Obrázky na stránke
PDF
ePub

Paucorum. Quidquid melius leviusque putaris,
Praebenda est gladio pulcra haec et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo quam sibi. Nos animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti
Conjugium petimus partumque uxoris: at illis
Notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid voveasquc sacellis
Exta et candiduli divina tomacula porci,
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano:
Fortem posce animum mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et coenis et pluma Sardanapali.
Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen abest, si sit Prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

345

350

355

360

365

SATIRA XI.

ATTICUS eximie si coenat lautus habetur,

Si Rutilus demens. Quid enim majore cachinno Excipitur vulgi quam pauper Apicius? Omnis Convictus, thermae, stationes, omne theatrum De Rutilo. Nam dum valida ac juvenalia membra Sufficiunt galeae dumque ardens sanguine, fertur (Non cogente quidem sed nec prohibente Tribuno) Scripturus leges et regia verba lanistae. Multos porro vides quos saepe elusus ad ipsum Creditor introitum solet exspectare macelli, Et quibus in solo vivendi causa palato est: Egregius coenat meliusque miserrimus horum, Et cito casurus jam perlucente ruina. Interea gustus elementa per omnia quaerunt, Nunquam animo pretiis obstantibus: interius si Attendas, magis illa juvant quae pluris emuntur. Ergo haud difficile est perituram arcessere summam Lancibus oppositis vel matris imagine fracta, Et quadringentis nummis condire gulosum Fictile.

Sic veniunt ad miscellanea ludi.

Refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

Sumit et a censu famam trahit. Illum ego jure

Despiciam qui scit quanto sublimior Atlas

5

10

15

20

Omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
Ignoret quantum ferrata distet ab arca
Sacculus. Ε caelo descendit γνώθι σεαυτόν,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quaeras vel sacri in parte Senatus
Esse velis, (nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes
Ancipitem ;) seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas, te consule, die tibi quis sis,
Orator vehemens an Curtius et Matho,buccae.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque; etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te deficiente crumena
Et crescente gula manet exitus, aere paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non praematuri cineres nec funus acerbum
Luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
Et coram dominis consumitur; inde ubi paullum
Nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
Qui vertere solum Baias et ad Ostia currunt:
Cedere namque foro jam non est deterius quam
Esquilias a ferventi migrare Suburra.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa
Moestitia est, caruisse anno Circensibus uno.
Sanguinis in facie non haeret gutta: morantur
Pauci ridiculum fugientem ex Urbe Pudorem.
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,

[blocks in formation]

Persice, non praestem vita vel moribus et re,
Sed laudem siliquas occultus ganeo, pultes
Coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
Nam quum sis conviva mihi promissus habebis
Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo
Hospes et ipse tamen contingens sanguine caelum,
Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.
De Tiburtino veniet pinguissimus agro
Haedulus et toto grege mollior, inscius herbae,
Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
Qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani
Asparagi, posito quos legit villica fuso.
Grandia praeterea tortoque calentia foeno
Ova adsunt ipsis cum matribus et servatae
Parte anni quales fuerant in vitibus uvae:
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
Aemula Picenis et odoris mala recentis,
Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuere pericula succi.

Haec olim nostri jam luxuriosa Senatus
Coena fuit. Curius parvo quae legerat horto
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quae nunc
Squalidus in magna fastidit compede fossor,
Qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
Sicci terga suis, rara pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus
Et natalicium cognatis ponere lardum,
Accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis titulo ter Consulis atque
Castrorum imperiis et Dictatoris honore
Functus ad has epulas solito maturius ibat,

[blocks in formation]

Erectum domito referens a monte ligonem.

Quum tremerent autem Fabios durumque Catonem
Et Scauros et Fabricios, postremo severos
Censoris mores etiam collega timeret,
Nemo inter curas et seria duxit habendum,
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum;
Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.

Tunc rudis et Graias mirari nescius artes,
Urbibus eversis, praedarum in parte reperta
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere jussae
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
Ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
Pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino;
Omnia tunc quibus invideas si lividulus sis.
Templorum quoque majestas praesentior et vox
Nocte fere media mediamque audita per Urbem,
Litore ab Oceano Gallis venientibus et dis
Officium vatis peragentibus. His monuit nos,
Hanc rebus Latiis curam praestare solebat
Fictilis et nullo violatus Juppiter auro.
Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
Tempora viderunt: hos lignum stabat in usus,
Annosam si forte nucem dejecerat Eurus.
At nunc divitibus coenandi nulla voluptas,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »