater nobis confert à primâ vocatione usque ad ultimum æternæ gloriæ præmium. MODICUM PASSos, modico tempore et leves tribulationes, si cum duratione et dignitate praemii comparentur: Non enim sunt condigne passiones hujus temporis, etc., ad Rom. 8, v. 18; et : Quod in præsenti momentaneum et leve est tribulationis nostræ, etc., 2 ad Cor. 4, v. 17. IPSE Perficiet, usque ad summum ædificii spiritualis fastigium, quod est vitæ æternæ corona. Græcè, ipse compaginabit, sicuti ædificii partes in unam compagem construi solent: unde hoc idem verbum interpres vertit instruere, ad Galat. 6, v. 1. CONFIRMABIT, sicut ædificia jam perfecta anchoris aut novis columnis et fulcris firmantur, ut aeris tempestates et ventos diutiùs ferre possint; SOLIDABITQUE, Græcè, roborabit. Græcus adjicit etiam quartum verbum, fundabit. Quæ omnia sunt verba mecanica, ab ædificio corporali translata ad spirituale ædificium quod Deus inchoat in hâc mortali vitâ, perficit verò, consummat et omnibus suis demùm partibus compaginat in futurâ vitâ, gloriæ culmen imponendo, et sic confirmando, solidando, et fundando suos electos, ut ab illo felicissimo statu nunquàm decidere possint. In Græco hodiè verba illa sunt alterius modi et temporis, perficiat, confirmet, solidet, fundet, quibus optat tantùm sic fieri, non certo futurum dicit; quanquàm hæc certissimò eventura sint in electis, ad quos solos aut præci

puè apostoli exhortationes et sermones suos dirigere solent.

VERS. 11. IPSI GLORIA, ab omnibus debetur pro æternâ illâ gloriâ, et cæteris gratuitis donis ad quæ electos suos vocat; ET IMPERIUM, potestas ab omnibus creaturis agnoscenda, quâ omnia potest et operatur secundùm consilium voluntatis suæ, ad Ephes. 1, v. 11. IN SECULA SECULORUM. AMEN, in omnem æternitatem. Vide eamdem sententiam supra, cap. 4, v. 11. Sancti autem qui omnes actiones suas et omnia in Dei gloriam perpetuò referre solent, sæpè in tales apertas Dei laudes et glorificationem ex abundantia cordis ebulliunt.

[ocr errors]

VERS. 12. PER SILVANUM, Epistolæ hujus latorem, non autem scriptorem, ut quidam existimant. Exprimit Epistolæ tabellarium, quia eo tempore pseudo-apostoli quidam falsis epistolis, quasi à veris apostolis missæ essent, solebant interdùm fideles decipere, ut patet ex 2 Thess. 2, v. 2, et alibi. Hic autem Epistolæ bajulus putatur esse Silas Hebræis dictus, Latinis et Græcis Silvanus, quem socium evangelicæ prædicationis in locum Barnabæ assumpsit Paulus, Act. 15, v. 40. FIDELEM FRATREM VOBIS, quia non tantùm christianus, sed etiam Judæus natione erat, sicut isti ad quos Petrus scribit. Magnus autem inter discipulos Domini erat iste Silas unde numeratur inter viros primos in fratribus, Act. 15, v. 22, et in principio duarum Epistolarum ad Thess. sub nomine Silvani ponitur à S. Paulo ante Timotheum. UT ARBITROR, BREVITER SCRIPSI, non aliam quamdam Epistolam, ut quidam malè interpretantur, sed hanc ipsam : quod ut Syrus indicaret, vertit : Hæc pauca scripsi. Græcè autem, perpauca scripsi ; nec enim verbis valdè prolixa est hæc Epistola, et amantibus breves videntur amicorum, de rebus præsertim magnis et jucundis, epistolæ : unde fortasse addit: Ut arbitror, quia ex eorum ferè affectu brevitas vel prolixitas æstimanda erat. Licèt autem brevis sit verbis, sententiis tamen diffusa est, mirabiliterque præclara, inquit Carthusianus. OBSECRANS, ut servetis ea quæ vobis scripsi. Sæpiùs autem filios et subditos suos precibus molliter trahit, quàm duris imperiis urget apostolorum princeps: Charissimi, obsecro vos, etc., 1 Pet. 2, v. 11; Obsecro consenior, etc., 1 Pet. 5, v. 10. ET CONTESTANS, et unà testificans vobis tanquàm apostolus Christi, Magistro olim familiarissimus, et scientiâ fidei ac rerum divinarum abundè instructus, cui proinde meritò credere debetis, HANC ESSE VERAM, quidquid fortè quidam pseudoapostoli aliud vobis garriant, GRATIAM DEI, gratiam istam fidei christiane quam prædicatione meâ, aut aliorum apostolorum suscepistis, adeò ut : Licèt angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam, etc., ad Galat. 1, v. 8. IN QUA STATIS; in quâ gratiâ hactenus plerique vestrum, licèt multis pulsati tentationibus, firmiter permanetis. VERS. 13. SALUTAT VOS ECCLESIA, salutem temporalem et æternam vobis optat ecclesia Christianorum, QUÆ EST IN BABYLONE, in urbe Roms,

si

quam figuraliter Babylonem vocat, ait S. Hieronymus:, Babel enim Hebraicè confusionem significat; Romæ verò eo tempore maxima omnium religionum et errorum confusio erat: et: Cùm omnibus dominaretur gentibus, omnium tamen gentium serviebat erroribus, inquit idem Hieronymus. Unde Cornelius Tacitus, historicus gentilis, indignans religionem christianam sub Nerone in Urbem introisse: Exitialis superstitio, inquit, rursùs erumpebat, non modò per Judæam, originem hujus mali, sed per Urbem etiam, sub principe Nerone, quòd cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque, lib. 15 Annalium. Sicut etiam Babylon olim monarchiæ Orientis caput fuit, ita postea Roma caput Occidentis unde à Romulo condita est Roma velut altera Babylon, et veluti prioris filia Babylonis, ait S. Aug., lib. 18, cap. 22, de Civit. Multas quoque inter veterem Babylonem et Romam similitudines enumerat Orosius: ‹ Similis ortus, inquit, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, milia mala notatque quòd sicut Babylon post annos 1164 eversa est, ita Roma anno Urbis conditre 1164, ab Alarico Gothorum rege capta et excisa fuit. Denique sicut olim Judæi in medio Babylonis sub Nabuchodonozore captivi inter idololatras degebant, ita parva Ecclesia Christi, inquit Thomas Anglicus, in medio infidelitatis Romance Urbis, tempore S. Petri fulgebat. Noluit autem Petrus nomen Romance Urbis exprimere, quia nolebat ab infidelibus sciri ubinam moraretur, si fortè Epistola ejus in manibus ipsorum venisset : vel etiam, ut suspicatur Baronius, fortasse metuebat ne Claudius Cæsar eum redderet amico suo Herodi Agrippa, ex cujus vinculis Petrus ab angelo ereptus evaserat, Act. 11, v. 11. Calvinus verò et sectarii passim negant hic per Babylonem intelligi Romam, sed Babylonem Chaldaicam, ne S. Petrum sedisse Romæ, et Romanum Pontificem ejus esse successorem admittere cogantur, refellitque Calvinus nominatim Eusebium et S. Hieronymum qui hoc affirmant: argumentum autem Calvini est quòd S. Petrus Jerosolymis adhuc erat in concilio apostolorum, Act. 15, v. 7, quod existimatur celebratum fuisse anno Christi 51, qui fuisset S. Petri in Sede Romanà annus septimus sed Petrus potuit Româ Jerosolymam venisse, et iterùm Romam redivisse, ut ex S. Hieronymo ad Galat. 2, 9, notavimus. COELECTA, simul vobiscum ad fidei et vitæ æternæ gratiam electa. Beda et pleraque vetusta exemplaria legunt collecta: sed malè, ut ex Græco patet. Er

V.

