Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA III.

Q

UAMVIS digressu veteris confusus amici,

Laudo tamen vacuis quod sedem figere Cumis

Destinet atque unum civem donare Sibyllae.

Janua Baiarum est et gratum litus amoeni

Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburrae.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula saevae
Urbis et Augusto recitantes mense poetas?

Sed dum tota domus rheda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judaeis, quorum cophinus foenumque supellex.
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.
In vallem Aegeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto praestantius esset
Numen aquae, viridi si margine clauderet undas
Herba nec ingenuum violarent marmora tophum.
Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
Ire fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

[blocks in formation]

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patria: vivant Artorius istic

338

35

Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt, 30
Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis arenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae
Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas: et cur non omnia? quum sint
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit quoties voluit Fortuna jocari.

Quid Romae faciam? Mentiri nescio; librum
Si malus est nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo nec possum; ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam quae mittit adulter,
Quae mandat, norint alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti:
Carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque praemia sumas.
Tristis et a magno semper timearis amico.

40

45

50

55

Quae nunc divitibus gens acceptissima ncstris Et quos praecipue fugiam properabo fateri,

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,

Graecam urbem: quamvis quota portio faecis Achaei?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite quibus grata est picta lupa barbara mitra !
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isaeo torrentior. Ede quid illum

60

65

70

Esse putes? quem vis hominem secum attulit ad nos: 75
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Graeculus esuriens in caelum jusseris ibit.

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam quo pruna et cottona vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,

80

88

85

[blocks in formation]

Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat quo mordetur gallina marito.
Haec eadem licet et nobis laudare; sed illis

Creditur. An melior quum Thaida sustinet, aut quum
Uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

Cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur
Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides, majore cachinno
Concutitur; flet si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris, aestuo, sudat.
Non sumus ergo pares; melior qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est et ab inguine tutum :
Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facinus majoris abollae.
Stoicus occidit Baream, delator amicum.
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarcus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,

110

115

120

Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor; perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum practor lictorem impellat et ire
Praecipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
Filius alter enim quantum in legione tribuni
Accipiunt donat Calvinae vel Catienae,

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres

fuit hospes

Et dubitas alta Chionen deducere sella.
Da testem Romae tam sanctum quam
Numinis Idaei; procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam;
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio: "quot pascit servos ? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside coenat?”
Quantum quisque sua nummorum servat in arca
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam praebet causasque jocorum
Omnibus hic idem, și foeda et scissa lacerna,

Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet: vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Nil habet infelix paupertas durius in se

Quam quod ridiculos homines facit. "Exeat," inquit,

125

130

135

140

145

150

« PredošláPokračovať »