MARCUS, evangelista, non autem Joannes Marcus consobrinus Barnaba, de quo mentio Act. 12, v. 12 ; Act. 15, v. 39, et alibi. Erat ergo Marcus evangelista tunc Romæ cum Petro, ubi rogatus à Cæsarianis equitibus, ut narrat Clemens Alexandrinus, Latinė scribebat suum Evangelium, paulò antequàm missus à S. Petro abiret ad regendam Ecclesiam Alexandrinam anno Christi 45, Claudii imperatoris 3, S. Petri in Sede Romanâ 1, juxta calculum Baronii. FILIUS MEUS, in Christo per Evangelium à me genitus. Unde non videtur S. Marcus fuisse unus ex septuaginta duobus discipulis Christi, licèt hoc tradat S. Epiphanius, dicatque eum fuisse è numero discipulorum qui scandalizati sunt propter illa verba Christi : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, etc., Joan. 6, v. 54; ideòque discessisse à Christo, sed reductum fuisse à S. Petro. Incertum etiam est, quod sine auctore scribit Nicephorus, Marcum fuisse S. Petri ex sorore nepotem: imò quidam etiam dixerunt, ut narrat OEcumenius, fuisse filium S. Petri secundùm carnem colligentes hoc ex Act. 12, v. 12. Sed dupliciter falluntur, quia nec Maria illa, de quà ibi fit mentio, fuit uxor S. Petri, nec filius ejus Joannes Marcus est Marcus evangelista, ut paulò ante dixi. S. Augustinus vocat Marcum Matthæi in Evangelio abbreviatorem, quia breviùs complexus est plurima quæ magis diffusé Matthæus aliqua tamen prout à S. Petro audiverat, sicut trinam Petri negationem, prolixiùs narrat quàm Matthæus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

VERS. 14. SALUTATE INVICEM. Vox Graeca propriè significat salutationem cum amplexu. In oSCULO SANCTO, cum osculo inter amplexandum sancti et casti amoris indice: unde Græcè, in osculo charitatis; solent enim olim Christiani invicem salutantes se com plecti et osculari, ut ad Rom. ult., v. 16, et alibi notavimus. GRATIA VOBIS OMNIBUS. A gratiâ cœpit Epistolam, in gratià consummavit, mediam gratiâ respersit, ut errorem Pelagianum omni locutionis suæ parte damnaret, ait Beda, et Ecclesiam Christi non nisi per ejus gratiam salvari posse doceret. Græcè tamen: Pax vobis omnibus, sed pax nostra non est aliud quàm gratia, quà Deo reconciliamur, et quà benè operando pacem cum eo servamus. Qui estis IN CHRISTO JESU, qui in unum Christi corpus mysticum per fidem, spem, et charitatem, estis coadunati. Notat Beda quòd, licèt scribat nominatim Ecclesiis Ponti, Galatiæ, etc., significet etiam se omnibus omninò Christianis toto orbe dispersis scribere.

IN EPISTOLAM CATHOLICAM II B. PETRI APOSTOLI

Præfatio.

Hanc secundam Epistolam in fine vitæ suæ, ut colligitur ex cap. 1, v. 14, et ad eosdem scripsit S. P'c

trus, ad quos primam, ut patet ex cap. 3, v. 1. Verisimile ergo est scriptam esse Romæ, et ex ultimo

carcere, unde eductus est ad crucem ; ut non immeritò Baronius eam reponat in annum Christi 68, qui erat imperatoris Neronis 12, S. Petri in Romana Sede 24. Hac Epistolà confirmat suos Judæos, ne seduci se patiantur à carnalibus quibusdam pseudo-apostolis et hæreticis, quales erant discipuli Simonis Magi, et Nicolaitæ. Nulla enim est via per quam plures Christi oves seducuntur, et ad inferos molliter descendunt, quam lata et laxa via carnalium voluptatum : unde supremus vicarius Christi et gregis universi pastor Ecclesiam moriens hujus periculi admonere voluit, et hoc quasi testamentum ei relinquere, cùm per revelationem accepisset sibi instare vitæ finem.

Hujus epistolæ argumentum et sententias imitatur S. Judas in suâ canonica. Unde apparet eos falli qui existimant Simonem et Judam martyrio affectos esse ante Petrum et Paulum.

Olim in Ecclesià disputatum est an esset Epistola S. Petri genuina: sed plures S. Patres, et vetera concilia, ac novissimè Trid. eam in sacræ et canonica

Scripturæ partem receperunt et Calvinus ipse fatetur eam nihil continere Petro indignum, sed unum spiritus apostolici vigorem et gratiam ubique exprimi. Imò tot mysteria continet, inquit Fevardentius, quot verba. Et certè si non esset S. Petri, fuit (quod nemo dixerit) insignis alicujus impostoris, qui mentitur et S. Petri nomen in principio, et dicit se transfigurationi Christi interfuisse, cap. 1, v. 16, et S. Paulum vocat charissimum suum fratrem, cap. 3, v. 15.

Colligebant aliqui non esse S. Petri propter discrepantiam styli hujus Epistolæ à priori; sed S. Hier. hoc diversitati interpretis attribuit, quasi S. Petrus linguâ Syriaca, sibi magis familiari et vernaculâ, sensus animi sui expresserit; aliquis verò discipulorum ejus Græco idiomate verterit, ut ejus fortè intelligentia ad plures perveniret. Quidam existimant S. Marcum 1 Epistolæ, Glauciam autem, alium S. Petri discipulum, cujus meminit Clemens Alexandrinus, hujus Epistolæ Græcum interpretem fuisse.

IN EPISTOLAM CATHOLICAM II

B. PETRI APOSTOLI

COMMENTARIA.

CAPUT PRIMUM.

1. Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi :

2. Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri;

3. Quomodò omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus qui vocavit nos propriâ gloriâ et virtute,

4. Per quam maxima et pretiosa nobis promissa donavit; ut per hæc efficiamini divina consortes naturæ, fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.

5. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestrå virtutem, in virtute autem scientiam,

6. In scientiâ autem abstinentiam, in abstinentià autem patientiam, in patientià autem pietatem, 7. In pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem.

8. Hæc enim si vobiscum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.

9. Cui enim non præstò sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.

10. Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem fa

CHAPITRE PREMIER.

1. Simon Pierre, serviteur et apôtre de JésusChrist, à ceux qui sont comme nous participants du précieux don de la foi par la justice de notre Dieu et Sauveur Jésus-Christ:

2. Que la grâce et la paix eroissent en vous de plus en plus, par la connaissance de Dieu et de JésusChrist notre Seigneur.

3. Comme sa puissance divine nous a donné toutes les choses qui regardent la vie et la piété, en nous faisant connaître celui qui nous a appelés par sa propre gloire et par sa propre vertu,

4. Et nous a ainsi communiqué les grandes et précieuses grâces qu'il avait promises, pour vous rendre par ces mêmes grâces participants de la nature divine, si vous fuyez la corruption de la concupiscence qui règne dans le siècle par le déréglement des passions;

5. Apportez aussi de votre part tout votre soin pour joindre à votre foi, la vertu; à la vertu, la science;

6. A la science, la tempérance; à la tempérance, la patience; à la patience, la piété;

7. A la piété l'amour de vos frères; et à l'amour de vos frères, la charité.

8. Car si ces grâces se trouvent en vous, et qu'elles y croissent de plus en plus, eiles feront que la connaissance que vous avez de Notre-Seigneur JésusChrist ne sera point stérile et infructueuse.

9. Mais celui en qui elles ne sont point, est un aveugle qui marche à tâtons: il ne se souvient pas de quelle sorte il a été purifié des péchés de sa vie passée.

10. Efforcez-vous donc de plus en plus, mes frères, d'affermir votre vocation et votre élection par les

« PredošláPokračovať »